← Предыдущий раздел: Supinum | Оглавление | Следующий раздел: ATTRACTIO MODI В ПРИДАТОЧНЫХ ПРЕДЛОЖЕНИЯХ →
ORATIO OBLIQUA
Практическая часть | Теоретическая часть
1205 ( 1138-1161)
1. Scitum est illud Catonis, melius de quibusdam acerbos inimicos mereri, quam eos amicos, qui dulces videantur (Cic. Lael. 24, 80).
2. Apollo Pythius apud Ennium dicit, se esse eum, unde sibi populi et reges consilium expĕtant (Cic. De or. 1, 45, 199).
3. Cato scribit, optimum agrum esse, qui sub radīce montis situs sit et spectet ad meridiānam caeli partem (Varro R. R. 1, 7, 1).
4. Profert mores plerumque oratio et animi secrētă detĕgit. Nec sine causa Graeci prodiderunt, ut vivat, quemque etiam dicere (Quint. 11, 1, 30).
5. Saepe dictum est, ut mare, quod suā naturā tranquillum sit, ventorum vi agitari atque turbari, sic et populum Romanum sua sponte esse placatum: hominum seditiosorum vocibus, ut violentissimis tempestatibus, concitari (Cic. Cluent. 49, 138).
6. Quin etiam leges latronum esse dicuntur, quibus pereant, quas observent (Cic. Off. 2, 11, 40).
7. Iratus plus se posse, quam possit, putat (Syr. 322).
8. Vir bonus est is, qui prodest, quibus potest, nocet nemini (Cic. Off. 3, 15, 64). Jam se ipse doceat, eum virum bonum esse, qui prosit, quibus possit, noceat nemini (Cic. Off. 3, 19, 76).
9. Nec me pudet fateri nescire, quod nesciam (Cic. Tusc. 1, 25, 60).
10. Varro apud Censorinum (cap. 14) discrīmen statuit inter seniorem et senem: illum dicit esse ab anno quadragesimo quinto usque ad sexagesimum, quod tunc primum senescere corpus incipiat; hunc ab anno sexagesimo usque ad finem vitae, quod ea aetate corpus jam senio labōret. Sed in usu loquendi hoc non servatur (Forcellini in v. senex).
11. Esse quoque in fatis reminiscitur, affore tempus
Quo mare, quo tellus, correptāque regiă caeli
Ardeat, et mundi moles operōsă labōret (Ov. Met. 1, 256).
12. (Aristotĕles tradit), in Eurōpa inter Achelōum tantum Mestumque amnes leones esse, sed longe viribus praestantiores iis, quos Africă aut Syriă gignant (Plin. N. H. 8, 16 (17), 45).
13. Antiquitatem tibi placere ais, quod honestă et bonă et sobriă et modestă sit (Gell. 1, 10, 3).
14. Nec siletur illud potentissimi regis (=Agamemnŏnis) anapaestum, qui laudat senem et fortunatum esse dicit, quod inglorius sit atque ignobilis ad supremum diem perventurus (Cic. Tusc. 3, 24, 57).
15. Vides, a medicis, quamquam in adversa valetudine nihil servi ac liberi diffĕrant, mollius tamen liberos clementiusque tractari (Plin. Ep. 8, 24, 5).
16. Protagŏras putat, id cuique verum esse, quod cuique videatur (Cic. Acad. 2, 46, 142).
17. Apud Hypănim fluvium, Aristotĕles ait, bestiŏlas quasdam nasci, quae unum diem vivant (Cic. Tusc. 1, 39, 94).
18. Stoĭci dicunt, omnes esse divites, qui caelo et terra frui possint (Cic. Fam. 7, 16, 3).
19. M. Cato negat, jus esse, qui miles non sit, cum hoste pugnare (Cic. Off. 1, 11, 37).
20. Videre etiam licet, plerosque non tam naturā liberales, quam quadam gloria ductos, ut benefĭci videantur, facere multă, quae proficisci ab ostentatione magis, quam a voluntate, videantur (Cic. Off. 1, 14, 44).
21. Qui aut fortes aut claros aut potentes viros tradunt post mortem ad deos pervenisse, eosque esse ipsos, quos nos colere, precari venerarique soleamus, nonne expertes sunt religionum omnium? Quae ratio maxime tractata ab Euhemĕro est, quem noster et interpretatus et secutus est praeter ceteros Ennius. Ab Euhemĕro autem et mortes et sepultūrae demonstrantur deorum (Cic. N. D. 1, 42, 119).
22. Qui multorum custodem se profiteatur, eum sapientes sui primum capitis ajunt custodem esse oportere (Cic. Phil. 12, 10, 25).
23. Dicunt, ut scis, Stoĭci nostri, duo esse in rerum natura, ex quibus omnia fiant, - causam et materiam (Sen. Ep. 65, 2).
24. Utut est, eorum, qui hac aetate eruditionis et ingenii famā conspicui sint, me principem esse, dico (Klotz, Ridicula litteraria, p. 23).
25. Homerus tantam vim Parcae esse dicit, ut ne dii quidem ab eo, qui sibi sit carus, mortem propulsare possint, ubi eum Parcă semel comprehenderit (Lambinus ad Hor. Od. 3, 24, 8).
26. Pompejus existimat, qui mare teneat, eum, necesse esse, rerum potiri (Cic. Att. 10, 8, 4).
27. Ennius non censet, lugendam esse mortem, quam immortalitas consequatur (Cic. Sen. 20, 73).
28. Minucius, convocatis militibus, 'Saepe ego', inquit, 'audivi milites, eum primum esse virum, qui ipse consŭlat, quid in rem sit; secundum eum, qui bene monenti oboediat; qui nec ipse consulere nec alteri parēre sciat, eum extremi ingenii esse (Liv. 22, 29, 8).
29. Non potes ne ipse quidem dissimulare, ubi Hannibal sit, ibi caput atque arcem hujus belli esse (Liv. 28, 42, 16).
30. Ibi omnia ab sociis cognita (sunt): praeoccupatos jam ante ab Hannibale Gallorum animos esse; sed ne illi quidem ipsi satis mitem gentem fore (adeo ferocia atque indomita ingenia esse), ni subinde auro, cujus avidissima gens est, princĭpum animi concilientur (Liv. 21, 20, 8).
31. Sapientissimum esse, dicunt, eum, cui, quod opus sit, ipsi veniat in mentem; proxime accedere illum, qui alterius bene inventis obtempĕret. In stultitia contra est: minus enim stultus est is, cui nihil in mentem vĕnit, quam ille, qui, quod stulte alteri vēnit in mentem, comprŏbat (Cic. Cluent. 31, 84).
1206 ( 1138-1161)
1. Ego vero nihil impossibile arbĭtror, sed, utcunque fata decreverint, ita cunctă mortalibus provenire: nam et mihi et tibi et cunctis hominibus multă usu venire miră et paene infectă, quae tamen, ignāro relată, fidem perdant (Apul. Met. 1, 0=p. 16 Vlient).
2. Hoc plerumque facimus, ut consilia eventis ponderemus te, cui bene quid processerit, multum illum providisse, cui secus, nihil sensisse, dicamus (Cic. Rab. Post. 1, 1).
3. Dicunt, humanae vitae cursum Y litterae esse similem, quod unusquisque hominum, quum primum adolescentiae limen attigerit et in eum locum venerit, 'partes ubi se viă findit in ambas', (Aen. 6, 540), haereat ac nesciat, in quam partem potius inclīnet (Lactant. Inst. 6, 3, 6).
4. Epicūrus instituit docere sic: omne animal, simul atque natum sit, voluptatem appetere eāque gaudere, ut summo bono, dolorem aspernari, ut summum malum, et, quantum possit, a se repellere (Cic. Fin. 1, 9, 30).
5. Callimăchus in epitaphio patris sui posuit, quos Musae pueros aspexerint, eos per totam vitam Musis amicos manere (Muretus, Variae lectiones, c. 20=p. 145 Teubn.).
6. Testudines et crocodilos, dicunt, quum in terra partum ediderint, obruĕre ova, deinde discedere: ita et nascuntur et educantur ipsă per sese (Cic. N. D. 2, 52, 129).
7. Illis promissis standum non esse, quis non videt, quae coactus quis metu, quae deceptus dolo promiserit? (Cic. Off. 1, 10, 32).
8. Quid? Tu non vides, ipsum illum Aristotĕlis discipŭlum (=Alexandrum), summo ingenio, summā modestĭā, posteāquam rex appellatus sit, superbum, crudelem, immoderatum fuisse? (Cic. Att. 13, 28, 3).
9. Desinant aliquando dicere, male aliquem locutum esse, si qui vere ac libere locutus sit (Cic. Amer. 48, 140).
10. Licet videre, si velis replicare memoriam temporum, qualescunque summi civitatis viri fuerint, talem civitatem fuisse; quaecunque mutatio morum in principibus exstiterit, eandem in populo secutam (Cic. Leg. 3, 14, 31).
11. Scito, me, posteāquam in Urbem venerim, redisse cum veteribus amicis, id est cum libris nostris, in gratiam (Cic. Fam. 9, 1, 2).
12. Audire te arbĭtror, Scipio, hospes tuus avītus Masinissă quae faciat, hodie nonaginta natus annos: quum ingressus iter pedibus sit, in equum omnīno non ascendere; quum autem equo, ex equo non descendere; nullo imbri, nullo frigŏre addūci, ut capite operto sit; summam esse in eo siccitatem corporis, itaque omnia exsĕqui regis officia et munera (Cic. Sen. 10, 34).
1207 ( 1138-1161)
1. Scipiōnem Africānum scribit Cato solitum esse dicere, nunquam se plus agere, quam nihil quum ageret; nunquam minus solum esse, quam quum solus esset (Cic. Rep. 1, 17, 27).
2. Socrătem, ajunt, colăpho percussum, nihil amplius dixisse, quam, molestum esse, quod nescirent homines, quando cum galea prodire deberent (Sen. Ira 3, 11, 2).
3. Quintum Scaevŏlam augŭrem, memoriā teneo, bello Marsĭco, quum esset summā senectute et perdĭtā valetudine, cotidie, simul atque lucēret, facere omnibus conveniendi potestatem sui (Cic. Phil. 8, 10, 31).
4. Euripĭdem, M. Varro ait, quum quinque et septuaginta tragoedias scripserit, in quinque solis vicisse, quum eum saepe vincerent aliquot poëtae ignavissimi (Gell. N. A. 17, 4, 3).
5. Hanc igitur, video, sapientissimorum fuisse sententiam, legem neque hominum ingeniis excogitatam, nec scitum aliquod esse populorum, sed aeternum quiddam, quod universum mundum regĕret imperandi prohibendique sapientiā (Cic. Leg. 2, 4, 8).
6. Narrat alicŭbi Horatius (Sat. 2, 1, 71), Scipionem et Laelium interdum disinctos, dum olus decoqueretur, ludere et nugari solitos (Mureti Or. 16=v. 2, p. 148).
7. Vetus dictum hominis sapientissimi (=Platōnis), tum demum beatas civitates fore, quum aut philosophi regnarent, aut reges philosopharentur (Mureti Epist. 80=p. 124).
8. Fama est, Hannibălem annorum ferme novem, pueriliter blandientem patri Hamilcări, ut duceretur in Hispaniam, jure jurando adactum, se, quum primum posset, hostem fore populo Romano (Liv. 21, 1, 4).
9. Cur oracla Delphis non eduntur non modo nostrā aetate, sed jam diu? Evanuisse, ajunt, vetustate vim loci ejus, unde anhelĭtus ille terrae fieret, quo Pythiă, mente incitatā, oracla ederet. Quando istă vis autem evanuit? An postquam homines minus credŭli esse coeperunt? (Cic. Div. 2, 57, 117).
10. Xenocrătem, ferunt, nobilem in primis philosophum, quum quaereretur ex eo, quid assequerentur ejus discipuli, respondisse, ut id suā sponte facerent, quod cogerentur facere legibus (Cic. Rep. 1, 2, 3).
11. Magis auctoribus, Xerxes inflammasse templa Graeciae dicitur, quod parietibus includerent deos, quibus omnia deberent esse patentia ac libera, quorumque hic mundus omnis templum esset et domus (Cic. Leg. 2, 10, 26).
1208 ( 1138-1161)
1. Socrăten querenti cuidam, quod nihil sibi peregrinationes profuissent, respondisse ferunt: 'non immerito hoc tibi evēnit; tecum enim, peregrinabaris' (Sen. Ep. 104, 7.).
2. Theophrastus moriens accusasse naturam dicitur, quod cervis et cornicibus vitam diuturnam, quorum id nihil interesset, hominibus, quorum maxime interfuisset, tam exiguam vitam dedisset (Cic. Tusc. 3, 28, 69).
3. Pythagŏras, quum in geometria quiddam novi invenisset, Musis bovem immolavisse dicitur (Cic. N. D. 3, 39, 88).
4. Themistŏclem, isti ajunt, quum taurum immolavisset, excepisse sanguinem păterā et, eo poto, mortuum concĭdisse (Cic. Brut. 11, 43).
5. Socrătes illo ipso die, quo erat ei moriendum, permultă dispŭtat, hanc esse mortem, quam nos vitam putaremus, quum corpore animus tanquam carcere saeptus teneretur, vitam autem esse eam, quum idem animus, vinclis corporis liberatus, in eum se locum, unde esset, ortus, rettulisset (Cic. Scaur. 3, 4).
6. Fama est, in quiēte visum ab eo (=ab Hannibăle) juvenem divīnā specie, qui se ab Jove diceret ducem in Italiam Hannibali missum; proinde sequeretur neque usquam a se deflecteret oculos. Pavidum primo, nusquam circumspicientem aut respicientem, secutum; deinde curā ingenii humani, quum, quidnam id esset, quod respicere vetĭtus esset, agitaret animo, temperare oculis nequivisse; tum vidisse post sese serpentem mirā magnitudine cum ingenti arbŏrum ac virgultorum strage ferri, ac post insĕqui cum fragōre caeli nimbum. Tum, quae moles eă quidve prodigii esset, quaerentem audisse, vastitatem Italiae esse; pergeret porro ire nec ultra inquireret sineretque fata in occulto esse (Liv. 21, 22, 6).
1209 ( 1138-1161)
1. Erat in eo convivio Cobăres, natione Medus. Is praefatus est, scire servo utilius esse parēre dicto, quam afferre consilium, quum illos, qui pareant, idem, quod ceteros, maneat, qui vero suadeant, proprium sibi periculum contrahant (Curt. 7, 4, 9).
2. (Legati Romanorum), quum, verbis extollentes gloriam virtutemque populi Romani ac magnitudinem imperii, petissent, ne (Galli) Poeno, bellum Italiae inferenti, per agros urbesque suas transitum darent, responsum legatis est, neque Romanōrum in se merĭtum esse, neque Carthaginiensium injuriam, ob quae aut pro Romanis, aut adversus Poenos sumant arma; contra eă audire sese, gentis suae homines agro finibusque Italiae pelli a populo Romano stipendiumque pendĕre et ceteră indignă pati (Liv. 21, 20, 2-5).
1210 ( 1138-1161)
C. Licinius Stolo, cujus beneficio plebi petendi consulatūs potestas facta est, docuit, nihil aliud praecĭpi debere, nisi quod prius quisque sibi imperaverit (Val. Max. 8, 6, 3).
1211 ( 1138-1161)
1. Erant haec animadvertenda in civitate, quae sunt apud Platōnem nostrum scripta divinĭtus, quales in republica princĭpes essent, tales reliquos solere esse cives (Cic. Fam. 1, 9, 12).
2. Ab Antigŏno Cynĭcus petit (=petiit) talentum. Respondit, plus esse, quam quod Cynicus petere deberet. Repulsus, petit denarium. Respondit, minus esse, quam quod regem deceret dare (Sen. Benef. 2, 17, 1).
3. Philippus, omnia castella expugnari posse, dicebat, in quae modo asellus, onustus auro, posset ascendere (Cic. Att. 1, 16, 12).
4. Vetus illud Catōnis admŏdum scitum est, qui mirari se ajebat, quod non rideret haruspex, haruspĭcem quum vidisset (Cic. Div. 2, 24, 51).
5. Aristotĕles, de semet ipso in neutram partem loqui decere, praedicabat, quoniam laudare se vani, vituperare stulti esset (Val. Max. 7, 2, ext. 11).
6. Te (=Caesarem) dicere, audiebamus, nos omnes adversarios putare, nisi qui nobiscum essent, te-omnes, qui contra te non essent, tuos (Cic. Lig. 11, 33).
7. Vere hoc sapientissimus scriptor Xenŏphon principio ejus libelli, qui 'Convivium' inscribitur, scriptum reliquit, magnorum virorum non seriă tantum, sed etiam joca cognoscere pretium esse, quod ex his quoque utilissima ad vitam exempla caperentur (Mureti Or. 16=v. 2, p. 148).
8. C. Lucilius, homo et doctus et perurbanus, dicere solebat, neque se ab indoctissimis neque a doctissimis legi velle, quod alteri nihil intellegerent, alteri plus fortasse, quam ipse (Cic. De or. 2, 6, 25).
9. Scipio querebatur, quod omnibus in rebus homines diligentiores essent (quam in amicis eligendis): capras et oves quot quisque haberet, dicere posse; amicos quot haberet, non posse dicere (Cic. Lael. 17, 62).
10. Helvetii legatos ad Caesarem mittunt, qui dicerent, sibi esse in animo sine ullo maleficio iter per provinciam facere, propterea quod aliud iter haberent nullum; rogare, ut ejus voluntate id sibi facere liceat (Caes. B. G. 1, 7, 3).
11. M. Tullius (Cicero), qui non tantum perfectus orator, sed etiam philosophus fuit, in eo libro, quo se ipse de morte filiae consolatus est, non dubitavit dicere deos, qui publice colerentur, homines fuisse (Lactant. Inst. 1, 15=p. 37 Gersdorf).
12. Ita sentio et saepe disserui, Latinam linguam non modo non inŏpem, ut vulgo putarent, sed locupletiorem etiam esse, quam Graecam (Cic. Fin. 1, 3, 10).
13. Socrătes, nihil ultra petendum a dis immortalibus, arbitrabatur, quam ut bona tribuerent, quia ii demum scirent, quid unicuique esset utile, nos autem plerumque id votis expeteremus, quod non impetrasse melius foret (Val. Max. 7, 2, ext. 1=p. 330, 1)
14. Socrătes, expedītā et compendiariā viā eos ad gloriam pervenire, dicebat, qui id agerent, ut, quales videri vellent, tales etiam essent (Val. Max. 7, 2, ext. 1=p. 330. 18).
15. Quam prudenter Solo, neminem, dum viveret, beatum dici debere, arbitrabatur, quod ad ultimum usque fati diem ancipĭti fortunae subjecti essemus (Val. Max. 7, 2, ext. 2=p. 331, 18).
16. Nunquam, mehercŭle, ego neque pecunias istorum, neque tecta magnifica, neque opes, neque imperia, neque eas quibus maxime astricti sunt, voluptates in bonis rebus aut expetendis esse duxi, quippe quum viderem, homines, rebus his circumfluentes, eă tamen desiderare maxime, quibus abundarent (Cic. Parad. 1, 1, 6).
17. In 'Originibus' dixit Cato, morem apud majores hunc epularum fuisse, ut deinceps, qui accubarent, canerent ad tibiam clarorum virorum laudes atque virtutes (Cic. Tusc. 4, 2, 3).
18. Ex captīvis Caesar cognovit, Vercingetorīgem cum equitatu expeditisque, qui inter equites proeliari consuessent, insidiarum causā eo profectum, quo nostros postero die pabulatum venturos arbitraretur (Caes. B. G. 7, 18, 1).
19. Antiŏchus Magnus ille, rex Asiae, quum, posteāquam a L. Scipiōne devictus est, Tauro tenus regnare jussus esset omnemque hanc Asiam, quae est nunc nostra provincia, amisisset, dicere est solitus, benigne sibi a populo Romano esse factum, quod, nimis magnā procuratione liberatus, modicis regni terminis uteretur (Cic. Dej. 13, 36).
20. Exercitus omnis, non minus victoriarum numero, quam laboribus, fessus, lacrimis eum (=Alexandrum) deprecatur, finem tandem bellis faceret, aliquando patriae reditūsque meminisset respiceretque militum annos, quibus vix aetas ad reditum sufficeret. Ostendĕre alius canitiem, alius vulnera, alius aetate consumpta corpora, alius cicatricibus exhausta: solos se esse, qui duorum regum, Philippi Alexandrique, continuam militiam pertulerint (Justin. 12, 8, 10).
21. Tum Romanus, sinu ex toga facto, 'Hic', inquit, 'vobis (=Carthaginiensibus) bellum et pacem portamus: utrum placet, sumite'. Sub hanc vocem haud minus ferociter, daret, utrum vellet, succlamatum est; et, quum is iterum, sinu effuso, bellum dare, dixisset, accipere se, omnes responderunt, et, quibus acciperent animis, iisdem se gesturos (Liv. 21, 18, 13).
22. Laudabat homo doctus philosŏphos nescio quos, neque eorum tamen nomina poterat dicere, sed tamen eos laudabat maxime, qui dicuntur praeter ceteros esse auctores et laudatores voluptatis: eosdemque praeclare dicere ajebat, sapientes omnia suā causā facere, rempublicam capessere hominem bene sanum non oportere, nihil esse praestabilius otiōsā vitā, plenā et confertā voluptatibus: eos autem, qui dicerent, dignitati esse serviendum, reipublicae consulendum, officii rationem in omni vita, non commŏdi esse ducendam, adeunda pro patria pericula, vulnera excipienda, mortem oppetendam, insanire dicebat (Cic. Sest. 10, 23).
1212 ( 1138-1161)
1. Scipio negabat, ullam vocem inimiciorem amicitiae potuisse reperiri, quam ejus, qui dixisset, ita amare oportere, ut si aliquando esset osurus (Cic. Lael. 16, 59).
2. Sol Phaëthonti filio, facturum se esse, dixit, quicquid optasset (Cic. Off. 3, 25, 94).
3. Vespasianus somniavit, initium sibi suisque felicitatis futurum, simulac dens Neroni exemptus esset (Suet. Vesp. 5, 5).
4. Nocte ac die continuatum incendium fuit, nec ulli dubium erat, humanā id fraude factum esse, quod pluribus simul locis, et iis diversis, ignes coorti essent (Liv. 26, 27, 5).
5. Quod clipeos Lanuvii mures rosissent, maximum id portentum haruspices esse dixerunt (Cic. Div. 2, 27, 59).
6. Rex Hiero pollicitus est, quo animo priore bello populum Romanum juvenis adjuvisset, eo senem adjuturum (Liv. 21, 50, 9).
7. Hannĭbal, significare cupiens, quantum inter se Carthāgo et Romă dissiderent, inflicto in terram pede suscitatoque pulvĕre, tum finem belli inter eas fore, dixit, quum alterŭtră urbs in pulverem esset redacta (Val. Max. 9, 3, ext. 3).
8. Socrătes, ab adulescentŭlo quodam consultus, utrum uxorem duceret, an se omni matrimonio abstinēret, respondit, utrum eorum fecisset, acturum paenitentiam (Val. Max. 7, 2, ext. 1=p. 330, 23).
9. Augustus jure est gloriatus, marmoream se relinquere Urbem, quam latericiam accepisset (Suet. Aug. 28, 3).
10. Semper sapientes eă, quae populus fecisset, ferenda, duxerunt (Cic. Planc. 4, 9).
11. Cato dicere solebat, ob hanc causam praestare nostrae civitatis statum ceteris civitatibus, quod in illis singuli fuissent fere, qui suam quisque rempublicam constituissent legibus atque institutis suis, ut Cretum Minos, Lacedaemoniorum Lycurgus, nostră autem respublica non unius esset ingenio, sed multorum, nec unā hominis vitā, sed aliquot constituta saeculis et aetatibus (Cic. Rep. 2, 1, 2).
12. Socium fallere turpissimum est, propterea quod, auxilium sibi se, putat, adjunxisse, qui cum altero rem communicavit. Recte igitur majores, eum, qui socium fefellisset, in virorum bonorum numero, non putarunt, haberi oportere (Cic. Amer. 40, 116).
13. Plato ajebat, se gratias agere naturae, - primum, quod homo natus esset potius, quam mutum animal; deinde, quod mas potius, quam femina; quod Graecus, quam barbarus; postremo, quod Atheniensis et quod temporibus Socratis (Lactant. Inst. 3, 19=p. 152 Gersdorf).
14. Si Quintum fratrem reliquissem, dicerent inīqui, non me plane post annum, ut senatus voluisset, de provincia decessisse, quoniam alterum me reliquissem; fortasse etiam illud adderent, senatum eos voluisse provinciis praeesse, qui antea non praefuissent, fratrem meum triennium Asiae praefuisse (Cic. Fam. 2, 16, 4).
15. Constabat, eos, qui concĭdentem vulneribus Cn. Pompejum vidissent, quum in illo ipso acerbissimo miserrimoque spectacŭlo sibi timerent, quod, se classe hostium circumfusos, viderent, nihil aliud tum egisse, nisi ut remĭges hortarentur et ut salutem adipiscerentur fugā; posteāquam Tyrum venissent, tum afflictari lamentarique coepisse (Cic. Tusc. 3, 27, 66).
16. Constabat, Elĭde in templo Minervae, quo die proelium secundum Caesar fecisset, simulācrum Victoriae, quod ante ipsam Minervam collocatum esset et ante ad simulācrum Minervae spectavisset, ad valvas se templi limenque convertisse (Caes. B. C. 3, 105, 3).
17. Tarquinii Superbi filiis, Delphos profectis et consulentibus, quis eorum Romae regnaturus esset, dictum est, eum regnaturum, qui primus matrem osculatus esset. Quod responsum quum ipsi aliter interpretarentur, Junius Brutus, qui cum iis profectus erat, prolapsum se, simulavit et terram osculatus est; idque factum ejus eventus comprobavit (Liv. Periocha 1, 1).
18. Res ipsa publica, si loqui posset, ageret mecum, ut, quoniam sibi servissem semper, nunquam mihi, fructūs autem ex sese non, ut oportuisset, laetos et ubĕres, sed magnā acerbitate permixtos tulissem, ut jam mihi servirem, consulerem meis; se non modo satis habere a me, sed etiam vereri, ne parum mihi pro eo, quantum a me haberet, reddidisset (Cic. Planc. 38, 92).
19. Sulla suos hortatur, uti fortem animum gererent: saepe ante paucis strenuis adversum multitudinem bene pugnatum; quanto sibi in proelio minus pepercissent, tanto tutiores fore; nec quemquam decēre, qui manus armaverit, ab inermis pedibus auxilium petere, in maximo metu nudum et caecum corpus ad hostes vertere (Sall. Jug. 107, 1).
1213 ( 1138-1161)
1. Quinctius praeteritorum commemorationi subjecit, proficisci sibi in Italiam atque omnem exercitum deportare in animo esse. Reliquas civitates (se) monere, ut ex factis, non ex dictis amicos pensent intellegantque, quibus credendum et a quibus cavendum sit. Libertate modĭce utantur: temperatam eam salūbrem et singulis et civitatibus esse, nimiam et aliis gravem et ipsis, qui habeant, effrenātam et praecipĭtem esse. Concordiae in civitatibus princĭpes et ordines inter se, et in commune omnes civitates consulerent. Adversus consentientes nec regem quemquam satis valĭdum nec tyrannum fore; discordiam et seditionem omnia opportūnă insidiantibus facere, quum pars, quae domestico certamine inferior sit, externo potius se applĭcet, quam civi cedat (Liv. 34, 49, 4).
1214 ( 1138-1161)
1. Pythagŏram Phliuntem, ferunt, venisse eumque cum Leonte, princĭpe Phliasiorum, docte et copiōse disseruisse quaedam; cujus ingenium et eloquentiam quum admiratus esset Leon, quaesivisse ex eo, quā maxime arte confideret; at illum artem quidem se scire nullam, sed esse philosophum. Admiratum Leontem novitatem nominis quaesivisse, quinam essent philosophi et quid inter eos et reliquos interesset; Pythagoram autem respondisse, similem sibi videri vitam hominum et mercatum eum, qui haberetur maximo ludorum apparatu totius Graeciae celebritate: nam, ut illic alii corporibus exercitatis gloriam et nobilitatem coronae peterent, alii emendi aut vendendi quaestu et lucro ducerentur, esset autem quoddam genus eorum, idque vel maxime ingenuum, qui nec plausum nec lucrum quaererent, sed visendi causā venirent studioseque perspicerent, quid ageretur et quomŏdo, - item nos, quasi in mercatus quandam celebritatem ex urbe aliqua, sic in hanc vitam ex alia vita et natura profectos, alios gloriae servire, alios pecuniae; raros esse quosdam, qui, ceteris omnibus pro nihilo habitis, rerum naturam studiose intuerentur, hos se appellare sapientiae studiosos (id est enim philosophos); et, ut illic liberalissimum esset spectare, nihil sibi acquirentem, sic in vita longe omnibus studiis contemplationem rerum cognitionemque praestare (Cic. Tusc. 5, 3, 8).
1215 ( 1138-1161)
1. Ad haec Ariovistus respondit: Jus esse belli, ut, qui vicissent, iis, quos vicissent, quemadmŏdum vellent, imperarent; item populum Romanum victis non ad alterius praescriptum, sed ad suum arbitrium imperare consuesse. Si ipse populo Romano non praescriberet, quemadmodum suo jure uteretur, non oportere, sese a populo Romano in suo jure impediri. Aeduos sibi, quoniam belli fortunam temptassent et armis congressi ac superati essent, stipendiarios esse factos. Magnam Caesarem injuriam facere, qui suo adventu vectigalia sibi deteriora faceret. Aeduis se obsides redditurum non esse, neque his neque eorum sociis injuriā bellum illaturum, si in eo manerent, quod convenisset, stipendiumque quotannis pendĕrent: si id non fecissent, longe iis fraternum nomen populi Romani afuturum. Quod sibi Caesar denuntiaret, se Aeduorum injurias non neglecturum, neminem secum sine sua pernicie contendisse. Quum vellet, congrederetur: intellecturum, quid invicti Germani, exercitatissimi in armis, qui inter annos quattuordecim tectum non subissent, virtute possent (Caes. B. G. 1, 36).
1216 ( 1138-1161)
1. Vercingetŏrix, tot incommŏdis acceptis, suos ad concilium convŏcat. Docet, longe aliā ratione esse bellum gerendum, atque antea gestum sit: omnibus modis huic rei studendum, ut pabulatione et commeātu Romani prohibeantur. Id esse facile, quod equitatu ipsi abundent et quod anni tempore subleventur. Pabŭlum secari non posse; necessario dispersos hostes ex aedificiis petere; hos omnes cotidie ab equitibus deleri posse. Praeterea salutis causā rei familiaris commŏda neglegenda: vicos atque aedificia incendi oportere quoqueversus, quo pabulandi causā adire posse videantur. Harum ipsis rerum copiam suppetere, quod, quorum in finibus bellum geratur, eorum opibus subleventur; Romanos aut inopiam non laturos, aut magno periculo longius ab castris processuros; neque interesse, ipsosne interficiant, impedimentisne exuant, quibus amissis bellum geri non possit. Praeterea oppida incendi oportere, quae non munitione et loci naturā ab omni sint periculo tuta, neu suis sint ad detrectandam militiam receptacŭla, neu Romanis proposita ad copiam commeatūs praedamque tollendam. Haec si gravia aut acerba videantur, multo ita gravius aestimare, liberos, conjuges in servitutem abstrăhi, ipsos interfĭci; quae sit necesse accidere victis (Caes. B. G. 7, 14).
1217 ( 1138-1161)
1. Maesti parentes virginum (Sabinarum) profugiunt, incusantes violati hospitii foedus deumque invocantes, cujus ad sollemne ludosque per fas ac fidem decepti venissent. Nec raptis aut spes de se melior aut indignatio est minor. Sed ipse Romŭlus circumibat docebatque, patrum id superbiā factum, qui conubium finitimis negassent; illas tamen in matrimonio, in societate fortunarum omnium civitatisque et, quo nihil carius humano generi sit, liberum (=liberorum) fore; mollirent modo iras et, quibus fors corpora dedisset, darent animos; saepe ex injuria postmŏdum gratiam ortam; eoque melioribus usuras viris, quod annisurus pro se quisque sit, ut, quum suam vicem functus officio sit, parentium etiam patriaeque expleat desiderium (Liv. 1, 9, 13).
1218 ( 1160)
1. Hannibal, postquam ipsi sententiā stetit pergere ire atque Italiam petere, advocata contione, varie militum versat animos castigando adhortandoque. Mirari se, quinam pectora semper impavĭda repens terror invaserit. Per tot annos vincentes eos stipendia facere neque ante Hispaniā excessisse, quam omnes gentesque et terrae quas duo diversa maria amplectantur, Carthaginiensium essent. Indignatos deinde, quod, quicunque Saguntum obsedissent, velut ob noxam sibi dedi, postularet populus Romanus. Hibērum trajecisse ad delendum nomen Romanorum liberandumque orbem terrarum. Tum nemini visum id longum, quum ab occasu solis ad exortūs intenderent iter; nunc, postquam multo majorem partem itineris emensam cernant, Pyrenaeum saltum inter ferocissimas gentes superatum, Rhodănum, tantum amnem, tot milibus Gallorum prohibentibus, domitā etiam ipsius fluminis vi, trajectum, in conspectu Alpes habeant, quarum alterum latus Italiae sit, in ipsis portis hostium fatigatos subsistere, quid Alpes aliud esse credentes, quam montium altitudines? Fingerent altiores Pyrenaei jugis; nullas profecto terras caelum contingere nec inexsuperabiles humano generi esse. Alpes quidem habitari, coli, gignere atque alere animantes; pervias fauces esse exercitibus. Eos ipsos, quos cernant, legatos, non pinnis sublīme elatos, Alpes transgressos. Ne majores quidem eorum indigĕnas, sed advĕnas Italiae cultores has ipsas Alpes ingentibus saepe agminibus cum liberis ac conjugibus, migrantium modo, tuto transmisisse. Militi quidem armato nihil secum praeter instrumenta belli portanti, quid invium aut inexsuperabile esse! Saguntum ut caperetur, quid per octo menses periculi, quid laboris exhaustum esse? Romam, caput orbis terrarum, petentibus quicquam adeo asperum atque arduum videri, quod inceptum moretur? Cepisse quondam Gallos eă, quae adiri posse Poenus desperet; proinde aut cederent animo atque virtute genti, per eos dies toties ab se victae, aut itineris finem sperent campum interjacentem Tibĕri ac moenibus Romanis (Liv. 21, 30).
1219 ( 1160)
1. Diogĕnes Cynĭcus dicere solebat, Harpălum, qui temporibus illis praedo felix habebatur, contra deos testimonium dicere, quod in illa fortuna tam diu viveret (Cic. N. D. 3, 34, 83).
2. Aristotĕles scribit, Eudemum Cyprium, familiarem suum, iter in Macedoniam facientem, Pheras venisse, quae erat urbs in Thessalia tum admŏdum nobilis, ab Alexandro autem tyranno crudeli dominatu tenebatur; in eo igitur oppido ita graviter aegrum Eudemum fuisse, ut omnes medici diffiderent (Cic. Div. 1, 25, 53).
1220 ( 1161)
1. Rex Dejotărus legatos ad me misit, se cum omnibus suis copiis in mea castra esse venturum (Cic. Fam. 15, 4, 5).
2. Romŭlus legatos circa vicīnas gentes misit, qui societatem, conubiumque novo populo peterent: urbes quoque, ut ceteră, ex infimo nasci; dein, quas sua virtus ac dii juvent, magnas sibi opes magnumque nomen facere; satis scire, origini Romanae et deos atfuisse et non defuturam virtutem; proinde ne gravarentur homines cum hominibus sanguinem ac genus miscere (Liv. 1, 9, 2).
3. Socrates, quum valetudinis curam commendaret, quod imprīmis diligenter faciebat, auctor erat, ut aut a medicis, aut observatione discerent, qui cibus, qui potus, quod genus laboris, quaeve aliă sibi vel prodessent, vel obessent; quod qui facerent, eos haud facile medicum inventuros, qui melius valetudini suae consulere, quam ipsi, posset (Ernesti Initia doctrinae solidioris, p. 539).
4. Jugurtha ad Bocchum nuntios misit: quam primum in Numidiam copias adduceret; proelii faciundi tempus adesse (Sall. Jug. 97, 1).
5. Plerique eorum, qui ante me sententiam dixerunt, casum reipublicae miserati sunt: quae belli saevitiā esset, quae victis acciderent enumeravere: rapi virgines, pueros, divelli liberos a parentum complexu, matres familiarum pati, quae victoribus conlibuissent, fana atque domos spoliari, caedem, incendia fieri, postremo armis, cadaveribus, cruore atque luctu omnia compleri (Sall. Cat. 51, 9).
6. Quam subtiliter Anacharsis leges aranearum telis comparabat! Nam ut illas infirmiora animalia retinēre, valentiora transmittere, ita hic humĭles et pauperes constringi, divites et praepotentes non alligari (Val. Max. 7, 2 ext. 14 = p. 335, 19).
7. Metellus legatos ad Bocchum mittit postulatum, ne sine causa hostis populo Romano fieret; omne bellum sumi facile, ceterum aegerrime desinere: non in ejusdem potestate initium ejus et finem esse; incipere cuivis, etiam ignavo, licere: depōni, quum victores velint (Sall. Jug. 83, 1).
8. Hannibal, in promuntorio quodam, unde longe ac late prospectu erat, consistere jussis militibus, Italiam ostentat subjectosque Alpīnis montibus Circumpadānos agros; moeniaque eos tum transcendere non Italiae modo, sed etiam urbis Romanae; cetera plana, proclivia fore; uno aut summum altero proelio arcem et caput Italiae in manu ac potestate habituros (Liv. 21, 35, 8).
9. Nemini omnium (fama victoriae) major justiorque, quam ipsi consuli videri (=videbatur); gaudio efferi (=efferebatur), qua parte copiarum alter consul victus foret, eā se vicisse; restitutos ac refectos militibus animos, nec quemquam esse praeter collēgam, qui dilatam dimicationem vellet; eum, animo magis, quam corpore, aegrum memoriā vulneris aciem ac tela horrēre. Sed non esse cum aegro senescendum. Quid enim ultra differri aut teri tempus? Quem tertium consulem, quem alium exercitum exspectari? Castra Carthaginiensium in Italia ac prope in conspectu Urbis esse. Non Siciliam ac Sardiniam, vistis ademptas, nec cis Hibērum Hispaniam peti, sed solo patrio terrāque, im qua geniti forent, pelli Romanos (Liv. 21, 53, 1).
УСЛОВНЫЕ ПЕРИОДЫ, ВХОДЯЩИЕ В СОСТАВ КОСВЕННОЙ РЕЧИ
Условные периоды индикативной формы
1221 ( 1163)
1. Galli, pro vita hominis nisi hominis vită reddatur, non posse deorum immortalium numen placari, arbitrantur (Caes. B. G. 6, 16, 3).
2. Ajunt, dentes non erōdi nec putrescere, si quis cotidie mane jejūnus salem contineat sub lingua, donec liquescat (Plin. N. H. 31, 9 (45), 101).
3. Qui desidĕrat pacem, praepăret bellum. Nemo audet offendere, quem intellegit superiorem esse, si pugnet (Veget. 3, Praef.).
4. Deos didici securum agere aevum;
Nec, si quid miri faciat natura, deos id
Tristes ex alto caeli demittere tecto (Hor. Sat. 1, 5, 100).
5. Apud Hippocrătem scriptum est, non satis esse ad morbos sanandos, si medicus recte ac diligenter munus suum obeat, nisi et ab aegrōto ipso, et ab eis, qui ei assĭdent, communi operā ac diligentiā medici conatūs adjuventur (Mureti Or. 9=v. 2, p. 82).
1222 ( 1163)
1. Sententiă Platōnis semper in ore illius (=M. Antonīni philosophi) fuit, florēre civitates, si aut philosophi imperarent, aut imperantes philosopharentur (Jul. Capitolini M. Antoninus 27, 7=p. 71).
2. Praeclare Socrătes, hanc viam ad gloriam proximam et quasi compendiariam, dicebat, esse, si quis id ageret, ut, qualis haberi vellet, talis esset (Cic. Off. 2, 12, 43).
3. Ego ante reditum legatorum ausus sum dicere, pacem ipsam si afferrent, quoniam sub nomine pacis bellum lateret, repudiandam (Cic. Phil. 12, 7, 17).
4. Thales, ut ostenderet, etiam philosophum, si ei commŏdum esset, pecuniam facere posse, omnem oleam, antequam florere coepisset, in agro Milesio coëmisse dicitur. Animadverterat fortasse quadam scientiā, olearum ubertatem fore (Cic. Div. 1, 49, 111).
5. Sic ab hominibus doctis accepimus, non solum ex malis eligere minima oportere, sed etiam excerpere ex his ipsis, si quid inesset boni (Cic. Off. 3, 1, 3).
1223 ( 1163)
1. Responsum esse, tradunt, plerumque ipsam se fraudem, etiamsi initio cautior fuerit, detegere (Liv. 44, 15, 4).
2. Egregie hoc dicere Demetrius Cynĭcus, vir meo judicio magnus, etiamsi maximis comparetur, solet, plus prodesse, si pauca praecepta sapientiae teneas, sed illă in promptu tibi et in usu sint, quam si multa quidem didiceris, sed illă non habeas ad manum (Sen. Benef. 7, 1, 3).
1224 ( 1163)
1. Pythagorēos, ferunt, si quid affirmarent in disputando, quum ex eis quaereretur, qua re ita esset, respondere solitos: 'Ipse dixit'; 'ipse' autem erat Pythagŏras (Cic. N. D. 1, 5, 10).
1225 ( 1163)
1. Existimant, dis immortalibus se facilius satis facturos, si, eorum plagā perculsi, afflictos se et stratos esse fateantur (Cic. Tusc. 3, 29, 72).
1226 ( 1163)
1. Neque se Romă, jam terrarum orbe superato, securam speravit fore, si nomen usquam stantis maneret Carthaginis (Vell. 1, 12, 6).
2. Dicebas, (me) intrepĭdum fore, etiamsi circa me gladii micarent, etiamsi mucro tangeret jugŭlum; dicebas, (me) secūrum fore, etiamsi circa me flagrarent incendia, etiamsi subĭtus turbo toto navem meam mari raperet (Sen. Ep. 109, 18).
3. Hannĭbal oratores ad regŭlos eorum (=Gallorum) misit, collŏqui semet ipsum cum iis velle; vel illi propius Iliberrim accederent, vel se Ruscinōnem processurum, ut ex propinquo congressus facilior esset: nam et accepturum eos in castra sua se laetum, nec cunctanter se ipsum ad eos venturum; hospĭtem enim se Galliae, non hostem advenisse, nec stricturum ante gladium, si per Gallos liceat, quam in Italiam venisset (Liv. 21, 24, 3).
4. Contiones, priusquam ab Urbe signa moverentur, consulis Varronis multae ac feroces fuere, denuntiantis, bellum, arcessitum in Italiam ab nobilibus mansurumque in visceribus reipublicae, si plures Fabios imperatores haberet, se, quo die hostem vidisset, perfecturum (Liv. 22, 38, 6).
5. Contiones seditiōsae tribunorum plebi fuerunt, objurgantium multitudinem, quod in aeterno se ipsă teneret servitio et ne in tribunis quidem militum creandis aut sui aut suorum meminisset. Desineret ergo mirari, cur nemo de commŏdis plebis ageret; eo impendi laborem ac periculum, unde emolumentum atque honos speretur; nihil non aggressuros homines, si magnă conatis magna praemia proponantur (Liv. 4, 35, 5).
1227 ( 1163)
1. Attus Navius, quum propter paupertatem sues puer pasceret, unā ex iis amissā, vovisse, dicitur, si recuperasset, uvam se deo daturum, quae maxima esset in vinea (Cic. Div. 1, 17, 31).
2. Scribis, tibi in animo esse observare Caesarem, et, si secundum mare ad me ire coepisset, (te) confestim in Samnium ad me venturum; sin autem ille circum istaec loca commoraretur, te ei, si propius accessisset, resistere velle (Pompejus in Cic. Ep. ad Att. 8, 12 C, 1).
3. Quum in Piraeum Socrătes venisset ad Cephălum, locuplētem et festivum senem, quoad primus ille sermo habetur, adest in disputando senex, deinde, quum ipse quoque commodissime locutus esset, ad rem divinam, dicit, se velle discedere, neque postea revertitur. Credo, Platonem vix putasse, satis consŏnum fore, si hominem id aetatis in tam longo sermone diutius retinuisset (Cic. Att. 4, 16, 3).
4. Cato ait, se, si Caesar vicerit, moriturum, si Pompejus, exsulaturum (Sen. Ep. 104, 32).
5. Spondebo tibi vel potius spondeo, eos esse M' Curii mores, ut eum amicitiā tuā, si tibi sit cognĭtus, dignum sis existimaturus (Cic. Fam. 13, 17, 3).
1228 ( 1163)
1. Atque ille quidem princeps ingenii et doctrīnae Plato tum denique fore beatas respublicas putavit, si aut docti et sapientes homines eas regere coepissent, aut ii, qui regerent, omne suum studium in doctrina et sapientia collocassent: hanc conjunctionem videlĭcet potestatis et sapientiae saluti censuit civitatibus esse posse (Cic. Qu. fr. 1, 1, 10, 29).
2. Plerăque nobilitas quasi pollui consulatum credebant, si eum, quamvis egregius, homo novus adeptus foret (Sall. Cat. 23, 6.
3. Amicus Datămi perscriptă ei mittit, in quibus docet, eum in magno fore periculo, si quid, illo imperante, adversi in Aegypto accidisset: namque eam esse consuetudinem regiam, ut casūs adversos hominibus tribuant, secundos fortunae suae: quo fieri, ut facile impellantur ad eorum perniciem, quorum ductu res male gestae nuntientur (Nep. 14, 5, 3).
4. Epaminondas, quum animadverteret, mortifĕrum se vulnus accepisse, simulque, si ferrum, quod ex hastīli in corpore remanserat, extraxisset, animam statim emissurum, usque eo retinuit, donec renuntiatum est, vicisse Boeōtos. Id postquam audivit, 'Satis', inquit, 'vixi: invictus enim morior'. Tum, ferro extracto, confestim exanimatus est (Nep. 15, 9, 3).
5. Videbam, si illum (=Catilinam) morte multassem, fore, ut ejus socios persĕqui non possem (Cic. Cat. 2, 2, 4.
6. Quidnam est, quod dixisti, fore, ut tibi ignosceremus, si cognossemus, quae te causa in sermonem impulisset? (Cic. De or. 2, 89, 363).
7. Catilīnă docet, se ad exercitum proficisci cupere, si prius Ciceronem oppressisset; eum suis consiliis multum officere (Sall. Cat. 27, 4).
8. Haec sententiă sic nobis probabatur, ut, ex eventu homines de tuo consilio existimaturos, videremus; si cecĭdisset, ut volumus et optamus, omnes te et sapienter et fortiter, - si aliquid esset offensum, eosdem illos et cupĭde et temĕre fecisse dicturos (Cic. Fam. 1, 7, 5).
9. Non putavi, famam inconstantiae mihi pertimescendam, si quibusdam in sententiis paullum me immutassem (Cic. Fam. 1, 9, 11).
Условные периоды потенциальной формы
1229 ( 1164-1165)
1. Negat Cicero, si duplicetur sibi aetas, habiturum se tempus, quo legat lyricos (Sen. Ep. 49, 5).
2. Si ad vitem sensus accesserit, ut appetītum quendam habeat et per se ipsă moveatur, quid facturam putas? An eă, quae per vinitorem antea consequebatur se ipsă curabit? (Cic. Fin. 5, 14, 40).
3. Si ad antiquam morum simplicitatem redire volumus, divitiarum, tanquam unĭcae corruptorum morum causae, exstirpanda omnīno est cupiditas. Exstirpare autem istam (cupiditatem) posse, existimat (Horatius), si aurum et res pretiōsae vel Jovi Capitolīno sollemni more offerantur, vel in mare abiciantur (Doering ad Hor. Od. 3, 24, 45).
Условные периоды ирреальной формы
1230 ( 1166)
1. Si ego morerer, mecum exspiratura respublica, mecum casurum imperium populi Romani erat? (Liv. 28, 28, 11).
2. Si P. Sestius occisus esset, fuistisne ad arma ituri? Fuistisne aliquando rempublicam a funesto latrone repetituri? An etiam tum quiĕsceretis, cunctaremini, timeretis? (Cic. Sest. 38, 81).
3. Quod singuli facturi fuimus, si aedes nostrae deflagrassent, hoc in publico incendio universi recusamus facere? (Liv. 5, 53, 9).
4. Conclave illud, ubi (Dejotărus rex) erat mansurus, si ire perrexĭsset, proxima nocte corruit (Cic. Div. 1, 15, 26).
1231 ( 1167-1170)
1. Varro, Musas Plautīno, dicit, sermone locuturas fuisse, si Latine loqui vellent (Quint. 10, 1, 99).
2. Utrum censes, Imperiōsum illum (=T. Manlium Torquātum), si nostra verba audiret, tuamne de se orationem libentius auditurum fuisse, an meam, quum ego dicerem, nihil eum fecisse suā causā omniaque reipublicae, tu contra, - nihil nisi sua? Si vero id etiam explanare velles apertiusque diceres, nihil eum fecisse, nisi voluptatis causā, quomŏdo eum tandem laturum fuisse, existimas? (Cic. Fin. 2, 19, 60).
3. Fatentur, se virtutis causā, nisi eă voluptatem faceret, ne manum quidem versuros fuisse (Cic. Fin. 5, 31, 93).
4. An tu censes, ullam anum tam delīram futuram fuisse, ut somniis crederet, nisi istă casu nonnunquam forte temĕre concurrerent (Cic. Div. 2, 68, 141).
5. Nuntiatum est nobis a M. Varrone, venisse eum Romā pridie vespĕri, et, nisi de via fessus esset, continuo ad nos venturum fuisse (Cic. Acad. 1, 1, 1).
6. Illud Asia cogitet, nullam ab se neque belli externi, neque domesticarum discordiarum calamitatem afuturam fuisse, si hoc (=Romanorum) imperio non teneretur (Cic. Qu. fr. 1, 11, 34).
7. An censes, me tantos labores diurnos nocturnosque domi militiaeque suscepturum fuisse, si iisdem finibus gloriam meam, quibus vitam, essem terminaturus? (Cic. Sen. 23, 82).
1232 ( 1167-1170)
1. Caesar dixit, aliam sententiam se dicturum fuisse, eamque se ac republica dignam, nisi propinquitate impediretur. Ergo ille avuncŭlus; num etiam vos avunculi, qui illi estis assensi? (Cic. Phil. 8, 1, 2).
2. Ei legationi Ariovistus respondit, si quid ipsi a Caesare opus esset, sese ad eum venturum fuisse; si quid ille se velit, illum ad se venire oportere (Caes. B. G. 1, 34, 2).
3. M. Metilius, tribunus plebis, (dixit), si antiquus animus plebei Romanae esset, audaciter se laturum fuisse de abrogando Q. Fabii imperio (Liv. 22, 25, 10).
1233 ( 1167-1170)
1. Quis enim est tam ignārus rerum, tam nihil de republica cogĭtans, qui hoc non intellegat, si M. Antonius a Brundisio cum iis copiis, quas se habiturum putabat, Romam, ut minabatur, venire potuisset, nullum genus eum crudelitatis praeteriturum fuisse? (Cic. Phil. 3, 2, 4).
2. Puto, etiamsi Icadius tum in spelunca non fuisset, saxum tamen illud casurum fuisse: nam aut nihil omnīno est fortuītum, aut hoc ipsum potuit evenire fortunā (Cic. Fat. 3, 6).
3. An censemus, si Fabio, nobilissimo homini, laudi datum esset, quod pingĕret, non multos etiam apud nos futuros Polyclītos et Parrhasios fuisse? Honos alit artes, omnesque incenduntur ad studia gloriā, jacentque eă semper, quae apud quosque improbantur (Cic. Tusc. 1, 2, 4).
4. Perspicuum est omnibus, nisi tantă acerbitas injuriae, tantă vis scelĕris fuisset, ut Lampsaceni moriendum sibi potius, quam perpetiendum putarent, nunquam illos in eum locum progressuros fuisse (Cic. Verr. 1, 32, 81).
5. Haec, nisi collēgă afuisset, credo, iis futura fuisse communia (Cic. Phil. 1, 2, 5).
6. Quis est enim, qui hoc non intellegat, nisi Caesar exercitum paravisset, non sine exitio nostro futurum Antonii redĭtum fuisse? (Cic. Phil. 4, 2, 4).
7. Dicet, Catōnem descensurum ad accusandum non fuisse, nisi prius de causa judicasset (Cic. Mur. 28, 60).
8. Clodium, negant, eo die Romam, nisi de Cyro audisset, fuisse rediturum (Cic. Mil. 18, 48).
9. An Cn. Pompejum censes tribus suis consulatibus, tribus triumphis, maximarum rerum gloriā laetaturum fuisse, si sciret, se in solitudine Aegyptiorum trucidatum iri, amisso exercitu? Quid vero Caesarem putamus, si divinasset, fore, ut in eo senatu, quem majore ex parte ipse cooptasset, trucidatus jaceret, quo cruciatu animi vitam acturum fuisse? (Cic. Div. 2, 9, 22).
10. Dicamus, Crassum non fuisse periturum, si omnīni paruisset (Cic. Div. 2, 40, 84).
1234 ( 1167-1170)
1. Legati docuerunt, ingenti classe, egregio terrestri exercitu in Europam eum (=Antiŏchum) trajecisse, et, nisi avertisset vană spes Aegypti invadendae, mox bello Graeciam arsuram fuisse (Liv. 33, 44, 7).
2. Aeschĭnes Atheniensis, summus orator, quum accusationem, quă fuerat usus, Rhodiis legisset, legit et defensionem Demosthenis, qua in illud pulsus fuerat exsilium, mirantĭbusque, tum magis fuisse miraturos, dixit, si ipsum orantem audivissent (Plin. N. H. 7, 30 (31), 110).
3. Veniam te daturum fuisse, dicebas (Caesar), si (Dejotărus) tum auxilia Pompejo vel si filium misisset, ipse aetatis excusatione usus esset (Cic. Dej. 3, 9).
4. Hamilcar novem annis in Hispania ita se gessit, ut appareret, majus eum, quam quod gereret, agitare in animo bellum, et, si diutius vixisset, Hamilcăre duce Poenos arma Italiae illaturos fuisse, quae Hannibălis ductu intulerunt (Liv. 21, 2, 2).
1235 ( 1167-1170)
1. Sanguine pluisse, senatui nuntiatum est, Atratum etiam fluvium fluxisse sanguine, deorum sudasse simulacra. Num censes, his nuntiis Thalem aut Anaxagŏram aut quemquam physicum crediturum fuisse? (Cic. Div. 2, 27, 53).
2. Quo animo hunc (=Antonium) futurum fuisse censetis in nos, quos oderat, quum in eos, quos nunquam viderat, tam crudelis fuisset, et quam avĭdum in pecuniis locupletium, qui pauperum sanguinem concupisset? (Cic. Phil. 5, 8, 22).
3. Ille respondit, vel Romanis vel Thessălis se crediturum fuisse, in Philippi se potestatem commissurum non esse (Liv. 36, 13, 8).
4. Qui clamores in M. Pacuvii nova fabula, quum, ignorante rege, uter Orestes esset, Pylădes Orestem se esse diceret, ut pro illo necaretur. Orestes autem ita, ut erat, Orestem se esse perseveraret. Stantes plaudebant in re ficta; quid arbitramur in vera facturos fuisse? (Cic. Lael. 7, 24).
5. Pollio Asinius (Caesaris commentarios Gallici civilisque belli Pompejani) parum diligenter parumque intĕgrā veritate compositos putat existimatque, (Caesarem) rescripturum et correcturum fuisse (Suet. Jul. 56, 4).
1236 ( 1171)
1. Puto, multos potuisse ad sapientiam pervenire, nisi putassent, se pervenisse (Sen. Tranq. 1, 16).
2. Victoribus, effūse sequentibus, metu insidiarum obstitit Paulus consul, Varrone indignante ac vociferante, emissum hostem e manibus, devellarique, ni cessatum foret, potuisse (Liv. 22, 41, 2).
3. His (=Helvetiis) Caesar respondit, si alicujus injuriae sibi conscius fuisset, non fuisse difficile cavere (Caes. B. G. 1, 14, 2),
1237 ( 1169)
1. Theophrastus moriens accusasse naturam dicitur, quod cervis et cornicibus vitam diuturnam, hominibus tam exiguam vitam dedisset; quorum si aetas potuisset esse longinquior, futurum fuisse, ut omnibus perfectis artibus, omni doctrina hominum vita erudiretur (Cic. Tusc. 3, 28, 69).
2. Nisi eo ipso tempore quidam nuntii de Caesaris victoria essent allati, existimabant plerique, futurum fuisse, uti oppidum amitteretur (Caes. B. C. 3, 101, 3).
1238 ( 1172)
1. An potest quisquam dubitare, quin, si Q. Ligarius in Italia esse potuisset, in eadem sententia fuerit futurus, in qua fratres fuerunt? (Cic. Lig. 12, 34).
2. Nec vero dubito, quin, si ille vir legationem renuntiare potuisset, reditus ejus et nobis gratus fuerit et reipublicae salutaris futurus (Cic. Phil. 9, 1, 1).
3. Restituitur omnibus locis pugnă; nec dubium erat, quin, si tam pauci simul obire omnia possent, terga daturi hostes fuerint (Liv. 4, 38, 5).
4. Undĭque ex insidiis barbări a fronte, ab tergo coorti, comĭnus, emĭnus petunt, saxa ingentia in agmen devolvunt. Maxima ab tergo vis hominum urgebat. In eos versa pedĭtum acies haud dubium fecit, quin, nisi firmata extremă agminis fuissent, ingens in eo saltu accipienda clades fuerit (Liv. 21, 34, 7).
5. Priores (reges) ita regnarunt, ut haud immerĭto omnes deinceps conditores partium certe Urbis numerentur: neque ambigitur, quin Brutus idem, qui tantum gloriae superbo exacto rege (=Tarquinio) meruit, pessimo publico id facturus fuerit, si libertatis immatūrae cupidine priorum regum alicui regnum extorsisset. Quid enim futurum fuit, si illă pastorum convenarúmque plebs agitari coepta esset tribuniciis procellis? (Liv. 2, 1, 2).
6. Si id facere voluisses, quod multi nobiles saepe fecerunt, ut populo Romano, fracto animo atque humĭli, supplicarent, non dubito, quin omnis ad te se conversura fuerit multitudo. Nunquam enim fere nobilitas a populo Romano supplex repudiata est (Cic. Planc. 20, 50).
7. Nec dubium est, quin omnis Hispania sublatura animos fuerit, ni Scipio trans Hiberum multa secunda proelia fecisset (Liv. 35, 1, 3).
8. Si vita longior (Philippo) suppetisset, haud dubium fuit, quin eum (=Antigŏnum) in possessione regni relicturus fuerit (Liv. 40, 56, 7).
9. Solon tam praeclaras tamque utiles Atheniensibus leges tulit, ut, si his perpetuo uti voluissent, sempiternum habituri fuerint imperium (Val. Max. 5, 3, ext. 3).
10. Adeo parata apud malos seditio fuit, ut redeuntem a cena Othonem rapturi fuerint, ni totā urbe sparsă militum castră timuissent (Tac. Hist. 1, 26).
11. Virgines, velut captae furore, eo cursu se ex sacrario proripuerunt, ut, si effugium patuisset in publicum, impleturae urbem tumultu fuerint (Liv. 24, 26, 12).
12. Ea res tantum tumultum ac fugam praebuit, ut, nisi castra Punica extra urbem fuissent, effusura se omnis pavida multitudo fuerit (Liv. 26, 10, 7).
13. Reductis in curiam legatis, tum consul: 'Non adeo majestatis', inquit, 'populi Romani imperiique hujus oblitus sum, patres conscripti, ut, si de meo crimine ambigeretur, consul dicturus causam, accusantibus Graecis, fuerim; sed non tam, quid ego fecerim, in disquisitionem vĕnit, quam quid isti pati debuerint' (Liv. 26, 31, 1).
14. Scipio, ut prima luce, qui in stationibus erant, rettulerunt, protectos hostes, praemisso equitatu, signa ferri jubet, adeoque citato agmine ducti sunt, ut, si viā rectā, vestigia sequentes, issent, haud dubie assecuturi fuerint (Liv. 28, 16, 1).
15. Consul in Hispania ita mota omnia accepit, ut alii in armis essent, alii obsidione ad defectionem cogerentur nec, nisi in tempore subventum foret, ultra sustentaturi fuerint (Liv. 34, 18, 2).
16. Id imperium adeo superbum et indignum Lacedaemoniis visum est, ut, si antiquă civitatis fortună esset, haud dubie arma extemplo capturi fuerint (Liv. 38, 31, 3).
17. Quaero, si augur factus esses, utrum decreturus fueris, id quod augures omnes usque ab Romulo decreverunt, Jove fulgente cum populo agi nefas esse, an auspicia fueris augur dissoluturus (Cic. Vatin. 8, 20).
18. Ostendis, qualis tu, si ita forte accidisset, fueris illo tempore consul futurus (Cic. Pis. 7, 14).
19. Quum ceteri de legatis mittendis ad imperatores Romanos agerent, Vibius Virrius (Campanus), qui defectionis auctor ab Romanis fuerat, interrogatus sententiam, negat, eos, qui de legatis et de pace ac deditione loquantur, meminisse, nec quid facturi fuerint, si Romanos in potestate habuissent, nec quid ipsis patiendum sit (Liv. 26, 13, 2).
20. Nos, qui nec, ob quam causam, nec, quemadmŏdum perierit Demetrius, scimus, nec, quid Philippus, si vixisset, facturus fuerit, - ad haec, quae palam geruntur, consilia accommodare oportet (Liv. 41, 24, 5).
21. Cogita, quantum additurus celeritati fueris, si a tergo hostis instaret, si equitem adventare suspicareris ac fugientium premere vestigia (Sen. Ep. 32, 3).
22. C. Livius, neminem fidelius posse dare consilium, dixit, quam eum, qui id alteri suaderet, quod ipse, si in eodem loco esset, facturus fuerit (Liv. 37, 14, 5).
23. Incredibile est, quid non ausura fuerit libertatis et salutis necessitas (Quint. Decl. 329=p. 336 Lemaire).
1239 ( 1174)
1. Volumnio ea tribuit Atticus, ut plura a parente proficisci non potuerint (Nep. 25, 9, 4).
Косвенные придаточные предложения
1240 ( 1176)
1. Laudant eos, qui aequo animo moriantur; qui alterius mortem aequo animo ferant, eos putant vituperandos (Cic. Tusc. 3, 29. 72).
2. Sic enim ab Epicūro sapiens semper beatus inducitur: finitas habet cupiditates, neglĕgit mortem, de dis immortalibus sine ullo metu veră sentit, non dubĭtat, si ita melius sit, migrare de vită (Cic. Fin. 1, 19, 62).
3. Juvenem, flagrantem cupidine regni viamque unam ad id cernentem, si ex bellis bella serendo, succinctis armis legionibusque vivat, velut materiam igni praebentes, ad exercitūs misistis (Liv. 21, 10, 4).
4. Zeno beatam vitam eam solam appellat, quae cum virtute degatur (Cic. Fin. 4, 21, 60).
1241 ( 1176)
1. Naturam accusa, quae in profundo veritatem, ut ait Democrĭtus, penĭtus abstruserit (Cic. Acad. 2, 10, 32).
2. Tu mihi etiam M. Atilium Regŭlum commemŏras, qui redire ipse Carthagĭnem sua voluntate ad supplicium, quam Romae manere, maluerit (Cic. Sest. 59, 127).
3. Homerus ita terram describit, quasi magnam aliquam insulam quae ab omni parte Oceăno sit circumfusa (Casaubonus in commentario ad Strabonem, p. 196).
1242 ( 1176)
1. Tantus ardor ex desperatione singulos cepit, ut victores se putarent, si non inulti morerentur (Justin. 20, 3, 5).
2. Senatus Catilīnam et Manlium hostes judicat; ceterae multitudini diem statuit, ante quam sine fraude liceret ab armis discedere (Sall. Cat. 36, 2).
3. Romani probris et injuriis poëtarum subjectam vitam habere noluerunt, capite etiam sancientes, tale carmen condere si quis auderet (Augustin. Civ. 2, 12).
4. Darīus pontem fecit in Histro flumine, qua copias traduceret. Ejus pontis, dum ipse abesset, custodes reliquit princĭpes, quos secum ex Ionia et Aeolĭde duxerat (Nep. 1, 3, 1).
5. Tiberius Caesar solitus est eludere medicorum artes atque eos, qui post tricesimum aetatis annum ad internoscenda corpori suo utilia vel noxia alieni consilii indigerent (Tac. Ann. 6, 46).
6. Bene majores accubitionem epulārem amicorum, quia vitae conjunctionem haberet, convivium nominaverunt (Cic. Sen. 13, 45).
7. Omnia pollicitus est, quae tibi essent opus (Cic. Fam. 16, 5, 1).
8. Gyges aëneum equum, ut ferunt fabulae, animadvertit, cujus in lateribus fores essent (Cic. Off. 3, 9, 38).
9. Helvetii constituerunt eă, quae ad proficiscendum pertinērent, comparare (Caes. B. G. 1, 3, 1).
1243 ( 1176)
1. Neque Hercŭli quisquam decumam vovit, si sapiens factus esset (Cic. N. D. 3, 36. 88).
2. Caesar iis, qui primi murum ascendissent, praemia proposuit (Caes. B. C. 7, 27, 2).
3. Themistŏcles domino navis, qui sit, apĕrit, multă pollicens, si se conservasset (Nep. 2, 8 6).
4. Nostrae duodecim tabulae, quum perpaucas res capite sanxissent, in his hanc quoque sanciendam putaverunt, si quis carmen condidisset, quod infamiam faceret alteri (Cic. Rep. 4, 10, 12).
5. Lex erat Thebis, quae morte multabat, si quis imperium diutius retinuisset, quam lege praefinītum foret (Nep. 15 7, 5).
6. Inter Athenienses et Megarenses de proprietate Salamīnae insulae dimicatum fuerat. Post multas clades capital esse apud Athenienses coepit, si quis legem de vindicanda insula tulisset (Justin. 2, 7, 7).
7. Additum triste senātus consultum, ut ei omnes, quos censores notassent, mitterentur in Siciliam ad Cannensis exercitūs reliquias, cui militum generi non prius, quam pulsus Italia hostis esset, finitum stipendiorum tempus erat (Liv. 24, 18, 9).
8. Achaei non antea ausi (sunt) capessere bellum, quam ab Roma revertissent legati (Liv. 35, 25, 3).
9. Lex Pompejă jubebat, qui vel parentis vel filii, vel cujusdam affinis et propinqui sanguine se polluisset, eum culeo, id est sacco coriaceo, insui cum simia, vipĕra, gallo, cane, atque in mare vel flumen projici (Annotatio in Juvenalis editione ad usum Delphini, p. 158).
10. Recte Socrătes exsecrari eum solebat, qui primus utilitatem a jure sejunxisset: id enim, querebatur, caput esse exitiorum omnium (Cic. Leg. 1, 12, 33).
11. Lysander undĭque, qui Atheniensium rebus studuissent, ejectis, decem delegerat in unaquaque civitate, quibus summum imperium committeret (Nep. 6, 1, 5).
12. Socrătes omnium eruditorum totiusque judicio Graeciae, quum prudentiā, tum eloquentiā, quam se cumque in partem dedisset, omnium fuit facile princeps (Cic. De or. 3, 16, 60).
13. Cotidie Caesar Aeduos frumentum, quod essent publice polliciti, flagitare (=flagitabat) (Caes. B. G. 1, 16, 1).
← Предыдущий раздел: Supinum | Оглавление | Следующий раздел: ATTRACTIO MODI В ПРИДАТОЧНЫХ ПРЕДЛОЖЕНИЯХ →
