Артефакт.lib.ru
Сайт Андрея Пискунова Хостинг Lib.Ru

← Предыдущий раздел: Условные предложения  |  Оглавление  |  Следующий раздел: Сравнительные предложения →

Уступительные предложения

(§§ 910—916)

Практическая часть  |  Теоретическая часть

Предложения с союзами si, etsi, etiamsi, tametsi с indicativus

995 ( 910)

1. Etsi nihil habet in se gloriă, cur expetatur, tamen virtutem tanquam umbră sequitur (Cic. Tusc. 1, 45, 109).

2. Etsi satis clemens sum in disputando, tamen interdum soleo subirasci (Cic. Fin. 2, 4, 12).

3. Fauni vocem equĭdem nunquam audivi; tibi, si audivisse te, dicis, credam, etsi Faunus omnīno quid sit, nescio (Cic. N. D. 3, 6, 15).

4. Viri boni permultă ob eam causam unam faciunt, quia honestum est, etsi nullum consecuturum emolumentum vident (Cic. Fin. 2, 14. 45).

5. Eloquentiae studendum est, etsi eā quidam et privātim et publice abutuntur (Cic. Inv. 1. 4, 5).

6. De futuris rebus etsi semper difficile est dicere, tamen interdum conjecturā possis propius accedere, quum est res ejusmŏdi, cujus exitus provideri possit (Cic. Fam. 6, 4, 1).

7. Etsi tot tantisque rebus urgemur, nullam ut levationem quisquam non stultissimus sperare debeat. sed tamen aut tu potes me, aut ego te fortasse aliquā re juvare (Cic. Fam. 9, 1, 1).

8. Nihil est aptius ad delectationem lectōris quam temporum varietates fortunaeque vicissitudines: quae etsi nobis optabiles in experiendo non fuerunt. in legendo tamen erunt jucundae: habet enim praeteriti doloris secūră recordatio delectationem (Cic. Fam. 5, 12, 4).

9. Etsi perinīquo patiebar animo. te a me digrĕdi, tamen eo tempore me consolabar, quod, et in summum otium te ire, arbitrabar, et ab impendentibus magnis negotiis discedere (Cic. Fam. 12, 18, 1).

10. Hamilcar, etsi flagrabat bellandi cupiditate, tamen paci serviendum putavit, quod, patriam, exhaustam sumptibus, diutius calamitates belli ferre non posse, intellegebat (Nep. 22, 1, 3).

11. Caesar, etsi fallācem gentem (= Alexandrīnos) semperque aliă cogitantem, aliă simulantem, bene cognitam habebat, tamen, petentibus dare veniam utile esse, statuit (Bell. Alex. 24, 1).

12. Etsi perpaucis ante diebus dederam Q. Mucio litteras ad te, pluribus verbis scriptas, tamen, quum Theophĭlus, libertus tuus, proficisceretur, sine meis litteris eum ad te venire, nolui (Cic. Fam. 4, 9).

13. (Reges finitimi) etiamsi sunt clam amici nobis, tamen aperte Parthis inimici esse non audent (Cic. Fam. 15, 4, 4).

14. Ideo non prodest latēre peccantibus, quia, latendi etiamsi felicitatem habent, fiduciam non habent (Sen. Ep. 97, 13).

15. Homo, quod crebro videt, non miratur, etiamsi, cur fiat, nescit (Cic. Div. 2, 22, 49).

16. Ita compositi sumus, ut nos cotidiānă, etiamsi admiratione digna sunt, transeant, contra, minimarum quoque rerum. si insolĭtae prodierunt, spectaculum dulce fiat (Sen. Nat. quaest. 7, 1, 1).

17. Benevolentiă capitur beneficiis maxime, secundo autem loco voluntate benefĭcā movetur, etiamsi res forte non suppĕtit (Cic. Off. 2, 9, 32).

18. In omni certamine, qui opulentior est, etiamsi accipit injuriam, tamen, quia plus potest, facere videtur (Sall. Jug. 10, 7).

19. Honestum, etiamsi in alio cernimus, tamen nos movet atque illi, in quo id inesse videtur, amicos facit (Cic. Off. 1, 17, 55).

20. Plerique, a quo plurimum sperant, etiamsi ille iis non eget, tamen ei potissimum inserviunt (Cic. Off. 1, 15, 49).

21. Inops ille, si bonus est vir, etiamsi referre gratiam non potest, habere certe potest (Cic. Off. 2, 20, 69).

22. His quidem quidquam sanctum ac religiōsum videri potest, qui, etiamsi quando, aliquo metu adducti, deos placandos esse, arbitrantur, humanis hostiis eorum aras ac templa funestant? (Cic. Font. 14. 31 (10, 21)).

23. Istă veritas, etiamsi jucundă non est, mihi tamen grată est (Cic. Att. 3, 24. 2).

24. Dolor, id est summum malum, metuetur semper, etiamsi non aderit: jam enim adesse poterit (Cic. Fin. 2, 28, 92).

25. Bene, hercŭle, factum est, quod, etiamsi omnes fefellerimus, effugere non possumus nos (Quint. Decl. 314=p. 269 Lemaire).

26. Etiamsi omnibus tecum viventibus silentium livor indixerit, venient, qui sine offensa, sine gratia judicent (Sen. Ep. 79, 17).

27. Probă merx facile emptorem repĕrit, tametsi in abstruso sita est (Pl. Poen. 342).

28. Sullă, tametsi supplicio hostium partes suas muniri intellegebat, tamen, paucis interfectis, ceteros beneficio, quam metu, retinere maluit (Sall. Ep. ad Caes. 2, 4=p. 134 Gerlach).

29. Hospes nullus tam in amici hospitium deverti potest, quin, ubi triduum continuum fuerit, jam odiōsus sit; verum, ubi dies decem continuos sit, eă est odiorum Ilias: tametsi dominus non invītus patitur, servi murmŭrant (Plaut. Mil. 741).

Предложения с союзами si, etsi, etiamsi, tametsi с conjunctivus

996 ( 913)

1. Simiă simia est, etiamsi aureă gestet insignia (K. 2540).

2. Semper piscis piscem olet, etiamsi unguentis oblĭnas (Erasm. 2, 3).

3. Quis, honestā in familia institutus et educatus ingenue, non ipsā turpitudine, etiamsi eum laesura non sit, offenditur? (Cic. Fin. 3, 11, 38).

4. Quis est, qui non oderit libidinosam, protervam adolescentiam? Quis contra in illa aetate pudorem, constantiam, etiamsi suā nihil intersit, non tamen diligat? (Cic. Fin. 5, 22, 62).

5. Rectum est etiam in illis contentionibus, quae cum inimicissimis fiunt, etiamsi nobis indignă audiamus, tamen gravitatem retinēre, iracundiam repellĕre (Cic. Off. 1, 38, 137).

6. Hoc quidem deliberantium genus pellatur e medio (est enim totum scelerātum et impium), qui delibĕrant, utrum id sequantur, quod honestum esse videant, an se scientes scelere contamĭnent: in ipsa enim dubitatione facĭnus inest, etiamsi ad id non pervenerint (Cic. Off. 3, 8, 37).

7. Equĭdem, etiamsi oppetenda mors esset, domi atque in patria (esse) mallem, quam in externis atque alienis locis (Cic. Fam. 4. 7, 4).

8. Etiamsi corpus constringatur, animo tamen vincŭla injĭci nullă possint (Cic. Fin. 3, 22, 76).

9. Si plurimas a praetore tuo injurias accepisses, tamen eas ferendo majorem laudem, quam ulciscendo, mererēre (= mererēris) (Cic. In Caecil. div. 18, 60).

10. Quum grave est vere accusari in amicitia, tum, etiamsi falso accusēris, non est neglegendum (Cic. Mur. 3, 7).

Предложения с quamquam

997 ( 911)

1. Optime institutum est, ut ab Homēro atque Vergilio lectio inciperet, quamquam ad intellegendas eorum virtutes firmiore judicio opus est (Quint. 1, 8, 5).

2. Quamquam ănimus meminisse horret luctuque refūgit,
Incipiam
(V. Aen. 2, 12).

3. Quamquam mortem quidem omnibus natura proposuit, crudelitatem mortis et dedĕcus virtus propulsare solet, quae propria est Romani generis et seminis (Cic. Phil. 4, 5, 13).

4. Quamquam gratiarum actionem a te non desiderabam, quum te re ipsā atque animo scirem esse gratissimum, tamen (fatendum est enim) fuit eă mihi perjucunda (Cic. Fam. 10, 19, 1).

5. Medici, quamquam intellegunt saepe, tamen nunquam aegris dicunt, illo morbo eos esse morituros (Cic. Div. 2, 25, 54).

6. Quamquam adeo excellebat Aristīdes abstinentiā, ut unus cognomine 'Justus' sit appellatus, tamen exsilio decem annorum multatus est (Nep. 3, 1, 2).

7. Caesari quamquam gratiă referri tantă non potest, quantă debetur, habenda tamen est tanta, quantam maximam animi nostri capere possunt (Cic. Phil. 3, 2, 4).

8. Rempublicam nos, si licebit, more nostro tuebimur, quamquam admŏdum sumus jam defetigati (Cic. Fam. 12, 25, 6).

9. Omnis loquendi elegantiă, quamquam expolītur scientiā litterarum, tamen augetur legendis oratoribus et poëtis (Cic. De or. 3, 10, 39).

10. Quamquam adscensus difficilis erat et prope obruebantur telis saxisque, assuetudine tamen succedendi muros et pertinaciă animi subierunt primi (Liv. 27, 18, 13).

11. Quamquam premuntur aere alieno, dominationem tamen exspectant, rerum potiri volunt, honores, quos, quiētā republicā despērant, perturbatā consĕqui se posse, arbitrantur (Cic. Cat. 2, 9, 19).

12. Haec victor hostis imperat; haec, quamquam gravia atque acerba sunt, fortuna vestra vobis suadet (Liv. 21, 13, 8).

13. Et, quamquam superest ingens audacia menti,
Pallor in attonitae virginis ore sedet
(Ov. Tr. 3, 9, 17).

Предложения с quamvis и quamlibet

998 ( 912)

1. Sapiens quamvis se ipso contentus sit, amicis illi opus est (Sen. Ep. 9, 15).

2. Quidquid est, quamvis amplum sit, id est certe parum tum, quum est aliquid amplius (Cic. Marc. 8, 26).

3. Gloriae te esse avidissimum, quamvis sis sapiens. non negabis (Cic. Marc. 8, 25).

4. Pompejus narrabat, Posidonium, quum quasi faces ei doloris admoverentur, saepe dixisse: 'Nihil agis, dolor, quamvis sis molestus: nunquam te esse confitebor malum' (Cic. Tusc. 2, 25, 61).

5. Quis illum consulem, nisi latrones, putant? Quamquam ne ii quidem, quod loquuntur, id sentiunt, nec ab judicio omnium mortalium, quamvis impii nefariique sint, sicut sunt, dissentire possunt (Cic. Phil. 4, 4, 9).

6. Homines, quamvis in turbĭdis rebus sint, tamen, si modo homines sunt, interdum animis relaxantur (Cic. Phil. 2, 16, 39).

7. Nullă avaritiă sine poena est, quamvis satis sit ipsa poenarum (Sen. Ep. 115, 16).

8. Naturae rerum contemplatio, quamvis non faciat medicum, aptiorem tamen medicinae reddit (Cels. Prooem. p. 8, 27).

9. In fidibus aut tibiis quamvis paulum discrĕpent, tamen id a sciente animadverti solet (Cic. Off. 1, 40, 145).

10. Assentatio, quamvis perniciōsă sit, nocere tamen nemini potest, nisi ei, qui eam recipit atque eā delectatur (Cic. Lael. 26, 97).

11. Quamquam sensus abierit, tamen suis et propriis bonis laudis et gloriae, quamvis non sentiant, mortui non carent (Cic. Tusc. 1, 45, 109).

12. Nec vero dubitat agricŏlă, quamvis sit senex, quaerenti, cui serat, respondēre: 'Dis immortalibus, qui me non accipere modo haec a majoribus voluerunt, sed etiam postĕris prodĕre' (Cic. Sen. 7, 25).

13. Quamvis bonus atque clemens sit, qui plus potest, tamen, quia malo esse licet, formidatur (Sall. Ep. ad Caes. 1, 1).

14. Scite tamen, quamvis, longā regione remōtus,
Absim, vos animo semper adesse meo
(Ov. Tr. 3, 4, 73).

15. Id pecus (= ovis), quamvis ex omnibus animalibus sit vestitissimum, frigŏris tamen impatientissimum est (Colum. 7, 3.=p. 340 Nisard).

16. Neque equus indomĭtus, quamvis bene naturā compositus sit, idoneus potest esse ad eas utilitates, quae desiderantur ab equo; neque homo indoctus, quamvis sit ingeniōsus, ad virtutem potest pervenire (Ad Herenn. 4. 46, 59).

17. Nec medici nec imperatores, nec oratores, quamvis artis praecepta perceperint, quidquam magnā laude dignum sine usu et exercitatione consĕqui possunt (Cic. Off. 1, 18, 60).

18. Quamvis non fueris suasor et impulsor profectionis meae, approbator certe fuisti (Cic. Att. 16, 7, 1).

19. Exĭtum amici tui cognosces non difficilem nec miserum. Quamvis enim mortem sibi consciverit, tamen mollissime excessit et vitā elapsus est (Sen. Ep. 77, 10).

20. Omnes peccata dissimŭlant et, quamvis feliciter cesserint fructu illorum utuntur, ipsa subdūcunt (Sen. Ep. 97, 12).

21. Si nemo est, quin emŏri malit, quam converti in aliquam figuram bestiae, quamvis hominis mentem sit habiturus, quanto est miserius in hominis figura animo esse efferāto? (Cic. Rep. 4, 1, 3).

22. Caedi discentes, quamlĭbet receptum sit et Chrysippus non imprŏbet, minime velim (Quint. 1, 3, 14).

23. Quamlibet multa egerimus, quodam tamen modo recentes ad id, quod incipimus. Quis non obtundi potest, si per totum diem cujuscunque artis unum magistrum ferat? (Quint. 1, 12, 5).

24. Rex es? Sed tam times, quam timeris, et, quamlibet sis multo comitātu stipatus, ad periculum tamen solus es. Dives es? Sed fortunae male creditur, et magno viatico breve vitae iter non instruitur, sed oneratur. Nobilitate generōsus es? parentes tuos laudas? Omnes tamen pari sorte nascimur, solā virtute distinguimur (Minutius Felix, Oct. 37, 9-10).

25. Quamvis nullă mei superest tibi cura, Neaeră,
Sis fēlix, et sint candĭda fata tua!
(Tib. 3, 6, 29).

Части предложения с уступительными союзами (без сказуемого при них)

999

1. Molestus est jucundum somnium videnti, qui excĭtat: aufert enim voluptatem, etiamsi falsam, effectum tamen verae habentem (Sen. Ep. 102, 1).

2. Argumenta, quae non possunt valere, quia magna non sint. valebunt, quia multa sunt: singula levia sunt et communia, universa vero nocent, etiamsi non ut fulmine, tamen ut grandine (Quint. 5, 12, 5).

3. Clarorum virorum facta moresque posteris tradere, antiquĭtus usitatum, ne nostris quidem temporibus, quamquam incuriōsă suorum, aetas omisit (Tac. Agr. 1).

4. Ut ager, quamvis fertĭlis, sine cultura fructuōsus esse non potest, sic sine doctrina animus (Cic. Tusc. 2, 5, 13).

5. Superbiae crudelitatique, etsi serae, non leves tamen veniunt poenae (Liv. 3, 56, 7).

6. Divitias quivis, quamvis indignus, habere potest (Cic. Tusc. 5, 16, 46).

7. Si me audissent, quamvis iniquā pace, honeste tamen viverent (Cic. Fam. 7, 3, 6).

8. Caesar res bello gesserat, quamvis reipublicae calamitōsas, at tamen magnas (Cic. Phil. 2, 45, 116).

Предложения с licet

1000 ( 913)

1. Licet ipsa vitium sit ambitio, frequenter tamen causă virtutum est (Quint. 1, 2, 22).

2. Si cui suă non videntur amplissima, licet totīus mundi dominus sit, tamen miser est (Sen. Ep. 9, 20).

3. Miser est, qui se non beatissimum judicat, licet imperet mundo (Sen. Ep. 9, 20).

4. Licet vastum trajeceris mare, sequentur te, quocunque perveneris, vitia (Sen. Ep. 28, 1).

5. Nec me ullă res delectabit, licet sit eximia et salutāris, quam mihi uni sciturus sum (Sen. Ep. 6. 4).

6. Licet irrideat, si qui vult (Cic. Parad. 1, 1, 8).

7. Qui statuit aliquid, parte inaudita alterā,
Aequum licet statuerit, haud aequus fuit
(Sen. Med. 199).

8. Contemnit laudem virtus, licet usque sequatur
Gloriă virtutem, corpus ut umbră suum
(Owen in Broederi Lectionibus lat., p. 95).

9. Proprium hoc miseros sequitur vitium, -
Nunquam rebus credere laetis:
Redeat felix fortuna licet,
Tamen afflictos gaudere piget
(Sen. Thy. 938).

10. Ferre, quam sortem patiuntur omnes,
Nemo recūsat.
Tolle felices: miserum, licet sit,
Nemo se credet; removete multo
Divites auro, removete centum
Rura qui scindunt opulenta bubus:
Pauperi surgent animi jacentes:
Est miser nemo, nisi comparatus
(Sen. Tro. 1016).

Предложения с ut (ne) concessivum

1001 ( 914)

1. Ut circumspiciamus omnia, quae populo grata atque jucunda sunt, nihil tam populāre, quam pacem, quam concordiam, quam otium reperiemus (Cic. Agr. 1, 8, 23).

2. Effeminatissimam vocem illius Rhodii existimo, qui, quum in caveam conjectus esset a tyranno et tanquam ferum aliquod animal aleretur, suadenti cuidam, ut abstinēret cibo: 'omnia', inquit, 'homini, dum vivit, speranda sunt'. Ut sit hoc verum, non omni pretio vită emenda est (Sen. Ep. 70, 6-7).

3. Bruttius ager, ut omnis coleretur, exiguus tamen tanto alendo exercitui erat (Liv. 28. 12, 7).

4. Ut sit magna, tamen certe lenta iră deorum est (Juv. 13, 100).

5. Ut fugiendae sint magnae scholae, non tamen hoc eo valet, ut fugiendae sint omnīno scholae (Quint. 1, 2, 16).

6. Quemadmŏdum, theatrum ut commune sit, recte tamen dici potest, ejus esse eum locum, quem quisque occuparit, sic in urbe mundove communi non adversatur jus, quominus suum quidque cujusque sit (Cic. Fin. 3, 20, 67).

7. Non sine causa videlĭcet vetus illă et antiquă aetas tradidit, eos, qui aliquod commiserunt scelus, furiis agitari et per totum orbem agi: ut nomina mentita sint, ut aliquid fabulae fingant, factum esse aliquid, necesse est, ut hoc credibile videretur (Quint. Decl. 314=p. 268 Lemaire).

8. Ne aequaveritis Hannibăli Philippum nec Carthaginiensibus Macedŏnas; Pyrrho certe aequabitis (Liv. 31, 7, 8).

9. Ut rationem Plato nullam afferret, ipsă auctoritate me frangeret (Cic. Tusc. 1, 21, 49.)

Предложения с quamquam и etsi в значении 'впрочем'

1002 ( 916)

1. Quamquam, mi Dolabella (haec enim jocatus sum), libentius omnes meas, si modo sunt aliquae meae, laudes ad te transfuderim, quam aliquam partem exhauserim ex tuis (Cic. Fam. 9, 14, 4).

2. Quamquam quis est tam stultus, quamvis sit adolescens, cui sit explorātum, se ad vespĕrum esse victurum? (Cic. Sen. 19, 67).

3. Hercŭlem Homērus apud infĕros conveniri facit ab Ulixe, sicut ceteros, qui excesserant vitā. Quamquam, quem potissimum Herculem colamus, scire sane velim: plures enim tradunt nobis ii, qui interiores scrutantur et recondĭtas litteras (Cic. N. D. 3, 16, 41).

4. Do, do poenas temeritatis meae. Etsi quae fuit illă temeritas? (Cic. Att. 9, 10, 2).

5. Silent leges inter arma nec, se exspectari, jubent. Etsi persapienter et quodam modo tacĭte dat ipsă lex potestatem defendendi (Cic. Mil. 4, 11).

6. Non est tibi his solis utendum existimationibus ac judiciis, qui nunc sunt, hominum, sed iis etiam, qui futuri sunt; quamquam illorum erit verius judicium, obtrectatione et malevolentiā liberatum (Cic. Qu. fr. 1, 1, 15, 43).

← Предыдущий раздел: Условные предложения  |  Оглавление  |  Следующий раздел: Сравнительные предложения →