← Предыдущий раздел: ORATIO OBLIQUA | Оглавление | Следующий раздел: Excerpta ex scriptoribus Latinis →
ATTRACTIO MODI В ПРИДАТОЧНЫХ ПРЕДЛОЖЕНИЯХ
Практическая часть | Теоретическая часть
1244 ( 1178)
1. Di dent tibi omnes quae velis (Pl. Poen. 1055).
2. Tantum tibi boni di immortales duint (=dent), quantum tu tibi optes! (Pl. Pseud. 936).
3. Quoniam non potest id fieri, quod vis, id velis, quod possit! (Ter. Andr. 305).
4. Quod sis, esse velis, nihilque malis;
Summum nec metuas diem, nec optes! (Mart. 10, 47, 12).
5. Eri ut sint, ipse (servus) item sit: tristis sit, si eri sint tristes. hilărus sit, si gaudeant (Pl. Amph. 960).
6. Inveniat, quod quisque velit! Non omnibus unum est,
Quod placet: hic spinas colligit, ille rosas (Petron. fragm. 35).
7. Nam quid agās, quum te furiōsus cogat et idem
Fortior? (Juv. 3, 291).
1245 ( 1178)
1. Virtus nos ad se allĭcit facitque, ut eos diligamus, in quibus inesse videatur (Cic. Off. 1, 17, 56).
2. In poëmatis, in pictūris usu vĕnit in aliisque compluribus, ut delectentur imperīti laudentque eă, quae laudanda non sint (Cic. Off. 3, 3, 15).
3. Neque est omnino ars ulla, in qua omnia, quae illa arte effici possint, a doctore tradantur (Cic. De or. 2, 16, 69).
4. Asiă tam opima est ac fertilis, ut et ubertate agrorum, et varietate fructuum, et magnitudine pastiōnis, et multitudine earum rerum, quae exportentur, facile omnibus terris antecellat (Cic. Pomp. 6, 14).
5. Dum suppĕtit vită, enitamur, ut mors quam paucissimă, quae abolēre possit, inveniát (Plin. Ep. 5, 5, 8).
6. Fortitudo te animo tanto esse coget, ut omnia, quae possint homini evenire, contemnas et pro nihilo putes (Cic. Tusc. 3, 17, 36).
7. Corporis voluptas si etiam praeterĭtă delectat, non intellego, cur Aristotĕles Sardanapalli epigramma tantopĕre derideat, in quo ille rex Syriae glorietur, omnes se secum libidinum voluptates abstulisse (Cic. Fin. 2, 32, 106).
8. A. Contempla, amabo, mea Scapha, satin haec me vestis deceat. - B. Virtute formae id evĕnit, te ut deceat, quicquid habeás (Pl. Most. 166, 173).
9. Quotus enim quisque tam patiens, ut velit discere, quod in usu non sit habiturus (Plin. Ep. 8, 14, 2).
10. Bellum cum captīvis et feminis gerere non soleo: armatus sit, oportet, quem oderim (Curt. 4, 11, 17).
11. Libero tempore, quum nihil impĕdit, quomĭnus id, quod maxime placeat, facere possīmus, omnis voluptas assumenda est, omnis dolor depellendus (Cic. Fin. 1, 10, 33).
12. Domitius hortatur eos, ne animo deficiant, quaeque usui ad defendendum oppidum sint, parent (Caes. B. C. 1, 19, 1).
13. Ita fit, ut is assentatoribus patefaciat aures suas maxime, qui ipse sibi assentetur et se maxime ipse delectet (Cic. Lael. 26, 97).
14. Quum corporis facibus inflammari soleamus ad omnes fere cupiditates eoque magis incendi, quod iis aemulemur, qui eă habeant, quae nos habere cupiamus, profecto beati erimus, quum, corporibus relictis et cupiditatum et aemulationum erimus expertes (Cic: Tusc. 1, 19, 44).
15. Scio, quam sis curiōsus et quam omnibus peregrinantibus gratum sit minimarum quoque rerum, quae domi gerantur, fieri certiores (Cic. Fam. 8, 1, 1).
16. Qui gratificantur cuipiam, quod obsit illi, cui prodesse velle videantur, non benefĭci neque liberales, sed perniciōsi assentatores judicandi sunt (Cic. Off. 1, 14, 42).
17. Rectum est, ut eos, qui nobis carissimi esse debeant, aeque ac nosmet ipsos amemus (Cic. Tusc. 3, 29, 73).
18. Est hoc commune vitium magnis liberisque civitatĭbus, ut invidiă gloriae comes sit et libenter de iis detrăhant, quos eminēre videant altius (Nep. 12, 3, 3).
19. Sibi ut quisque malit, quod ad usum vitae pertineat, quam alteri, acquirere, concessum est, non repugnante naturā: illud natură non patitur, ut aliorum spoliis nostras opes augeamus (Cic. Off. 3, 5, 22).
20. Nec dubium, quin, quod animans sit habeatque sensum et rationem et mentem, id sit melius quam id, quod his careat (Cic. N. D. 2, 17, 46).
21. Caesar dat negotium Gallis, qui finitĭmi Belgis erant, uti eă, quae apud eos gerantur, cognoscant seque de his rebus certiorem faciant (Caes. B. G. 2, 2, 3).
22. Caesar Commio impĕrat, quas possit, adeat civitates horteturque, ut populi Romani fidem sequantur (Caes. B. G. 4, 21, 8).
23. Procumbunt omnibus Gallis ad pedes Biturīges, ne pulcherrimam prope totius Galliae urbem, quae praesidio et ornamento sit civitati, suis manibus succendere cogerentur (Caes. B. G. 7, 15, 4).
1246 ( 1178)
1. Magna vis est conscientiae, et magna in utramque partem: ut neque timeant, qui nihil commiserint, et poenam semper ante oculos versari putent, qui peccarint (Cic. Mil. 23, 61).
2. Huic homini parcetis igitur, judices, cujus tanta peccata sunt, ut ii, quibus injurias fecerit, neque legitĭmum tempus exspectare ad ulciscendum, neque vim tantam doloris in postĕrum differre potuerint? (Cic. Verr. 1, 32, 81).
3. Illi (=adulescentŭli), antequam potuerunt existimare, quanto liberior vita sit eorum, qui neminem accusarint, gloriae causā atque ostentationis accūsant (Cic. Verr. 3, 1, 3).
4. Ita se res habet, ut plerumque, cujus fortunam mutaturus est Juppiter, consilia corrumpat efficiatque, ut, quod acciderit, etiam merĭto accidisse videatur, et casus in culpam transeat (Vell. 2, 118).
5. Avarus, si servus ejus in via nummŭlos invēnit, sibi partem inde poscit, vetere lege, ut, quod unus ex sociis invenerit, omnibus commune sit (Casaubonus ad Theophrasti Charact., c. 30).
6. Si ne rustĭcum quidem reperias, qui, ubi arātro, ubi ligōne utendum sit, nesciat, quid turpius esse potest homine litterāto, quam ignorare, qua ratione in singulis artis suae partibus id, quod sibi proposuerit, debeat perficere? (G. Hermannus, Opuscula, vol. 3, p. 98).
7. Qui fit, Maecēnas, ut nemo, quam sibi sortem
Seu ratio dederit, seu fors objecerit, illā
Contentus vivat, laudet diversā sequentes? (Hor. Sat. 1, 1, 1).
8. Aperte adulantem nemo non videt; callĭdus ille et occultus ne se insinuet, studiōse cavendum est: nec enim facillime agnoscitur, quippe qui etiam adversando saepe assentetur atque ad extremum vinci se patiatur, ut is, qui illusus sit, plus vidisse videatur (Cic. Lael. 26, 99).
9. Bellorum civilium ii semper exĭtūs sunt, ut non eă solum fiant, quae velit victor, sed etiam, ut iis mos gerendus sit, quibus adjutoribus sit parta victoriă (Cic. Fam. 12, 18, 2).
10. Eă natură rerum est, ut, qui sensum verae gloriae ceperit, quique se ab senatu, ab equitibus Romanis populoque Romano universo senserit civem carum haberi, nihil cum hac gloria comparandum putet (Cic. Phil. 5, 18, 49).
11. Mercatoribus (ad Suebos) est adĭtus magis eo, ut, quae bello ceperint, quibus vendant, habeant, quam quo ullam rem ad se importari desidĕrent (Caes. B. G. 4, 2, 1).
12. Ambiŏrix in Nervios pervĕnit hortaturque, ne sui in perpetuum liberandi atque ulciscendi Romanos pro iis, quas acceperint, injuriis occasionem dimittant (Caes. B. G. 5, 38, 2).
1247 ( 1178)
1. Pythagŏras, singulis locis genium praeesse, docuit. Eo factum est, ut, qui novam regionem ingrederentur, genium loci adorarent (Annotatio in Curtii editione Lemairiana, v. 1, p. 141).
2. Illud praecipiendum fuit, ut eam diligentiam adhiberemus in amicitiis comparandis, ut ne quando amare inciperemus eum, quem aliquando odisse possemus (Cic. Lael. 16, 60).
3. Ariovistus praeter castra Caesaris suas copias traduxit et milibus passuum duobus ultra eum castra fecit eo consilio, uti frumento commeatuque, qui ex Sequănis et Aeduis supportaretur, Caesarem intercluderet (Caes. B. G. 1, 48, 2).
4. Hostes tantam virtutem praestiterunt, ut, quum primi eorum cecĭdissent, proximi jacentibus insisterent atque ex eorum corporibus pugnarent, his dejectis et coacervatis cadaveribus, qui superessent, ut ex tumŭlo, tela in nostros conjicerent (Caes. B. G. 2, 27, 3).
5. Omni Galliă pacată, tantă hujus belli ad barbăros opinio perlata est, uti ab iis nationibus, quae trans Rhenum incolerent, mitterentur legati ad Caesarem, qui, se obsĭdes daturas, imperată facturas, pollicerentur (Caes. B. G. 2, 35. 1).
6. Caesar legatis impĕrat, quos legionibus praefecerat, uti, quam plurimas possent, hiĕme naves aedificandas veteresque reficiendas curarent (Caes. B. G. 5, 1, 1).
7. Sic accĭdit, ut ex tanto navium numero tot navigationibus neque hoc neque superiore anno ullă omnino navis, quae milites portaret, desideraretur (Caes. B. G. 5, 23, 3).
8. Germani equites interveniunt nec prius sunt visi, objectis ab ea parte silvis, quam castris appropinquarent, usque eo, ut, qui sub vallo tenderent, mercatores recipiendi sui facultatem non haberent (Caes. B. G. 6, 37, 2).
9. Matres familiae, flentes, projectae ad pedes suorum, omnibus precibus petierunt, ne se et communes liberos hostibus ad supplicium dederent, quos ad capiendam fugam naturae et virium infirmitas impediret (Caes. B. G. 7, 26, 3)
1248 ( 1178)
1. Constitutum est, ut, quo quisque loco fulmine ictus esset, eodem sepeliretur (Quint. Decl. 274=p. 132 Lemaire).
2. Solon, quum interrogaretur, cur nullum supplicium constituisset in eum, qui parentem necasset, respondit, se id neminem facturum putasse (Cic. Amer. 25, 70).
3. Lysander, victor ex Asia quum reverteretur Thasumque divertisset, quod ea civitas praecipuā fide fuerat erga Athenienses, proinde ac si non iidem firmissimi solerent esse amici, qui constantes fuissent inimici, pervertere eam concupivit (Nep. 6, 2, 2).
4. L. Flaminīnus, quum esset consul in Gallia, exoratus in convivio a scorto est, ut secūri feriret aliquem eorum, qui in vincŭlis essent damnati rei capitālis (Cic. Sen. 12, 42).
5. Mercurius Autoly̆co muneri dedit, ut furacissimus esset nec deprehenderetur in furto, ut, quicquid surripuisset, in quamcumque effigiem vellet, transmutaretur, - ex albo in nigrum, vel ex nigro in album (Hyginus fab. 201).
6. Hortatur Cato Major Scipiōnem Aemiliānum, qui postea Africānus Junior appellatus est, ut, quod avus Africanus Major imperfectum reliquisset, efficiat, Carthaginem scilicet prorsus deleat (Schuetz, Index latinitatis Ciceronis in v. reliquiae).
7. Id moris institutique majores nostri tenuerunt, ut, quum die natali munus annāle genio solverent, manum a caede ac sanguine abstinērent, ne die, quā ipsi lucem accepissent, alii demerent (Censorin. 2, 2).
8. Legati ab Aeduis et a Trevĕris (ad Caesarem) veniebant: Aedui questum, quod Harūdes, qui nuper in Galliam transportati essent, fines eorum popularentur (Caes. B. G. 1, 37, 2).
9. Brevi spatio interjecto, vix ut iis rebus, quas constituissent, collocandis atque administrandis tempus daretur, hostes ex omnibus partibus, signo dato, decurrĕre, lapides in vallum conjicĕre (=decurrebant, conjiciebant) (Caes. B. G. 3, 4, 1).
10. Eo in consilio, quum tantum repentini periculi praeter opiniōnem accidisset, nonnullae hujusmŏdi sententiae dicebantur, ut, impedimentis relictis, isdem itineribus, quibus eo pervenissent, ad salutem contenderent (Caes. B. G. 3, 3, 2).
11. Caesar cohortatus (est) Aeduos, ut controversiarum ac dissensionis obliviscerentur atque, omnibus omissis rebus, huic bello servirent eăque, quae meruissent, praemia ab se, devictā Galliā exspectarent (Caes. B. G. 7, 34, 1).
12. Caesar, confirmatis militibus, ne animo permoverentur neu, quod iniquitas loci attulisset, id virtuti hostium tribuerent, legiones ex castris eduxit (Caes. B. G. 7, 53, 1).
1249 ( 1178)
1. Mos est Syracūsis, ut, si quā de re ad senatum referatur, dicat sententiam, qui velit. Nominātim nemo rogatur (Cic. Verr. 4, 64, 142).
2. Vide, ne, si ego non intellegam, quis Epicūrus loquatur, quum Graece, ut videor, luculenter sciam, sit aliquă culpă ejus, qui ita loquatur, ut non intellegatur (Cic. Fin. 2, 5. 15).
3. Illud assĕquor, ut, si quis mihi male dicat, petŭlans, ut plane insānus esse videatur (Cic. De or. 2, 75, 305).
4. Scio, quanto opĕre bonis artibus faveas, quantum gaudium capias, si nobiles juvenes dignum aliquid majoribus suis faciant (Plin. Ep. 5, 17, 1).
5. Est enim eă mentis nostrae natură, ut se ipse quisque ita maxime cognoscere discat, si maxime alios observet homines, ab iisque ad se respiciat, seque cum iis compăret (Wyttenbach Opuscula 1, 199).
6. Devotorum haec est condicio, uti omnibus in vita commŏdis unā cum iis fruantur, quorum se amicitiae dediderint; si quid his per vim accĭdat, aut eundem casum unā ferant, aut sibi mortem consciscant; neque adhuc hominum memoriā repertus est quisquam, qui eo interfecto, cujus se amicitiae devovisset, mori recusaret (Caes. B. G. 3, 22, 2).
1250 ( 1178)
1. Nos autem ita leves atque inconsiderati sumus, ut, si mures corroserint aliquid, quorum est opus hoc unum, monstrum putemus (Cic. Div. 2, 27 59).
2. Sint sane istă bonă, quae putantur, - honores, divitiae, voluptates, ceteră; tamen in eis ipsis potiundis exsultans gestiensque laetitia turpis est, ut, si ridere concessum sit, vituperetur tamen cachinnatio (Cic. Tusc. 4. 31, 66).
3. Illae injuriae, quae nocendi causā de industria inferuntur, saepe a metu proficiscuntur, quum is, qui nocere alteri cogitat, timet, ne, nisi id fecerit, ipse aliquo afficiatur incommŏdo (Cic. Off. 1, 7, 23).
4. Scipio, suos omnes per se posse esse ampliores, volebat. Quod faciendum imitandumque est omnibus, ut, si quam praestantiam virtutis, ingenii, fortunae, consecuti sint, impertiant eă suis communicentque cum proximis, ut, si parentibus nati sint humilibus, si propinquos habeant imbecilliores vel animo vel fortunā, eorum augeant opes eisque honori sint et dignitati (Cic. Lael. 19, 70).
5. Qui (=quomodo) possum non cupere verum invenire, quum gaudeam, si simile veri quid invenerim (Cic. Acad. 2, 20, 66).
1251 ( 1178)
1. Codrus se in medios immisit hostes veste famulāri, ne posset agnosci, si esset ornatu regio, quod oracŭlum erat datum, si rex interfectus esset, victrīces Athēnas fore (Cic. Tusc. 1, 48. 116).
2. Semper eum (=Cimōnem) pedisĕqui cum nummis sunt secuti, ut, si quis opis ejus indigēret, haberet, quod statim daret, ne differendo videretur negare (Nep. 5, 4, 2).
3. Epistolarum genera multa esse, non ignōras, sed unum illud certissimum, cujus causā inventa res ipsa est, ut certiores faceremus absentes, si quid esset, quod, eos scire aut nostra aut ipsorum, interesset (Cic. Fam. 2, 4, 1).
1252 ( 1178)
1. Simus eā mente, ut, quum culpa caremus, omniă humana placīte et moderāte feramus (Cic. Fam. 6, 1, 4).
2. Robustus animus et excelsus ad dolores ita paratus est, ut meminerit, maximos morte finiri, parvos multa habere intervalla requietis, mediocrium nos esse dominos, ut, si tolerabiles sint, feramus, si minus, animo aequo e vita, quum eă non placeat, tanquam e theātro, exeamus (Cic. Fin. 1, 15, 49).
3. Platōnis in libris multis locis ita loquitur Socrătes, ut etiam, quum de moribus, de virtutibus, denique de republica dispŭtet, numeros tamen et geometriam et harmoniam studeat Pythagŏrae more conjungere (Cic. Rep. 1, 10, 16).
4. Quis est enim aut quotusquisque, cui mors quum appropinquet, non 'refugiat timĭdo sanguen (=sanguis) atque exalbescat metu'? (Cic. Fin. 5, 11, 31).
5. Vult, placere sese amicae, vult mihi, vult pedisĕquae, vult famŭlis, vult etiam ancillis, et quoque catŭlo meo subblanditur novus amator, se ut quum videat gaudeat (Pl. Asin. 183).
6. Nec vero tantā praedĭtus sapientiā
Quisquam est, qui aliorum aerumnam dictis adlĕvans,
Non idem, quum fortunā mutŭā impetum
Convertat, clade subitā frangatur suā.
Ut illă ad alios dictă et praeceptă excĭdant (Cic. Tusc. 3, 29, 71).
7. Naturāne nobis hoc datum dicam, an errore quodam, ut, quum eă loca videamus, in quibus memoriā dignos viros acceperimus multum esse versatos, magis moveamur, quam si quando eorum ipsorum aut factă audiamus aut scriptum aliquod legamus? (Cic. Fin. 5, 1, 2).
8. Fraus fidem in parvis sibi praestruit, ut, quum operae pretium sit, cum mercēde magna fallat (Liv. 28, 42, 7).
9. Faciam igitur, ut imperatores, instructā acie, solent, quamquam paratissimos milites ad proeliandum videant, ut eos tamen adhortentur, sic ego vos ardentes et erectos ad libertatem recuperandam cohortabor (Cic. Phil. 4, 5, 11).
10. Quis est, qui suorum mortem non eo lugeat, quod eos orbatos vitae commŏdis arbitretur? (Cic. Tusc. 1, 13, 30).
11. Vereor, ne, dum minuere velim laborem, augeam (Cic. Leg. 1, 4, 12).
1253 ( 1178)
1. Animis paene omnium hominum hoc naturaliter evĕnit, ut trepĭdent, quum ad conflictum hostium venerint (Veget. 31, 2.
2. Summă professio stultitiae est - non ire obviam sceleribus cogitatis, sed manere opperirique, ut, quum admissa et perpetrata fuerint, tum denique, ubi, quae facta sunt, infecta fieri non possunt, puniantur (Cato apud Gell. 6, 3, 42).
3. Fit in proelio, ut ignāvus miles ac timĭdus, simulac viderit hostem, ablecto scuto, fugiat, quantum possit, ob eamque causam pereat, nonnunquam etiam intĕgro corpore, quum ei, qui steterit, nihil tale evenerit (Cic. Tusc. 2, 23, 54).
4. A. Repŭta, quantum laboris sumpseris, priusquam hunc psittăcum docueris quaedam humana verba sonare. - B. Plurimum profecto. - A. Quantum laboris sumunt homines, ut equum sibi commŏdum reddant. Et nos (=mulieres) pigebit allaborare, ut marītis utamur commodioribus? (Erasm. 1, 183).
1254 ( 1178)
1. Rem huc deduxi, ut tum palam pugnare possetis, quum hostem aperte videretis (Cic. Cat. 2, 2, 4).
2. Veterum consuetudo erat, ut, quum domum venālem significare vellent, in ejus fronte suspendĕrent inscriptas tabellas, quas titŭlos appellabant (Vulpius in commentario ad Tib. 1, 4, 54).
1255 ( 1178)
1. Illudne dubium est, quin, multi quum ita nati essent, ut quaedam contra naturam depravata haberent, restituerentur et corrigerentur a natura, quum se ipsă revocasset, aut arte ac medicina? (Cic. Div. 2, 46, 96).
2. Consul legiones continebat in subsidiis, ne certaminis studio prius procurrerent, quam datum signum esset (Liv. 35, 5, 2).
1256 ( 1179)
1. An etiam tum quiesceretis, cunctaremini, timeretis, quum rempublicam a facinorosissimis sicariis et a servis esse oppressam videretis? (Cic. Sest. 38, 81).
2. Sed tamen, si jam ita constituisses, ut abesse perpetuo malles, quam eă, quae nolles, videre, tamen id cogitare deberes, ubicunque esses, te fore in ejus ipsius, quem fugeres, potestate. Qui si facile passurus esset, te, carentem patriā et fortunis tuis, quiete et libere vivere, cogitandum tibi tamen esset, Romaene et domi tuae cuicuimodi res esset, an Mytilēnis aut Rhodi malles vivere. Sed, quum ita late pateat ejus potestas, quem veremur, ut terrarum orbem complexa sit, nonne mavis sine periculo tuae domi esse, quam cum periculo alienae? (Cic. Fam. 4, 7, 4).
3. Si in secundis rebus bonam quoque mentem darent dei, non eă solum, quae evenissent, sed etiam eă, quae evenire possent, reputaremus (Liv. 30, 30, 16).
4. Si me vis aliquă morbi aut natură ipsă consumpsisset, tamen auxilia posteritatis essent imminuta, quod peremptum esset meā morte id exemplum, qualis futurus in me retinendo fuisset senatus populusque Romanus (Cic. Planc. 37, 90).
5. Ut, si, grammatĭcum se professus, quispiam barbăre loquatur aut si absurde canat is, qui se haberi velit musĭcum, hoc turpior sit, quod in eo ipso peccet, cujus profitetur scientiam, sic philosophus, in vitae ratione peccans, hoc turpior est, quod in officio, cujus magister esse vult, labitur artemque vitae professus delinquit in vita (Cic. Tusc. 2, 4, 12).
6. Si, quod injungere inferior velis, id prius in te ac tuos ipse juris statueris, facilius omnes oboedientes habeas (Liv. 26, 36, 3).
7. Si eum exercitum, milites educerem in aciem, quem in Gallia mecum habui, supersedissem loqui apud vos: quid enim adhortari referret eos equites, qui equitatum hostium ad Rhodănum flumen egregie vicissent? (Liv. 21, 40, 1).
1257 ( 1182)
1. Est boni consulis, quum cuncta auxilia reipublicae labefactari convellique videat, ferre opem patriae, succurrere saluti fortunisque communibus, implorare civium fidem, suam salutem posteriorem salute communi ducere (Cic. Rab. Perd. 1, 3).
2. In collocando beneficio et in referenda gratia, si ceteră paria sunt, hoc maxime officii est, ut quisque maxime opis indigeat, ita ei potissimum opitulari, quod contra fit a plerisque (Cic. Off. 1, 15, 49).
3. Stultitiă visa est aut a bene inventis alicujus recedere, si quo in vitio ejus offenderemur, aut ad vitia ejus quoque accedere, cujus aliquo bene praecepto duceremur (Cic. Inv. 2, 2, 4.
4. Non hoc praecipuum amicorum munus est - prosĕqui defunctum ignāvo questu, sed, quae voluerit, meminisse, quae mandaverit, exsĕqui (Tac. Ann. 2, 71).
5. Zenōni licuit, quum rem aliquam invenisset inusitatam, inauditum quoque ei rei nomen imponere (Cic. Fin. 3, 4, 15).
6. Memoriae proditur, Tiberium, quotiens curiā egrederetur, Graecis verbis in hunc modum elŏqui solitum: 'O homines ad servitutem paratos!' Scilĭcet, etiam illum, qui libertatem publicam nollet, tam projectae servientium patientiae taedebat (Tac. Ann. 3, 65).
7. Difficile est, in philosophia pauca esse ei nota, cui non sint aut plerăque aut omnia (Cic. Tusc. 2, 1, 1).
8. Quid juvat aut quid affert ad cavendum scire aliquid futurum, quum id certe futurum sit? (Cic. N. D. 3, 6, 14).
9. Licet videre acutiora ingenia et ad intellegendum aptiora eorum, qui terras incŏlant eas, in quibus aër sit purus ac tenuis, quam illorum, qui utantur crasso caelo atque concrēto (Cic. N. D. 2, 16, 42).
10. Velle, quod non deceat, id ipsum miserrimum est, nec tam miserum est non adipisci, quod velis, quam adipisci velle, quod non oporteat: plus enim mali pravitas voluntatis affert, quam fortună cuiquam boni (Cic. fragm. Hortensii 13=p. 283 Klotz).
11. Plus scire velle, quam sit satis, intemperantiae genus est (Sen. Ep. 88, 36).
12. Grave est homini pudenti petere aliquid magnum ab eo, de quo se bene merĭtum putet, ne id, quod petat, exigere magis, quam rogare et in mercēdis potius, quam beneficii, loco numerare videatur (Cic. Fam. 2, 6, 1).
13. Avaritiă senĭlis quid sibi velit, non intellego: potest enim quicquam esse absurdius, quam, quo viae minus restet, eo plus viatĭci quaerere? (Cic. Sen. 18, 66).
14. Quod istud consilium est - ibi malle decernere, ubi tuae dimidio minores copiae sint, hostium multo majores, quam ubi duobus exercitibus adversus unum, tot proeliis et tam diuturnā et gravi militiā fessum, pugnandum sit? (Liv. 28, 42, 19).
15. Longe felicissimum in bellis est vincere; fortissimum, si victoriă non detur, - pro causa mori (Quint. Decl. 339=p. 394 Lemaire).
16. Est sapientis, quicquid homini accĭdere possit, id praemeditari ferendum modice esse, si evenerit. Majoris omnino est consilii providere, ne quid tale accidat, animi non minoris fortiter ferre, si evenerit (Cic. Phil. 11, 3, 7).
← Предыдущий раздел: ORATIO OBLIQUA | Оглавление | Следующий раздел: Excerpta ex scriptoribus Latinis →
