← Предыдущий раздел: Gerundivum | Оглавление | Следующий раздел: ORATIO OBLIQUA →
Supinum
Практическая часть | Теоретическая часть
SUPINUM
Supinum I
1203 ( 1128-1131)
1. It dormitum (Pl. Aul. 302).
2. Stultitiă est, pater, venatum ducere invītas canes. Hostis est uxor, invītă quae viro nuptum datur (Pl. Stich. 139).
3. Mater pompam me spectatum duxit (Pl. Cist. 90).
4. De nocte abiit piscatum ad mare (Pl. Rud. 898).
5. Cotidie ex urbe ad mare huc prodīmus pabulatum (Pl. Rud. 295).
6. Ego deos penātes hinc salutatum domum devortar (Ter. Ph. 311).
7. Hodie filiam huic nuptum Megadōro dabo (Pl. Aul. 271).
8. Dies quod donat, timeas: cito raptum vĕnit (Syr. 157).
9. Nullus est tantus animi dolor, quem patiar mecum ire cubĭtum (Erasm. 1, 246).
10. Coriolanus in Volscos exsulatum abiit, minĭtans patriae (Liv. 2, 35, 6).
11. In castra Aequorum legati ab Roma venerunt questum injurias et ex foedere res repetitum (Liv. 3, 25, 6).
12. Si opulentus it petītum pauperioris gratiam, pauper metuit congrĕdi (Pl. Aul. 247).
13. Q. Fabius Pictor Delphos ad oracŭlum missus est sciscitatum, quibus precibus suppliciisque deos possent placare, et quaenam futură finis tantis cladibus foret (Liv. 22, 57, 5).
14. Lacedaemonii Agesilāum bellatum miserunt in Asiam (Nep. 9, 2, 2).
15. Praefecti regis Persae legatos miserunt Athenas questum, quod Chabrias adversum regem bellum gereret cum Aegyptiis (Nep. 12, 3, 1).
16. Agesilāus, magnā praedā militibus locupletatis, Ephĕsum hiematum exercitum reduxit (Nep. 17, 3, 2).
17. Hannĭbal patriam defensum revocatus (est) (Nep. 23, 6, 1).
18. Timoleon cepit Mamercum, hominem bellicōsum et potentem, qui tyrannos adjūtum in Siciliam venerat (Nep. 20, 2, 4).
19. Fuere cives, qui seque remque publicam obstinatis animis perdĭtum irent (Sall. Cat. 36, 4).
20. Meă Glycerium, quid agis? cur te is perdĭtum? (Ter. Andr. 134).
Supinum II
1204 ( 1132-1137)
1. Nihil facilius scitu est (Liv. 23, 13, 1).
2. Placet Stoĭcis suo quamque rem nomine appellare. Sic enim dissĕrunt: nihil esse obscēnum, nihil turpe dictu (Cic. Fam. 9, 22, 1).
3. Nil dictu foedum visuque haec limĭna tangat,
Intra quae puer est (Juv. 14, 44).
4. Difficile dictu est, quantopĕre conciliet animos comitas affabilitasque sermonis (Cic. Off. 2, 14, 48).
5. Omnia praeteribo, quae mihi turpia dictu videbuntur (Cic. Verr. 1, 12, 32).
6. Quod scire vis, quā quisque in te fide sit et voluntate, difficile dictu est de singulis (Cic. Fam. 1, 7, 2.)
7. Difficile est dictu, quanto in odio simus apud extĕras nationes (Cic. Pomp. 22 65).
8. Haec etiam auditu acerba sunt (Cic. Fam. 7. 30, 1).
9. Scio ego, quam difficile atque asperum factu sit, consilium dare regi aut imperatori (Sall. Ep. ad Caes. 2, 1=p. 133 Gerlach).
10. Verum consilium, quod initio auditu grăve est, in postĕrum, cognita utilitate, fit jucundum (Rutil. Lup. 2, 19 = Rhetores Latini min., ed. Halm, p. 21, 17).
11. Difficile dictu est, quaenam causă sit, cur eă, quae maxime sensūs nostros impellunt voluptate et specie prīmā acerrime commŏvent, ab iis celerrime fastidio quodam et satietate abalienemur. Quanto colorum pulchritudine et varietate floridiora sunt in picturis novis plerăque, quam in veteribus! Quae tamen, etiamsi primo aspectu nos ceperunt, diutius non delectant, quum idem nos in antiquis tabulis illo ipso horrido obsoletoque teneamur (Cic. De or. 3, 25, 98)
12. Fabium, Tarentum obsidentem, leve dictu momentum ad rem ingentem potiundam adjūvit. Praesidium Bruttiorum, datum ab Hannibale, Tarentīni habebant. Ejus praesidii praefectus deperibat amore muliercŭlae, cujus frater in exercitu Fabii consulis erat (Liv. 27. 15, 9).
13. Eo tempore in regia prodigium visu eventuque mirabile fuit (Liv. 1, 39, 1).
14. Quo brevior, eo dilucidior et cognitu facilior narratio fiet (Ad Herenn. 1, 9, 15).
15. Id dictu, quam re, ut plerăque, facilius erat (Liv. 31, 38, 4).
16. Hannibal (incredibile dictu) biduo et duabus noctibus Hadrumētum pervēnit, quod abest ab Zama circiter milia passuum trecenta (Nep. 23, 6, 3)
17. Turpe quidem dictu, sed, si modo veră fatemur,
Vulgus amicitias utilitate probăt (Ov. Pont. 2, 3, 7).
18. Forsitan hoc, quod dicturus sum, mirabile auditu esse videatur, sed certe id dicam, quod sentio (Cic. Pis. 14, 32).
19. Virtus difficilis inventu est, rectorem ducemque desidĕrat; etiam sine magistro vitia discuntur (Sen. Nat. quaest. 3, 30. 8).
20. Eo tempore vidisti me ita conturbatum, ut non explĭcarem, quid esset optimum factu (Cic. Fam. 7, 3, 1).
← Предыдущий раздел: Gerundivum | Оглавление | Следующий раздел: ORATIO OBLIQUA →
