Артефакт.lib.ru
Сайт Андрея Пискунова Хостинг Lib.Ru

← Предыдущий раздел: Вопросительные предложения  |  Оглавление  |  Следующий раздел: Предложения причины →

Дополнительные предложения с quod

(§§ 863—870)

Практическая часть  |  Теоретическая часть

Предложения с quod при существительном или указательном местоимении в управляющем предложении

961 ( 863)

1. Hoc ipso melior est tuă, quam nostra condicio, quod tu, quid doleat, scribis (Cic. Fam. 4, 4, 2).

2. Ac mihi quidem videntur homines, hac re maxime bestiis praestare, quod loqui possunt (Cic. Inv. 1, 4, 5).

3. Oracula ex eo ipso appellata sunt, quod inest his deorum oratio (Cic. Top. 20, 77).

4. Conficior maerōre, nec meae me miseriae magis excruciant, quam tuae vestraeque. Ego autem hoc miserior sum, quam tu, quae es miserrima, quod ipsă calamitas communis est utriusque nostrum, sed culpă meă propriă est (Cic. Fam. 14, 3, 1.

5. Hoc me ipse consolabar, quod non dubitabam, quin te ille aut Dyrrhachii, aut in istis locis uspiam visurus esset (Cic. Att. 1, 17, 2).

6. Nec ulla major poenă nequitiae est, quam quod sibi ac suis displĭcet (Sen. Ep. 42, 2).

7. Nil habet infelix paupertas durius in se,
Quam quod ridiculos homines facit
(Juv. 3, 152).

8. Quid igitur te, Marcia, movet? Utrum quod filius tuus decessit, an quod non diu vixit? (Sen. Marc. 19, 3).

9. Male humanis ingeniis natura consuluit, quod plerumque non futură, sed transactă perpendimus (Curt. 8, 2).

10. Melius homines exemplis docentur, quae imprimis hoc in se boni habent. quod approbant. quae praecipiunt. fieri posse (Plin. Pan. 45, 6).

11. Illa quanta benignitas naturae, quod tam multă ad vescendum, tam jucundă gignit, neque eă uno tempore anni, ut semper et novitate delectemur- et copiā! (Cic. N. D. 2, 53, 131).

12. Magnum beneficium est naturae, quod necesse est mori (Sen. Ep. 101, 14).

13. Non tam ista me sapientiae famă delectat, falsă praesertim, quam quod amicitiae nostrae memoriam spero sempiternam fore (Cic. Lael. 4, 15).

14. Magis deos miseri, quam beati, colunt. Hoc condicio humanā vel pessimum habet, quod fortună, quos miseros fecit, etiam superstitiōsos facit. Diligentius di coluntur irati (Sen. Excerpta controv. 1, 8, 1=381, 5).

15. Hoc praestat amicitiă propinquitati, quod ex propinquitate benevolentiă tolli potest, ex amicitia non potest (Cic. Lael. 5, 19).

16. In Agesilāo illud imprimis fuit admirabĭle, quum maxima munera ei ab regibus civitatibusque conferrentur, quod nihil unquam domum suam contŭlit, nihil de victu, nihil de vestītu Lacōnum mutavit (Nep. 17, 7, 3).

17. De rebus urbanis quod me certiorem fecisti, quum per se mihi gratum fuit, tum quod significasti, tibi omnia meă mandată curae fore (Cic. Fam. 3, 8, 9).

18. Alterum est vitium, quod quidam nimis magnum studium multamque operam in res obscuras atque difficiles confĕrunt easdemque non necessarias (Cic. Off. 1, 6, 19).

19. Non eă res me deterruit, quomīnus litteras ad te mitterem, quod tu ad me nullas miseras (Cic. Fam. 6, 22, 1).

20. Ex tota laude Regŭli unum illud est admiratione dignum, quod captīvos retinendos censuit; nam, quod rediit, nobis nunc mirabile videtur, illis quidem temporibus aliter facere non potuit (Cic. Off. 3, 31, 111).

21. Nec tantum mali est, peccare princĭpes, quanquam est magnum hoc per se ipsum malum, quantum illud, quod permulti imitatores principum exsistunt (Cic. Leg. 3, 14, 31).

22. In hoc sumus sapientes, quod naturam optimam ducem, tanquam deum, sequimur eique paremus (Cic. Sen. 2, 5).

23. Praeclārum hoc quoque Thrasybūli, quod, reconciliata pace, quum plurimum in civitate posset, legem tulit, ne quis ante actarum rerum accusaretur neve multaretur (Nep. 8, 3, 2).

24. Hoc quoque est Attĭci bonitatis exemplum, quod cum eo, quem puerum in ludo cognōrat, adeo conjuncte vixit, ut ad extremam aetatem amicitiă eorum creverit (Nep. 25, 10, 3).

25. Non modo vituperatio nullă, sed etiam summă laus senectutis est, quod eă voluptates nullas magnopĕre desidĕrat (Cic. Sen. 13, 44).

26. Vitium commune omnium est, quod nimium ad rem in senecta attenti sumus (Ter. Ad. 953).

27. Gratum est, quod patriae civem populoque dedisti,
Si facis, ut patriae sit idoneus, utilis agris
(Juv. 14, 70).

28. Illă lugūbris lamentatio fletusque maerens ex eo est, quod eum, quem dileximus, vitae commŏdis privatum arbitramur idque sentire (Cic. Tusc. 1, 13, 30).

29. In malis unum hoc tuis bonum est, quod mală ignōras tuă (Sen. Thy. 782).

30. In Caesare mitis est clemensque natura. Accedit, quod mirifice ingeniis excellentibus delectatur (Cic. Fam. 6, 6, 8).

31. Vitio mihi dant, quod mortem hominis necessarii graviter fero atque eum, quem dilexi, perisse indignor (Cic. Fam. 11, 28, 2).

32. Hoc nos pessimos facit, quod nemo vitam suam respĭcit (Sen. Ep. 83, 2).

33. Est omnīno inīquum, sed usu receptum, quod honesta consilia vel turpia, prout male aut prospĕre cedunt, ita probantur vel reprehenduntur (Plin. Ep. 9 (21), 7).

34. Eă quoque, quae vulgo recepta sunt, hoc ipso, quod incertum auctorem habent, velut omnium fiunt: quale est: 'ubi amici, ibi opes' (Quint. 5, 11, 41).

35. Ex omnibus bonis, quae homini tribuit natură, nullum melius est tempestivā morte, idque in ea optimum, quod illam sibi quisque praestare poterit (Plin. N. H. 28, 1 (2), 9).

36. Adde, quod est senibus rerum prudentiă major,
Solus et, artifices qui facit, usus adest
(Bell. 2; cf. Ov. A. A. 2, 675).

37. Tamen tu indignaris aliquid aut querĕris et non intellegis, nihil esse in istis mali, nisi hoc unum, quod indignaris et quereris (Sen. Ep. 96, 1).

38. Nihil melius aeternă lex fecit, quam quod unum introĭtum nobis ad vitam dedit, exĭtūs multos (Sen. Ep. 70, 14).

39. Ibi illi (=Alexandro) litterae a Darēo redduntur, quibus, ut superbe scriptis, vehementer offensus est: praecipue eum movit, quod Dareus sibi regis titulum nec eundem Alexandri nomini adscripserat (Curt. 4, 1, 7).

40. Quam me delectat, quod, si quă posteris cură nostri (est), usquequaque narrabitur, quā concordiā, simplicitate, fide vixerimus! (Plin. Ep. 7, 20, 2).

Предложения с quod при глаголах 'случается', 'делается', 'делаю' в управляющем предложении

962 ( 864)

1. De animo meo erga rempublicam bene facis, quod non dubitas (Cic. Att. 7, 3, 3).

2. Hippocrătes, clarus arte medicīnae, vidĕtur honestissime fecisse, quod quosdam errores suos, ne postĕri errarent, confessus est (Quint. 3, 6, 64).

3. Facis jucunde, quod non solum plurimas epistolas meas, verum etiam longissimas flagitas (Plin. Ep. 9, 2).

4. Bene fecit Regŭlus, quod est mortuus (Plin. Ep. 6, 2, 4).

5. Bene, quod magna scelera his ipsis, quibus occultari videntur, aperiuntur (Quint. Decl. 307=p. 237 Lemaire).

Предложения с quod в значении 'что касается того, что'

963 ( 866)

1. Quod scribis, te velle scire, qui sit reipublicae status, summă dissensio est (Cic. Fam. 1, 7, 10).

2. Quod mihi de filia et de Crassipĕde gratularis, agnosco humanitatem tuam (Cic. Fam. 1, 7, 11).

3. Quod scire vis, quā quisque in te fide sit et voluntate, difficile dictu est de singulis (Cic. Fam. 1, 7, 2).

4. Quod vero Plato sine corpore ullo deum vult esse, id quale esse possit, intellegi non potest: careat enim sensu, necesse est, careat etiam prudentia, careat voluptate; quae omnia unā cum deorum notione comprehendimus (Cic. N. D. 1, 12, 30).

5. Quod eodem tempore stellas aureas Castŏris et Pollūcis, Delphis positas, decidisse neque eas usquam repertas esse dixisti, furum id magis factum, quam deorum, videtur (Cic. Div. 2, 32, 68).

6. Quod me de versibus faciendis rogas, incredibĭle est, mi frater, quam egeam tempore (Cic. Qu. fr. 3, 5, 4).

7. Tu quod me hortaris, ut animo sim magno et spem habeam recuperandae salutis, id, velim, sit ejusmŏdi, ut recte sperare possimus (Cic. Fam. 14, 4, 5).

8. Quod pertinaciter studes et, omnibus omissis, hoc unum agis, ut te meliorem cotidie facias, et probo et gaudeo, nec tantum hortor, ut persevēres, sed etiam rogo (Sen. Ep. 5, 1).

Предложения с quod при verba affectuum в управляющем предложении

964 ( 867-870)

1. Majoribus nostris praecipuam laudem gratiamque debemus, quod eorum labore est factum, ut impūne in otio esse possemus (Cic. Agr. 2, 4, 9).

2. Quod viris fortibus honos habitus est, laudo (Cic. Amer. 47, 137).

3. Quod adhuc Brundisii moratus es, valde probo et gaudeo (Cic. Fam. 15, 17, 4).

4. Illos homines sapientissimos miror, quod, quemquam clarum hominem atque optime de republica meritum impurissimi voce hominis violari, facile patiuntur (Cic. Har. 22, 46).

5. Miror, quod non sentiunt, illius furentes impĕtūs in se ipsos posse converti (Cic. Har. 22, 46).

6. Facilius Porsennă Mucio ignōvit, quod voluerat occīdere, quam sibi Mucius, quod non occīderat (Sen. Ep. 24, 5).

7. Infelicissime adolescens! Quum te et sepultūrā prohiberi video, desino mirari, quod periisti. Tales inimicos habes, ut etiam mortuum persequantur (Sen. Excerpta controv. 1, 8, 4=p. 384, 7).

8. Gaude, quod spectant oculi te mille loquentem (Hor. Ep. 1, 6, 19).

9. Incolŭmis, laetor, quod vivit (Petillius) in Urbe (Hor. Sat. 1, 4, 97).

10. Tu quod me incognitum temptasti tuique similem existimasti, non miror tibique ignosco (Nep. 15, 4, 3).

11. Cur tibi ego non suscenseo, quod accūsas eum, quem ego defendo? (Cic. Sulla 17, 48).

12. Neque mirum, quod sunt regiones inter circulum septentrionalem et inter cardĭnem caeli, ubi sol etiam sex mensibus non videtur (Varro, R. R. 1, 2, 4=p. 124, 3).

13. Te collaudare possum, quod jam vidēris certā aliquā in sententiā constitisse (Cic. Fam. 7, 17, 1).

14. Quantă dementiă ejus est, quem clamores imperitorum hilărem ex auditorio dimittunt! Quid laetaris, quod ab hominibus his laudatus es, quos non potes ipse laudare? (Sen. Ep. 52, 11).

965 ( 867-870)

1. Num quis, quod bonus esset, gratias dis egit unquam? At quod dives, quod honorātus, quod incolŭmis (Cic. N. D. 3, 36, 87).

2. Philippus Macĕdo dis gratias agebat, quod sibi Alexander Aristotĕlis tempore natus esset. Plato etiam iisdem gratias agebat, primum, quod homo potius, quam brutum, natus esset, secundo, quod Athēnis, tertio, quod temporibus Socrătis (Aldus Manutius in commentario ad Cic. Off. 1, c. 1=p. 8).

3. Rex Dejotărus accusatus est a nepōte, quod Caesarem domi suae interficere voluisset (Mureti Praef. Or, v. 2, =p. 223).

4. Narcissus periit, amore imaginis suae, in aqua spectatae, captus tristiāque confectus, quod eā potiri non posset (Doering. Eclogae Ovid., p. 99).

5. Spartānus quidam, increpĭtus a quodam, quod in aciem claudus descenderet, pugnae sibi, non fugere propositum esse, respondit (Val. Max. 3, 7, ext. 8).

6. Praeclāre in epistula quadam Alexandrum filium Philippus accūsat, quod largitione benevolentiam Macedōnum consectetur: 'Quae te, malum', inquit, 'ratio in istam spem induxit, ut eos tibi fidēles putāres fore, quos pecunia corrupisses?' (Cic. Off. 2, 15, 53).

7. Laco glorianti cuidam mercatōri, quod multas naves in omnem oram maritĭmam dimisisset, 'Non sane optabĭlis quidem istă', inquit, 'rudentibus apta fortuna' (Cic. Tusc. 5, 14, 40).

8. Nec vero audiendi sunt Cynĭci, qui reprehendunt et irrīdent, quod eă, quae turpia non sint, verbis flagitiōsă dicamus, illă autem, quae turpia sint, nominibus appellemus suis (Cic. Off. 1, 35, 128).

9. Cato objecit, ut probrum. M. Nobiliōri, quod is in provinciam poëtas duxisset. Duxerat autem consul ille in Aetoliam Ennium (Cic. Tusc. 1, 2, 3).

10. Homerus querentem Jovem indūcit, quod Sarpedŏnem filium a morte contra fatum eripere non posset (Cic. Div. 2, 10, 25).

11. Laudantur oratores veteres, quod crimina diluere dilucĭde, quod copiōse reorum causas defendere solērent (Cic. Verr. 2, 78, 191).

12. Nec vero haec externa quisquam potest jure reprehendere, quod mare non transierim (Cic. Att. 8, 12, 3).

13. Nemo unquam est oratorem, quod Latine loqueretur, admiratus. Si est aliter, irrīdent, neque eum oratorem tantummŏdo, sed hominem non putant (Cic. De or. 3, 14, 52).

14. Praefecti regis legatos miserunt Athenas questum, quod Chabrias adversum regem bellum gereret cum Aegyptiis (Nep. 12, 3, 1).

15. Pausanias in eo est reprehensus, quod ex praeda tripŏdem aureum Delphis posuisset, epigrammăte inscripto, in quo haec erat sententia, suo ductu barbăros apud Plataeas esse deletos, ejusque victoriae ergo Apollini donum (se) dedisse (Nep. 4, 1, 3).

16. Attĭcus a nonnullis optimatibus reprehendebatur, quod parum odisse malos cives videretur (Nep. 25, 9, 7).

17. Lacedaemonii legatos Athenas miserunt, qui Themistŏclem absentem accusarent, quod societatem cum rege Persarum ad Graeciam opprimendam fecisset (Nep. 2, 8, 2).

18. Decimă legio per tribunos militum Caesari gratias egit, quod de se optimum judicium fecisset (Caes. B. G. 4, 41, 2).

19. Agunt gratias. omnes omnibus, quod sibi perterrĭtis pridie pepercissent (Caes. B. C. 1, 74, 2).

20. Caesar graviter Aeduos accūsat, quod ab iis non sublevetur (Caes. B. G. 1, 16, 6).

21. Legati ab Aeduis veniebant questum, quod Harūdes fines eorum popularentur (Caes. B. G. 1, 37, 2).

22. Lacedaemoniis crimini datum (est), quod arcem Thebānam indutiarum tempore occupassent (Justin. 8, 1, 5).

23. Matrōnis Corinthiis Medēă persuasit, ne sibi vitio illae verterent, quod abesset a patria (Cic. Fam. 7, 6, 1).

24. Apud quasdam gentes, scimus, adhuc legem servari, ut a propinquis suis consumantur defuncti, adeo quidem, ut objurgentur aegri frequenter, quod carnem suam faciant pejorem (Petron. 141).

25. Obicitur mihi, quod me filius oderit (Sen. Contr. 1, 8=p. 131.4).

26. Socrătem querenti cuidam, quod nihil sibi peregrinationes profuissent, respondisse, ferunt: 'Non immerĭto hoc tibi evēnit: tecum enim peregrinabaris' (Sen. Ep. 104, 7).

27. Mihi homines gratulabantur, quod habiturus essem contra tribunum plebis furiōsum quum amicum et affīnem, tum etiam fortem consulem (Cic. Sest. 8, 20).

28. Quoniam hoc reprehendis, quod, solere me, dicas, de me ipso gloriosius praedicare, quis unquam audivit, quum ego de me, nisi coactus ac necessario, dicerem? (Cic. Dom. 35, 93).

← Предыдущий раздел: Вопросительные предложения  |  Оглавление  |  Следующий раздел: Предложения причины →