← Предыдущий раздел: Предложения с союзом quum | Оглавление | Следующий раздел: Придаточные предложения, имеющие сказуемое во втором лице ед. ч. с неопред. подлежащим →
Итеративные предложения
Практическая часть | Теоретическая часть
1085 ( 995)
1. Matrimonium tum perpetuum est, si mutuā voluntate jungitur (Quint. Decl. 376=p. 488 Lemaire).
2. Magna pars peccatorum tollitur, si peccaturis testis assistit (Sen. Ep. 11, 9).
3. Parvi, si quando iis ludentes minamur praecipitaturos alicunde, extimescunt (Cic. Fin. 5, 11, 31).
4. An vero illă nos terrent, si quando aliquă portentōsă aut ex pecŭde, aut ex homine nată dicuntur? (Cic. Div. 2, 28, 60).
5. Maxime et gloriă parĭtur et gratiă defensionibus, eoque major, si quando accĭdit, ut ei subveniatur, qui potentis alicujus opibus circumveniri urgerique videatur (Cic. Off. 2, 14, 51).
6. Si quis cum malis conversatur libenter, talis est, qualis illi, cum quibus conversatur (Prisciani Praeexerc. p. 433, 4 K.).
7. Offendimur, si quis sermonem nostrum imitatur, si quis incessum, si quis vitium aliquod corporis aut linguae exprĭmit. Senectutem quidam invīti audiunt, et canos, et aliă, ad quae voto pervenitur (Sen. Const. 17, 2).
8. Est animorum ingeniorumque naturale quoddam quasi pabŭlum consideratio contemplatioque naturae: erigimur, altiores fieri videmur, humană despicimus, cogitantesque supĕră atque caelestia, haec nostră ut exiguă et minimă contemnimus. Indagatio ipsa rerum quum maximarum, tum etiam occultissimarum habet oblectationem; si vero aliquid occurrit, quod veri simile videatur, humanissima completur animus voluptate (Cic. Acad. 2, 41, 127).
9. Palam blandiuntur: clam, si occasio usquam est, aquam frigĭdam subdŏle suffundunt (Pl. Cist. 34).
10. Fācilius, si qui pius est, a dis supplicans, quam qui scelestus est. inveniet veniam sibi (Pl. Rud. 6).
11. More hoc fit atque stulte meā sententiā si quem hominem exspectant, eum solent provisĕre; qui, hercle, illā causā ocius nilo vĕnit (Pl. Stich. 641).
12. Laus nova nisi oritur, etiam vetus amittitur (Syr. 326).
13. Nil peccent oculi, si animus oculis imperet (Syr. 415).
14. Errant, si qui in bello omnes secundos rerum proventūs exspectant (Caes. B. G. 7, 29, 3).
15. Ab iratis si perspicue pax et benevolentiă petitur, non modo eă non invenitur, sed augetur atque inflammatur odium (Cic. Inv. 1, 15, 21).
16. Nulla magna civitas quiescere potest: si foris hostem non habet, domi invĕnit (Liv. 30, 22, 8).
17. Si circa occidentem (solem) rubescunt nubes, serenitatem futuri diei spondent (Plin. N. H. 18, 35 (78), 343).
18. Si qui spei non multum collocarit in casu, quid est, quod ei magnopĕre casus obesse possit? (Ad Herenn. 4, 19, 27).
1086 ( 995)
1. Discipuli, si modo recte sunt instituti, praeceptorem et amant et verentur (Quint. 2, 2, 8).
2. Graves solent offensiones esse ex gravibus morbis, si quae culpă commissa est (Cic. Fam. 16, 10, 1).
3. Pecuniam si cuipiam fortună adēmit aut si alicujus eripuit injuriă, tamen, dum existimatio est intĕgra, facile consolatur honestas egestatem (Cic. Quinct. 15, 49).
4. Sera gratulatio reprehendi non solet, praesertim si nullā neglegentiā praetermissa est (Cic. Fam. 2, 7, 1).
5. Si reventum in gratiam est, bis tanto amici sunt inter se, quam prius (Pl. Amph. 942).
6. Lună, si, splendens exorta, puro nitōre fulsit, serenitatem; si rubicunda, ventos; si nigra, pluvias portendĕre creditur (Plin. N. H. 18, 79, 347).
7. Dies affert vel horă potius, nisi provisum est, magnas saepe clades (Cic. Phil. 3, 1, 2).
8. Pectus est, quod disertos facit, et vis mentis, ideoque imperītis quoque, si modo sunt aliquo affectu concitati, verba non desunt (Quint. 10, 7, 15).
9. Odiumque perit, quum jussit Amor (Sen. Phaedra 355).
10. In aliis rebus, sicut ait Cato, si quid erratum est, potest postmodum corrĭgi; proeliorum delicta emendationem non recipiunt, quum poenă statim sequatur errorem (Veget. 1, 13=p. 17, 1).
11. Nemo ab alio contemnitur, nisi a se ante contemptus est (Sen. Helv. 13, 6).
12. Adeo non est facile consĕqui beatam vitam, ut eo quisque ab ea longius recēdat, quo ad illam concitatius fertur, si viā lapsus est: quae ubi in contrarium ducit, ipsa velocitas majoris intervalli causă fit (Sen. Vita 1, 1).
13. Ita compositi sumus, ut nos cotidiană, etiamsi admiratione digna sunt, transeant; contra minimarum quoque rerum, si insolĭtae prodierunt, spectacŭlum dulce fiat (Sen. Nat. quaest. 7, 1, 1).
14. Contra potentes nemo est munitus satis;
Si vero accessit consiliator maleficus.
Vis ac nequitia quicquid oppugnat ruit (Phaedr. 2, 6, 1).
15. Pueros matres et magistri castigare solent, nec verbis solum, sed etiam verberibus, si quid in domestico luctu hilarius ab iis factum est aut dictum: plorare cogunt (Cic. Tusc. 3, 27, 64).
16. Omnia vitia penĭtus insīdunt, nisi, dum surgunt, oppressa sunt (Sen. Marc. 1, 7).
17. Voluptas ad dolorem vergit, nisi modum tenuit (Sen. Ep. 23, 6).
18. Imbecillus est pudōris magister timor, qui, si quando paululum aberravit, statim spe impunitatis exsultat (Cic. Fragm. Hortensii 65=p. 985 Orelli).
19. Druĭdes fere de omnibus controversiis publicis privatisque constituunt, et, si quod est admissum facĭnus, si caedes facta, si de hereditate, si de finibus controversiă est, idem decernunt, praemia poenasque constituunt; si qui aut privatus aut populus eorum decreto non stetit, sacrificiis interdīcunt (Caes. B. G. 6, 13, 5-6).
20. Alces neque quiētis causā procumbunt neque, si quo afflictae casu conciderunt, erigere sese aut sublevare possunt (Caes. B. G. 6, 27, 2).
21. Nobis interdum voluptati est, si adulescens constantis animi irruentem feram venabūlo excepit, si leonis incursum interritus pertūlit (Sen. Prov. 2, 8).
22. Sumus enim naturā studiosissimi appetentissimique honestatis; cujus si quasi lumen aliquod aspeximus, nihil est, quod, ut eo potiamur, non parati simus et ferre et perpĕti (Cic. Tusc. 2, 24, 58).
23. Si puer parvus occĭdit, aequo animo ferendum putant; si vero in cunis, ne querendum quidem (Cic. Tusc. 1, 39, 93).
24. Nili (=nihili) est, suum qui officium facere immĕmor est, nisi est admonitus (Pl. Pseud. 1104).
25. Hoc me iter docuit, quam multă haberemus supervacuă et quam facile possemus deponere, quae, si quando necessitas abstŭlit, non sentīmus ablată (Sen. Ep. 87, 1).
26. Si rescivere inimici consilium tuum, tuopte tibi consilio occlūdunt linguam et constringunt manūs, atque eădem, quae voluisti facere, illi faciunt tibi (Pl. Mil. 604).
27. Difficile est mutare animum et, si quid est penĭtus insĭtum moribus, id subĭto evellere (Cic. Qu. fr. 1, 1, 38).
28. Nos, si pes condoluit, si dens, ferre non possumus (Cic. Tusc. 2, 22,. 52).
1087 ( 995)
1. Eupŏlis atque Cratinus Aristophanesque poëtae
Atque alii quorum comoediă priscă virorum est,
Si quis erat dignus descrībi. quod malus ac fur,
Quod moechus foret aut sicarius aut aliōqui
Famōsus, multā cum libertate notabant (Hor. Sat. 1, 4, 1).
2. Si ab uno justo et bono viro jus consequebantur, erant eo contenti (Cic. Off. 2, 12, 42).
1088 ( 995)
1. Neque, si quam injuriam acceperat (Atticus), non malebat oblivisci, quam ulcisci (Nep. 25, 11, 5).
2. Credebant hoc grande nefas et morte piandum,
Si juvenis vetulo non assurrexerat (Juv. 13, 54).
3. Si quis etiam a culpa vacuus in amicitiam ejus (=Catilinae) inciderat, cotidiano usu atque illecĕbris par similisque ceteris efficiebatur (Sall. Cat. 14, 4).
4. Si quando nostri, facultatem nacti, ferreis manibus injectis, navem religaverant, (Massilienses) undĭque suis laborantibus succurrebant (Caes. B. C. 2, 6, 2).
1089 ( 996)
1. Omnis disciplină memoriā constat, frustraque docemur, si, quidquid audimus, praeterfluat (Quint. 11, 2. 1).
2. Potestas, non solum si invitet, sed etiam si supplĭcet, cogit (Macrob. 2, 7, 2).
3. Neque enim divitiarum secūră possessio est, nisi armorum defensione servetur (Veget. 3, 3=p. 68, 17).
4. Amari jucundum est, si curetur, ne quid insit amāri (Quint. 9, 3, 70).
5. Homo homini deus est, si suum officium sciat (Statius Caecilius-Diehl p. 65).
6. Naturae rerum vis atque majestas in omnibus momentis fide caret, si quis modo partes ejus ac non totam complectatur animo (Plin. N. H. 7, 1. 7).
7. Commendat scomma conditio dicentis, si in eadem causā sit, ut si illum de paupertate pauper irrideat, si obscūre natum natus obscure (Macrob. 7, 3, 20).
8. Nolo. tibi unquam deesse laetitiam Volo, illam tibi domi nasci: nascitur, si modo intra te ipsum sit (Sen. Ep. 23, 3).
9. Gaudet, quisquis provocatur ad doctrinam suam in medium proferendam, quia nemo vult latēre. quod didĭcit, maxime si scientiă, quam labore quaesivit, cum paucis illi familiaris et plurimis sit incognita, ut de astronomia vel dialectica ceterisque similibus. Tunc enim videntur consĕqui fructum laboris, quum adipiscuntur occasionem publicandi, quae didicerant, sine ostentationis nota. Contra, magnae amaritudinis est, si coram multis aliquem interrŏges, quod non optimā scientiā quaesivit. Cogitur enim aut negare, se scire, aut respondere temĕre (Macrob. 7, 2, 4).
10. Ut in ceteris rebus, ita in audiendi officio perit gratia, si reposcatur (Plin. Ep. 1, 13, 6).
11. Satis ipsum nomen philosophiae, etiam si modeste tractetur, invidiōsum est (Sen. Ep. 5, 2).
12. Non facile dijudicatur amor verus et fictus, nisi aliquod incidat ejusmŏdi tempus, ut, quasi aurum igni, sic benevolentiă fidelis pericŭlo aliquo perspĭci possit; cetera sunt signa communia (Cic. Fam. 9, 16, 2).
13. Quis naturae fructus est, nisi accedat exercitatio? Quae porro exercitationis utilitas, nisi eam ars moderetur ac regat? (Manutius in commentario ad Cic. Arch. c. 1).
1090 ( 996)
1. Optimum est sequi majores, recte si praecesserint (Syri append. 34).
2. Scelera etiam si non sint deprehensa, quum fierent, sollicitudo non cum ipsis abiit (Sen. Ep. 27, 2).
3. Effŭgit mortem, quisquis contempserit; timidissimum quemque consequitur (Curt. 4, 14, 25).
4. O quam res est contempta homo, nisi supra humană surrexerit! (Sen. Nat. quaest. Prologus 5).
5. Quidam, quae tantum amicis committenda sunt, obviis narrant et in quaslibet aures, quicquid illos urserit, exonĕrant (Sen. Ep. 3, 4).
1091 ( 996)
1. Ne interpositi quidem elephanti militem Romanum deterrebant, assuetum jam ab Afrĭcis bellis et vitare impĕtum beluae et ex transverso aut pilis incessere aut, si propius subire posset, gladio nervos incīdere (Liv. 37, 42, 5).
2. P. Licinius facundissimus habebatur, seu causă orandă, seu in senatu aut ad populum suadendi ac dissuadendi locus esset (Liv. 30, 1, 5).
3. Consul providere omnia, laudare fortes, incrĕpare, sicŭbi segnior pugna esset (Liv. 3, 63, 3).
4. Omnes patricios plebejosque nobilissimarum familiarum M. Porcius (Cato) longe anteibat. In bello manu fortissimus multisque insignibus clarus pugnis; idem postquam ad magnos honores pervenit, summus imperator; idem in pace, si jus consuleres, peritissimus, si causa oranda esset, eloquentissimus (Liv. 39, 40, 3-6).
5. Thracum gentes ne regibus quidem parēre, nisi ex libidine soliti (sunt), aut, si mitterent auxilia, suos ductores praeficere nec, nisi adversum accŏlas, belligerare (Tac. Ann. 4, 46).
6. Audivi (Pompejum Saturnīnum) causas agentem acriter et ardenter nec minus polīte et ornāte, sive meditată, sive subĭtă proterret. Adsunt aptae crebraeque sententiae, gravis et decŏră constructio, sonantia verba et antiqua. Omnia haec mire placent, quum impetu quodam et flumine pervehuntur, placent, si retractentur (Plin. Ep. 1, 16, 2).
1092 ( 996)
1. Sin is (=rex Lacedaemoniorum) virīlem sexum non reliquisset, tum deligebatur, qui proximus esset propinquitate (Nep. 17, 1, 3).
2. Ubi in altum evecti sunt. Romanus conserere pugnam et ex propinquo vires conferre velle; contra, eludere Poenus et arte, non vi rem gerere, naviumque, quam virorum aut armorum, malle certamen facere. Nam inŏpem milite classem habebant (Poeni). et, sicŭbi conserta navis esset, haudquaquam par numerus armatorum ex ea pugnabat (Liv. 21, 50. 2-3).
3. Decemvĭri judicia domi conflabant, pronuntiabant in foro. Si quis collēgam appellasset, ab eo, ad quem venerat, ita discedebat, ut paenitēret non prioris decreto stetisse (Liv. 3, 36, 8).
4. Phalarĭcă erat Saguntīnis missīle telum; ferrum autem tres longum habebat pedes, ut cum armis transfigere corpus posset. Sed id maxime, etiamsi haesisset in scuto nec penetrasset in corpus, pavorem faciebat, quod, quum medium accensum mitteretur conceptumque ipso motu multo majorem ignem ferret, arma omitti cogebat nudumque militem ad insequentes ictūs praebebat (Liv. 21, 8, 11).
5. Primi consules prope seminūdi sub jugum missi (sunt); tum, ut quisque gradu proximus erat, ita ignominiae objectus: tum deinceps singulae legiones. Circumstabant armati hostes, exprobrantes eludentesque; gladii etiam plerisque intentati, et vulnerati quidam necatique, si vultus eorum, indignitate rerum acrior, victorem offendisset (Liv. 9, 6, 1).
6. Nec consul Romanus tentandis urbibus, sicunde spes aliquă se ostendisset, deerat (Liv. 26, 38, 5).
7. Si quid emptum paratumque pupillis ac viduis foret, a quaestore perscribebatur (Liv. 24, 18, 14).
1093 ( 997)
1. Apes regem suum sequuntur, quocunque it (Varro R. R. 3. 16, 8).
2. Utcunque est ventus, exim (=exinde) velum vertitur (Plaut. Poen. 754).
3. Ubicunque dulce est. ibi et acĭdum invenies (Petron. 56).
4. Alienas simultates nec excĭto nec alo; sed, ubicunque datur opportunitas, aut exstinguo aut mitĭgo. His rationibus hactĕnus vitavi invidiam, ac benevolentiam civium alui (Erasm. 1. 244-5).
5. Vir mitissimus et ob hoc quoque maximus, Thrasea, crebro dicere solebat: 'Qui vitia odit, homines odit' (Plin. Ep. 8, 22, 3).
6. Semper homines, quantamcunque felicitatem habent, invidiam tamen sentiunt majorem (Curt. 4, 5, 12).
7. Quocunque aspicio, nihil est, nisi mortis imago (Ov. Tr. 1, 11, 23).
8. Qui mentiri solet, pejerare consuevit (Cic. Com. 16, 46).
9. Male facere qui vult, nunquam non causam invĕnit (Syr. 370).
10. Male secum agit aeger, medicum qui herēdem facit (Syr. 366).
11. Stultum facit Fortuna, quem vult perdere (Syr. 660).
12. Quemcunque quaerit calamitas, facile invĕnit (Syr. 558).
13. Invidiă excelsos, inŏpes injuriă vexat:
Quam felix vivit, quisquis utrāque caret! (Anth. 276).
14. Ubi honos publice non est, ibi gloriae cupiditas esse non potest (Cic. Agr. 2, 33, 91).
15. Ubi explorari veră non possunt, falsă per metum augentur (Curt. 4, 10, 10).
16. Nam quaecunque homines bene cuiquam aut dicere possunt,
Aut facere, haec a te dictaque factaque sunt (Catull. 76, 7).
17. Ubi divitiae clarae habentur, ibi omnia bona vilia sunt,- fides, probitas, pudor, pudicitia (Sall. Ep. ad Caes. 1, 7=p. 136 Gerlach).
1094 ( 997)
Ubi cuique aut valles abdita, aut locus silvestris, aut palus impedīta spem praesidii aut salutem aliquam offerebat, consederat (Caes. B. G. 6. 34, 2).
1095 ( 997)
1. Nam lenius laedit, quicquid praevidimus ante (Dion. Cato 2, 24).
2. Quidquid non est peractum, pro non inchoato est (Plin. Ep. 5, 8, 7).
3. Quidquid est natum, moritur. Quidquid moritur, natum erat (Sen. De remediis fortuitorum 2, 6).
4. Quācunque equo invectus est, ibi haud secus, quam pestifĕro sidĕre icti, pavebant (Liv. 8, 9, 12).
5. Minus stultus est is, cui nihil in mentem vĕnit, quam ille, qui, quod stulte alteri venit in mentem, comprŏbat (Cic. Cluent. 31, 84).
6. Non enim solum Fortună caeca est. sed eos etiam plerumque efficit caecos, quos complexa est (Cic. Lael. 15, 54).
7. Quicúnque turpi fraude semel innotuit,
Etiamsi verum dicit, amittit fidem (Phaedr. 1, 10, 1).
8. Milvo est quoddam bellum quasi naturale cum corvo: ergo alter alterius ubicunque nanctus est ova frangit (Cic. N. D. 2, 49, 125).
9. Quidquid Amor jussit, non est contemnere tutum:
Regnat et in dominos jus habet ille deos (Ov. Her. 4, 11).
10. Non sumus modĭca laudatione contenti; quidquid in nos adulatio sine pudore congessit, tanquam debĭtum prendimus (Sen. Ep. 59, 11).
11. Quicquid infixum et ingenĭtum est, lenitur arte, non vincitur (Sen. Ep. 11, 1).
12. Terră nunquam sine usūra reddit, quod accepit, sed alias minore, plerumque majore cum fenŏre (Cic. Sen. 15, 51).
13. Nulli. etiam cui rapină feliciter cessit, gaudium rapti duravit in postĕrum (Sen. Ep. 74, 7).
14. In ruīnam prona sunt, quae sine fundamentis crevere (Sen. Ira 1, 120, 2).
15. Educatio maximam diligentiam desidĕrat: facile est enim tenĕros adhuc animos componere, difficulter recīduntur vitia, quae nobiscum creverunt (Sen. Ira 2, 18, 2).
16. Britanni uxores habent deni duodenique inter se communes, et maxime fratres cum fratribus parentesque cum liberis; sed. qui sunt ex iis nati, eorum habentur liberi, quo primum virgo quaeque deducta est (Caes. B. G. 5, 14, 4).
17. Lēvis est Fortună: cito reposcit, quod dedit (Syr. 328).
18. Quocunque me verti, argumenta senectutis meae video (Sen. Ep. 12, 1).
19. Quocunque domini praesentis oculi frequenter accessere, in ea parte majorem in modum fructus exubĕrat (Columella).
20. Uri sunt magnitudine paulo infra elephantos. specie et colore et figurā tauri. Magna vis eorum est et magna velocitas, neque homini neque ferae, quam conspexerunt, parcunt (Caes. B. G. 6, 28, 2).
21. Fortună plerumque eos, quos plurimis beneficiis ornavit, ad duriorem casum reservat (Bell. Alex. 25, 4).
22. Fortună, quos uni sibi credere coēgit, magnă ex parte avidos gloriae magis, quam capāces facit (Curt. 4, 7. 29).
23. Dari bonum quod potuit, auferri potest (Sen. Ep. 8, 10).
24. Maxime commōvent, quae contra spem exspectationemque evenerunt (Sen. Ira 2, 31, 2).
25. Naturā tenacissimi sumus eorum, quae rudibus animis percepimus (Quint. 1, 1, 5).
26. Qui futuro se bello ante bellum paraverunt, primum ictum facile excipiunt (Sen. Helv. 5, 3).
27. Ille in nos dominatur affectus, qui animum primus intravit (Sen. Contr. 1, 8=p. 132, 25).
28. Qui semel a veritate deflexit, hic non majore religione ad perjurium, quam ad mendacium. perdūci consuevit (Cic. Com. 16, 46).
29. Non fert ullum ictum illaesa felicitas: at cui assidua fuit cum incommŏdis suis rixă, callum per injurias duxit nec ulli malo cedit, sed etiam, si cecĭdit, de genu pugnat (Sen. Prov. 2, 6.)
30. Qui qui in primo obstitit
Pepulitque amorem, tutus ac victor fuit;
Qui blandiendo dulce nutrivit malum.
Sero recūsat ferre, quod subiit jugum (Sen. Phaedra 132).
31. Quoque Fortună altius
Evexit ac levavit humanas opes,
Hoc se magis supprimere felicem decet
Variosque casūs tremere, metuentem deos
Nimium faventes (Sen. Tro. 259).
32. Quem famă semel oppressit. vix restituitur (Syr. 563).
33. Natura, quicquid composuit, resolvit, et, quicquid resolvit. compōnit iterum (Sen. Ep. 30, 11).
34. Ei non multum potest obesse Fortună, qui sibi firmius in virtute, quam in casu, praesidium. collocavit (Ad Herenn. 4, 19, 27).
35. Fides in animum, unde abiit, non unquam redit (Syr. 206).
36. Si in eos plurimum Fortună potest, qui suas rationes omnes in casum contulerunt, non sunt omnia committenda Fortunae, ne magnam nimis in nos habeat dominationem (Ad Herenn. 4, 19, 27).
37. Nullum ajunt frustra cadere telum, quod in confertum agmen immissum est (Sen. Marc. 16, 5).
38. Quicquid exspectatum est diu, lenius accēdit (Sen. Ep. 78, 29).
39. Dii deaeque! Quam male est extra legem viventibus: quicquid meruerunt. semper exspectant (Petron. 125).
40. Solet hōră. quod multi anni abstŭlĕrunt, reddere (Syr. 657).
41. Dum omnia quaerimus, aliquando ad verum, ubi minime exspectavimus, pervĕnīmus (Quint. 12, 8, 11).
42. Saepe honorata virtus est, et ubi eam fefellit exĭtus (Sen. Exc. contr. 4, 7=p. 269, 7).
43. Nusquam melius morimur homines, quam ubi libenter viximus (Syr. 422).
44. Qui in solem vēnit, licet non in hoc venerit, colorabitur; qui in unguentaria taberna resederunt et paullo diutius commorati sunt, odorem secum loci ferunt. Et qui ad (=apud) philosophum fuerunt, traxerint aliquid, necesse est, quod prodesset etiam neglegentibus (Sen. Ep. 108, 4).
45. Quidquid longa series multis laboribus, multā deum (=deorum) indulgentiā struxit, id unus dies spargit ac dissipat (Sen. Ep. 91, 6).
46. Qui amans egens ingressus est princeps in Amoris vias, superavit aerumnis suis aerumnas Herculis. Nam cum leone, cum excĕtrā, cum cervo, cum apro Aetolico, cum avibus Stymphalĭcis, cum Antaeo deluctari mavĕlim (=malim), quam cum Amore (Pl. Persa 1).
47. Ut stultitiă, etsi adepta est, quod concupīvit, nunquam se tamen satis consecutam putat. sic sapientiă semper eo contenta est, quod adest, neque eam unquam sui paenitet (Cic. Tusc. 5, 18, 54).
48. Gravius aegrōtant ii, qui quum levati morbo videntur, novum de intĕgro incīderunt (Cic. Fam. 12, 30, 2).
49. Semper circumjecta nemŏra petraeque, quantamcunque accepere vocem, multiplicato sono refĕrunt (Curt. 3, 10, 2).
50. Quicquid animum erexit, etiam corpori prodest (Sen. Ep. 78, 3).
51. Bestiae, quicquid objectum est, quod modo a natura non sit alienum, eo contentae, non quaerunt amplius (Cic. Tusc. 5, 34, 98).
1096 ( 997)
1. Omnes vici atque omnia aedificia, quae quisque conspexerat, incendebantur (Caes. B. G. 6, 43, 2).
2. Mihi senectus mea, quocunque adverteram, apparuit (Sen. Ep. 12, 4).
3. Rex semper maximas mihi agebat gratias, quidquid feceram (Ter. Eun. 397).
4. Magistratūs, quemcunque equitem Romanum in provincia viderant, beneficiis ac liberalitate prosequebantur (Cic. Verr. 3, 41, 94).
5. Quisquis erat, qui aliquam partem in meo luctu sceleris Clodiāni attigisset, quocunque venerat, quod judicium cunque subierat, damnabatur (Cic. Sest. 31, 68).
6. Interdum continuatus labor firmiores facit; saepe, quod corroboraverat, desidiă consumpsit (Sen. Contr. 1, 8=p. 133, 21).
7. Qui multa bella gesserant, multas urbes expugnaverant, multa hominum milia occīderant, antiquĭtus in deorum numerum referebantur (Mureti Or. 3=v. 2, p. 25).
8. Ubi quemque periculum ceperat, ibi resistere ac propulsare (Sall. Jug. 51, 1).
9. Neque vero solus ille (=Chabrias) aberat Athēnis libenter, sed omnes fere principes fecerunt idem, quod tantum se ab invidia putabant futuros, quantum a conspectu suorum recesserant (Nep. 12, 3, 4).
10. Atticus immortali memoriā perceptă retinebat beneficia; quae autem ipse tribuerat, tam diu meminerat, quoad ille gratus erat, qui acceperat (Nep. 25, 11, 5).
1097 ( 994)
1. Tu, quamcunque deus tibi fortunaverit horam,
Gratā sume manu, neu dulcia differ in annum,
Ut, quocunque loco fueris, vixisse libenter
Te dicas (Hor. Ep. 1, 11, 22).
2. Nam qui mentiri aut fallere insuerit (=insueverit) patrem, haud dubie tanto magis audebit ceteros (Ter. Ad. 55).
3. Qui domum intraverit, nos potius miretur, quam supellectĭlem nostram (Sen. Ep. 5, 6).
4. (Aeneas), quamcunque viam dederit Fortună, sequatur (V. Aen. 10, 49).
5. Ubicunque vidĕris orationem corruptam placere, ibi mores quoque a recto descivisse, non erit dubium (Sen. Ep. 114, 11).
6. Cujuscunque orationem vidĕris sollicĭtam et polītam, scito, animum quoque non minus esse pusillis occupatum (Sen. Ep. 115, 1).
7. Quidquid acciderit, animo forti feram (Cic. Fam. 12, 22, 2).
8. Quemadmŏdum nihil refert, utrum aegrum in ligneo lecto, an in aureo collŏces: quocunque illum transtuleris, morbum secum suum transfĕret, sic nihil refert, utrum aeger animus in divitiis, an in paupertate ponatur: malum illum suum sequitur (Sen. Ep. 17, 12).
9. Qui continebit se intra naturalem modum, paupertatem non sentiet: qui naturalem modum excēdet, eum in summis quoque opibus paupertas sequetur (Sen. Helv. 11, 4).
10. Nunquam erit felix, quem torquebit felicior (Sen. Ira 3, 30, 3).
11. Fiet, quodcunque volent, qui valebunt; valebunt autem semper arma (Cic. Fam. 9, 17, 1).
1098 ( 996)
Agesilāus nunquam destitit, quibuscunque rebus posset, patriam juvare (Nep. 17, 7, 1).
1099 ( 998)
1. Omnes homines, qui de rebus dubiis consultant, ab odio, amicitia, ira atque misericordia vacuos esse decet. Haud facile animus verum provĭdet, ubi illă officiunt (Sal. Cat. 51, 1).
2. Ubi peccat aetas major, male discit minor (Syr. 693).
3. Cogita, non esse magnum rebus prospĕris fortem gerere. ubi secundo cursu vita procēdit (Sen. Marc. 5, 5).
4. Bene ubi quod scimus consilium accidisse, hominem catum eum esse declaramus (Pl. Pseud. 681).
5. Humĭlés laborant, úbi potentes dissĭdent (Phaedr. 1, 30, 1).
6. Occaecat animos Fortună, ubi vim suam ingruentem refringi non vult (Liv. 5, 37, 1).
7. Ubi malos praemia sequuntur, haud facile quisquam gratuīto bonus est (Sall. Hist. 1, 48, 9).
8. Ubi innŏcens formīdat, damnat judicem (Syr. 699).
9. Gubernator. ubi naufragium timet, jacturā, quicquid servari potest, redĭmit (Curt. 5, 9, 3).
10. Fulmen est, ubi cum potestate habĭtat iracundiă (Syr. 209).
11. Ubi vigĭlas ipse, di quoque admŏvent manum (Erasmus in Adagiis p. 936 ex Aeschyli Persis).
12. Etiam nunc miseră timeo, ubi oculis intueor mare (Plaut. Rud. 449).
13. Miserum est opus fodere puteum. ubi sitis fauces tenet (Plaut. Most. 380).
14. Ubi paria sunt periculum ac praemium, et secundis rebus amplior fructus est, et adversis solacium majus (Curt. 9, 6, 10).
15. Crocodili quaedamque serpentes. ortae extra aquam, simulac primum niti possunt, aquam persequuntur (Cic. N. D. 2, 48, 124).
16. Nam fere maxima pars morem hunc homines habent: quod sibi volunt, dum id impétrant, boni sunt; sed id ubi jam penes esse habent, ex bonis pessimi et fraudulentissimi fiunt (Pl. Capt. 232).
17. Vidére nostra mála non póssumus; Alii simul delinquunt, censorés sumus (Phaedr. 4, 10, 4).
18. Malus bonum ubi se simŭlat, tunc est pessimus (Syr. 351).
1100 ( 998)
1. Gallorum oppugnatio est haec. Ubi undĭque in murum lapides jaci coepti sunt murusque defensoribus nudatus est, testudĭne factā, portas succendunt murumque subruunt (Caes. B. G. 2, 6, 2).
2. Gloriă umbră virtutis est: etiam invītam comitabitur. Sed, quemadmŏdum umbră aliquando antecedit, aliquando a tergo est, ita gloriă aliquando ante nos est visendamque se praebet, aliquando in averso est majorque, quo serior, ubi invidiă secessit (Sen. Ep. 79, 13).
3. Ubi possēdit animum nimiă vis vini, quicquid mali latebat, emergit (Sen. Ep. 83, 20).
4. Nihil rationis est, ubi semel affectus inductus est jusque illi aliquod voluntate nostrā datum est (Sen. Ira 1, 8, 1).
5. Aspĕrae facetiae, ubi multum ex vero traxere, acrem sui memoriam relinquunt (Tac. Ann. 15, 68, 15).
6. Compertum habeo, humillimos quosque maxime, ubi altă accesserint, superbia atque ambitione immodĭcos esse (Aur. Vict. Caes. 39, 5).
7. Beneficia eo usque laeta sunt, dum videntur exsolvi posse; ubi multum antevenere, pro gratia odium redditur (Tac. Ann. 4, 18, 11).
8. Amplae opes, ubi ad malum dominum pervenerunt, momento dissipantur. At quamvis modĭcae, si bono custodi traditae sunt, sufficiunt atque etiam crescunt (Sen.=Oss. p. 94).
9. Consternatio est omnium, ubi (terrae motu) tecta crepuerunt et ruīnā signum dedit. Tunc praeceps quisque se prorĭpit et penātes suos desĕrit ac se publico credit (Sen. Nat. quaest. 6, 1, 5).
10. Nam illă (=paupertas) artes omnes perdŏcet, ubi quem attigit (Pl. Stich. 178).
11. Etiam ubi causă sublata est, mentimur consuetudinis causā (Sen. Ep. 46, 3).
12. Colluctari cum minoribus malis non vacat, ubi metus major apparuit (Sen. Ira 3, 43, 3).
13. Regum ducumque clementiă non in ipsorum modo, sed etiam in illorum, qui parent, ingeniis sita est. Obsequio mitigantur imperia; ubi vero reverentiă excessit animis, vi opus est, ut vim repellamus (Curt. 8, 8, 8).
14. Ubi coepit pauper divitem imitari, perit (Syr. 704).
15. Vivos interdum fortună, saepe invidiă fatīgat; ubi animă naturae cessit, demptis obtrectatoribus, ipsa se virtus magis magisque extollit (Sall. Ep. ad Caes. 2, 13=p. 140 Gerlach).
16. Multas civitates incendium vexavit, nullam abstŭlit. Nam, etiam ubi hostīli manu in tecta ignis immissus est, multis locis defĭcit et, quamvis subinde excitetur, raro tamen sic cunctă depascitur, ut nihil ferro relinquat (Sen. Ep. 91, 1).
17. Usus et experientiă dominantur in artibus, neque est ullă disciplină, in qua non peccando discatur. Nam, ubi quid, perpĕram administratum, cessit improspĕre, vitatur quod fefellerat (Colum. 1, 1=p. 176 B Nisard).
18. Testudĭnem, ubi collecta in suum tegŭmen est, tutam ad omnes ictūs video esse; ubi exsĕrit partes aliquas. quodcunque nudavit, obnoxium atque infirmum habere (Liv. 36, 32, 6).
19. Quilĭbet nautarum vectorumque tranquillo mari gubernare potest; ubi saeva orta tempestas est ac turbato mari rapĭtur vento navis, tum viro et gubernatore opus est (Liv. 24, 8, 12).
20. Ubi luxuriam late felicitas fudit, cultus primum corporum esse diligentior incĭpit. Deinde supellectĭli laboratur. Deinde in ipsas domos impendĭtur cură, ut in laxitatem ruris excurrant, ut pariĕtes advectis trans maria marmoribus fulgeant, ut tecta varientur auro, ut lacunaribus pavimentorum respondeat nitor. Deinde ad cenas laetitiă transfertur (Sen. Ep. 114, 9).
21. Omnes profecto mulieres te amant, ut quaeque aspexit (Plaut. Mil. 1264).
22. Ubi semel cupiditate animus sese devinxit malā, necesse est, consilia consĕqui consimilia (Ter. Heaut. 208).
23. Ubi cupīdo divitiarum invāsit, neque disciplină, neque artes bonae, neque ingenium ullum satis pollet, quin animus magis aut minus matūre, postremo tamen succumbat (Sall. Ep. ad Caes. 2, 7=p. 136 Gerlach).
24. Pictor videt, quae nos non videmus, et, simul inflavit tibīcen, a perīto carmen agnoscitur (Cic. Acad. 2, 27, 86).
25. Solet Fortună, posteaquam nimium indulsit, in fine deficere (Quint. Decl. 271=p. 120 Lemaire).
26. Qui, fortunis alicujus inducti, amicitiam ejus secuti sunt, ii, simulac fortună dilapsa est, devŏlant omnes. Quum enim discessit ea res, quae fuit consuetudinis causă, nihil supĕrest, quare possint in amicitia teneri (Ad Herenn. 4, 17, 24).
27. Diligitur nemo, nisi cui Fortună secunda est;
Quae simul intonuit, proximă quaeque fugat (Ov. Pont. 2, 3, 23).
28. Homo, in perīclum simulac vēnit, callĭdus
Reperire effugium quaerit alterĭus malo (Phaedr. 4, 9, 1).
29. Simulatque natum animal est, gaudet voluptate et eam appĕtit ut bonum, aspernatur dolorem ut malum (Cic. Fin. 2, 10. 31).
30. Ita, ut hirundĭnes aestīvo tempore praesto sunt, frigŏre pulsae recēdunt, item falsi amici serēno vitae tempore praesto sunt; simulatque hiĕmem fortunae viderunt, devŏlant omnes (Ad Herenn. 4, 48, 61).
1101 ( 998)
1. Attălum memini cum magna admiratione omnium haec dicere: 'Diu', inquit, 'mihi imposuere divitiae: stupebam, ubi aliquid ex illis alio atque alio loco fulserat' (Sen. Ep. 110, 14).
2. Duabus his artibus, - audaciā in bello, ubi pax evenerat, aequitate, - (Romani) seque remque publicam curabant (Sall. Cat. 9, 3).
3. Romani, ubi pericula virtute propulerant, sociis atque amicis auxilia portabant (Sall. Cat. 6, 5).
4. Illi, qui moenia defensabant (=defendebant), ubi hostes paulum modo pugnam remiserant, intenti proelium equestre prospectabant (Sall. Jug. 60, 3).
5. Ut quis ex longinquo revenerat, miracŭla narrabant, - vim turbinum et inauditas volŭcres, ambiguas hominum et beluarum formas, - visă sive ex metu credită (Tac. Ann. 2, 24).
6. Q. Metellus, simulac pedem limine extulĕrat, omnes prope cives virtute, gloriā, dignitate superabat (Cic. Cael. 14, 34).
1102 ( 998, 1000)
1. Consul in aciem exibat, hostes pugnam detrectabant; praedatumque ubi nemo obviam exiret, discurrebant Romani (Liv. 35, 4, 2).
2. Neque Hasdrŭbal alium quemquam praeficere malle (quam Hannibălem), ubi quid fortiter ac strenue agendum esset (Liv. 21, 4, 4).
3. In jugum Alpium perventum est per inviă plerăque et errores, quos aut ducentium fraus, aut, ubi fides iis non esset, temĕre inĭtae valles a conjectantibus iter faciebant (Liv. 21, 35, 4).
4. Quum undique terror urbem circumvasisset, tyrannus (=Nabis, Lacedaemoniorum tyrannus), ut quisque maxime laboraret locus, aut ipse occurrebat, aut aliquos mittebat (Liv. 34, 38, 6).
5. Hannibal in aciem omnes copias eduxit, nec consules certamen detrectavere. Instructis utrinque exercitibus, imber ingens, grandine mixtus, ita utramque aciem turbavit, ut, vix armis retentis, in castra sese receperint. Et postĕro die eodem loco acies instructas eădem tempestas dirēmit; ubi recepissent se in castra, mĭră serenitas cum tranquillitate oriebatur (Liv. 26, 11, 1-3).
6. Equitum certamen erat aliquamdiu anceps; dein, quia turbabant equos pedites intermixti, multis labentibus ex equis aut desilientibus, ubi suos premi circumventos vidissent, jam magna ex parte ad pedes pugnă venerat, donec Numĭdae, circumvecti paulum, ab tergo se ostenderunt (Liv. 21, 46, 6).
7. Galli neque sustinere se prolapsi, neque assurgere ex voraginibus poterant, nec aut corpora animis aut animos spe sustinebant, alii fessa aegre trahentes membra, alii, ubi semel victi taedio animis procubuissent, inter jumenta et ipsa jacentia passim morientes (Liv. 22, 2, 6)
8. Ubi conferti hastas ingentis longitudinis prae se Macedŏnes objecissent, velut in constructam densitate clipeorum testudinem, Romani, nequicquam pilis emissis, quum strinxissent gladios, neque congrĕdi propius neque praecidere hastas poterant, et, si quam incidissent aut praefregissent, hastīle fragmento ipso acuto inter spicŭla integrarum hastarum velut vallum explebat (Liv. 32, 17, 13).
9. Elephanti plures ab ipsis rectoribus, quam ab hoste interfecti (sunt). Fabrīle scalprum cum malleo habebant; id, ubi saevire beluae ac ruere in suos coeperant, magister inter aures positum, ipso in articūlo, quo jungitur capiti cervix, quanto maximo poterat ictu, adigebat. Eá celerrimá viá mortis in tantae molis beluā inventa erat, ubi regentes sprevissent (Liv. 27, 49, 1).
10. Nullá res aliá manibus temperare plebem cogebat, quam quod, ubi rixae committendae causā clamor ortus esset, princĭpes senatūs primi turbae offerentes se pati feririque atque occidi jubebant (Liv. 5, 25, 2).
Временные итеративные предложения с союзом quum
1103 ( 999)
1. Gravius aegrotant ii, qui, quum levati morbo videntur, in eum de intĕgro incĭderunt (Cic. Fam. 12, 30, 2).
2. Augustus, quum aliquos nunquam soluturos significare vult, 'ad Calendas Graecas soluturos' ait (Suet. Aug. 87).
3. Saucii saepe homines, quum corpore debilitantur, animo tamen non cedunt neque eum relinquunt locum, quem statuerunt defendere (Cic. Caecin. 15, 42).
4. Habent hoc in se naturale blanditiae: etiam quum reiciuntur, placent; saepe, exclūsae, novissime admittuntur (Sen. Nat. quaest. 4, praef. 4).
5. Agricŏlă, quum florem oleae videt, bacam quoque se visurum putat (Cic. Div. 2, 6, 16).
6. Ego minus saepe do ad vos litteras, quam possum, propterea quod quum omnia mihi tempora sunt misera, tum vero, quum aut scribo ad vos aut vestras lego, conficior lacrĭmis sic, ut ferre non possim (Cic. Fam. 14, 4, 1).
7. Multa sunt mulierum vitia, sed hoc e multis maximum est, quum sibi nimis placent minusque addunt operam, ut placeant viris (Pl. Poen. 1203).
8. Hominis est propria veri inquisitio atque investigatio. Itaque, quum sumus necessariis negotiis curisque vacui, tum avēmus aliquid videre, audire, addiscere (Cic. Off. 1, 4, 13).
9. Tales nos esse putamus, ut jure laudemur; ex quo nascuntur innumerabilia peccata, quum homines, inflati opinionibus, turpiter irridentur et in maximis versantur erroribus (Cic. Off. 1, 26, 91).
10. Magni imperatores, quum male parēre militem vident, aliquo labore compescunt et expeditionibus detĭnent (Sen. Ep. 56, 9).
11. Duo quum idem faciunt, hoc licet impūne facere huic, illi non licet (Ter. Ad. 823).
12. Male res se habet, quum, quod virtute effĭci debet, id tentatur pecuniā (Cic. Off. 1, 6, 22).
13. Adolescentes mihi mori sic videntur, ut quum aquae multitudine flammae vis opprimitur; senes autem sic, ut quum suā sponte, nullā adhibitā vi, consumptus ignis exstinguitur (Cic. Sen. 19, 71).
14. Ut solet fieri, quum ultimi discriminis tempus adventat, tum maxime in sollicitudinem versa fiduciă est (Curt. 3, 8, 20).
15. Omnes, quum secundae res sunt maxime, tum maxime meditari secum oportet, quo pacto adversam aerumnam ferant (Ter. Ph. 241).
16. Quum tempus necessitasque postŭlat, decertandum manu est, et mors servituti turpitudinique anteponenda (Cic. Off. 1, 23, 81).
17. Dolorum quum admoventur faces, praeter modum plerīque exterrentur (Cic. Off. 2, 10, 37).
18. Nequáquam par gubernatoris est virtus, quum placĭdo et quum turbĭdo mari vehitur: tunc, admirante nullo, illaudatus, inglorius subit portum; at, quum stridunt funes, curvatur arbor, gubernacŭla gemunt, tunc ille clarus et dis maris proximus (Plin. Ep. 9, 26, 4).
19. Nubes, quum serēno in caelum feruntur, ex quacunque parte id fiet, venti exspectantur (Plin. N. H. 18, 82, 355).
20. Si tempus est ullum jure hominis necandi, quae multa sunt, certe illud est non modo justum, verum etiam necessarium, quum vi vis illată defenditur (Cic. Mil. 4, 9).
21. De futuris rebus etsi semper difficile est dicere, tamen interdum conjecturā possis accedere, quum est res ejusmŏdi, cujus exitus provideri possit (Cic. Fam. 6, 4, 1).
22. Tunc praecipue in te ipse secēde, quum esse cogĕris in turba (Sen. Ep. 25, 6).
23. Nemo invītus audit, quum cogitur aut cibum sumere, aut vivere (Petron. 111).
24. Heu me miserum, quum haec recordor, quum illos reminiscor dies! (Fragm. trag.=Diehl, p. 79).
25. Sapiens, quum stultorum vitam cum sua compărat, magna afficitur voluptate (Cic. Fin. 1, 19, 62).
26. Plerīque (Gallorum), quum aut aere alieno, aut magnitudine tributorum, aut injuriā potentiorum premuntur, sese in servitutem dicant nobilibus (Caes. B. G. 6, 13, 2).
27. Medici, quamquam intellegunt saepe, tamen nunquam aegris dicunt, illo morbo eos morituros: omnis enim praedictio mali tum probatur, quum ad praedictionem cautio adjungitur (Cic. Div. 2, 25, 54).
28. Omnia vitia in aperto leniora sunt; morbi quoque tunc ad sanitatem inclīnant, quum ex abdĭto erumpunt ac vim suam profĕrunt (Sen. Ep. 56, 10).
29. Totius injustitiae nullă capitalior, quam eorum, qui tum, quum maxime fallunt, id agunt, ut viri boni esse videantur (Cic. Off. 1, 13, 41).
30. Profecto mors tum aequissimo animo oppetitur, quum suis se laudibus vită occĭdens consolari potest (Cic. Tusc. 1, 45, 109).
31. Neque contra rempublicam, neque contra jusjurandum ac fidem amici causā vir bonus faciet, ne si judex quidem erit de ipso amico: ponit enim personam amici, quum induit judicis (Cic. Off. 3, 10, 43).
32. Virgines (=virgines Vestāles), quum vi morbi atrio Vestae coguntur excedere, matronarum curae custodiaeque mandantur (Plin. Ep. 7, 19, 2).
33. Suam quisque fortunam in consilio habet, quum de aliena delibĕrat (Curt. 5, 5, 12).
34. Geomĕtrae, quum aliquid docere volunt, - si quid ad eam rem pertĭnet eorum, quae ante docuerunt, id sumunt pro concesso et probato, illud modo explĭcant, de quo ante nihil scriptum est (Cic. Tusc. 5, 7, 18).
35. Quod malorum horrendum est maxime, mors, nihil ad nos, quoniam, quum nos sumus, mors non adest; quum vero mors adest, nos jam non sumus (Diogenes Laërtius 10, 125, Epicurus).
1104 ( 999)
1. Quum moritur dives, concurrunt undĭque cives;
Pauperis ad funus vix est e milibus unus (Riley 66).
2. Caret periclo, qui, etiam quum est tutus, cavet (Syr. 127).
3. Quum furor in cursu est, currenti cede furori:
Difficiles adĭtūs impetŭs omnis habet (Ov. Rem. 119).
4. Caeci sunt oculi, quum animus alias res agit (Syr. 126).
5. Citius vĕnit periclum. quum contemnitur (Syr. 104).
6. Solet aër
Purpureus fieri, quum primum aurōră movetur (Ov. Met. 6, 48).
7. Naturae imperio gemimus, quum funus adultae
Virginis occurrit vel terrā clauditur infans (Juv. 15, 138).
8. Fortuna vitrea est: tum, quum splendet, frangitur (Syr. 214).
9. Semper consilium tunc deest, quum est opus maxime (Syr. 642).
10. Judex damnatur, quum nocens absolvitur (Syr. 288).
11. Durum est negare, superior quum supplĭcat (Syr. 167).
12. Quum repĕto noctem, quā tot mihi cară reliqui,
Labitur ex oculis nunc quoque guttă meis (Ov. Trist. 1, 3; 3).
13. Homo extra corpus est suum, quum irascitur (Syr. 234).
14. Sic agitur censūră et sic exempla parantur,
Quum vindex, alios quod monet, ipse facit (Ov. F. 6, 647).
15. Num, tibi quum fauces urit sitis, aurea quaeris
Pocŭla? (Hor. Sat. 1, 2, 114).
16. Tuă res agitur, paries quum proximus ardet (Hor. Ep. 1, 18, 84).
17. Ut rosă amoenă homini, quum primo tempore floret,
Qui me viderunt, sic ego amoena fui (Carmina lat. epigr. 967).
18. At daemon homini quum struit aliquod malum,
Pervertit illi primĭtus mentem suam (Ex Euripide=Riley 29).
19. Quum voco te dominum, noli tibi, Cinnă, placere:
Saepe etiam servum sic resalūto meum (Mart. 5, 57).
1105 ( 999)
1. Tum denĭque homines nostră intellegimus bonă, quum, quae in potestate habuimus, ea amisimus (Pl. Capt. 142).
2. Quid non miracŭlo est, quum primum in notitiam venit? (Plin. N. H. 7, 1, 6).
3. Quum aestate vehementius tonuit, quam fulsit, ventos ex ea parte denuntiat; contra, si minus tonuit, - imbrem (Plin. N. H. 18, 81, 354).
4. Ferae pericŭla, quae vident, fugiunt; quum effugēre (=effugerunt), secūrae sunt; nos et venturo torquemur et praeterĭto: nemo tantum praesentibus miser est (Sen. Ep. 5, 9).
5. Vires nunquam certam dare fiduciam sui possunt, nisi quum multae difficultates hinc et illinc apparuerunt, aliquando vero et propius accesserunt (Sen. Ep. 13, 1).
6. Nubĭlo serēnă succēdunt; turbantur maria, quum quieverunt; flant invĭcem venti; noctem dies sequitur; pars caeli consurgit, pars mergitur: contrariis rerum aeternitas constat (Sen. Ep. 107, 8).
7. Omnes, quum te (=Dolabellam) summis laudibus ad caelum extulerunt, mihi continuo maximas gratias agunt: negant enim, se dubitare, quin tu, meis praeceptis et consiliis obtempĕrans, praestantissimum te civem et singulārem consulem praebeas (Cic. Fam. 9, 14, 1).
8. Quum assuevit animus fastidire, quae ex more sunt, et illi pro sordĭdis solită sunt, etiam in oratione, quod novum est, quaerit et modo antiqua verba atque exsolēta revŏcat ac profert, modo fingit et ignōta ac deflectit, modo, id quod nuper increbruit, pro cultu habetur audax translatio ac frequens (Sen. Ep. 114, 10).
9. Nihil carius aestimamus, quam beneficium, quamdiu petĭmus, nihil vilius, quum accepimus (Sen. Ep. 81, 28).
10. Maximum scelĕrum supplicium in ipsis est. Erras, si illă ad carnificem aut carcĕrem differs: statim puniuntur, quum facta sunt, immo dum fiunt (Sen. Ep. 87, 24-25).
11. Poëtă, tabŭlas quum cepit sibi, quaerit, quod nusquam gentium est, repĕrit tamen: facit illud veri simile, quod mendacium est (Pl. Pseud. 401).
12. Omnia sunt incerta, quum a jure discessum est (Cic. Fam. 9, 16, 3).
13. Quid Juppĭter proficit, quum in medium mare fulmen jecit? Quid, quum in altissimos montes, quod plerumque fit? (Cic. Div. 2, 19, 45).
14. Magnam vim esse in fortuna in utramque partem, vel secundas ad res, vel adversas, quis ignōrat? Nam, et, quum prospĕro flatu ejus utimur, ad exĭtūs pervehimur optatos, et, quum reflavit, affligimur (Cic. Off. 1, 6, 19).
15. Dum lego (Platōnis librum, qui est de animo), assentior; quum posui librum et mecum ipse de immortalitate animorum coepi cogitare, assensio omnis illa elabitur (Cic. Tusc. 1, 11, 24).
16. Parvi primo ortu sic jacent, tanquam omnīno sine animo sint; quum autem paulum firmitatis accessit, et animo utuntur et sensibus conitunturque, sese ut erĭgant, et manibus utuntur et eos agnoscunt, a quibus educantur (Cic. Fin. 5, 15, 42).
17. In ea gente (=in India) ei, qui sapientes habentur, nudi aetatem agunt et Caucăsi nives hiemālemque vim perfĕrunt sine dolore, quumque ad flammam se applicaverunt, sine gemĭtu aduruntur (Cic. Tusc. 5, 27, 77).
18. Ego animi pendēre soleo, quum semel quid orsus sum, si tradūcor alio, neque tam facile interruptă contexo, quam absolvo instituta (Cic. Leg. 1, 3, 9).
19. Quum mihi proposui regnantem Lentŭlum, tum lamentationem matrum familias, tum fugam virgĭnum atque puerorum perhorresco (Cic. Cat. 4, 6, 12).
20. Irascĕris ergo catenario cani? Et hic, quum multum latravit, objecto cibo, mansuescit (Sen. Ira 3, 37, 2).
21. Ego tibi illud praecipio, quod non tantum hujus morbi, sed totius vitae remedium est: contemne mortem: nihil triste est, quum hujus metum effugimus. Tria haec in omni morbo gravia sunt: metus mortis, dolor corporis, intermissio voluptatum (Sen. Ep. 78, 5)
22. Apud Gallos quum pater familiae, illustriore loco natus, decessit, ejus propinqui conveniunt et, de morte si res in suspicionem vēnit, de uxoribus in servīlem modum quaestionem habent, et, si compertum est, igni atque tormentis excruciatas interficiunt (Caes. B. G. 6, 19, 3).
23. O consuetudo peccandi, quantam habes jucunditatem imprŏbis et audacibus, quum poenă afuit et licentiă consecuta est! (Cic. Verr. 3, 76, 176).
24. Quum ad exĭtum ventum est, omnes in aequo sumus (Sen. Nat. quaest. 6, 1, 8).
25. Quum primas spes fortună destituit, futură praesentibus videntur esse potiora (Curt. 4, 1, 29).
26. Simulatque edĭti in lucem et suscepti sumus, in omni continuo pravitate et in summa opinionum perversitate versamur, ut paene cum lacte nutrīcis errorem suxisse videamur. Quum vero parentibus reddĭti, dein magistris tradĭti sumus, tum ita variis imbuimur erroribus, ut vanitati veritas et opinioni confirmatae natură ipsă cedat (Cic. Tusc. 3, 1, 2).
27. Sunt fuci quasi servitia verarum apium, quamŏbrem (apes) impĕrant iis primosque expellunt in opera, tardantes sine clementia puniunt. Quum mella coeperunt maturescere, abĭgunt eos, multaeque singulos aggressae trucīdant (Plin. N. H. 11, 10 (11), 27).
28. Efficit hoc philosophiă: medetur animis, inānes sollicitudines detrăhit, cupiditatibus liberat, pellit timores. Sed haec ejus vis non idem potest apud omnes: tum valet multum, quum est idoneam complexa naturam (Cic. Tusc. 2, 4, 11).
29. Tum bella gerere nostri duces incipiunt, quum auspicia posuerunt (Cic. N. D. 2, 3, 9).
30. In ceteris rebus, quum vēnit calamitas, tum detrimentum accipitur; at in vectigalibus non solum adventus mali, sed etiam metus ipse affert calamitatem. Nam, quum hostium copiae non longe absunt, etiamsi irruptio nullă facta est, tamen pecuariă relinquitur, agri cultură deseritur, mercatorum navigatio conquiescit (Cic. Pomp. 6, 15).
31. Crede mihi, pater: non sum mei juris, quum ille proelii clamor exortus est: invadĕre hostes jubet (Sen. Contr. 1, 8=p. 133, 3).
32. Jucundum est secum esse quam diutissime, quum quis se dignum, quo frueretur, effēcit (Sen. Ep. 58, 32).
33. Nemo tam imperītus est, ut nesciat, quandoque moriendum, tamen, quum prope accessit, tergiversatur, tremit, plorat (Sen. Ep. 77, 11).
34. Galli, supplicia eorum, qui in furto aut in latrocinio aut aliqua noxia sint comprehensi, gratiora dis immortalibus esse, arbitrantur; sed, quum ejus generis copia defecit, etiam ad innocentium supplicia descendunt (Caes. B. G. 6, 16, 5).
35. Aves tenĕris infirmisque fetibus cibos, ore suo collatos, partiuntur; at, quum visi sunt adulti, paulum egrĕdi nidis et circumvolare sedem illam, praecedentes ipsae, docent; tum expertas vires libero caelo suaeque ipsorum fiduciae permittunt (Quint. 2, 6, 7).
36. Omne animal initio, nec quid sit, nec quid possit, nec quid ipsius natura sit, intellegit. Quum autem processit paulum et, quatĕnus quidque se attingat ad seque pertineat, perspicere coepit, tum sensim incipit sese agnoscere (Cic. Fin. 5, 9, 24).
37. Sol dictus est, quia, quum est exortus, obscuratis omnibus sideribus, solus appāret (Cic. N. D. 2, 27, 68).
1106 ( 999)
1. O quid solūtis est beatius curis,
Quum mens onus repōnit ac peregrīno
Labore fessi venĭmus larem ad nostrum
Desideratoque acquiescimus lecto! (Catull. 31, 7).
2. Metus quum vēnit, rarum habet somnus locum (Syr. 352).
3. Frustra, quum ad senectam ventum est, repĕtas adolescentiam (Syr. 210).
4. Principiis obsta: sero medicină paratur,
Quum mala per longas convaluere moras (Ov. Rem. 91).
5. Quum Fortună manet, vultum servatis, amici;
Quum cecĭdit, turpi vertitis ora fugā (Petron. 80).
6. Disce aliquid: nam, quum subĭto Fortuna recessit,
Ars remănet vitamque hominis non desĕrit unquam (Dion Cato 4, 19).
7. Contemnunt spinam, quum cecĭdēre rosae (Ov. F. 5, 354)
8. Heu, sero revocatur amor seroque juventă,
Quum vetus infēcit cană senectă caput (Tib. 1, 8, 41).
9. Sed, dum abest, quod avēmus, id exsuperare videtur
Ceteră; post aliud, quum contigit illud. avemus (Lucr. 3, 1094).
10. Iratus, quum ad se rediit, sibi tum irascitur (Syr. 303).
11. Soles occĭdēre et redire possunt;
Nobis quum semel occĭdit brevis lux,
Nox est perpetuă ună dormienda (Catull. 5, 4).
12. Minimum erĭpit Fortună, quum minimum dedit (Syr. 386).
13. Quum victor arma posuit, et victum decet
Deponere odia (Sen. H. F. 409).
14. Quaeque dies sibi vită suă est: quum transiit illă,
Hesternae non est lux hodiernă memor (Anth. 931, 67).
15. Solet sequi laus, quum viam fecit labor (Syr. 665).
16. Seră nos illo refĕrat senectus:
Nemo ad id sero vĕnit, unde nunquam,
Quum semel vēnit, potuit reverti (Sen. H. F. 864).
1107 ( 999)
1. Quum vallis aut locus declīvis subĕrat neque ii, qui antecesserant, morantibus spem ferre poterant, equites vero ex loco superiore in aversos tela coniciebant, tum magno erat in periculo res (Caes. B. C. 1, 79, 3).
2. Ea quum erant loca Caesari capienda, etsi prohibēre Pompejus totis copiis et dimicare non constituerat, tamen suis locis sagittarios funditoresque mittebat, multique ex nostris vulnerabantur (Caes. B. C. 3, 44, 6).
1108 ( 999)
1. Quum in theātro imperīti homines, rerum omnium rudes ignarique, consederant, tum bella inutilia suscipiebant, tum seditiōsos homines reipublicae praeficiebant, tum optime meritos cives e civitate eiciebant (Cic. Flacc. 7, 16).
2. Verres, quum rosam viderat, tum incipere ver arbitrabatur (Cic. Verr. 5, 10, 27).
3. Quum singulas binae ac ternae naves circumsteterant, milites summā vi transcendere in hostium naves contendebant (Caes. B. G. 3, 15. 1).
4. Quum equitatus noster liberius praedandi vastandique causā se in agros ejecerat, Cassivellaunus omnibus viis semĭtisque essedarios ex silva emittebat et magno cum periculo nostrorum equitum cum iis confligebat atque hoc metu latius vagari prohibebat (Caes. B. G. 5, 19, 2).
5. Hostes, quum in eum locum, unde erant egressi, reverti coeperant, et ab iis (=Romanis) qui cesserant, et ab iis, qui proximi steterant, circumveniebantur (Caes. B. G. 5, 35, 3).
6. Videsne, ut in proverbio sit ovorum inter se similitudo? Tamen hoc accepimus, Deli fuisse complures, qui gallinas alere permultas quaestūs causā solerent; ii, quum ovum inspexerant, quae id gallină peperisset, dicere solebant (Cic. Acad. 2, 18, 57).
1109 ( 1000)
1. Cimon saepe, quum aliquem videret minus bene vestitum, suum amicŭlum dedit (Nep. 5, 4, 2).
2. Alcibiădes, quum tempus posceret, laboriōsus, patiens (fuit) (Nep. 7, 1, 2).
3. Agesilāus et statūrā fuit humĭli et corpore exiguo et claudus altero pede. Quae res etiam nonnullam afferebat deformitatem, atque ignōti, faciem ejus quum intuerentur, contemnebant (Nep. 17, 18, 1).
4. Timoléon, quum suas laudes audiret praedicari, nunquam aliud dixit, quam se in ea re maxime diis agere gratias atque habere (Nep. 20, 4, 3).
5. Quum (Caesar=Octaviānus) esset in Urbe et propter infinītas suas occupationes minus saepe, quam vellet, Attico frueretur. nullus dies temĕre intercessit, quo non ad eum scriberet, quum modo aliquid de antiquitate ab eo requireret, modo aliquam quaestionem poëticam ei proponeret (Nep. 25, 20, 2).
6. Elephanti nihil sane trepidabant, donec continenti velut ponte agerentur; primus erat pavor, quum, soluta ab ceteris rate, in altum raperentur (Liv. 21, 28, 10).
7. Erat Philopoemen praecipuae in ducendo agmine locisque capiendis sollertiae atque usus, nec belli tantum temporibus, sed etiam in pace ad id maxime animum exercuerat. Ubi iter quopiam faceret et ad difficilem transitu saltum venisset, contemplatus ab omni parte loci naturam, quum solus iret, secum ipse agitabat animo, quum comites haberet, ab iis quaerebat, si hostis eo loco apparuisset, quid capiendum consilii foret (Liv. 35, 28, 2).
8. Attălum, aequalem sibi et haud dispărem habitu oris et corporis, utique quum procul viseretur, veste regia exornat (Curt. 8, 13, 21).
1110 ( 1000)
1. Quum in jus duci debitorem vidissent, undĭque convolabant (Liv. 2, 27, 8).
2. Initium erat rixae, quum discedere populum jussissent tribuni (Liv. 3, 11, 4).
3. Antenor, Persei praefectus, quum, aliquas alto praeferri onerarias naves, ex specŭlis significatum foret, omnes aut supprimebat aut spoliabat (Liv. 44, 29, 3).
4. Tum Pacuvius: 'Date igitur pro malo atque imprŏbo bonum senatorem et justum'. Primo silentium erat inopiā potioris subiciendi: deinde, quum aliquis quempiam nominasset, multo major extemplo clamor oriebatur (Liv. 23, 3, 9).
5. In veteres quassasque naves, paucis et parvi pretii rebus impositis, quum mersissent eas in alto, multiplĭces fuisse merces, ementiebantur (Liv. 25, 3, 11).
1111 ( 999)
1. Aedes quotienscunque conspicio, fleo (Pl. Capt. 97).
2. Quotiens noxios cruci figimus, celeberrimae eliguntur viae, ubi plurimi intueri, plurimi commoveri hoc metu possint: omnis enim poenă non tam ad delictum pertĭnet, quam ad exemplum (Quint. Decl. 274=p. 133 Lemaire).
3. Poëtae, astrolŏgi ac similibus artibus dedĭti, quotiens aliquid magni ac supra vulgus hominum moliuntur, secessum quaerere solent (Erasm. 1, 186).
4. Quotiens alloquitur te quispiam, cui debes honorem. compōne te in rectum corporis statum, apĕri caput (Erasm. 1, 35).
5. Quotiens aureus ille solis splendor illustrat cubicŭlum tuum, nonne videtur exprobrare dormienti: 'Stulte, quid optimam vitae tuae partem gaudes perdĕre?' (Erasm. 2, 143).
6. Quam perītus ille et privati juris et publici! Quantum rerum, quantum exemplorum, quantum antiquitatis tenet! Nihil est. quod doceri velis, quod ille docere non possit; mihi certe, quotiens aliquid abdĭtum quaero, ille thesaurus est (Plin. Ep. 1, 22, 2).
7. Quotiens necesse est fallere aut falli a suis,
Patiare potius ipse, quam facias scelus (Sen. Phoen. 493).
8. Neque enim, quotiens verbum aliquod est scribendum nobis, totiens ejus verbi litterae sunt cogitatione conquirendae (Cic. De or. 2, 30, 130).
9. Omnia tunc bona sunt, clausŭlă quando bona est (Bell. 101).
10. Voluptas nulla est navĭtis major, quam quando ex alto procul terram conspiciunt (Plaut. Men. 227).
11. Haud homo culpandus, quando est in crimine casus (Anth. 716, 25).
1112 ( 999, 994)
1. Quotiens aliquid conaberis, te simul et eă, quae paras quibusque pararis ipse, metīre: faciet enim te aspĕrum paenitentiă operis infecti (Sen. Ira 3, 7, 2).
2. Spem ac metum examĭna et, quotiens incerta erunt omnia, tibi fave: crede, quod mavis. Si plures habet sententias metus, nihilomĭnus in hanc partem potius inclīna et perturbare te desine (Sen. Ep. 13, 13).
1113 ( 999)
1. Plerique lacrimas fundunt, ut ostendant, et totiens siccos oculos habent, quotiens spectator defuit (Sen. Tranq. 15, 6).
2. Habet hoc incommŏdi paupertas, quod, quotiens ad amicitiam superioris accessit, affert aliquid dubitationis, fide, an utilitatibus amet (Quint. Decl. 332=p. 352 Lemaire).
3. Quid faciam animo meo? Quotiens infelīcem vidi aliquem et necessarii etiam victūs egentem, lacrimas tenere non possum (Quint. Decl. 260=p. 71 Lemaire).
4. Quotienscunque tumultus aliquis exortus est, in me omnium civium diriguntur oculi, meas spectant manūs; et adhuc (verum dicendum est) nihil patriă debet mihi: nunquam pugnavi, nisi coactus (Sen. Contr. 1, 8, 6=p. 133, 14).
5. Quando ad inopiam miles mercenarius redactus est, statim ad socios dirĭpiendos se convertere solet (Ex Diodoro 21, 21, 9).
6. Nam canis, quando est percussa lapĭde, non tam illum appĕtit, qui sese icit, quam illum eum ipsum lapidem, qui (=quo) ipsa icta est, petit (Pacuvius=Diehl p. 50).
1114 ( 999)
Massilienses quotiens pestilentiā laborabant, unus se ex pauperibus offerebat alendus anno intĕgro publicis et purioribus cibis. Hic postea, ornatus verbēnis et vestibus sacris, circumducebatur per totam civitatem cum exsecrationibus, ut in ipsum recĭderent mala civitatis; et sic de rupe proiciebatur (Petronius in Nisardi editione, p. 93).
1115 ( 999)
1. Democrĭtum potius imitemur, quam Heraclītum. Hic enim, quotiens in publicum processerat, flebat, ille ridebat; huic omnia, quae agimus, miseriae, illi ineptiae videbantur (Sen. Tranq. 15, 2).
2. Quotiens inter virum et uxorem aliquid jurgii intercesserat, in sacellum deae Viriplācae, quod est in Palatio, veniebant et ibi, invicem locuti, quae voluerant, contentione animorum depositā, revertebantur. Deă nomen hoc a placandis viris fertur assecuta (Val. Max. 2, 1, 6).
3. In proeliis cotidianis, quandocunque fors obtulerat, procurrentibus et erumpentibus Alexandrīnis, multum proficiebat Caesar (Bell. Alex. 22, 2).
1116 ( 999, 1000)
1. Aegrotabat Caecīnă Paetus, maritus ejus (=Fanniae), filius decessit. Huic illă ita funus paravit, ut ignoraret maritus; quin immo, quotiens cubicŭlum ejus intraret, vivere filium atque etiam commodiorem esse, simulabat (Plin. Ep. 3, 16, 4).
2. Equĭdem, quum abessem, quotienscunque patriă in mentem veniret, haec omnia occurrebant, - colles campique et Tibĕris et assuetă oculis regio et hoc caelum, sub quo natus educatusque essem (Liv. 5, 54, 3).
3. Servi e cubicŭlo recesserunt: habebat (Corellius Rufus) hoc moris, quotiens intrasset fidelior amicus (Plin. Ep. 1, 12, 7).
Временные итеративные предложения с союзами antequam и priusquam
1117 ( 1001)
1. Animal omne, ut vult, ita utitur motu sui corporis membraque, quocunque vult, flectit eăque ante efficit paene, quam cogitat (Cic. Div. 1, 53, 120).
2. Plus dolet, quam necesse est, qui ante dolet, quam necesse est (Sen. Ep. 98, 8).
3. Non est ante edendum, quam fames impĕrat (Sen. Ep. 123, 2).
4. Rogo: non stultissimum dicas, si quis existimet, lucernae pejus esse, quum exstincta est, quam antequam accenditur? Nos quoque et exstinguimur et accendimur: medio illo tempore aliquid patimur, utrimque vero alta securitas est. In hoc enim, mi Lucili, nisi fallor, erramus, quod mortem judicamus sequi, quum illă et praecesserit et secutura sit. Quicquid ante nos fuit, mors est (Sen. Ep. 54, 5).
5. Priusquam populus suffragium ineat, in incertum comitiorum eventum patres auctores fiunt (Liv. 1, 17, 9.).
6. Ante videmus fulgōrem, quam sonum audiamus, quia oculorum velocior sensus est et multum aures antecēdit (Sen. Nat. quaest. 2, 12, 6).
7. Periculōsum est credere et non credere.
Ergo exploranda est veritas multum, prius
Quam stultă prave judicet sententiă (Phaedr. 3, 10, 1, 5, 6).
8. Cito nos omnis voluptas relinquit, quae fluit et transit et, paene antequam veniat, aufertur (Sen. Polyb. 10, 3).
9. Prodest morbum suum nosse et vires ejus, antequam spatientur, opprimere (Sen. Ira 3, 10, 4).
10. Injuriam qui facturus est, jam fecit. Sic latro est, etiam antequam manus inquinet, quia ad occidendum jam armatus est et habet spoliandi atque interficiendi voluntatem. Exercetur et aperitur opere nequitiă, non incipit (Sen. Ira 1, 3).
11. Quid est, quod pavōnem, quare ansĕrem gallină non fugiat, at tanto minorem et ne notum quidem sibi accipĭtrem? quare pulli felem timeant, canem non timeant? Appāret, illis inesse nocituri scientiam, non experimento collectam: nam, antequam possint experiri, cavent (Sen. Ep. 121, 19).
12. Tempestas minatur, antequam surgat; crepant aedificia, antequam corruant; praenuntiat fumus incendium; subĭta est ex homine pernicies et eo diligentius tegitur, quo propius accedit (Sen. Ep. 103, 2).
13. Sagire enim sentire acute est. Is igitur, qui ante sagit, quam oblata res est, dicitur praesagire, id est futura ante sentire (Cic. Div. 1, 31, 65).
14. Ante, quam ad discendum ingressi sumús, obruimur ambitione et foro (Cic. De or. 1, 21, 94).
15. Ineunte adulescentia, quum est maxima imbecillitas consilii, tum id sibi quisque genus aetatis degendae constituit, quod maxime adamavit; itaque ante implicatur aliquo certo genere cursuque vivendi, quam potuit, quod optimum esset, judicare (Cic. Off. 1, 32, 117).
16. Nostrorum veterum sanctissimorum hominum exempla sum secutus. Illi enim, quod alimenta, patriam, lucem, se denique ipsos dono deorum habebant, ex omnibus aliquid deis sacrabant, magis adeo, ut sese gratos approbarent, quam quod deos hoc arbitrarentur indigere. Itaque, quum perceperant fruges, antequam vescerentur, deis libare instituerunt, et, quum agros atque urbes deorum munere possidērent, partem quandam templis sacellisque, ubi eos colerent, dicaverunt; quidam etiam pro cetera corporis bona valetudine crinem deo sacrum pascebant (Censorinus 1, 8-10).
17. Epaminondas, quum in circŭlum venisset, in quo aut de republica disputaretur aut de philosophia sermo haberetur, nunquam inde prius discessit, quam ad finem sermo esset adductus (Nep. 15, 3, 3).
18. Nemo ante me novus imperator militibus suis, priusquam opera eorum usus esset, gratias agere jure ac merĭto potuit; me vobis, priusquam provinciam aut castra viderem, obligavit fortuna (Liv. 26, 41, 3).
← Предыдущий раздел: Предложения с союзом quum | Оглавление | Следующий раздел: Придаточные предложения, имеющие сказуемое во втором лице ед. ч. с неопред. подлежащим →
