← Предыдущий раздел: Дополнительные предложения | Оглавление | Следующий раздел: Вопросительные предложения →
Предложения следствия
Практическая часть | Теоретическая часть
Предложения следствия с ut consecutivum при указательном слове в управляющем предложении
913 ( 820-821)
1. Quis (est) tam demens, ut suā voluntate maereat? (Cic. Tusc. 3, 29, 71).
2. Nunquam imperator ita paci credit, ut non se praepăret bello (Sen. Vita 26, 2).
3. Beatus est nemo, qui eā lege vivit, ut non modo impūne, sed etiam cum summa interfectoris gloria interfĭci possit (Cic. Phil. 1, 14, 35).
4. Aquă, quae flumine Nilo fertur, adeo est limōsă atque turbĭdă, ut multos variosque morbos efficiat (Bell. Alex. 5).
5. Eo deliciarum pervenīmus, ut nisi gemmas calcāre nolīmus (Sen. Ep. 86, 7).
6. Honores quam multi ita contemnunt, ut nihil inanius, nihil esse levius existiment! (Cic. Lael. 23, 86).
7. Nasus ita locatus est, ut quasi murus oculis interjectus esse videatur (Cic. N. D. 2, 57, 143).
8. Ita sapiens se contentus est, non ut velit esse sine amico, sed ut possit (Sen. Ep. 9, 5).
9. Tempus est hujus modi, ut suam quisque condicionem miserrimam putet et, ubi quisque sit, ibi esse minime velit (Cic. Fam. 6, 4, 3).
10. Senectus plerisque senibus sic odiōsă est, ut onus se Aetnā gravius dicant sustinēre (Cic. Sen. 2, 4).
11. Democrĭtus nonne deum omnīno ita tollit, ut nullam opinionem ejus relĭquam faciat? (Cic. N. D. 1, 12, 29).
12. Neque enim est quisquam tam malus, ut videri velit (Quint. 3, 8, 44).
13. Parcarum tantă vis est, ut plus possint, quam caelestes universi (Lactantius 1, 11 = p. 24 Gersdorf).
14. Tantam vim habet oratio, ut etiam adversantem ac repugnantem, ut imperator fortis ac bonus, capere possit (Cic. De or. 2, 44, 187)
15. Thucydidis contiōnes ita multas habent obscūras abdĭtasque sententias, vix ut intellegántur (Cic. Or. 9, 30).
16. Hoc est eorum (=servorum) officium, ut mavĕlis (=malis) lupos apud oves, quam hos domi linquĕre custōdes (Plaut. Pseud. 140).
17. Sed tibi tantus inest vetĕris respectus amici,
Carior ut mĕa sit, quam tuă, făma tibi (Mart. 8, 18, 3).
18. Eo mores redacti sunt, ut paupertas maledicto probroque sit, contemptă divitibus, invīsă pauperibus (Sen. Ep. 115, 41).
19. Tam bonae memoriae sum, ut frequenter nomen meum obliviscar (Petron. 66).
20. Tantă est potentiă veritatis, ut se ipsam sua claritate defendat (Lactantius 3, 1 = p. 113 Gersdorf).
21. Adeone homines immutarier (=immutari) ex amore, ut non cognoscas eundem esse? (Ter. Eun. 225).
22. Tantă hominum imprudentiă est, immo dementiă, ut quidam timore mortis cogantur ad mortem (Sen. Ep. 24, 23).
23. Nulli Fortună tam dedĭtă est, ut multă temptanti ubīque respondeat (Sen. Ira 3, 6, 5).
24. Delphīni tanta vi exsiliunt, ut plerumque vela navium transvŏlent (Plin. N. H. 9, 7, 20).
25. Oratio Catŭli est pūră sic, ut Latine loqui paene solus videatur (Cic. De or. 3, 8, 29).
26. Indiă est tam pinguis et tam ferācis soli, ut in eo mella frondibus defluant, lanas silvae ferant (Mela 3, 7, 62).
27. Habet hoc virtus, quam tu ne de facie quidem nosti, ut viros fortes species ejus et pulchritudo, etiam in hoste posĭtă, delectet (Cic. Pis. 32, 81).
28. Primam ex natura hanc habemus appetitionem, ut conservemus nosmet ipsos (Cic. Fin. 4, 10, 25).
29. Ita praeclară est recuperatio libertatis, ut ne mors quidem sit in repetenda libertate fugienda (Cic. Phil. 10, 10, 20).
30. Dives est, cui tantă possessio est, ut nihil optet amplius (Cic. Parad. 6, 1, 42).
31. Est haec natură mortalium, ut nihil magis placeat, quam quod amissum est (Sen. Marc. 16, 8).
32. Hoc debemus virtutibus, ut non praesentes solum illas, sed etiam ablātas e conspectu colamus (Sen. Benef. 4, 30, 3).
33. Sunt quidam ita naturae muneribus ornati, ut non nati, sed ab aliquo deo dati esse videantur (Cic. Deor. 1, 25, 115).
34. Nemo tam timĭdus est, ut malit semper pendēre, quam semel cadĕre (Sen. Ep. 22, 3).
35. Nullus est tam vilis hominis sanguis, ut non manus inquĭnet (Quint. Decl. 291 = p. 176 Lemaire).
36. Justis hominibus ita fides habetur, ut nullă sit in iis fraudis injuriaeque suspicio (Cic. Off. 2, 9, 33).
37. Haec est hominum totă ratio, ut, quod experti non sunt, nequaquam esse posse arbitrentur (Augustinus, Civ. 21, 3 = v. 2, p. 489, 6 Dombart).
38. Spero, sic moriar, ut mortuus non erubescam (Petron. 57).
39. Si sic erimus affecti, ut propter suum quisque emolumentum spoliet aut viŏlet alterum, disrumpi necesse est humani generis societatem (Cic. Off. 3, 5, 21).
914 ( 820-821)
1. Totae res rustĭcae ejus modi sunt, ut eas non ratio neque labor, sed res incertissimae, - venti tempestatesque, - moderentur (Cic. Verr. 3, 98, 227).
2. Gallīnae avesque relĭquae pullos ita tuentur, ut et pennis foveant, ne laedantur, et, si est calor a sole, se oppōnant (Cic. N. D. 2, 52, 129).
3. Si cui tam est mens illiberalis, ut objurgatione non corrigatur, is etiam ad plagas, ut pessĭma mancipia, durabitur (Quint. 1, 3, 14).
4. Si quis asperitate eā est et immanitate naturae, congressūs ut hominum fugiat atque oderit (qualem fuisse Athēnis Timonem nescio quem accepimus), tamen is pati non possit, ut non anquīrat aliquem, apud quem evŏmat virus acerbitatis suae (Cic. Lael. 23, 87).
5. Ita naturā comparatum est, ut altius injuriae, quam merĭta, descendant, et illă cito defluant, has tenax memoriă custodiat (Sen. Benef. 1, 1, 8).
6. Spartae pueri ad aram sic verberibus accipiuntur, ut multus e visceribus sanguis exeat, nonnunquam etiam ad necem; quorum non modo nemo exclamavit unquam, sed ne ingemuit quidem (Cic. Tusc. 2, 14, 34).
7. Sic litteris utor, in quibus consūmo omne tempus, non ut ab iis medicīnam perpetuam, sed ut exiguam oblivionem doloris petam (Cic. Fam. 5, 15, 4).
8. Habet multitudo vim quandam talem, ut, quemadmŏdum tibīcen sine tibiis canere, sic orator sine multitudine audiente elŏquens esse non possit (Cic. De or. 2, 83, 336).
9. Chrysogŏnus animi et aurium causā tot homines habet, ut cotidiano cantu vocum et nervorum et tibiarum nocturnisque conviviis totă vicinītas persŏnet (Cic. Amer. 46, 134).
10. Dices mihi: 'Ergo tu in tantis erroribus es, ut existimes, deos mortium signa praemittere?' (Sen. Nat. quaest. 1, 1, 4)
11. Hi, neque domi, neque militiae, neque privatim, neque publice, neque sibi, neque aliis utiles, ita vitae curricŭlum conficiunt, ut, velŭti naves, nullum sui vestigium relinquant (Muretus, Or. 23 = v. 1, p. 237).
12. Homines non usque eo injusti reperiuntur, ut eos, quos causā suā multă perpessos vident, sine praemio abire patiantur (Muretus, Or. 3 = v. 2, p. 27).
13. Est enim eă mentis nostrae natură, ut se ipse quisque ita maxime cognoscere discat, si maxime alios observet homines, ab iisque ad se respiciat, seque cum iis compăret (Wyttenbachii Opuscula. v. 1, p. 199).
14. Tantă est vis et majestas philosophiae, ut ejus perfectam absolutamque scientiam mortalis naturae infirmitas capere omnino non possit, et recte antiqui dixisse videantur, unĭcum summum philosophum esse Jovem (Wyttenbachii Opuscula, v. 1. p. 95).
15. Habet has vices condicio mortalium, ut adversă ex secundis, ex adversis secundă nascantur (Plin. Pan. 5).
16. Haec differentiă naturarum tantam habet vim, ut nonnunquam mortem sibi consciscere alius debeat, alius in eadem causa non debeat (Cic. Off. 1, 31, 112).
17. Equĭdem et haec et omnia, quae homini accidere possunt, sic fero, ut philosophiae magnam habeam gratiam, quae me non modo ab sollicitudine abdūcit, sed etiam contra omnes fortunae impetūs armat, tibique idem censeo faciendum (Cic. Fam. 12, 23, 4).
18. Quid est verius, quam neminem esse oportere tam stulte arrogantem, ut in se rationem et mentem putet inesse, in caelo mundoque non putet? (Cic. Leg. 2, 7, 16).
19. Quum vas ināne dicimus, non ita loquimur, ut physĭci, quibus inane esse nihil placet, sed ita, ut, verbi causā, sine aqua, sine vino, sine oleo vas esse dicamus (Cic. Fat. 11, 24).
20. Megasthĕnes scribit, in India serpentes in tantam magnitudinem adolescere, ut solĭdos hauriant cervos taurosque (Plin. N. H. 8, 14, 36).
21. Difficile est satŭram non scribere. Nam quis inīquae
Tam pătiens urbis, tam ferrĕus, ut teneat se? (Juv. 1, 30).
22. Nonnullae epistŏlae ita scriptae sunt, ut historiam quasi quandam contineant eorum temporum, quibus ii, qui illas scripsere, vixerunt (Muretus Epist. 1 = p. 3).
23. Non facile dijudicatur amor verus et fictus, nisi aliquod incĭdat ejusmŏdi tempus, ut, quasi aurum igni, sic benevolentiă fidēlis pericŭlo aliquo perspĭci possit, ceteră sunt signa communia (Cic. Fam. 9, 16, 2).
24. Indiă ita multum a nostris abducta est regionibus, ut in aliqua parte ejus neuter Septentrio appareat, aliterque, quam in aliis oris, umbrae rerum ad meridiem jaceant (Mela, 3, 7, 61).
25. Pyramides regum Aegyptiorum sepulchra sunt, adeo ingenti mole saxorum in mediis arēnis Aegypti structa, ut inter septem miracŭla habeantur (Porphyr. ad Hor. Od. 3, 30, 2).
26. Omnibus hoc vĭtium est cantoribus, inter amicos
Ut nunquam indūcant ănimum cantare rogati:
Injussi nunquam desistant (Hor. Sat. 1, 3, 1)
27. Non enim, quemadmŏdum putatis, omnia sunt in eloquentia; est quaedam tamen ita perspicuă veritas, ut eam infirmare nullă res possit (Cic. Quinct. 26, 80).
28. Hoc plerumque facimus, ut consilia eventis ponderemus et, cui bene quid processerit, multum illum providisse, cui secus, nihil sensisse dicamus,... ut jam nihil esse videatur, nisi divinare, sapientis (Cic. Rab. Post. 1, 1).
29. In provinciam ejusmŏdi homines cum imperio mittimus, ut, etiamsi ab hoste defendant, tamen ipsorum adventūs in urbes sociorum non multum ab hostīli expugnatione diffĕrant (Cic. Pomp. 5, 13).
30. Ita vivunt quidam (Epicurēi), ut eorum vitā refellatur oratio. Atque, ut ceteri dicere existimantur melius, quam facere, sic hi mihi videntur facere melius, quam dicere (Cic. Fin. 2, 25, 81).
31. Ita compositi sumus, ut nos cotidiană, etiamsi admiratione digna sunt, transeant, contra, minimarum quoque rerum, si insolĭtae prodierunt, spectaculum dulce fiat (Sen. Nat. quaest. 7, 1, 1).
32. Plerique philosophorum deos esse dixerunt, dubitare se, Protagŏras, nullos esse omnīno, Diagŏras Melius et Theodōrus Cyrenaĭcus putaverunt. Qui vero deos esse dixerunt, tanta sunt in varietate ac dissensione, ut eorum molestum sit enumerare sententias (Cic. N. D. 1, 1, 2).
33. Tales nos esse putamus, ut jure laudemur; ex quo nascuntur innumerabilia peccāta, quum homines, inflāti opinionibus, turpiter irridentur et in maximis versantur erroribus (Cic. Off. 1, 26, 91).
34. Etsi tot tantisque rebus urgemur, nullam ut levationem quisquam non stultissimus sperare debeat, sed tamen aut tu potes me, aut ego te fortasse aliqua re juvare (Cic. Fam. 9, 1, 1).
35. Hoc tempus ejusmŏdi esse statuo, ut sine talium virorum et amicorum benevolentia neque in adversā, neque in secundā fortunā quisquam vivere possit (Cic. Fam. 4, 11, 2).
36. Et libĕri et conjuges spem fefellerunt, tamen et educamus et ducimus, adeoque adversus experimenta pertināces sumus, ut bella victi et naufrăgi maria repetamus (Sen. Benef. 1, 1, 10).
37. Sociorum auxilia, propter acerbĭtatem atque injurias imperii nostri, aut ita imbecillă sunt, ut non multum nos juvare possint, aut ita alienātă a nobis, ut neque exspectandum ab iis, neque committendum iis quidquam videatur (Cic. Fam. 15, 1, 5).
38. Nunquam in tantum convalescet nequitiă, nunquam sic contra virtutes conjurabitur, ut non philosophiae nomen venerabĭle et sacrum maneat (Sen. Ep. 14, 11).
39. Tuus ille amicus nos, ut ostendi, admŏdum dilĭgit, amplectitur, amat, aperte laudat: occulte, sed ita, ut perspicuum sit, invĭdet (Cic. Att. 1, 13. 4).
40. Hac in oppressione sermo in circŭlis dumtaxat et in conviviis est liberior, quam fuit: vincere incĭpit timorem dolor, sed ita, ut omnia sint plenissima desperationis (Cic. Att. 2, 18, 2).
41. Virum bonum et magnum hominem (=Lentŭlum) perdidimus, nosque malo solatio, sed nonnullo tamen consolamur, quod ipsius vicem minime dolemus, sed quia sic amabat patriam, ut mihi aliquo deorum beneficio videatur ex ejus incendio esse ereptus (Cic. Att. 4, 6, 1).
42. Tantă altitudo aedificiorum est tantaeque viarum angustiae, ut neque adversus ignem praesidium, nec ex ruīnis ullam in partem effugium sit (Sen. Contr. 2, 1 (9). 11 = p. 158, 17).
43. Facit avĭdos nimiă felicitas, nec tam temperatae cupiditates sunt unquam, ut in eo, quod contĭgit, desĭnant (Sen. Clem. 1, 1, 7).
44. Nullius rei finis est, sed in orbem nexa sunt omnia, fugiunt ac sequuntur. Diem nox premit, dies noctem, aestas in autumnum desinit, autumno hiems instat, quae vere compescĭtur; omnia sic transeunt, ut revertantur. Nihil novi facio, nihil novi video (Sen. Ep. 24, 26).
45. Campestre iter est in terra inter Tigrim et Euphrāten jacenti, tam ubĕri et pingui, ut a pastu repelli pecŏra dicantur, ne satiĕtas perĭmat (Curt. 5, 1, 12).
46. Adeo indulgemus nobis, ut laudari velimus in id, cui contrariă quum maxime facimus (Sen. Ep. 59, 11).
47. Arsăces urbem nomine Daram in monte Zapaortĕnon condit, cujus loci eă condicio est, ut neque munitius quicquam esse neque amoenius possit. Ita enim et praeruptis rupibus undĭque cingitur, ut tutēlă loci nullis defensoribus egeat, et soli circumjacentis tanta ubertas, ut propriis opibus expleatur, et fontium silvarumque eă copiă est, ut et aquarum abundantia irrigetur et venationum voluptatibus exornetur (Justin. 41, 5, 2).
48. Aspĭce solum, egentem, senem, omnibus praesidiis destitutum: nullă tibi contingere major ultio potest, quam si talis, est, ut illius etiam nos misereamur (Quint. Decl. 9, 18 = p. 219 Lemaire).
49. Spondeo tibi in meque recipio, eos esse M'. Curii mores eamque quum probitatem. tum etiam humanitatem, ut eum amicitiā tuā dignum sis existimaturus (Cic. Fam. 13, 17, 3).
50. Estne quisquam tanto inflātus errore, ut sibi se illă scire persuaserit (Cic. Acad. 2, 36, 116).
915 ( 820-821)
1. Utinam eă fortună reipublicae sit, ut ille me quam gratissimum possit cognoscere! (Cic. Fam. 9, 24, 1).
2. Ita guberna rempublicam, ut, natum esse te, cives tui gaudeant, sine quo nec beatus nec clarus nec tutus quisquam esse omnīno potest (Cic. Phil. 1, 14, 35).
3. Qui reipublicae praefuturi sunt, duo Platōnis praecepta teneant: unum, ut utilitatem civium sic tueantur, ut, quaecunque agunt, ad eam refĕrant, oblīti commodorum suorum, alterum, ut totum corpus reipublicae curent, ne, dum partem aliquam tuentur, relĭquas desĕrant (Cic. Off. 1, 25, 85).
4. Scitum est Graecorum praeceptum, sic deos opem esse poscendos, ut interea ab opĕre manum non amoveas (Casaubonus in commentario ad Persii Sat. 2, 41 = p. 146).
5. Bellum ita suscipiatur, ut nihil aliud, nisi pax quaestītă videatur (Cic. Off. 1, 23, 80).
6. Poenă parricidii, more majorum, haec instituta est, ut parricīdă, virgis sanguineis verberatus, deinde culleo insuatur cum cane, gallo gallinaceo et vipĕra et simia; deinde in mare profundum culleus jactatur (Digesta 48, 9, 9).
7. Omnia mea tela sic in te conicientur, ut nemo per tuum latus saucietur: in tuis pulmonibus ac visceribus haerebunt (Cic. Vatin. 5, 13).
8. Est mihi magnae curae, ut ita erudiatur Lucullus, ut patri respondeat (Cic. Fin. 3, 2, 8).
9. Habenda est ratio valetudinis, utendum exercitationibus modicis. tantum cibi ac potionis adhibendum, ut reficiantur vires, non opprimantur (Cic. Sen. 11, 36).
10. Hanc sanam ac salūbrem formam vitae tenēte, ut corpori tantum indulgeatis, quantum valetudini satis est (Sen. Ep. 8, 5).
11. Ita amicum habeas, posse ut fieri hunc inimicum putes (Syr. 276).
12. Filium ejus sic educari jussit, ut indulgendo turpissimis imbueretur cupiditatibus (Nep. 10, 4, 3).
13. Nunc tantum significandum putavi, ut potius amorem tibi ostenderem meum, quam ostentarem prudentiam (Cic. Fam. 10, 3, 4).
14. Exercendum corpus et ita afficiendum est, ut oboedire consilio rationique possit in exsequendis negotiis et in labore tolerando (Cic. Off. 1, 23, 79).
15. Illud praecipiendum fuit, ut eam diligentiam adhiberemus in amicitiis comparandis, ut ne quando amare inciperemus eum, quem aliquando odisse possemus (Cic. Lael. 16, 60).
916 ( 820-821)
1. Quae est in hominibus tantă perversitas, ut, inventis frugibus, glande vescantur? (Cic. Or. 9. 31).
2. Nec ita claudenda res est familiaris, ut eam benignĭtas aperire non possit, nec ita reseranda, ut pateat omnibus. Modus adhibeatur (Cic. Off. 2, 15, 55).
3. Non ita nati sumus, ut caecae fortunae ludibria esse videamur, sed nostrā atque propriā utamur rationis et voluntatis libertate (Stallbaum, De consensione Leibnitii et Platonis etc., p. 4).
4. Nullius hominis tantum est ingenium, ut omnibus rebus cognoscendis sufficiat (Ernesti Initia doctrinae solid. 444).
5. Neque enim ita generati a natura sumus, ut ad ludum et jocum facti esse videamur, sed ad severitatem potius et ad quaedam studia graviora et majora (Cic. Off. 1, 29, 103).
6. Nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit (Hor. Ep. 1, 1, 39).
7. Nemo tam puer est, ut Cerbĕrum timeat (Sen. Ep. 24, 18).
8. Vitam non adeo expetendam censemus, ut quoquo modo trahenda sit (Plin. N. H. 28, 2, 9).
9. Nemo habet tam certam in beneficiis manum, ut non saepe fallatur (Sen. Ep. 81, 2).
917 ( 820-821)
1. Tantă subĭto tranquillitas exstitit, ut naves se ex loco commovēre non possent (Caes. B. G. 3. 15, 3).
2. Tantus terror incĭdit ejus exercitui, ut fugae simile iter videretur (Caes. B. C. 3, 13, 2).
3. Repente perennis exaruit fons tantamque attŭlit oppidanis salutis desperationem, ut id non hominum consilio, sed deorum voluntate factum putarent ([Hirtius] B. G. 8, 43, 5).
4. Iphicrătes fuit talis dux, ut non solum aetatis suae cum primis compararetur, sed ne de majoribus natu quidem quisquam anteponeretur (Nep. 11, 1, 1).
5. Romam tantus terror ex hac clade (=ad Trebiam flumen) perlātus est. ut jam ad urbem Romanam crederent hostem venturum (Liv. 21, 57, 1).
6. Vel pueri sentire poteramus, Crassum Graece sic loqui, nullam ut nosse aliam linguam videretur (Cic. De or. 2, 1, 2).
7. Tarquinius sic Servium diligebat, ut is ejus vulgo haberetur filius (Cic. Rep. 2, 21, 37).
8. Nemo potest valde dolere et diu: sic nos amantissimă nostri natură disposuit, ut dolorem aut tolerabĭlem aut brevem faceret (Sen. Ep. 78, 7).
9. Plinius dicere solebat, nullum esse librum tam malum, ut non aliqua parte prodesset (Plin. Ep. 3, 5, 10).
10. Captīvă a militibus adducitur ad Scipiōnem adultă virgo, adeo eximia formā, ut, quacumque incedebat, converteret omnium oculos (Liv. 26, 50, 1).
11. Zeuxis fecit athlētam, adeoque in illo sibi placuit, ut versum subscriberet celĕbrem ex eo, invisurum aliquem facilius, quam imitaturum (Plin. N. H. 35, 80, 63).
12. Ejusmŏdi tempus erat. ut homines vulgo impūne occiderentur (Cic. Amer. 29, 80).
13. Nemo tam divos habuit faventes,
Crastinum ut posset sibi polliceri (Sen. Thy. 619).
14. Persarum reges voluptatis causā ita dividebant annum, ut hiĕmem Babylōne, in Media aestatem agerent (Muretus, Or. 10 = v. 2, p. 86).
15. Vetĕres ipsi tantis laudibus Platōnem prosequebantur, ut quasi quendam deum philosophorum eum appellare non dubitarent (Schuermann, De deo Platonico, p. III).
16. Quis enim toto mari locus per hos annos aut tam firmum habuit praesidium, ut tutus esset, aut tam fuit abdĭtus, ut latēret? (Cic. Pomp. 11, 31).
17. Imperator Adriānus equos et canes sic amavit, ut eis sepulchra constitueret (Spartianus in vita Adriani c. 20).
18. Athenis Attĭcus sic se gerebat, ut communis infimis, par principibus videretur (Nep. 25, 3).
19. Aegyptus tantis segetibus induebatur, ut cum feracissimis terris certaret (Plin. Pan. 30, 1).
20. Agesilaus sic in Asia versatus est, ut omnium opinione victor duceretur (Nep. 17, 3, 6).
21. M. Antoninus philosophus tantum operis et laboris studiis impendit, ut corpus afficeret (Jul. Capitolinus in vita M. Antonini, 3, 7).
22. Caecīnam a puero sic semper dilexi, nullo ut cum homine conjunctius viverem (Cic. Fam. 6, 9, 1).
23. Is habĭtus animorum fuit, ut pessimum facĭnus auderent pauci, plures vellent, omnes paterentur (Tac. Hist. 1, 28).
24. Agesilāi domus sic erat instructa, ut in nulla re differret (a domo) cujusvis inŏpis atque privati (Nep. 17, 7, 4).
25. Nunquam ita ad curas intentus fuit Vitellius, ut voluptatum oblivisceretur (Tac. Hist. 2, 67, 10).
26. Tantă variĕtas iis temporibus fuit fortunae, ut modo hi, modo illi in summo essent aut fastigio aut periculo (Nep. 25, 10, 2).
27. L. Antonīnus Commŏdus obiit morte subĭtā, atque adeo, ut strangulatus vel veneno interfectus putaretur, tantā exsecratione omnium, ut hostis humani generis etiam mortuus judicaretur (Eutrop. 8, 15 (7)).
28. Sic sum in Antonium invectus, ut ille non ferret omnemque suum vinolentum furorem in me unum effunderet (Cic. Fam. 12, 25, 4).
29. Hoc animo semper fui, ut invidiam virtute partam, gloriam, non invidiam putarem (Cic. Cat. 1, 12, 29).
30. Xenŏphon Atheniensis eo libro, qui 'Oeconomicus' inscribitur, prodidit, maritale conjugium sic comparatum esse naturā. ut non solum jucundissimă, verum etiam utilissimă vitae sociĕtas iniretur (Colum. 12, Praef. 1 = p. 450 Nisard = Cic. fragm. p. 260 Klotz).
31. Ita maximis honoribus perfunctus es. ut te semper homines majoribus dignum judicarent (Mureti Or. 26 = v. 1, p. 272).
918 ( 820-821)
1. Pythagŏrae tanta veneratio ab auditoribus tributa est, ut, quae ab eo acceperant, in disputationem deducere nefas existimarent; quin etiam, interpellati ad reddendam causam, hoc solum respondebant, ipsum dixisse (Val. Max. 8, 15, Ext. 1).
2. Demosthĕnem et Hyperīdem, satis constat, Philippi et Alexandri temporibus floruisse, ita tamen, ut utrique superstĭtes essent (Tac. Dial. 16, 21).
3. Augustus fuit in capite comendo tam incuriōsus, ut raptim compluribus simul tonsoribus operam daret ac modo tondēret, modo radĕret barbam eoque ipso tempore aut legeret aliquid, aut etiam scriberet (Suet. Aug. 79, 1).
4. Calvisio Sabīno memoria tam mala erat, ut illi nomen modo Ulixis excideret, modo Achillis, modo Priămi, quos tam bene noverat, quam paedagōgos nostros novimus (Sen. Ep. 27, 5).
5. Ut est iste (=Verres) profectus, quacunque iter fecit, ejus modi fuit, non ut legatus populi Romani, sed ut quaedam calamitas pervadere videretur (Cic. Verr. 1, 17, 44).
6. P. Sulpicii tantă in dicendo gravitas, tantă jucunditas, tantă brevitas fuit, ut posset, vel ut prudentes errarent, vel ut boni minus bene sentirent, perficere dicendo (Cic. Har. 19, 41).
7. Alcibiădes disertus (fuit), ut in primis dicendo valeret, quod tantă erat commendatio oris atque orationis, ut nemo ei posset resistere (Nep. 7, 1, 2).
8. Attĭcus sic Graece loquebatur, ut Athēnis natus esse videretur; tantă autem suavitas erat sermonis Latini, ut apparēret, in eo natīvum quendam lepōrem esse, non ascītum (Nep. 25, 4, 1).
9. M. Livius Drusus consuli, legibus agrariis resistenti, ita collum in comitio obtorsit, ut sanguis efflueret e naribus (Aur. Vict. Vir. Ill. 66).
10. Post occisum Gajum Caesarem, quem Cassius et Brutus aliique conjurati interfecerunt, multă portenta sunt visa: Tibĕris etiam ita crevit, ut prodigii loco haberetur (Porphyr. ad Hor. Od. 1, 2 = p. 4, v. 8).
11. Romă me ita accepit, ut non modo omnium generum, aetatum, ordinum omnes viri ac mulieres omnis fortunae ac loci, sed etiam moenia ipsa viderentur et tecta urbis ac templa laetari (Cic. Pis. 22, 52).
12. M. Antonīnus philosophus tantum honoris magistris suis detulit, ut imagines eorum aureas in larario haberet ac sepulchra eorum adĭtu, hostiis, floribus semper honoraret (Jul. Capitolinus in vita M. Antonini 3, 5).
13. Socrăti ita sunt Stoĭci assensi, ut et, quiquid honestum esset, id utile esse censerent, nec utile quidquam, quod non honestum (Cic. Off. 3, 3, 11).
14. Simultates Caesar nullas tam graves excepit unquam, ut non, occasione oblātā, libens deponeret (Suet. Caes. 73).
15. L. Tarquinius propter humanitatem atque doctrinam Anco regi familiāris est factus usque eo, ut consiliorum omnium partĭceps et socius paene regni putaretur (Cic. Rep. 2, 20, 35).
16. Socrătes ita in judicio capitis pro se ipse dixit, ut non supplex aut reus, sed magister aut dominus videretur esse judicum (Cic. De or. 1, 54, 231).
17. Socrătes, paene in manu jam mortifĕrum illud tenens pocŭlum locutus ita est, ut non ad mortem trudi, verum in caelum videretur escendere (Cic. Tusc. 1, 29. 71).
18. Magnă et variă res est eloquentiă neque adhuc ulli sic indulsit, ut totā contingĕret; satis felix est, qui in aliquam ejus partem receptus est (Sen. Contr. 1, 3, p. 244, 23).
19. L. Piso tantā virtute atque integritate fuit, ut etiam illis optimis temporibus, quum hominem invenire nequam neminem posses, solus tamen Frugi nominaretur (Cic. Font. 13, 29).
20. Brutus noster egregiam laudem est consecutus. Res enim tantas gessit tamque inopinātas, ut eae quum per se gratae essent, tum ornatiores propter celeritatem (Cic. Fam. 12, 5, 1).
21. Tantă universae Galliae consensio fuit libertatis vindicandae et pristinae belli laudis recuperandae, ut neque beneficiis neque amicitiae memoriā moverentur, omnesque et animo et opibus in id bellum incumbĕrent (Caes. B. G. 7, 76, 2).
22. Populum Romanum egit in furōrem praetexta C. Caesaris, praelată in funĕre cruentă. Sciebat, interfectum eum, corpus denĭque ipsum impositum lecto erat, vestis tamen illă, sanguine madens, ita repraesentavit imaginem sceleris, ut non occisus esse Caesar, sed tum maxime occīdi videretur (Quint. 6, 1, 31).
23. P. Decius, quum consul esset, devōvit se et in aciem Latinorum irrūpit armatus. Quo ejus facto superati sunt et deleti Latini. Cujus mors ita gloriōsă fuit, ut eandem concupisceret filius (Cic. Div. 1, 24, 51).
24. Gallorum eā tempestate (circa annum CDLXXVIII ab U. c.) tantae fecunditatis juventus fuit, ut Asiam omnem, velut exāmen aliquod, implērent. Denique neque reges Orientis sine mercennario Gallorum exercitu ulla bella gesserunt, neque, pulsi regno, ad alios, quam ad Gallos, confugērunt. Tantus terror Gallĭci nominis et armorum invictae felicitatis erat. ut neque hi majestatem suam tutam, neque illi amissam recuperare se posse sine Gallica virtute arbitrarentur. Ităque, in auxilium a Bithyniae rege invocati, regnum cum eo, partā victoriā, diviserunt eamque regionem Gallograeciam cognominaverunt (Justin. 25, 2, 8).
25. Eă fato quodam data nobis sors est, ut magnis omnibus bellis victi vicerimus (Liv. 26, 41, 9).
26. Tantă opibus Etruriă erat. ut jam non terras solum, sed mare etiam per totam Italiae magnitudinem, ab Alpibus ad fretum Sicŭlum, famā nominis sui implesset (Liv. 1, 2, 5).
Предложения следствия с ut consecutivum без указательного слова в управляющем предложении
919 ( 822)
1. Simul atque editi in lucem sumus, in summa opinionum perversitate versamur, ut paene cum lacte nutrīcis errorem suxisse videamur (Cic. Tusc. 2, 1, 2).
2. Pythagŏras remanēre animos docet, sed ex corporibus in alia corpora migrare, ut idem sit forte hodie gallus gallinaceus. qui tempore belli Trojāni fuit Agamemnon (Muretus Or. 1 = v. 1, p. 14).
3. Magna vis est conscientiae, et magnă in utramque partem. ut neque timeant, qui nihil commiserint, et poenam semper ante oculos versari putent, qui peccarint (Cic. Mil. 23, 61).
4. Flumen est Arar, quod per fines Aeduorum et Sequanorum in Rhodănum influit, incredibili lenitate, ita ut oculis, in utram partem fluat, judicari non possit (Caes. B. G. 1, 12, 1).
5. Rebus cunctis inest quidam velut orbis, ut, quemadmŏdum temporum vices, ita morum vertantur, nec omnia apud priores meliora, sed nostră quoque aetas multă imitandă postĕris tulit (Tac. Ann. 3, 55, 18).
6. C. Duillius consul adversus classem Poenorum prospĕre pugnavit, primusque omnium Romanorum ducum navālis victoriae duxit triumphum. Ob quam causam ei perpetuus honos habitus est. ut revertenti a cena, tibicine canente, funāle praeferretur (Periocha libri 17 Livii).
920 ( 822)
1. Bonă nemini horă est, ut non alicui sit mală (Syr. 59).
2. Non erat illi ferreum pectus, ut haec pati posset aequo animo (Quint. Decl. 6, 19 = p. 152 Lemaire).
3. Nec tamen omnes possunt esse Scipiōnes aut Maxĭmi, ut urbium expugnationes, ut pedestres navalesve pugnas, ut bella a se gesta, ut triumphos recordentur (Cic. Sen. 5, 13).
921 ( 822)
1. Sine me vocari pessimum, ut dives vocer (Poëta apud Sen. Ep. 115. 14).
2. Regnare nolo, liber ut non sim mihi (Phaedr. 3, 7, 27).
922 ( 824-825)
1. Haec libertas ut laetior esset, proximi regis superbiă fecerat. Nam priores ita regnarunt, ut haud immerĭto omnes deinceps conditores partium certe Urbis numerentur (Liv. 2, 1, 2).
2. Ita ad hoc aetatis a pueritia fui, ut omnes labores et pericŭla consuētă habeam (Sall. Jug. 85, 7).
3. Nero eo dedecŏre reliquum vitae egit, uti pigeat pudeatque memorare, hujuscemŏdi quemquam, nedum rectorem gentium, fuisse (Aur. Vict. De Caes. 5. 4).
4. Ii viri hoc bello occĭderunt, ut impudentia videatur eandem fortunam, si res cogat, recusare (Cic. Fam. 6, 4, 4).
5. Attĭcus adolescens seni Sullae fuit jucundissimus, senex adolescenti M. Bruto, cum aequalibus autem suis, Q. Hortensio et M. Cicerone, sic vixit, ut judicare difficile sit, cui aetati fuerit aptissimus (Nep. 25, 16, 1).
6. Cum A. Caecīna tantă mihi familiaritas consuetudoque semper fuit, ut nullă major esse possit (Cic. Fam. 6, 9, 1).
7. Non tam benignum ac liberāle tempus natura nobis debit, ut aliquid ex illo vacet perdere (Sen. Ep. 117, 32).
8. Ea invāsit homines habendi cupīdo, ut possidēri magis a divitiis, quam eas possidere videantur (Plin. = Oss. 57).
9. Hoc tempore ita magnae utrimque copiae, ita paratae ad depugnandum esse dicuntur, ut, utercunque vicerit, non sit mirum futurum (Cic. Fam. 6, 4, 1).
10. Sic Bassum diligĭmus, ut eum omni labore simus juvaturi (Plin. Ep. 4, 15, 13).
923 ( 826)
1. Dionysius utrumque jussit interfĭci. Atque eo facto sic doluit, nihil ut tulerit gravius in vita; quem enim vehementer amarat, occiderat (Cic. Tusc. 5, 20. 60).
2. Quae fuit unquam tam bene conscripta vel acta fabŭla, ut toti placuerit theātro? (Erasm. v. 2, p. 75).
3. Italiae cultōres primi Aborigĭnes fuere, quorum rex Saturnus tantae justitiae fuisse dicitur, ut neque servierit quisquam sub illo, neque quicquam privātae rei habuerit, sed omnia communia et indivīsā omnibus fuerint, velŭti unum cunctis patrimonium esset (Justin. 43, 1, 3).
4. Augustus Urbem. neque pro majestate imperii ornatam, et inundationibus incendiisque obnoxiam, excoluit adeo. ut jure sit gloriatus, marmoream se relinquere, quam latericiam accepisset (Suet. Aug. 28, 3).
5. In Phociōne tantum fuit odium multitudinis, ut nemo ausus sit eum liber sepelire. Itaque a servis sepultus est (Nep. 19, 4, 4).
6. Epaminondas paupertatem adeo facile perpessus est, ut de republica nihil praeter gloriam ceperit (Nep. 15, 3, 4).
7. Summā difficultate rei frumentariae affectus est exercitus, usque eo, ut complūres dies frumento milites caruerint et pecŏre, ex longinquioribus vicis adacto, extremam famem sustentarent (Caes. B. G. 7, 17. 3).
8. Hannĭbal velut hereditate relictum odium paternum erga Romanos sic conservavit. ut prius animam. quam id, deposuerit (Nep. 23, 1, 3).
9. Hoc ostentum habuit hanc vim, ut Dionysius paucis post diebus regnare coeperit (Cic. Div. 1, 23, 73).
10. Timoleon, quum aetate jam provectus esset, sine ullo morbo lumina oculorum amisit. Quam calamitatem ita moderāte tulit, ut neque eum querentem quisquam audierit, neque eo minus privātis publicisque rebus interfuerit (Nep. 20, 4, 1.).
11. Neminem prope magnorum virorum optimum et utilem filium reliquisse, satis claret. Denique aut sine libĕris interierunt, aut tales habuerunt plerique, ut melius fuerit de rebus humanis sine posteritate discedere (Script. sex hist. Aug.: Spartiani Severus. c. 20, 4).
12. Attĭcus cum eo, quem puerum in ludo cognōrat (=cognoverat), adeo conjuncte vixit, ut ad extremam aetatem amicitiă eorum creverit (Nep. 25, 10, 3).
13. Epaminondas pecuniae adeo parcus fuit, ut sumptus funĕri defuerit (Justin. 6, 8, 6).
14. Iphicrătes nusquam culpa male rem gessit, semper consilio vicit tantumque eo valuit, ut multă in re militari partim novă attulerit, partim meliora fecerit (Nep. 11, 1, 2).
924 ( 827)
1. Caecus miserior est, quam ut invisus sit, timidior est, quam ut oderit (Quint. Decl. 1, 6, = p. 10 Lemaire).
2. Virtus ejus ac doctrina major est, quam ut a me praedicari possit (Morus, Utopia p. 8, 4).
3. Isocrătes majore mihi ingenio fidetur esse, quam ut cum orationibus Lysiae comparetur (Cic. Or. 13, 41).
4. Ipsum illud, quod vocatur mori, quo anĭmă discedit a corpore, brevius est, quam ut sentiri tantă velocitas possit (Sen. Prov. 6, 9).
5. Gravis sopor etiam somnia exstinguit animumque altius mergit, quam ut in ullo intellectu sui sit (Sen. Ep. 1, 53, 7).
6. Major sum et ad majora genitus, quam ut mancipium sim mei corporis (Sen. Ep. 65, 21).
925 ( 828)
1. Pythagŏras et Plato mortem ita laudant, ut fugere vitam vetent atque id contra foedus fieri dicant legemque naturae (Cic. Scaur. 4, 5).
2. Aristotĕles et Xenocrătes ita non solā virtute finem bonorum contineri putant. ut rebus tamen omnibus virtutem antepōnant (Cic. Fin. 4, 18, 49).
3. Caligŭlă in adulescentia ita patiens laborum erat, ut tamen nonnunquam subĭta defectione ingrĕdi, stare, colligere semet vix posset (Suet. Calig. 50, 2).
4. Dissensit cum Mario, clarissimo cive, consul nobilissimus et fortissimus, L. Sulla; horum uterque ita cecĭdit victus, ut victor idem regnaverit (Cic. Har. 25, 54).
926 ( 829)
Non possunt unā in civitate multi rem ac fortunas amittere, ut non plures secum in eandem trahant calamitatem (Cic. Pomp. 7, 19).
927 ( 830)
1. Tantum abest, ut scribi contra nos nolīmus, ut id etiam maxime optemus (Cic. Tusc. 2, 2, 4).
2. Tantum abest, ut haec bestiarum etiam causā parată sint, ut, ipsas bestias hominum gratiā generatas esse, videamus (Cic. N. D. 2, 63, 158).
3. Tantum abest. ut aliquam mihi bonam gratiam quaesisse videar, ut multas me etiam simultātes intellegam suscepisse (Cic. Pomp. 24, 71).
4. Tantum abest ab eo, ut malum mors sit, ut verear, ne homini nihil sit non malum aliud certe, sed nihil bonum aliud potius, si quidem vel di ipsi vel cum dis futuri sumus (Cic. Tusc. 1, 31, 76).
5. Tantum afuit, ut illorum (=Rhodiorum) praesidio nostram firmaremus classem, ut etiam a Rhodiis urbe, portu, commeātu, aquā denĭque prohiberentur nostri milites (Cic. Fam. 12, 15, 2).
6. Tantum afuit, ut civilia certamina terror externus cohibēret, ut contra eo violentior potestas tribuniciă esset (Liv. 6, 31, 4).
7. Mens humană, tantum abest, ut specŭlo plano, aequali. claro similis sit, quod rerum radios sincēre excipiat et reflectat, ut potius sit instar specŭli alicujus incantati, pleni superstitionibus et spectris (Bacon, De augmentis scientiarum, 5. 4).
8. Nepos Cornelius ad Ciceronem ita scribit: 'Tantum abest, ut ego magistram esse putem vitae philosophiam beataeque vitae perfectrīcem, ut nullis magis existimem opus esse magistros vivendi, quam plerisque, qui in ea disputanda versantur. Video enim, magnam partem eorum, qui in schola de pudōre et continentia praecipiant argutissime, eosdem in omnium libidĭnum cupiditatibus vivere' (Nep. fragm. 46 = p. 126 ed. Halm = Lactant. Inst. 3, 15, 10).
← Предыдущий раздел: Дополнительные предложения | Оглавление | Следующий раздел: Вопросительные предложения →
