Артефакт.lib.ru
Сайт Андрея Пискунова Хостинг Lib.Ru

← Предыдущий раздел: Итеративные предложения  |  Оглавление  |  Следующий раздел: Неопределенное наклонение →

Придаточные предложения, имеющие сказуемое во втором лице ед. ч. с неопред. подлежащим

(§§ 1002—1003)

Практическая часть  |  Теоретическая часть

Временные предложения

1118 ( 1002-1003)

1. Difficile est tacere, quum doleas (Cic. Sulla 10, 31).

2. Ita vită est hominum, quasi quum ludas tessĕris (Ter. Ad. 739).

3. Hominum immortalis est infamiă: etiam tum vivit, quum esse credas mortuam (Pl. Persa 355).

4. Quum ames, non sapias, aut, quum sapias, non ames (Syr. 128).

5. Quum sis ipse nocens, moritur cur victimă pro te?
Stultitiă est morte altĕrius sperare salutem
(Dion. Cato 4, 14).

6. Ut acerbum est, pro benefactis quum mali messim metas! (Pl. Epid. 718).

7. Faciem quum aspicias eorum, haud mali videntur; opĕra fallunt (Pl. Pseud. 142).

8. Illum tu lauda et imitare, quem non piget mori, quum juvet vivere. Quae est enim virtus, quum eiciaris, exire? (Sen. Ep. 54, 7).

9. Ex omnibus incommŏdis nihil tolerabilius exsilio, praesertim innocenti, ubi nulla adjuncta est turpitudo, - adeo etiam, quum eā urbe careas, in qua nihil sit, quod videre possis sine dolore (Cic. Fam. 7, 3, 3).

10. Quid utilius est, quam, quum corpore valeas, curare, ut etiam animo valere possis? (Incerti auctoris Consolatio 1, 2).

11. Adolescens quum sis, tum, quum est sanguis intĕger, rei tuae quaerendae convĕnit operam dare. Demum igitur, quum sis jam senex, tum in otium te collŏces; dum potes, ames: id jam lucrum est, quod vivis (Pl. Merc. 550).

12. Vendere quum possis captivum, occidere noli:
Serviet utiliter; sine, pascat durus aretque,
Navĭget ac mediis hiĕmet mercator in undis
(Hor. Ep. 1, 16, 69).

13. Quid tam ridicŭlum, quam appetere mortem, quum vitam inquiētam tibi feceris metu mortis? (Sen. Ep. 24, 23).

14. Mihi placere non solet consequentia reprehendere, quum prima concesseris (Cic. Tusc. 5, 9, 24).

15. Istuc ipsum - non esse, quum fueris, miserrimum puto (Cic. Tusc. 1, 6, 12).

16. Quantum est hominem amicum adhibere, ubi quid geras (Pl. Persa 595).

17. Mortem ubi contemnas, viceris omnes metūs (Syr. 398).

18. Curam nobis nostri natură mandavit, sed huic ubi nimium indulseris, vitium est (Sen. Ep. 116, 3).

1119 ( 1002-1003)

1. Mori est felicius, antequam mortem invŏces (Syr. 347).

2. Deliberandum est, antequam promiseris (Syri append. 39).

3. Curius Dentatus ajebat, malle se esse mortuum, quam vivere: ultimum malorum est e vivorum numero exire, antequam moriaris (Sen. Tranq. 5, 5).

4. Nescire autem, quid, antequam natus sis, fuerit, id est semper esse puerum. Quid enim est aetas hominis, nisi memoriă rerum veterum cum superiorum aetate contexitur? (Cic. Or. 34, 120).

5. Nullae sunt occultiores insidiae, quam eae, quae latent in simulatione officii. Nam eum, qui palam est adversarius, facile cavendo vitare possis; hoc vero occultum malum non modo exsistit, verum etiam opprĭmit, antequam prospicere atque explorare potueris (Cic. Verr. 1, 15, 39).

6. Tam diu discendum est, quamdiu nescias; si proverbio credimus, quandiu vivas (Sen. Ep. 76, 3).

7. Haec, dum incipias, gravia sunt, dumque ignōres; ubi cognōris, facilia (Ter. Heaut. 1053).

8. Conversari cum amicis absentibus licet, et quidem quotiens velis, quandiu velis (Sen. Ep. 55, 9).

Условные предложения

1120 ( 1002-1003)

1. In re mala animo si bono utare, adjŭvat (Pl. Capt. 202).

2. Etiam fera animalia, si clausa teneas, virtutis obliviscuntur (Tac. Hist. 4, 64).

3. Malo si quid bene facias, beneficium intĕrit (Pl. Poen. 635).

4. Nec quidquam aliud est philosophiă, si interpretari velis, praeter studium sapientiae (Cic. Off. 2, 2, 5).

5. Quamlĭbet saepe obligati, si quid unum neges, hoc solum meminerunt, quod negatum est (Plin. Ep. 3, 4, 6).

6. Ut satius est unum aliquid insigniter facere, quam plurima mediocriter, ita plurima mediocriter, si non possis unum aliquid insigniter (Plin. Ep. 9, 29, 1).

7. Id, quod excellentes animos et humana contemnentes facit, cernitur in duobus, si et solum id, quod honestum sit, bonum judices, et ab omni animi perturbatione liber sis (Cic. Off. 1, 20, 67).

8. 'Vită', inquit Cato, 'humană prope uti ferrum est. Si exerceas, conterĭtur; si non exerceas, tamen robīgo interfĭcit. Item homines exercendo videmus conterĕri, si nihil exerceas, inertiă atque torpēdo plus detrimenti facit, quam exercitio' (Gell. 11, 2, 6).

9. Quibus igitur rebus amicitiă violatur? Nempe his maxime duabus, si socios meos pro hostibus habeas, si cum hostibus te conjungas (Liv. 34, 32, 15).

10. Nec vero corpori solum subveniendum est, sed menti atque animo multo magis: nam haec quoque, nisi, tanquam lumĭni, oleum instilles, exstinguuntur senectute (Cic. Sen. 11, 36).

11. Quid est illud, quod nimium dicimus, nisi id, quod justos fines excedit? Quos nisi cognitos habeas, nec quid nimium, nec quid parum sit, poteris discernere (G. Hermannus, Opuscula, v. 3, p. 98).

12. Duo genera sunt voluptatum. Corporales morbus inhĭbet, non tamen tollit; immo, si verum aestĭmes, incĭtat: magis juvat bibere sitientem, gratior est esurienti cibus. Quicquid ex abstinentiā contĭgit, avidius excipitur. Illas vero animi voluptates, quae majores certioresque sunt, nemo medicus aegro negat (Sen. Ep. 78, 22).

13. Senectus plena est voluptatis, si illa scias uti (Sen. Ep. 12, 4.

14. Si velis vitiis exui, longe a vitiorum exemplis recedendum est (Sen. Ep. 104, 21.).

15. Cato, interrogatus, quis esset certissimus quaestus, respondit: 'Si bene pascas', - qui proximus: 'Si sat bene' (Plin. N. H. 18, 5, (6), 29).

16. Vită, si uti scias, longa est (Sen. Brev. 2, 1).

17. Quotusquisque tam patiens, ut velĭt discere, quod in usu non sit habiturus? Adde, quod difficile est tenēre, quae acceperis, nisi exerceas (Plin. Ep. 8, 14, 3).

18. Saepe honestas rerum causas, ni judicium adhibeas, perniciōsi exitūs consequuntur (Tac. Hist. 1, 83, 16).

19. Gaudet, quisquis provocatur ad doctrīnam suam in medium proferendam, quia nemo vult latere, quod didicit. Contra, magnae amaritudinis est, si coram multis aliquem interrŏges, quod non optimā scientiā quaesivit (Macrob. 7, 2, 4-5).

20. Supervacuum est dolere, si nihil dolendo proficias (Sen. Ep. 99, 6).

21. Si quid bene facias, levior plumā est gratiă; si quid peccatum est, plumbeas iras gerunt (Pl. Poen. 812).

22. Quum grave est vere accusari in amicitia, tum etiam si falso accusēris, non est neglegendum (Cic. Mur. 3, 7).

23. Nec enim unquam sum assensus veteri illi laudatoque proverbio, quod monet matūre fieri senem, si diu veris senem esse (Cic. Sen. 10, 32).

24. Nullă est excusatio peccāti, si amici causā peccaveris: nam, quum conciliātrix amicitiae virtutis opinio fuerit, difficile est, amicitiam manere, si a virtute defeceris (Cic. Lael. 11, 37).

25. Si cui mutuum quid dederis, fit pro proprio perditum: quum repĕtas, inimicum amicum beneficio invenias tuo (Pl. Trin. 1051).

26. Tenue est mendacium: perlūcet, si diligenter inspexeris (Sen. Ep. 79, 18).

27. Cicero sic in 'Consolatione': 'Non nasci', inquit, 'longe optimum nec in hos scopŭlos incĭdere vitae; proximum autem, si natus sis, quam primum mori et, tanquam ex incendio, effugere violentiam Fortunae' (Lactant. Inst. 3, 19=p. 152 Gersdorf).

1121 ( 1002-1003)

1. Pars benefici(i) est, quod petitur si belle neges (Syr. 508).

2. Si bene quid facias, facias cito: nam cito factum
Gratum erit; ingratum gratiă tardă facit
(Auson. Epigr. 83).

3. Si quid agas, prudenter agas et respice finem (Anonymus=Hb. 254).

4. Si vitare velis acerbă quaedam
Et tristes animi cavere morsūs,
Nulli te facias nimis sodalem:
Gaudebis minus et minus dolebis
(Mart. 12, 34, 8).

5. Tanto major famae sitis est, quam
Virtutis. Quis enim virtutem amplectitur ipsam,
Praemia si tolles?
(Juv. 10, 140).

6. Nihil prodest, bene te didicisse, facere si cesses bene (Syri appendix 9).

Относительные предложения

1122 ( 1002-1003)

1. Nullum beneficium esse duco id, quod, cui facias, non placet (Pl. Trin. 638).

2. Insperātă accĭdunt magis saepe, quam quae speres (Pl. Most. 197).

3. Rerum, quas assĕqui cupias, praesumptio ipsa jucunda est (Plin. Ep. 4, 15, 11).

4. Nemo eorum, qui illam (=mortem) accūsant, expertus est. Intĕrim temeritas est damnare, quod nescias (Sen. Ep. 91, 21).

5. Quam saepe forte temĕre eveniunt, quae non audeas optare! (Ter. Ph. 757).

6. Opinari, te scire, quod nescias, non est sapientis, sed temerarii potius ac stulti (Lactantius, Inst. 3, 4=p. 117 Gersdorf).

7. Nihil turpius, quam reprehendere, quod non intellegas (Erasm. 2, 289).

8. Sic cum inferiore vivas, quemadmŏdum tecum superiorem velis vivere (Sen. Ep. 47, 11).

9. Aliud est poëtarum more verba fundere, aliud eă, quae dicas, ratione et arte distinguere (Cic. Fin. 4, 1, 10).

10. Vidit canem nigrum, sane non quem velis tibi in tenĕbris occurrere (Sen. Apocol. 13).

11. Novi ego amantes: animum advertunt graviter, quae non censeas (Ter. Heaut. 570).

12. Difficilius est temperare felicitati, quā te non putes diu usurum (Tac. Hist. 2, 47, 6).

13. Principātūs divi Nervae et imperium Trajāni rarā temporum felicitate (est), ubi sentire, quae velis, et, quae sentias, dicere licet (Tac. Hist. 1, 1, 19).

14. Animus noster, quaecunque fiunt, debuisse fieri putet nec velit objurgare naturam. Optimum est pati, quod emendare non possis (Sen. Ep. 107, 9).

15. Naturā tenacissimi sumus eorum, quae rudibus animis percepimus, ut sapor, quo novă imbuas, durat, nec lanarum colores, quibus simplex ille candor mutatus est, elui potest (Quint. 1, 1, 5).

16. Apud Athenodōrum invēni: 'Tunc, scito, esse te omnibus cupiditatibus solūtum, quum eo perveneris, ut nihil deum roges, nisi quod rogare possis palam'. Nunc enim quantă dementiă est hominum! Turpissima vota dis insusurrant: si quis admoverit aurem, conticescent, et, quod scire hominem nolunt, deo narrant (Sen. Ep. 10, 5).

17. Unum hoc scito: nimio celerius veniet, quod noles, quam illud quod cupĭde petas (Pl. Most. 72 Leo).

18. Longe valentior amor ad obtinendum, quod velis, quam timor. Nam timor abit, si recēdas, manet amor, ac, sicut ille in odium, hic in reverentiam vertitur (Plin. Ep. 8, 24, 6).

19. Quod agas, id agas (Pl. Most. 1100).

20. Mare, quod des, devŏrat nec datis unquam abundat (Pl. Truc. 568).

21. Quid ad rem pertĭnet, quam diu vites, quod evitare non possis? (Sen. Ep. 93, 12).

22. Occursus, mehercūles, ipse sapientium juvat, et est aliquid, quod ex magno viro vel tacente proficias (Sen. Ep. 94, 40).

23. Et illi peccant, quos minime putes (Phaedr. 3, 10, 51).

24. An quicquam stultius, quam, quos singulos, sicut barbăros, contemnas, eos aliquid putare esse universos? (Cic. Tusc. 5, 36, 104).

25. Sic naturā comprobatum est, ut eum, quem laudes, etiam ames; porro, quem ames, etiam laudari ab illo velis (Apul. Flor. 1, 9).

26. Nocet diu pugnare in iis, quae obtinēre non possis: nam, ubi vinci necesse est, expĕdit cedere (Quint. 6, 4, 16).

27. Quod cavere possis, stultum admittere est (Ter. Eun. 761).

28. Est animi ingenui, cui multum debeas, ēidem plurimum velle debere (Cic. Fam. 2, 6, 2).

29. Novi ingenium mulierum: nolunt, ubi velis; ubi nolis, cupiunt ultro (Ter. Eun. 812).

30. Vetus est enim: 'Ubi non sis, qui fueris, non esse, cur velis vivere' (Cic. Fam. 7, 3, 4).

1123

1. Heu, quam miserum est ab eo laedi, de quo non possis queri! (Syr. 239).

2. Leniter, ex merĭto quicquid patiare, ferendum est (Ov. Her. 5, 7).

3. Casus ubĭque valet. Semper tibi pendeat hamus:
Quo minime credas gurgĭte, piscis erit
(Ov. A. A. 3, 425).

4. Suave, mari magno turbantibus aequŏra ventis,
E terra magnum altĕrius spectare laborem, -
Non quia vexari quemquam est jucunda voluptas,
Sed, quibus ipse malis careas, quia cernere suave est
(Lucr. 2, 1).

5. Fraus est accipere, quod non possis reddere (Syr. 197).

6. Quam miserum est cogi opprimere, quem salvum velis! (Syr. 562).

7. Nulli tu impōnas, ipse quod ferre haud queas! (Syri appendix 218).

8. Nullus est tam tutus quaestus, quam, quod habeas, parcere (Syr. 418).

9. Nulla tam bona est fortuna, de qua nil possis queri (Syr. 421).

10. Quod timeas, citius quam quod speres, evĕnit (Syr. 550).

11. Miserum est tacēre cogi, quod cupias loqui (Syr. 348).

12. Non tutum est, quod ames, laudare sodāli (Ov. A. A. 1, 741).

13. Carmina Paulus ĕmit; recĭtat sua carmina Paulus.
Nam, quod emas, possis dicere jure tuum
(Mart. 2, 20).

14. Occidi est pulchrum, ignominiōse ubi servias (Syr. 480).

1124 ( 1002-1003)

1. Proprium humani ingenii est odisse, quem laeseris (Tac. Agr. 42, 14).

2. Sed est difficile, quod cum spe magna sis ingressus, id non exsĕqui usque ad extremum (Cic. Rab. Post. 2, 5).

3. Ne illa quidem promissa servanda sunt, quae non sunt iis ipsis utilia, quibus illa promiseris (Cic. Off. 3, 25, 94).

4. Illud Hesiodīum laudatur a doctis, quod eādem mensūrā reddere jubet, qua acceperis, aut etiam cumulatiore, si possis (Cic. Brut. 4, 15).

5. Heu, quam miserum est discere servire, ubi sis doctus dominari! (Syr. 213 Ribbeck).

6. Non est acerbum carēre eo, quod cupere desieris (Sen. Ep. 78, 11).

7. Sunt quaedam officia etiam adversus eos servanda, a quibus injuriam acceperis: est enim ulciscendi et puniendi modus (Cic. Off. 1, 11, 33).

8. Homines imperīti facilius, quod stulte dixeris, reprehendere, quam, quod sapienter tacueris, laudare possunt (Cic. De or. 2, 74, 301).

9. Ne pudeat, quae nescieris, te velle doceri:
Scire aliquid laus est; culpa est nil discere velle
(Dion. Cato 4, 29).

10. Difficile est tenere, quae acceperis, nisi exerceas (Plin. Ep. 8, 14, 3).

11. Nihil est turpius, quam cum eo bellum gerere, quocum familiariter vixeris (Cic. Lael. 21, 77).

12. Quacunque circumspexeris, hostilia omnia atque infesta (Q. Fabius apud Liv. 28, 42, 7).

← Предыдущий раздел: Итеративные предложения  |  Оглавление  |  Следующий раздел: Неопределенное наклонение →