← Предыдущий раздел: Определения места, пространства и времени | Оглавление | Следующий раздел: Наклонения →
Залоги
Практическая часть | Теоретическая часть
Безличное употребление пассивной формы в 3-м лице ед. ч. от глаголов непереходных
798 ( 669)
1. Vivitur exiguo melius (Claud. in Rufinum 1, 215).
2. Neque enim, quod quisque potest, id ei licet, nec, si non obstatur, propterea etiam permittitur (Cic. Phil. 13, 6, 14).
3. Mihi istis nec serĭtur, nec metĭtur (Pl. Epid. 2, 2, 80 = 265).
4. Offendĭmur, si quis sermonem nostrum imitatur. si quis incessum. si quis vitium aliquod corporis aut linguae exprĭmit. Senectutem quidam invīti audiunt et canos, et aliă, ad quae voto pervenītur (Sen. Const. 17, 2).
5. Melius omnibus, quam singulis creditur: singuli enim decipĕre et decĭpi possunt, nemo omnes, neminem omnes fefellerunt (Plin. Pan. 62, 9).
6. Usque ad meridiem aequis viribus ac prope pari spe pugnatum est (Liv. 34, 47, 5).
7. Ex omnibus locis urbis in forum currĭtur (Liv. 1, 59, 7).
8. Suscipienda bella sunt ob eam causam, ut sine injuria in pace vivatur (Cic. Off. 1, 11, 35).
9. Cantĭcă gignit amor et ămorem cantica gignunt.
Cantandum est, ut ametur, et, ut cantetur, amandum (Anth. lat. p. 184, ? 277).
10. Ventum ad supremum est (V. Aen. 12, 803).
11. Ut ventum Romam est, prius sociorum legati, quam regis, auditi sunt (Liv. 32, 37, 1).
12. Si reventum in gratiam est, bis tanto amici sunt inter se, quam prius (Pl. Amph. 942).
13. Vivitur parvo bene. cui paternum
Splendet in mensa tenui salinum,
Nec leves somnos timor aut cupido
Sordĭdus aufert (Hor. Od. 2, 16, 13).
14. Mille hominum species, et rerum discŏlor usus;
Velle suum cŭique est, nec voto vivitur uno (Pers. 5, 52).
15. Itum est in viscĕra terrae,
Quasque rĕcondidĕrat Stygiisque admoverat umbris,
Effodiuntur opes, irritamenta malorum (Ov. Met. 1, 138).
16. Sic itur ad astra (V. Aen. 9, 641).
17. Ad haec pervenītur verba: 'Virtus et philosophiă et justitiă-verborum inanium crepĭtus est, ună felicitas est - bene vitae facere: esse (= edere), bibere, frui patrimonio, - hoc est vivere, hoc est se mortalem esse meminisse' (Sen. Ep. 123, 10).
18. Per annos quattuor et viginti primo Punĭco bello classibus certatum est cum Poenis (Liv. 9, 19, 12).
19. Minime mirum tibi debet videri, nihil me scripsisse de republica, posteaquam itum est ad arma (Cic. Fam. 10, 3, 1).
20. Omnibus locis pugnatur; deinde, multā jam edĭtā caede senescit pugnă. et dictator praecōnes edicere jubet, ut ab inermi abstineatur (Liv. 5, 21, 13).
21. Pugnatum primo in tenĕbris angustisque viis est (Liv. 24, 47, 3).
22. Facile persuasum (est) Galae, ut mitteret exercitum (Liv. 24, 49, 4).
23. Invidētur praestanti florentique fortunae (Cic. De or. 2, 52, 210).
24. Domus erat aleatoribus refertă, plenă ebriorum. totos dies potabatur (Cic. Phil. 2, 17, 67).
25. Ex curia in contionem itur (Liv. 8, 33, 9).
26. Usque ad meridiem aequis viribus ac prope pari spe pugnatum est (Liv. 34, 47, 5).
27. Datămes postĕro die tropaeum posuit, quo loco pridie pugnatum erat (Nep. 14, 8, 3).
28. Regnare in caelo Jovem vulgus existĭmat; id et doctis pariter et indoctis persuasum est (Lact. Inst. 1, 11 = p. 23 Gersdorf).
29. Arcem ad virtutis longis ambagibus itur (Claud., 4 cons. Hon. 227).
799 ( 669)
1. Somniis credi non oportet (Cic. Div. 1, 44, 99).
2. Nunquam decebit sic adversus alios agere, quomŏdo contra nos agi ab hominibus condicionis ejusdem inīquo animo tulissemus (Quint. 11, 1, 66).
3. Bellovăcis persuaderi, ut diutius morarentur neque sŭis auxilium ferrent, non poterat (Caes. B. G. 2, 10, 5).
4. Cui parci potuit ex iis, qui nullum ante finem pugnae, quam morientes, fecerunt (Liv. 21, 14, 4).
5. Neque tamen ulli civitati Germanorum persuaderi potuit, ut Rhenum transiret (Caes. B. G. 5, 55, 2).
6. Neque mirum, quod sunt regiones inter circŭlum septentrionālem et inter cardĭnem caeli, ubi sol etiam sex mensibus non videtur. Ităque in Oceăno in ea parte ne navigari quidem posse dicunt propter mare congelātum (Varro R. R. 1, 2, 4 = p. 124, 3).
7. Neque disputari sine reprehensione, nec cum iracundia aut pertinacia recte disputari potest (Cic. Fin. 1, 8, 28).
8. Protagŏras ait, de omni re in utramque partem disputari posse (Sen. Ep. 88, 43).
800 ( 670)
1. Athēnis primum monumentis et litteris oratio est coepta mandari (Cic. Brut. 7, 26).
2. (Antiquissimi philosophi) nondum eă, quae multis post annis tractari coepta sunt, physĭcă didicĕrant (Cic. Tusc. 1, 13, 29).
3. Comitia nostră haberi coepta sunt (Cic. Verr. act. 1, 9, 25).
4. Milōnis consulatus, qui, vivo Clodio, labefactari non poterat, mortuo demum tentari coeptus est (Cic. Mil. 13, 34)
5. Biduo post Ariovistus ad Caesarem legatos mittit: velle se de his rebus, quae inter eos agi coeptae neque perfectae essent, agere cum eo (Caes. B. G. 1, 47, 1).
6. Undĭque in murum lapĭdes jaci coepti sunt, murusque defensoribus nudatus est (Caes. B. G. 2, 6, 2).
7. Quum jam Caesar progressus esset a castris circĭter milia passuum tria, per speculatores nuntiatur ei, copias hostium haud longe ab sese visas. Et cum eo nuntio pulvis ingens conspĭci coeptus est (Bell. Afr. 12, 1).
8. Bello Athenienses undĭque premi sunt coepti (Nep. 13. 3. 1).
9. Pergamēnae naves quum adversarios premĕrent acrius, repente in eas vasa fictilia conĭci coepta sunt (Nep. 23, 11, 5).
10. Quum Epaminondam propter invidiam cives sui praeficere exercitui noluissent, duxque esset delectus belli imperītus, desiderari coepta est Epaminondae diligentiă (Nep. 15, 7, 1).
11. Ego Appium, ut saepe tecum locutus sum, valde dilĭgo meque ab eo dilĭgi statim coeptum esse, ut simultatem deposuimus, sensi (Cic. Fam. 2, 13, 2).
12. Intellexi, ut primum per aetatem judicium facere potueris, quanti quisque tibi faciendus esset, me a te in primis coeptum esse observari, coli, diligi (Cic. Fam. 13, 29, 1).
13. A Pompei procuratoribus sescentis premi coeptus est (Cic. Att. 6, 1, 3).
14. Ante scriptă epistŏlă ex duabus tuis prior mihi legi coepta est (Cic. Att. 16, 13a, 1).
15. Puerum liberum (= liberorum) loco coeptum haberi (ferunt) (Liv. 1, 39, 4).
16. Obsidione coepti premi hostes (Liv. 1 57, 3).
17. Romani contemni coepti erant a finitĭmis populis (Liv. 3, 38, 2).
18. Aequi in media primum acie vinci coepti; sinistrum deinde cornu ab Quinctio consule pelli coeptum (Liv. 3. 70. 9).
19. Tum abĭci passim arma ac dedi hostes coepti (Liv. 4. 29. 4).
20. Bellum ab Aequis reparari coeptum (Liv. 4, 45, 3).
21. Armis disceptari coeptum est de jure publico (Cic. Fam. 4, 4. 3).
22. Nunc, posteāquam navigari coeptum est. cupidissime et quam creberrime potero, scribam ad te (Cic. Fam. 10, 31, 1).
801 ( 670)
1. Tum dilectus haberi bellumque apparari coeptum (Liv. 4. 55 7).
2. In Volscis Anxur nequicquam oppugnatum, loco alto situm, et, postquam vis irrĭtă erat, vallo fossāque obsideri coeptum (Liv. 5, 12, 6).
3. Opĕrum fuit omnium longe maximum ac laboriosissimum cunicŭlus in arcem hostium agi coeptus (Liv. 5, 19, 10).
4. Dedi inermes coepti (Liv. 5, 21, 14).
5. Urbs aedificari coeptă (Liv. 5, 55, 2).
6. Nec tamen Velītrae ab eis, a quibus obsideri coeptae sunt, expugnari potuere (Liv. 6. 36, 5).
7. Passim arma jactari coepta (Liv. 9. 12. 7).
8. Custōdes trucīdari coepti (Liv. 9, 25, 8).
9. Bovianum urbs, postĕro die coeptă oppugnari, brevi capitur (Liv. 9, 44, 14).
10. De praesidio regionis, depopulatae ab Samnitibus, agitari coeptum (Liv. 10, 21, 7).
11. Octavo mense, quam coeptum oppugnari, captum Saguntum, quidam scripsere (Liv. 21, 15, 3).
12. Per Pyrenaeum saltum tradūci exercitus est coeptus (Liv. 21, 23, 4).
13. Quum relatum esset, visum procul hostium agmen, tum de insequendo eo consilia agitari coepta (Liv. 22, 43 7).
14. Instrui utrimque acies coeptae, Romanorum pro moenibus Nolae, Poenorum ante castra sua (Liv. 23, 16, 4)
15. Peteliă in Bruttiis aliquot post mensibus, quam coepta oppugnari erat, ab Himilcōne, praefecto Hannibălis, expugnata est (Liv. 23, 30, 1.
16. In Sardinia res per T. Manlium praetōrem administrari coeptae, quae omissae erant, postquam Q. Mucius praetor gravi morbo est implicĭtus (Liv. 23, 40, 1).
17. Terrā marique simul coeptae oppugnari Syracūsae (Liv. 24, 33, 9).
18. Capua a consulibus itĕrum summa vi obsideri coepta est (Liv. 25, 20, 1).
19. Simulari coeptum, de pace agi (Liv. 21, 25, 6).
20. Ante in frontem lateraque pugnari coeptum est, quam satis instrueretur acies aut expediri arma stringique gladii possent (Liv. 22, 4. 7).
21. Postquam pugnari coeptum est, laborabat Romană acies(Liv. 25, 19, 3).
802 ( 670)
1. Fugă confestim ex acie, duce amisso, fieri coepta est (Liv. 25, 34, 12).
2. Caedes passim fugientium parĭter ac repugnantium fieri coepta est (Liv. 31, 23, 7).
3. Fugă caedesque fieri coepta est (Liv. 38, 41, 7).
4. Obsidio parabatur, et opĕra ad oppugnationem fieri coepta (Liv. 44, 13, 4).
5. Plebi ab junioribus patrum injuriae fieri coēptae (sunt) (Liv. 3, 65, 7).
6. Ab Sidicinis deditio prius ad Romanos coepta fieri est (Liv. 8, 2, 6).
7. Raris locis ignis fieri est coeptus (Liv. 21, 58, 10).
8. Colloquia coepta fieri (Liv. 24, 47, 4).
9. Plebi, cui ad eam diem summa ope inservītum erat, injuriae a primoribus fieri coeperunt (Liv. 2, 21, 6).
10. Romani exasperato fluctibus mari jactari coeperunt (Liv. 37, 12, 12).
11. Ab duobus consulibus Casilīnum oppugnari coepit (Liv. 24, 19, 6).
← Предыдущий раздел: Определения места, пространства и времени | Оглавление | Следующий раздел: Наклонения →
