Артефакт.lib.ru
Сайт Андрея Пискунова Хостинг Lib.Ru

← Предыдущий раздел: Относительные предложения  |  Оглавление  |  Следующий раздел: Предложения с союзом quum →

Временные предложения

(§§ 948—950)

Практическая часть  |  Теоретическая часть

Предложения с союзом postquam

1039 ( 948-949)

1. Ut tremit atque extimuit, postquam te aspexit (Plaut. Mil. 1273).

2. Postquam aurum abstulimus, in navem conscendimus (Plaut. Bacch. 277).

3. Atque ibi ego aspicio forma eximia mulierem, filius quam advexit meus matri ancillam suae. Quam ego postquam aspexi, non ita amo, ut sani solent homines, sed eodem pacto, ut insani solent (Plaut. Merc. 260).

4. Nunc vero, nactus occasionem, posteaquam navigari coeptum est, cupidissime et quam creberrime potero, scribam ad te (Cic. Fam. 10, 31, 1).

5. Postquam Cn. Pompejus ad bellum maritimum atque Mithridaticum missus est, plebis opes imminūtae, paucorum potentiă crevit (Sall. Cat. 39, 1).

6. Ajunt, Graecam Latinamque linguam jam pridem mortuas esse. Ego vero eas nunc demum non tantum vivere et vigere contendo, sed, si in tralatione perstandum est, firmā valetudine uti, postquam esse in potestate plebis desierunt (Mureti Or. 17=v. 2, p. 160).

7. Et ceteri quidem etiam amicorum et satellĭtum, postquam regem cadentem vidēre (=viderunt), diffugiunt; Pantaleon constanter impavĭdus mansit ad protegendum regem (Liv. 42, 15, 10).

8. Vivit vivetque semper, atque etiam latius in memoria hominum et sermone versabitur, postquam ab oculis recessit (Plin. Ep. 2, 1, 11).

9. Sed, credo, postquam specŭlum tibi allatum est, longe te a pulchris abesse sensisti (Cic. fragm., v. 4, p. 949 ed. Orellii).

10. Cur oracla Delphis non eduntur non modo nostra aetate, sed jam diu? Evanuisse ajunt vetustate vim loci ejus, unde anhelĭtus ille terrae fieret, quo Pythiă, mente incitatā, oracla ederet. Quando istă vis autem evanuit? An postquam homines minus credŭli esse coeperunt? (Cic. Div. 2, 57, 117).

11. Lacedaemonii, postquam audierunt, muros (ab Atheniensibus) instrui, legatos Athēnas miserunt, qui id fieri vetarent (Nep. 2, 6, 4).

12. Postquam illă pestis (=Carthaginienses) ex Africa ejecta est, laeti pacem agitabamus (Numĭdae) (Sall. Jug. 14, 10).

13. Quem enim nostrum ille moriens apud Mantinēam Epaminondas non cum quadam miseratione delectat? Quí tum deniqué sibi evelli jubet spicŭlum, posteaquam ei percontanti dictum est, clipeum esse salvum (Cic. Fam. 5, 12, 5).

14. Sciunt ii, qui me norunt, me, posteaquam id, quod maxime volui, fieri non potuit, ut componeretur, id maxime defendisse, ut ii vincerent, qui vicerunt (Cic. Amer. 47, 136).

15. Postquam in castra nuntius pervēnit, Romae conjurationem patefactam, plērīque, quos ad bellum spes rapinarum aut novarum rerum studium illexerat, dilabuntur (Sall. Cat. 57, 1).

16. Postquam divitiae honori esse coepere et eas gloriă, imperium, potentiă sequebatur, hebescere virtus, paupertas probro haberi, innocentiă pro malevolentia duci coepit (Sall. Cat. 12, 1).

17. M. Porcius consul, postquam abrogata lex Oppia est, extemplo ad Lunae portum profectus est (Liv. 34, 8, 4).

18. Posteaquam (M. Anneius) mecum in bello atque in re militari fuit, tantam in eo virtutem, prudentiam, fidem tantamque erga me benevolentiam cognovi, ut hominem neminem pluris faciam (Cic. Fam. 13, 55).

19. Poenus, Acerras primum ad voluntariam deditionem conatus pellicere, postquam obstinatos videt, obsidēre atque oppugnare parat (Liv. 23, 17, 4).

20. Postquam desiimus facere lāudandă, laudari quoque ineptum putamus (Plin. Ep. 3, 21, 3).

21. Postquam ad Vulturnum flumen castra (Hannibălis) sunt posita, exurebatur amoenissimus Italiae ager, villaeque passim incendiis fumabant (Liv. 22, 14, 1).

22. Hamilcar, posteaquam mare transiït in Hispaniamque venit, magnas res secundā gessit fortuna (Nep. 22, 4, 1).

Предложения с союзами ut, ubi, simulac

1040 ( 948-949)

1. Ut cubĭtum discessimus, artior, quam solebat, somnus complexus est (Cic. Rep. 6, 10, 10).

2. Aris, simulac libertus de morte uxoris nuntiavit, continuo Romae matrem illius Bostăris duxit uxorem (Cic. Scaur. 6, 12).

3. Pelopĭdas in proelio, Alexandrum ut animadvertit, incensus irā, equum in eum concitavit, procŭlque digressus a suis, conjectu telorum confossus, concidit (Nep. 16, 5, 4).

4. Ut ventum Romam est, prius sociorum legati, quam regis, auditi sunt (Liv. 32, 37, 1).

5. Pelopĭdas non dubitavit, simulac conspexit hostem, confligere (Nep. 16, 5, 3).

6. Clodius se e curia repente proripuit. Sed vecors repente sine suo vultu, sine colore, sine voce constitit, deinde respexit et, simulac Cn. Lentŭlum consulem aspexit, concidit in curiae paene limine (Cic. Har. 1, 2.)

7. His rebus celeriter administratis, ipse (=Caesar), quum primum per anni tempus potuit, ad exercitum contendit (Caes. B. G. 3, 9, 2).

8. Ut in Academīam nostram descendimus, inclinato jam in postmeridianum tempus die, poposci eorum aliquem, qui aderant, causam disserendi (Cic. Tusc. 3, 3, 7).

9. Endymion, si fabulas audire volumus, ut nescio quando in Latmo obdormivit, nondum, opinor, est experrectus (Cic. Tusc. 1, 38, 92).

10. L. Paulus, ut domum ad vespĕrum rediit, filiŏlam suam Tertiam oscŭlans, animum advertit tristicŭlam (Cic. Div. 1, 46, 103).

11. Numa Pompilius, homines Romanos instituto Romŭli bellicis studiis ut vidit incensos, existimavit, eos paulum ab illa consuetudine esse revocandos (Cic. Rep. 2, 13, 25).

12. Paulum ut vidi, equidem vim lacrimarum profūdi, ille autem me complexus atque oscŭlans, flere prohibebat (Cic. Rep. 6, 14, 14).

13. Agesilaus, simulatque imperii potitus est, persuasit Lacedaemoniis, ut exercitūs emitterent in Asiam bellumque regi facerent (Nep. 17, 2, 1).

14. Helvetii id, quod constituerant, facere conantur, ut e finibus suis exeant. Ubi, jam se ad eam rem paratos esse, arbitrati sunt, oppida sua omnia, vicos, reliqua privata aedificia incendunt, frumentum omne combūrunt (Caes. B. G. 1, 5, 1).

15. Id (flumen Arărim) Helvetii ratibus ac lintribus junctis transibant. Ubi per exploratores Caesar certior factus est, tres jam partes copiarum Helvetios id flumen traduxisse, quartam fere partem citra flumen Arărim reliquam esse, de tertia vigilia cum legionibus e castris profectus, ad eam partem pervēnit, quae nondum flumen transierat (Caes. B. G. 1, 12, 1-2).

16. Poëta, quum primum animum ad scribendum appŭlit, id sibi negotii credidit solum dari, populo ut placerent, quas fecisset fabulas (Ter. Andr.) 1).

17. Ubi me hunc habere conspicata est anŭlum, rogat, unde habeam (Plaut. Curc. 595).

18. Ubi sumus provecti in altum, fit, quod di volunt: capiunt praedōnes navem illam, qua vectus fui (Plaut. Mil. 117).

19. Ubi aspexit me, oculis mihi signum dedit, ne se appellarem (Plaut. Mil. 123).

20. Hannibălis miles, ubi, transgressos flumen hostes, nuntiatum est, alăcer animis corporibusque arma capit atque in aciem procedit (Liv. 21, 55, 1).

21. Hostes, ubi primum nostros equites conspexerunt, impetu facto, celeriter nostros perturbaverunt (Caes. B. G. 4, 12, 1).

22. Ut primum occasio data est, meo pristĭno more rempublicam defendi (Cic. Fam. 12, 24, 2).

23. Ut in extrema juga Massĭci montis ventum (est), et hostes sub oculis erant, Falerni agri colonorumque Sinuessae tecta urentes, nec ulla erat mentio pugnae: 'Spectatum huc', inquit Minucius, 'sociorum caedes et incendia vēnĭmus? Nec, si nullius alterius nos, ne civium quidem horum pudet, quos Sinuessam colōnos patres nostri miserunt, ut ab Samnīte hoste tuta haec ora esset?' (Liv. 24, 7, 7).

24. Fugă satellĭtum, ut jacentem videre (=viderunt) regem, facta est (Liv. 24, 7, 7).

25. Hoc ubi est Philodāmo nuntiatum, tametsi erat ignārus, quantum sibi ac liberis suis jam tum mali constitueretur, tamen ad istum (=Verrem) vēnit (Cic. Verr. 1, 25, 65).

26. Ut primum instantibus curis laxatus est animus (Alexandri), excepere eum voluptates, et, quem arma Persarum non fregerant, vitia vicerunt (Curt. 6, 2, 1).

1041 ( 948-949)

1. Metus ac terror sunt infirma vincla caritatis; quae ubi removĕris qui timere desierint, odisse incipient (Tac. Agr. 32, 8).

2. Simul aliquid audiero, scribam ad te (Cic. Att. 8, 11, 7).

3. A. Quando hinc ire cogitas Carthagĭnem? - B. Ubi primum potero, illĭco (Plaut. Poen. 1419).

4. Ubi prandero, dabo operam somno (Plaut. Pseud. 664).

5. Certum est: intro rumpam in aedes: ubi quemque hominem aspexero, si ancillam, seu servum, sive uxorem, sive adultĕrum, seu patrem, sive avum videbo, obtruncabo in aedibus. Neque me Juppiter, neque di omnes id prohibebunt, si volent, quin sic faciam, uti constitui (Plaut. Amph. 1048).

Временные предложения с postquam, выраженные через plusquamperfectum

1042 ( 950)

1. Anno octavo, postquam in Hispaniam venerat, Cn. Scipio undetricesimo die post fratris mortem est interfectus (Liv. 25, 36, 14).

2. Cimon post annum quintum, quam expulsus erat, in patriam revocatus est (Nep. 5, 3, 3).

3. Postquam Xerxes in Graeciam descendit, Aristīdes sexto fere anno, quam erat expulsus, populi scito in patriam restitutus est (Nep. 3, 1, 5).

4. Britanniae parte aliqua subacta, Romam rediit Claudius, sexto, quam discesserat, mense, sedecim tantum diebus in Britannia actis, triumphavitque, quum reliquă pro more agens, tum per gradus in Capitolio genibus ascendens, levantibus eum utrinque generis (ex Dione Cassio 60, 23, 1 Pitiscus in Lexico antiquitatum Romanarum, v. 2, p. 1007 B).

5. Peteliă in Bruttiis aliquot post mensibus, quam coepta oppugnari erat, ab Himilcōne, praefecto Hannibălis, expugnata est (Liv. 23, 30, 1).

6. Eodem anno, quo Carthāgo concĭdit L. Mummius Corinthum post annos nongentos quinquaginta duos, quam ab Alēte erat condita, fundĭtus eruit (Vell. 1, 13, 1).

7. Micipsa paucis post diebus moritur. Postquam illi more regio justă magnifĭce fecerant, regŭli in unum convenerunt, ut inter se de cunctis negotiis disceptarent (Sall. Jug. 11, 2).

8. Metellus, Romam profectus, contra spem suam laetissimis animis accipitur, plebi patribusque, postquam invidiă decesserat, juxta carus (Sall. Jug. 88, 1).

9. Postquam omnia ferro ignique satis evastata erant, consul agro hostium excessit (Liv. 35, 4, 3).

← Предыдущий раздел: Относительные предложения  |  Оглавление  |  Следующий раздел: Предложения с союзом quum →