← Предыдущий раздел: Временные предложения | Оглавление | Следующий раздел: Итеративные предложения →
Предложения с союзом quum
Практическая часть | Теоретическая часть
Предложения с quum temporale
1043 ( 955a)
1. Quae potest homini esse polīto delectatio, quum aut homo imbecillus a valentissima bestia laniatur, aut praeclară bestiă venabŭlo transverberatur? (Cic. Fam. 7, 1, 3).
2. O mi Cicero! Gratulor, tibi, quum tantum vales apud Dolabellam (Cic. Fam. 9, 14, 3).
3. Romae dilectus habetur totāque Italia, si hic dilectus appellandus est, quum ultro se offĕrunt omnes: tantus ardor animos hominum occupavit desiderio libertatis odioque diutĭnae servĭtutis (Cic. Fam. 11, 8, 2).
4. Scitis, esse notissimum ridicŭli genus, quum aliud exspectamus, aliud dicitur. Hic nobismet ipsis noster error risum movet (Cic. De or. 2, 63, 255).
5. Dilucŭlum est, quum, sole nondum orto, jam lucet; secundum dilucŭlum vocatur mane, quum lux videtur solis (Censorin. 24 et Macrob. Sat. 1, 3).
6. Illae injuriae, quae nocendi causā de industria inferuntur, saepe a metu proficiscuntur, quum is, qui nocere alteri cogitat, timet, ne, nisi id fecerit, ipse aliquo afficiatur incommŏdo (Cic. Off. 1, 7, 24).
7. Sed incĭdunt saepe tempora, quum eă, quae maxime videntur digna esse justo homine eoque, quem virum bonum dicimus, commutantur fiuntque contrariă (Cic. Off. 1, 10, 31).
8. Nulla est igitur haec amicitia, quum alter verum audire non vult, alter ad mentiendum paratus est (Cic. Lael. 26, 98).
9. Quum omnibus horis aliquid atrociter fieri videmus aut audimus, etiam qui natura mitissimi sumus, assiduitate molestiarum sensum omnem humanitatis ex animis amittimus (Cic. Amer. 53, 154).
1044 ( 955a)
1. Quum quis mutare aliquid volet, paulātim debebit assuescere (Cels. 1, 3=p. 16, 10).
2. Erit inter eos etiam, qui nascentur, sicut inter nos fuit, magna dissensio, quum alii laudibus ad caelum res tuas gestas effĕrent, alii fortasse aliquid requīrent (Cic. Marc. 9, 29).
3. Adulescentes, quum relaxare animos et dare se jucunditati volent, caveant intemperantiam, meminerint verecundiae (Cic. Off. 1, 34, 122).
4. Aliter eidem illi Carthaginienses Hispaniam defenderunt, aliter moenia patriae, templa deum (=deorum), aras et focos defendent, quum euntes in proelium pavĭdă prosequetur conjux et parvi liberi occursabunt (Liv. 28, 42, 11).
5. Quum te tranquilliorem animo esse cognovero, de iis rebus, quae hic geruntur, quemadmodumque se provinciă habeat, certiorem faciam (Cic. Fam. 4, 5, 6).
6. Vestra virtus (fortissimi milites) nec oblivione eorum, qui nunc sunt, nec reticentiā posterorum insepulta esse poterit, quum vobis immortale monumentum suis paene manibus senatus populusque Romanus exstruxerit (Cic. Phil. 14, 12, 33).
7. Quum in domum alienam venĕris, et mutus et surdus esto (Capitolinus in vita Antonini Pii, c. 11, 8).
8. Ludo et joco uti illo quidem licet, sed, sicut somno et quietibus ceteris, tum, quum gravibus seriisque rebus satisfecerimus (Cic. Off. 1, 29, 103).
9. Quam multă (mala) non exspectata venerunt! Quam multă exspectata nusquam comparuerunt! Etiamsi futurum est, quid juvat dolori suo occurrere? Satis cito dolebis, quum venerit: intĕrim tibi meliora promitte (Sen. Ep. 13, 10).
10. Tunc beatum esse te judĭca, quum tibi ex te gaudium omne nascetur, quum in istis, quae homines eripiunt, optant, custodiunt, nihil inveneris, non dico quod malis, sed quod velis (Sen. Ep. 124, 24, in Haasii editione).
11. Mihi crede, nemo me vestrum, quum hinc excessero, consequetur (Cic. Tusc. 1, 43, 103).
12. Summă professio stultitiae est-non ire obviam sceleribus cogitatis, sed manere opperirique ut, quum admissa et perpetrāta fuerint, tum denique, ubi, quae facta sunt, infecta fieri non possunt, puniantur (Gell. 6 (7), 3, 42).
13. Sic quum transierint mei
Nullo cum strepĭtu dies,
Plebejus moriar senex (Sen. Thy. 397).
1045 ( 955a)
1. Quam diu Catōnem civitas ignoravit! Respuit nec intellexit, nisi quum perdidit (Sen. Ep. 79, 14).
2. Unus ille dies mihi quidem immortalitatis instar fuit, quo in patriam redii quum senatum egressum vidi populumque universum, quum mihi ipsă Romă, prope convulsa sedibus suis, ad complectendum conservatorem suum progrĕdi visa est (Cic. Pis. 22, 52).
3. Quem potes recordari in vita illuxisse tibi diem laetiorem, quam, quum, dissipato concursu impiorum, principibus sceleris poena affectis, te domum recepisti (Cic. Phil. 1, 12, 30).
4. Quum illa sors edita est opulentissimo regi Asiae: 'Croesus, Hălym penĕtrans, pervertet opum vim', hostium vim sese perversurum putavit, pervertit autem suam (Cic. Div. 2, 56, 115).
5. Nemo ad id sero vĕnit, unde nunquam,
Quum semēl venit, poterit reverti (Sen. H. F. 869).
6. Bene vixit is, qui potuit, quum voluit, mori (Syr. 92).
7. Quum Artaxerxes Aegyptio regi bellum inferre voluit, Iphicrăten ab Atheniensibus ducem petivit, quem praeficeret exercitui conducticio (Nep. 11, 2, 4).
8. Maximum exemplum est justitiae in hostem a majoribus nostris constitutum, quum a Pyrrho perfŭgă senatui est pollicitus, se venēnum regi daturum et eum necaturum: senatus et C. Fabricius perfugam Pyrrho dedidit (Cic. Off. 1, 13, 40).
9. Polycrătem Samium felicem appellabant: nihil acciderat ei, quod nollet, nisi quod anŭlum, quo delectabatur in mari abjecerat. Ergo infelix unā molestiā, felix rursus, quum is ipse anulus in praecordiis piscis inventus est? Ille vero, si insipiens, nunquam beatus; si sapiens, ne tum quidem miser, quum ab Oroete, praetore Darēi, in crucem actus est (Cic. Fin. 5, 30, 92).
10. Utrum tandem beatior C. Marius tum, quum Cimbrĭcae victoriae gloriam cum collēga Catŭlo communicavit, an quum civīli bello victor iratus necessariis Catuli deprecantibus non semel respondit, sed saepe: 'Moriatur!' (Cic. Tusc. 5, 19, 56).
11. Semper ille (=M. Lepĭdus) populum Romanum liberum voluit maximumque signum illo die dedit voluntatis et judicii sui, quum, Antonio diadēma Caesari imponente, se avertit gemĭtuque et maestitiā declaravit, quantum haberet odium servitutis, quam populum Romanum liberum cuperet (Cic. Phil. 5, 14, 38).
12. Quid, si me tonsor, quum stricta novacŭlă supra est,
Tunc libertatem divitiasque roget?
Promittam: neque enim rŏgat illo tempore tonsor,
Latro rogat; res est imperiosa timor.
Sed fuerit curvā quum tută novacŭlă thecā,
Frangam tonsori crura manūsque simul (Mart. 11, 58, 5).
13. Illo die, quo ego consul sum creatus, male gesta respublica est, pejus multo, quam quum P. Valerius consul periit (Liv. 3, 19, 11).
14. Tenes memoriă, quantum senseris gaudium, quum, praetextā positā, sumpsisti virīlem togam et in forum deductus es; majus exspecta, quum puerīlem animum deposueris, et te in viros philosophiă transcripserit (Sen. Ep. 4, 2).
15. In eodem terrore erimus, in quo nuper fuimus, quum Hasdrŭbal in Italiam transcendit (Liv. 28, 42, 14).
1046 ( 955b)
1. Quanto fuerim dolore, meministi; in quo prima illa consolatio est, vidisse me plus, qúam ceteros, quum cupiebam quamvis inīquā condicione pacem (Cic. Fam. 6, 4, 4).
2. Legibus annalibus quum grandiorem aetatem ad consulatum constituebant, adolescentiae temeritatem verebantur (Cic. Phil. 5, 17, 47).
3. Vidit ejus (=Lepĭdi) maestitiam atque lacrĭmas populus Romanus; vidit, quam abjectus quam confectus esset, quum, Caesari diadēma impōnens, Antonius servum se illius, quam collēgam, esse malebat (Cic. Phil. 13, 8, 17).
4. Recordare tempus illud, quum pater Curio maerens jacebat in lecto, filius orabat, ut se contra suum patrem defenderem (Cic. Phil. 2, 18, 45).
5. Quid? Tu quum pacem esse cupiebas, idne agebas, ut tibi cum sceleratis, an ut cum bonis civibus conveniret? (Cic. Lig. 6, 18).
6. Ligarius eo tempore paruit, quum parēre senatui necesse erat; vos tum paruistis, quum paruit nemo, qui noluit (Cic. Lig. 7, 20).
7. Sex libros de republica tum scripsimus, quum gubernacŭla reipublicae tenebamus (Cic. Div. 2, 1, 3).
8. Fulgentes gladios hostium videbant Decii, quum in aciem eorum irruebant (Cic. Tusc. 2, 24, 59).
9. Quum Collatīno collēgae Brutus imperium abrogabat, poterat videri facere id injuste: fuerat enim in regibus expellendis socius Bruti consiliorum et adjutor (Cic. Off. 3, 10, 40).
10. Hasdrŭbal tum forte, quum haec gerebantur, apud Syphācem erat (Liv. 29, 31, 1).
11. Nos animo dumtaxat vigemus, etiam magis, quam quum florebamus (Cic. Att. 4, 3, 6).
12. Nondum profectus erat praetor, quum haec in Hispania gerebantur (Liv. 35, 2, 1).
13. Caedebatur virgis in medio foro Messānae civis Romanus, quum interea nullus gemĭtus, nulla vox alia illius miseri inter dolorem crepĭtumque plagarum, audiebatur, nisi haec: 'Civis Romanus sum' (Cic. Verr. 5, 62, 162).
14. Memini neque unquam obliviscar noctis illius, quum tibi vană quaedam, miser, atque inania, falsā spe inductus, pollicebar, me tibi gratias relaturum (Cic. Planc. 42, 101).
15. Credo, tum quum Siciliă florebat opibus et copiis, magna artificia fuisse in ea insula (Cic. Verr. 4, 21, 46).
16. Regŭlus tum, quum vigilando necabatur, erat in meliore causa, quam si domi senex captīvus, perjūrus consularis remansisset (Cic. Off. 3, 27, 100).
17. Apud Euripĭdem Hercŭles, quum, ut Eurysthei filios, ita suos configebat sagittis, quum uxorem interimebat, quum conabatur etiam patrem, non perinde movebatur falsis, ut veris moveretur? (Cic. Acad. 2, 28, 89).
18. Catilīnam quum ex Urbe pellebam, hoc providebam animo, remōto Catilinā, non mihi esse C. Cethēgi furiosam temeritatem pertimescendam (Cic. Cat. 3, 7, 16).
19. Aliud est dolere, aliud laborare. Quum varĭces secabantur C. Mario, dolebat; quum aestu magno ducebat agmen, laborabat (Cic. Tusc. 2, 15, 35).
20. Referta quondam Italia Pythagoreorum fuit tum, quum erat in hac gente magna illa Graecia (Cic. De or. 2, 37, 154).
Предложения с quum inversum
1047 ( 958)
1. Jam nox appetebat, quum proelio excēdunt Thraces, non fuga vulnerum aut mortis, sed quia satis praedae habebant (Liv. 38, 40, 15).
2. Prima lux ferme erat, quum vigĭles in vallo, quique in portarum stationibus erant, quum vidissent procul venientem hostem, ad arma conclamaverunt (Liv. 41, 26, 2).
3. Hannibal, jam scalis aliisque omnibus ad oppugnationem paratis, subibat muros, quum repente in eum, patefactā portā erumpunt Romani (Liv. 29, 7, 8).
4. Repentīnā ruīnā pars ejus turris concĭdit, pars reliqua consĕquens procumbebat, quum hostes, urbis direptione perterriti, inermes cum infŭlis se portā foras universi proripiunt, ad legatos atque exercitum supplĭces manūs tendunt (Caes. B. C. 2, 11, 4).
5. Cenabam apud Sejum, quum utrīque nostrum redditae sunt a te littĕrae (Cic. Fam. 9, 7).
6. Jam nona ferme diei horă erat, quum Romanus, nequicquam fatigato milite, postquam nulla spes erat potiundi castris, signum receptui dedit (Liv. 21, 59, 5).
7. Perdiccā ceterisque ducibus diversae partis occīsis, finitum certamen inter successores Alexandri Magni videbatur, quum repente inter ipsos victores nata discordia est (Justin. 15, 1, 1).
8. Somno lumina victa dabam,
Quum me saevus Amor prensat sursumque capillis
Excĭtat et lacĕrum pervigilare jubet (Petron. fragm. 48, 2).
1048 ( 958)
1. In aliquantum jam altitudinis excitata erant moeniă, quum subĭto collapsa ruīnā sunt (Liv. 29, 18, 17).
2. Jam mille armatorum (=armati) muri ceperant partem. quam ceterae admotae sunt copiae, pluribusque scalis in murum evadebant (Liv. 25, 24, 1).
3. Jam quadringenta stadia processerant, quum gubernatores, agnoscere ipsos auram maris et haud procul videri sibi Oceănum abesse, indicant regi (Curt. 9, 9, 3).
4. Triginta hinc stadia processerat (Alexander) quum Phrataphernes ei occurrit, seque et eos, qui post Darēi mortem profugerant, dedens (Curt. 6, 4, 23).
5. Jamque rex eduxerat copias et moenia obsidebat, quum hostium obrŭti telis sunt (Curt. 8, 10, 10).
6. Vix agmen novissimum extra munitiones processerat, quum Galli, cohortati inter se, ne speratam praedam ex manibus dimitterent, flumen transire et inīquo loco committere proelium non dubitant (Caes. B. G. 6, 8, 1).
7. Jam haud procul castris aberant pedites equitesque et Thracum quidam in vagos palatosque per agros hostes impetum fecerant, quum repens terror castris infertur (Liv. 33, 15, 6).
8. Dies nondum decem intercesserant, quum ille alter filius infans necatur (Cic. Cluent. 9, 28).
9. Vixdum tuam epistolam legeram, quum ad me Postumius Curtius vēnit (Cic. Att. 9, 2a, 3).
10. Tantum quod ex Arpināti veneram, quum mihi a te litterae redditae sunt (Cic. Fam. 7, 23, 1).
11. Jam ferme pedestres omnes copiae evaserant e saltu, quum primā luce densă nebŭlă saltum omnem camposque circa intexit (Liv. 26, 17, 12).
12. Vix prior tumultus conticuerat, quum Scipio vi majore aggrĕdi urbem jubet (Liv. 26, 45, 6).
13. Jam steterant ăcies ferro mortique paratae,
Jam lituus pugnae signa daturus erat,
Quum raptae (=Sabinae) veniunt inter patresque virosque,
Inque sinu natos, pignŏra cara, tenent (Ov. F. 3, 215).
14. Alexander, captus Cydni fluminis amoenitate, plenus pulveris ac sudōris in praefrigidam undam se projecit, quum repente tantus nervos ejus occupavit rigor, ut non spes modo remedii, sed nec dilatio periculi inveniretur (Justin. 11, 8, 3).
15. Multum diei processerat, quum etiam tum eventus in incerto erat (Sall. Jug. 51, 2).
Предложения с quum explicātivum
1049 ( 959)
1. Quum illi dico. tibi dico (Ter. Ad. 90).
2. Non Hercŭli nocere Dejanīră voluit, quum ei tunĭcam, sanguine Centauri tinctam, dedit (Cic. N. D. 3, 28, 70).
3. Quum de tuis factis publice conqueruntur, nonne hoc indĭcant, tantas esse injurias, ut multo et maluerint de suo more decedere, quam de tuis moribus non dicere? (Cic. Verr. 2, 64. 155).
4. Accepisti a Mamertinis navem contra leges, remisisti contra foedera. Ita in una civitate bis imprŏbus fuisti, quum et remisisti, quod non oportebat, et accepisti, quod non licebat (Cic. Verr. 5. 23, 59).
5. Dixeris maledicto cuncta, quum ingratum hominem dixeris (Syr. 146).
6. Salutem quum utrisque his (=Ligariis) dederis, tres fratres optimos rei publicae condonaveris (Cic. Lig. 12, 36).
7. Ibes avertunt pestem ab Aegypto, quum volŭcres angues, ex vastitate Libyae vento Africo invectas, interficiunt atque consūmunt (Cic. N. D. 1, 36, 101).
8. Praeclare facis, quum et eorum memoriam tenes, quorum uterque tibi testamento liberos suos commendavit, et puerum diligis (Cic. Fin. 3, 2, 9).
Предложения с quum historicum
1050 ( 960-961)
1. Pridie Nonas Junias, quum essem Brundisii, litteras tuas accepi (Cic. Fam. 3, 4, 1).
2. Ex Asia rediens, quum ab Aegīna Megăram versus navigarem, coepi regiones circumcirca prospicĕre. Post me erat Aegīnă, ante me Megăra, dextra Piraeeus, sinistra Corinthus; quae oppida quondam tempore florentissima fuerunt, nunc prostrata et dirŭta ante oculos jacent (Cic. Fam. 4, 5, 4).
3. Desperans victoriam, primum coepi suadēre pacem, cujus fueram semper auctor; deinde, quum ab ea sententia Pompejus valde abhorrēret, suadere institui, ut bellum duceret (Cic. Fam. 7, 3, 2).
4. Quum viderem me a Caesare honorificentissime tractari et unĭce diligi, hominisque liberalitatem incredibilem et singularem fidem nossem, sic ei te commendavi et tradidi, ut gravissime diligentissimeque potui (Cic. Fam. 7, 17, 2).
5. Scis profecto, fuisse quoddam tempus quum homines existimarent, te nimis servire temporibus (Cic. Fam. 10, 3, 3).
6. Quum deficere Alexandrum amici viderent, quaerunt, quem imperii faciat heredem. Respondit: 'dignissimum' (Justin. 12, 15. 8).
7. P. Cornelius Rufus dormiens oculorum visum amisit, quum id sibi accĭdĕre somniaret (Plin. N. H. 7, c. 50, 166).
8. Hostem quum fugĕret, se Fannius ipse perēmit.
Hic, rogo, non furor est, ne moriare mori? (Mart. 2, 80, 1).
9. Haec quum loqueretur, sex lictōres circumsistunt, valentissimi et ad verberandos homines exercitatissimi, caedunt acerrime virgis (Cic. Verr. 5, 54, 142).
10. Quum Sestium jacentem viderent, defetigatione magis, quam misericordiā, caedere destiterunt. (Cic. Sest. 37, 79).
11. Praeclare Aristotĕles, quum idem ab aliis avarus, ab aliis prodĭgus haberetur, argumento id esse ait, eum liberalem esse (Mureti Or. 16=vol. 2, 145).
12. Quam multă passus est Ulixes in illo errore diuturno, quum et mulieribus inserviret, et in omni sermone omnibus affabĭlem se esse vellet! (Cic. Off. 1, 31, 113).
13. Is (=Iphicrătes), quum interrogaretur, utrum pluris, patrem matremne, faceret, 'matrem', inquit (Nep. 11, 3, 4).
14. Saepe ipse vidi, quum ex persōna mihi ardēre oculi hominis histriōnis viderentur (Cic. De or. 2, 46, 193).
15. Quum et medicorum curā, et singulari victūs temperantiā eum morbum depulisse jam videretur, haud ita multo post, domum ut rediit lassus, denuo decubuit, nec alius ei postea morbi, quam vitae, finis fuit (Mureti Or. 26=v. 1, p. 271-2).
16. Quum pestilentiā civitas laboraret, missi legati, ut Aesculapii signum ab Epidauro transferrent, anguem, qui se in navem eorum contulerat, in quo ipsum numen esse constabat, deportaverunt; eoque in insulam Tibĕris egresso, eodem loco aedes Aesculapio constituta est (Liv. Periocha 11).
17. Claudius Pulcher consul, contra auspicia profectus, jussit mergi pullos, qui cibāri nolebant, infeliciter adversus Carthaginienses classe pugnavit. Claudiă, soror Claudii, a ludis revertens, quum turba premeretur, dixit: 'Utinam frater meus viveret et itĕrum classem duceret' Ob eam causam multa ei dicta est (Liv. Periocha 19).
18. Nec vero ille artĭfex (Phidias), quum faceret Jovis formam aut Minervae, contemplabatur aliquem, e quo similitudinem duceret, sed ipsius in mente insidebat species pulchritudinis eximiă quaedam, quam intuens in eaque defixus ad illius similitudinem artem et manum dirigebat (Cic. Or. 2, 9).
19. Zenōnem, quum Athenis essem, audiebam frequenter (Cic. N. D. 1, 21, 59).
20. Olympiae per stadium ingressus esse Milo dicitur, quum umĕris sustinēret bovem vivum (Cic. Sen. 10, 33).
21. Chabrias multa in Europa bella administravit, quum dux Atheniensium esset (Nep. 12, 2, 1).
22. Antigŏnus in proelio, quum adversus Seleucum et Lysimăchum dimicaret, occīsus est (Nep. 21, 3, 2).
23. Datămes pari se virtute praebuit, quum Autophradātes bello persequeretur eos, qui defecerant (Nep. 14, 2, 1).
24. Bello Numantino Micipsă, quum populo Romano equitum atque peditum auxilia mitteret, Jugurtham praefecit Numĭdis, quos in Hispaniam mittebat (Sall. Jug. 7, 2).
25. Multi, quum in potestate essent hostium aut tyrannorum, multi in custodia, multi in exsilio dolorem suum doctrinae studiis levarunt (Cic. Fin. 5, 19, 53).
26. Tuum erga me animum agnōvi multis annis ante bellum civīle, quum Caesar esset in Gallia (Cic. Fam. 11, 27, 2).
27. Themistŏcles peritissimos belli navālis fecit Athenienses: id quartae saluti fuerit universae Graeciae, bello cognitum est Persĭco, quum Xerxes et mari et terrā bellum universae inferret Europae (Nep. 2, 2, 4).
28. Lydus et Tyrrhēnus fratres, quum regnarent in Lydia, sterilitate frugum compulsi, sortīti sunt, uter cum parte multitudinis patriā decederet (Vell. 1, 1, 4).
29. Titii, Hispāni adulescentes, quum ducerentur ad necem, petisse dicitur major Titius a centurionibus, uti se priorem, quam fratrem, interficerent, idque ab iis facile impetrasse (Bell. Afr. 28, 4).
30. Videsne, poëtae quid mali affĕrant? Lamentantes indūcunt fortissimos viros, molliunt animos nostros, ita sunt deinde dulces, ut non legantur modo, sed etiam ediscantur. Recte igĭtur a Platōne eiciuntur ex ea civitate, quam finxit ille, quum optimos mores et optimum reipublicae statum exquireret (Cic. Tusc. 2, 11, 27).
31. Jason, divulgatā opinione tam gloriosae expeditionis, quum ad eum certatim principes juventutis totius ferme orbis concurrerent, exercitum fortissimorum virorum, qui Argonautae cognominati sunt, comparavit (Justin. 42, 2, 11).
32. Aduatŭci, quum omnibus copiis auxilio Nerviis venirent, ex itinere domum reverterunt (Caes. B. G. 2, 29, 1).
33. Pelopĭdas, quum Thessaliam in potestatem Thebanorum cuperet redigere legationisque jure satis tectum se arbitraretur, quod apud omnes gentes sanctum esse consuesset, a tyranno Alexandro Pheraeo comprehensus, in vincla conjectus est (Nep. 16, 5, 1).
34. Quotusquisque formosus est? Athenis quum essem, e gregibus epheborum vix singuli reperiebantur (Cic. N. D. 1, 28, 79).
35. Numquid potes invenire urbem miseriorem, quam Atheniensium fuit, quum illam triginta tyranni divellĕrent? Mille trecentos cives, optimum quemque, occiderant nec finem ideo faciebant, sed irritabat se ipsă sevitiă (Sen. Tranq. 5, 1).
36. Nihil unquam mihi incĭdet, quod tristi excipiam, quod malo vultu. Nullum tribūtum invītus confĕram. Omnia autem, ad quae gemimus, quae expavescimus, tributa vitae sunt: horum nec speraveris immunitatem nec petieris. Quid? Tu nesciebas, haec te optare, quum optares senectutem? Omnia ista in longa vita sunt, quomŏdo in longa via et pulvis et lutum et pluviă (Sen. Ep. 96, 2).
37. Romŭlus, quum inter pastores latrocinaretur, octodecim annos natus, urbem exiguam in Palatīno monte constituit, ante diem undecimam Calendas Majas, Olympiădis sextae anno tertio, post Trojae excidium trecentesimo nonagesimo quarto (Eutrop. 1, 1).
38. Gorgias Leontīnus centum et septem complevit annos neque unquam in suo studio atque opere cessavit. Qui, quum ex eo quaereretur, cur tam diu vellet esse in vita: 'Nihil, habeo', inquit, 'quod accūsem senectutem' (Cic. Sen. 5, 13).
39. Equĭdem adulescentŭlus, quum jam tu (=Tacitus) famā gloriāque florēres, te sequi, tibi 'longo, sed proximus, intervallo' (V. Aen. 5, 320) et esse et haberi concupiscebam (Plin. Ep. 7, 20, 4).
40. A Catone quum quaereretur, quid maxime in re familiari expediret, respondit: 'Bene pascere'. 'Quid secundum?' 'Satis bene pascere'. 'Quid tertium?' 'Male pascere'. 'Quid quartum?' 'Arare' (Cic. Off. 2, 25, 89).
41. Majores nostri, convĕnae pastoresque, quum in his locis nihil praeter silvas paludesque esset, novam urbem tam brevi aedificarunt (Liv. 5, 53, 9).
42. Dionysius aureum Jovi Olympio detraxit amiculum eique laneum pallium injecit, quum id esse aptum ad omne anni tempus diceret (Cic. N. D. 3, 34, 83).
1051 ( 960-961)
Urbāne Ulixes apud Euripĭdem in Cyclōpe, quum Silēno vinum venditurus esset, ita eum alloquitur: 'Vin (=visne) tu prius gustare, quid vini feram?' Cui Silenus: 'Ita convĕnit: nam gustus emptorem vocat' (Mureti Or. 3=v. 2, p. 17).
1052 ( 960-961)
1. Thucydĭdes libros suos tum scripsisse dicitur, quum a republica remōtus atque in exsilium pulsus esset (Cic. De or. 2, 13, 56).
2. Attĭcus, quum septem et septuaginta annos complesset tantāque prosperitate usus esset valetudinis, nactus est morbum, quem initio et ipse et medici contempserunt (Nep. 25, 21, 1).
3. Epaminondas, quum vicisset Lacedaemonios apud Mantinēam atque ipse, gravi vulnere exanimari se, videret, quaesivit, salvusne esset clipeus. Quum, salvum esse, flentes sui respondissent, rogavit, essentne fusi hostes. Quum id quoque, ut cupiebat, audivisset, evelli jussit eam, quā erat transfixus, hastam. (Cic. Fin. 2, 30, 97).
4. Quum Caesar amentiā quādam raperetur et Arimīnum occupavisset, Urbem reliquimus (Cic. Fam. 16, 12, 2).
5. Scipio perpaucis ante mortem diebus, quum et Philus et Manilius adessent et alii plures, tuque etiam, Scaevŏlă, mecum venisses, triduum disseruit de republica (Cic. Lael. 4, 14).
6. Ennius, quum Thyesten fabŭlam docuisset, mortem obiit (Cic. Brut. 20, 78).
7. Quum in eandem tabernam divertissent, simul cenare et in eodem loco somnum capere voluerunt (Cic. Inv. 2, 4, 14).
8. Alexander, quum interemisset Clitum, familiarem suum, vix a se manūs abstinuit: tantă vis fuit paenitendi (Cic. Tusc. 4, 37, 79).
9. Metellus moriens, quum jam ceteris ex partibus oppressa mens esset, extremum sensum ad memoriam reipublicae conservabat (Cic. Cael. 24, 59).
10. Quum in provinciam venissem et propter anni tempus ad exercitum mihi confestim eundum viderem, biduum Laodicēae fui (Cic. Fam. 15, 4, 2).
11. Gallio meus, quum in Achāia febrem habere coepisset, protĭnus navem ascendit, clamĭtans, non corporis esse, sed loci morbum (Sen. Ep. 104, 1).
12. Urbem cuidam Alexander donabat. Quum ille, cui donabatur, se ipse mensus, tanti muneris invidiam refugisset, dicens, non convenire fortunae suae: 'Non quaero', inquit, 'quid te accipere deceat, sed quid me dare' (Sen. Benef. 2, 16, 1).
13. Pythagŏras, quum, Superbo regnante, in Italiam venisset, tenuit Magnam illam Graeciam quum disciplinā, tum etiam auctoritate, multăque saecŭla postea sic viguit Pythagoreorum nomen, ut nulli alii docti viderentur (Cic. Tusc. 1, 16, 38).
14. Hannĭbal, superato Pyrenaeo saltu, per Gallias ad Alpes vēnit et laboriōso per eas transĭtu, quum montānos quoque Gallos obvios aliquot proeliis reppulisset, descendit in Italiam et ad Ticīnum flumen Romanos equestri proelio fudit, in quo vulneratum P. Cornelium Scipiōnem protexit filius, qui Africani postea nomen accepit (Liv. Periocha 21).
15. M. Caeparius, quum mihi in silva obviam venisset, quaesissemque, quid ageres, dixit, te in lecto esse, quod ex pedibus laborares (Cic. Fam. 9, 23).
16. Quum, rogatu fratrum tuorum, venissem mane ad Caesarem atque omnem adeundi et conveniendi illius indignitatem et molestiam pertulissem, quum, fratres et propinqui tui jacerent ad pedes et ego essem locutus, quae causă, quae tuum tempus postulabat, non solum ex oratione Caesaris, quae sane mollis et liberalis fuit, sed etiam ex oculis et vultu, ex multis praeterea signis, quae facilius perspicere potui, quam scribere, hac opinione discessi, ut mihi tua salus dubia non esset (Cic. Fam. 6, 14, 2).
17. Crates, quum indoctum puerum vidisset, paedagogum ejus percussit (Quint. 1, 9, 5).
18. Opinio fuit, Arīnis uxorem, quum audisset, Arinem cum illa sua amica Romam se contulisse, ut nuptiis jungerentur, arsisse dolore muliĕbri et mori, quam id perpĕti, maluisse (Cic. Scaur. 6, 9).
19. Usque ad meridiem aequis viribus ac prope pari spe pugnatum est. Labor et aestus mollia et fluida corpora Gallorum et minime patientia sitis quum decedere pugnā coëgisset, in paucos restantes impĕtum Romani fecerunt fusosque compulerunt in castra (Liv. 34, 47, 5).
20. Quum jam Caesar progressus esset a castris circĭter milia passuum tria, per speculatores nuntiatur ei, copias hostium haud longe ab sese visas (Bell. Afr. 12, 1).
21. Alexander, quum Tarsum venisset, captus Cydni fluminis amoenitate, per mediam urbem influentis, projectis armis, plenus pulveris ac sudoris, in praefrigidam undam se projecit (Justin. 11, 8, 3).
22. Phalerēus Demetrius, quum patriā pulsus esset injuriā, ad Ptolomaeum se regem Alexandrēam contulit (Cic. Fin. 5, 19, 54).
23. Eum (=Antistium) Caesar quum vidisset, nihil aspĕre, nihil acerbe dixit; Romam jussit venire. (Cic. Fam. 13, 29, 4).
24. Quum quadriennio post in Siciliam venissem, sic mihi affecta visa est, ut eae terrae solent, in quibus bellum acerbum diuturnumque versatum est. Quos ego campos antea collesque nitidissimos viridissimosque vidissem, hos ita vastatos nunc ac desertos videbam, ut ager ipse cultorem desiderare ac lugēre dominum videretur (Cic. Verr. 3, 18, 47).
25. Quum adversus Aequos male gesta res esset, L. Quinctius Cincinnatus, dictator factus, quum ruri intentus operi rustĭco esset, ad id bellum gerendum arcessītus est (Liv. Periocha 3).
26. T. Lucretius poëta, amatorio pocŭlo in furorem versus, quum aliquot libros per intervalla insaniae conscripsisset, quos postea Cicero emendavit, propriā se manu interfecit anno aetatis quadragesimo quarto (Suetonius p. 295 Roth).
27. Quum Caesar ad oppidum accessisset castraque ibi poneret, pueri mulieresque ex muro, passis manibus, suo more pacem ab Romanis petierunt (Caes. B. G. 2, 13, 3).
28. Quum per insŭlas in Asiam naviganti mihi nuntiatum esset, Rhodios naves complures instructas et paratas in aqua habere, Rhodum deverti (Lentulus ap. Cic. Fam. 16, 15, 2).
29. Haec quum dixisset (Epaminondas), risus omnium cum hilaritate coortus est (Nep. 15, 8, 5).
30. Rex, quum hoc itinere venire Caesarem comperisset, equitatum omnes expeditosque delectos pedites ad id flumen misit, qui transitu Caesarem prohibērent (Bell. Alex. 29, 2).
31. Phocĭon, quum prope ad annum octogesimum prospĕrā pervenisset fortunā, extremis temporibus magnum in odium pervēnit suorum civium (Nep. 19, 2, 1).
32. Aenēas bellum adversus Mezentium, Etruscorum regem, gessit; in quo quum ipse cecidisset, in locum ejus Ascanius filius successit (Justin. 43, 1, 13).
33. Dionysius, servus meus, qui meam bibliothēcam multorum nummorum tractavit, quum multos libros surripuisset nec, se impūne laturum, putaret, aufūgit (Cic. Fam. 13, 77, 2).
34. Tullus Hostilius, quum triginta duobus annis regnasset, fulmine ictus, cum domo sua arsit (Eutrop. 1, 4).
35. Amulius fratris filiae, Reae Silviae, per speciem honoris, quum Vestālem eam legisset, perpetuā virginitate spem partūs adĭmit (Liv. 1, 3, 11).
36. Timoleon, quum aetate jam provectus esset, sine ullo morbo lumina oculorum amisit. Quam calamitatem ita moderāte tulit, ut neque eum querentem quisquam audierit, neque eo minus privatis publicisque rebus interfuerit (Nep. 20, 4, 1).
Предложения с quum temporale (без замены quum historicum)
1053 ( 962)
1. Quum haec accepta clades est, jam C. Horatius et T. Menenius consules erant (Liv. 2, 51, 1).
2. Quum hae litterae allatae (sunt), forte Nabdalsă in lecto quiescebat (Sall. Jug. 71, 1).
3. Quum hi commeatūs venerunt, Iliturgi oppidum ab Hasdrubăle ac Magōne et Hannibăle ob defectionem ad Romanos oppugnabatur (Liv. 23, 49, 5).
4. Triumphatum nuper de Philippo et de Antiŏcho; ambo regnabant, quum de iis triumphatum est (Liv. 45, 39, 1).
5. Quum Placentiam consul vēnit, jam ex statīvis moverat Hannĭbal Taurinorumque unam urbem vi expugnarat (Liv. 21, 39, 4).
6. Bis consul fuerat P. Africanus et duos terrores hujus imperii, Carthaginem Numantiamque, deleverat, quum accusavit L. Cottam (Cic. Mur. 28, 53).
7. Ite nunc et dicite: 'Demens erat, quum confessus est. At mihi videtur demens fuisse, quum occŭlit (Quint. Decl. 314=p. 269 Lemaire).
8. Sescentesimum et quadragesimum annum urbs nostră (=Roma) agebat, quum primum Cimbrorum audita sunt arma (Tac. Germ. 37, 5).
Предложения с quum causale
1054 ( 963)
1. Quid mi jucundius, quam, quum coram tecum loqui non possim, aut scribere ad te, aut tuas legere litteras? (Cic. Fam. 12, 30, 1).
2. Quum sis mortalis, quae sunt mortālia, cura (Dion. Cato 2, 2).
3. In iis etiam, quae sunt inanima, consuetudo valet, quum locis ipsis delectemur, montuōsis etiam et silvestribus, in quibus diutius commorati sumus (Cic. Lael. 19, 68).
4. Philosophorum opiniones quum tam variae sint tamque inter se dissidentes, alterum fieri profecto potest, ut earum nullă, alterum certe non potest, ut plus ună vera sit (Cic. N. D. 1, 2, 5).
5. Querenti cuidam Socrătes ait: 'Quid miraris, nihil tibi peregrinationes prodesse, quum te circumfĕras? Premit te eădem causă, quae expulit' (Sen. Ep. 28, 2).
6. Aristotĕles scribit, virum praeesse debere, quum uxori virtute praestet. 'Sed interdum', inquit, 'imperant, mulieres, nempe eae, ad quas amplae venerunt hereditates, et bene dotātae' (Lambinus in commentariis ad Hor. Od. 3, 24, 19).
7. Etsi, quem exĭtum acies habitura sit, divinare nemo potest, tamen et belli exitum video, et, si id minus, hoc quidem certe, quum sit necesse, alterum utrum vincere, qualis futura sit vel haec, vel illă victoriă (Cic. Fam. 6, 3, 2).
8. In morbis quum multum fortună confĕrat, eădemque saepe salutaria, saepe vana sint, potest dubitari, secunda valetudo medicinae. an corporis beneficio contigerit (Cels. 7, Praef.=p. 262, 7).
9. Vobis hoc praecipue dico, juvenes. Ideo in secundis rebus nihil in quemquam superbe ac violenter consulere decet nec praesenti credere fortunae, quum, quid vesper ferat, incertum sit. Is demum vir erit, cujus animum neque prospĕră flatu suo effĕrent, nec adversă infringent (Liv. 45, 8, 6).
10. Qui (=quomodo) possum non cupere verum invenire, quum gaudeam, si simile veri quid invenerim? (Cic. Acad. 2, 20, 66).
11. Quum suo cuique judicio sit utendum, difficile factu est, me id sentire, quod tu velis (Cic. N. D. 3, 1, 1).
12. In duobus malis quum fugiendum majus sit, levius est eligendum (Cic. Ep. ad Octav. 8).
13. In aliis rebus si quid erratum est, potest postmŏdum corrĭgi; proeliorum delicta emendationem non recipiunt, quum poenă statim sequatur errorem (Veget. 1, 13=p. 17, 1).
14. A. Intellego, te alias in historia leges observandas, putare alias in poëmăte. - B. Quippe quum in illa omnia ad veritatem referantur, in hoc ad delectationem plerăque; quamquam et apud Herodŏtum patrem historiae, et apud Theopompum sunt innumerabiles fabulae (Cic. Leg. 1, 1, 5).
15. Ibes maximam vim serpentium conficiunt, quum sint aves excelsae, cruribus rigidis, corneo procēroque rostro (Cic. N. D. 1, 36, 100).
16. Negant, omnīno posse reperiri, avesne ante, an ova generata sint, quum et ovum sine ave, et avis sine ovo gigni non possit (Censorinus 4, 3).
17. Dubitare de historiae suavitate nemo potest, quum scripti genus nullum sit, ex quo aut plura aut citius et minore animi contentione discantur, quae jucunda sunt (Mureti Or. 13=v. 2, p. 109).
18. Felicitas cui praecipuă fuerit homini, non est humani judicii, quum prosperitatem ipsam alius alio modo et suopte ingenio quisque determĭnet (Plin. N. H. 7, 40 (41), 130).
19. Non fas est silentio praeteriri regnum Armeniae, quum fines ejus post Parthiam, omnium regnorum magnitudinem supĕrent (Justin. 42, 2, 8).
20. In optimatium dominatu vix partĭceps libertatis potest esse multitudo, quum omni consilio communi ac potestate careat (Cic. Rep. 1, 27, 43).
21. Quum solitudo et vita sine amicis insidiarum et metūs plena sit, ratio ipsă monet amicitias comparare (Cic. Fin. 1, 20, 66).
22. Quaero de te, si sunt di, qui (=quomodo) possint esse beati, quum voluptates corpore percipere non possint (Cic. Fin. 2, 34, 114).
23. Si honesta sunt, quae facis, omnes sciant; si turpia, quid refert, neminem scire, quum tu scias? O te miserum, si contemnis hunc testem! (Sen. Ep. 43, 5).
1055 ( 963)
1. Quum pro sua patria pauci post genus hominum natum reperti sint, qui, nullis praemiis propositis, vitam suam hostium telis objecerint, pro aliena republica quemquam fore putatis, qui se oppōnat periculis, non modo nullo proposito praemio, sed etiam interdicto? (Cic. Balb. 10, 26).
2. Verbĕra quum tuleris discens aliquando magistri,
Fer pătris imperium, quum verbis exit iram (Dion. Cato 4, 6).
3. De pietate Attici quid plura commemŏrem? Quum hoc ipsum vere gloriantem audierim in funere matris suae, se nunquam cum matre in gratiam redisse (Nep. 25, 17, 1).
1056 ( 963)
1. Equites Scipiōnis perveniunt ad oppidum Parădam. Ubi quum ab incŏlis non reciperentur, ideo quod fama de victoria Caesaris praecucurrisset, vi oppido potīti sunt (Bell. Afr. 87, 2).
2. M. Octavius oppidum Salōnas oppugnare instituit. Sed celeriter cives Romani, quum essent infirmi ad resistendum, propter paucitatem hominum crebris confecti vulneribus, ad extremum auxilium descenderunt servosque omnes pubĕres liberaverunt (Caes. B. C. 3, 9, 3).
3. Sed quid poëtas? Opifices post mortem nobilitari volunt. Quid enim Phidias sui similem speciem inclusit in clipeo Minervae, quum inscribere nomen non licēret? Quid? Nostri philosophi nonne in iis libris ipsis, quod scribunt de contemnenda gloria, sua nomina inscribunt? (Cic. Tusc. 1, 15, 34).
4. Quum utile esset scire tempestatem venturam, ad multa signa attendebant veteres, ad cantūs avium, ad motus quadrupĕdum (Weststenius, p. 428 B).
5. Aris, quum hanc suam uxorem, anum et locuplētem et molestam timeret, neque eam habere in matrimonio propter foeditatem, neque dimittere propter dotem volebat (Cic. Scaur. 5, 8).
6. Quum me aegritudo non solum somno privaret, verum ne vigilare quidem sine summo dolore pateretur, tecum ut quasi loquerer, hoc nescio quid scribere institui (Cic. Att. 9, 10, 1).
7. Quamquam gratiarum actionem a te non desiderabam, quum te re ipsa atque animo scirem esse gratissimum, tamen (fatendum est enim) fuit eă mihi perjucunda (Cic. Fam. 10, 19, 1).
8. Phalerēus Demetrius, quum patriā pulsus esset injuriā, ad Ptolomaeum se regem Alexandrēam contulit. Qui quum in philosophia excelleret Theophrastique esset audītor, multă praeclără in illo calamitōso otio scripsit (Cic. Fin. 5, 19, 54).
9. Galli, abundante multitudine, quum eos non caperent terrae, quae genuerant, trecenta milia hominum ad sedes novas quaerendas, velut ver sacrum, miserunt (Justin. 24, 4, 1).
10. Tantălus rex Lydiae quum esset opulentissimus, ipsos deos ad convivia vocasse et ab isdem vicissim eorum mensis adhibitus esse dicitur (Doeringius in commentario ad Hor. Od. 1, 28, 7).
11. Quum cottidiani maximi fierent sumptūs, celeriter pecuniă deesse coepit (Nep. 10, 7, 2).
12. Ingens numerus erat bello Punĭco captorum, quos Hannibal, quum ab suis non redimeretur, venumdederat (Liv. 34, 50, 5).
13. Hannĭbal superabatur navium multitudine. Dolo erat pugnandum, quum par non esset armis (Nep. 23, 10, 4).
14. Atheniensis Clisthĕnes Junōni Samiae, quum rebus timeret suis, filiarum dotes credidisse dicitur (Cic. Leg. 2, 16, 41).
15. Plutarchus ait, regi Dejotăro plures fuisse filios, quorum quum ipse uni relinquere imperium atque omne patrimonium suum cupĕret, quo id facilius faceret, ceteros omnes manibus suis trucidavit (Mureti Or., v. 2, p. 223).
1057 ( 963)
1. Dico illum adolescentem, quum ad illud prandium crudior venisset et sibi tum non pepercisset, aliquot dies aegrotasse et ita esse mortuum (Cic. Cluent. 60, 168).
2. Platōni quum in cunis parvŭlo dormienti apes in labellis consedissent, responsum est, singulari illum suavitate orationis fore. Ita futură eloquentiă provisa in infante est (Cic. Div. 1, 36, 78).
3. Amulius fratris filiae, Reae Silviae, per speciem honoris, quum Vestalem eam legisset, perpetuā virginitate spem partūs ademit (Liv. 1, 3, 11).
4. Quidam, stantibus scalis, quum altitudo caligĭnem oculis offudisset, ad terram delati sunt (Liv. 26, 45, 3).
5. Majores nostri, quum regum potestatem non tulissent, magistratūs annuos creaverunt (Cic. Sest. 65, 137).
6. Caelo serēno interdiu obscurata lux est, quum lună sub orbem solis subisset (Liv. 37, 4, 4).
7. Me incommŏdă valetudo, quā jam emerseram, utpote quum sine febri laborassem, tenebat Brundusii (Cic. Att. 5, 8, 1).
8. Quum et mihi conscius essem, quanti te facerem, et tuam erga me benevolentiam expertus essem, non dubitavi a te petere, quod mihi petendum esset (Cic. Fam. 13, 8, 1).
1058 ( 963)
1. Ille, quum omnis respublica in meo capite discrīmen esset habitura, magnum quiddam spectavit (Cic. Fam. 7, 2, 3).
2. Non enim de bello deliberatis, patres conscripti, quod inferre potestis, gerere non potestis, quum nemo Rhodiorum arma adversus vos laturus sit (Liv. 45, 24, 10).
3. Illud tibi praecipio, ne sis miser ante tempus, quum illă, quae velut imminentia expavisti. fortasse nunquam ventura sint. certe non venerint (Sen. Ep. 13, 4).
Предложения с quum concessivum
1059 ( 964)
1. Qui non vetat peccare, quum possit, jubet (Sen. Tro. 291).
2. Ne bestiae quidem, quas delectationis causā concludimus, quum copiosius alantur, quam si essent liberae, facile patiuntur, sese contineri (Cic. Fin. 5, 20, 56).
3. Theātrum quum commune sit, recte tamen dici potest, ejus esse eum locum, quem quisque occuparit (Cic. Fin. 3, 20, 67).
4. A. Frequenter audivi, vulgo dici, feminam sapientem bis stultam esse. - B. Istuc quidem dici solet, sed a stultis. Femina, quae vere sapit, non videtur sibi sapere: contra, quae, quum nihil sapiat, sibi videtur sapere, eă demum bis stulta est (Erasm. 1, 273).
5. Vide, quantă caritas sit patriae: quum homini sit iratus, tamen reipublicae causā defendit Antonium (Cic. Phil. 8, 6, 18).
6. Mirum mihi videtur, quum statuarum orīgo tam vetus in Italia sit, ligneă potius aut fictilia deorum simulācra in delūbris dicata usque ad devictam Asiam, unde luxuriă (Plin. N. H. 34, 7 (16), 34).
7. Creverunt et opēs, et opum furiōsa cupīdo,
Et, quum possideant plurimă, plura volunt (Ov. F. 1, 211).
8. Crede mihi, multos habeas quum dignus amicos,
Non fuit ē multis quolibet ille minor (Ov. Pont. 1, 9, 37).
9. Quum sis ipse nocens, moritur cur victimă pro te?
Stultitiă est morte alterĭus sperare sălutem (Dion. Cato 4, 14).
10. Quum omnia, quae excesserunt modum, noceant, periculosissimă felicitatis intemperantiă est (Sen. Prov. 4, 10).
11. Druentiă, Alpinus amnis, quum aquae vim vehat ingentem, non tamen navium patiens est (Liv. 21, 31, 10).
12. Ego, me saepe novă videri dicere, intellego, quum pervetĕra dicam, sed inaudītă plerisque (Cic. Or. 3, 12).
13. Timothei moderātae sapientisque vitae quum plerăque possīmus proferre testimonia, uno erimus contenti, quod ex eo facile confĭci poterit, quam carus suis fuerit (Nep. 13, 4, 2).
14. Litterae quum sint paucae, varie tamen collocatae, innumerabilia verba efficiunt (Lactant. Inst. 3, p. 146 Gersdorf).
15. Non sumus modĭcā laudatione contenti: quicquid in nos adulatio sine pudore congessit, tanquam debĭtum prendimus. Optimos nos esse, sapientissimos, affirmantibus assentīmur, quum sciamus, illos saepe multă mentiri (Sen. Ep. 59, 11).
16. In carcĕre Socrătes disputavit et exire, quum essent, qui promitterent fugam, noluit remansitque, ut duarum rerum gravissimarum hominibus metum demĕret, - mortis et carceris (Sen. Ep. 24, 4).
17. Nihil prohibet, quum omnia amicis dicamus esse communia, aliquid amico donari (Sen. Benef. 7, 12, 1).
1060 ( 964)
1. Quum Sophŏcles vel optime scripserit Electram, tamen male conversam Atilii mihi legendam puto (Cic. Fin. 1, 2, 5).
2. Hoc toto proelio, quum ab hora septima ad vespĕrum pugnatum sit, aversum hostem videre nemo potuit (Caes. B. G. 1, 26, 2).
3. Nec enim ullum hoc frigidius flumen attĭgi, quum ad multa accesserim, ut vix pede temptare possim (Cic. Leg. 2, 3, 6).
4. Inventa est haec ars (=geometria) tempore, quo Nilus, plus aequo crescens, confūdit terminos possessionum; ad quos innovandos adhibĭti sunt philosophi, qui lineis diviserunt agros. Inde geometrĭă dicitur, quum non tantum terrae, sed et maris et caeli et aëris spatia metiri consueverit (Servius ad V. Ecl. 3, 41).
5. Nil non mortale tenemus.
Pectoris exceptis ingeniique bonis.
En ego, quum patriā caream vobisque domoque,
Raptăque sint, adĭmi quae potuēre mihi,
Ingenio tămen ipse meo comĭtorque fruorque:
Caesar in hoc potuit juris habere nihil (Ov. Tr. 3, 7, 43).
1061 ( 964)
1. Demosthĕnem scribit Phalerēus, quum 'rho' dicere nequiret, exercitatione fecisse, ut planissime diceret (Cic. Div. 2, 46, 96).
2. Tantum valuit error, ut, corpora cremata quum scirent, tamen ea fieri apud infĕros fingerent, quae sine corporibus nec fieri possent nec intellegi (Cic. Tusc. 1, 16, 37).
3. Philoctētes, quum cruciaretur non ferendis doloribus, propagabat tamen vitam aucupio (Cic. Fin. 5, 11, 32).
4. Cimon fuit tanta liberalitate, quum compluribus locis praedia hortosque haberet, ut nunquam in eis custōdem posuerit fructūs servandi gratiā, ne quis impediretur, quominus eis rebus, quibus quisque vellet, frueretur (Nep. 5, 4, 1).
5. Jugulare civem ne jure quidem quisquam bonus vult; mavult commemorari, se quum posset perdere, pepercisse, quam, quum parcere potuerit, perdidisse (Cic. Quinct. 16, 51).
6. Ipse, quum loci illius cupiditate flagraret, tamen illo ipso in furore suo non est ausus meam domum, cujus cupiditate inflammatus erat, possidĕre (Cic. Dom. 41, 107).
7. Quum esset in Italia bellum tam prope a Sicilia, tamen in Sicilia non fuit. Quid mirum? Ne quum in Sicilia quidem fuit, eodem intervallo pars ejus belli in Italiam ullă pervāsit (Cic. Verr. 5, 2, 6).
8. Parens ejus, quum esset aeger, tamen omnibus rebus illis interfuit, quum infirmitatem corporis virtute animi superaret (Cic. Sulla 12, 34).
9. Ipse Cicero, quum tenuissimā valetudine esset, ne nocturnum quidem sibi tempus ad quiētem relinquebat (Caes. B. G. 5, 40, 7).
10. Corelius Rufus tertio et tricesimo anno pedum dolore correptus est. Hunc, cum senectute ingravescentem, viribus animi sustinebat, quum quidem incredibiles cruciātūs pateretur (Plin. Ep. 1, 12, 4-6).
11. Massurius scribit, 'pellĭcem' apud antiquos eam habitam, quae, quum uxor non esset, cum aliquo tamen vivebat; quam nunc vero nomine amicam, paullo honestiore concubīnam appellari (Digesta 50, 16, 14).
12. Marcelli, Scipiōnis, Mummii domūs, quum honore ac virtute florerent, signis et tabŭlis pictis erant vacuae (Cic. Verr. 1, 21, 55).
13. Apollonius, quum mercēde doceret, tamen non patiebatur, eos, quos judicabat non posse oratores evadere, operam apud sese perdere, dimittebatque (Cic. De or. 1, 28, 126).
14. Attĭcus honores non petiit, quum ei patērent propter vel gratiam vel dignitatem (Nep. 25, 6, 2).
15. Simonĭdes, interrogatus, quamŏbrem, quum esset jam senex et morti proximus, tamen adeo esset attentus ad rem: 'Malim', inquit, 'moriens inimicis relinquere, quam vivus carēre amicis' (Erasmus).
1062 ( 964)
1. Quis nostrum tam animo agresti ac duro fuit, ut Roscii morte nuper non commoveretur? Qui, quum esset senex mortuus, tamen propter excellentem artem ac venustatem videbatur omnīno mori non debuisse (Cic. Arch. 8, 17).
2. Lyso noster, vereor, ne neglegentior sit: primum, quia omnes Graeci, deinde, quod, quum a me litteras accepisset, mihi nullas remisit (Cic. Fam. 16, 4, 2).
3. Moleste tuli, te senatui gratias non egisse, quum esses ab eo ordĭne ornatus summis honoribus (Cic. Fam. 10, 27, 1).
4. Ipse in Asia, quum omnia jam bella terra marique confecisset, classem tamen isdem istis civitatibus imperavit (Cic. Flacc. 12, 29).
5. Timotheus, Conōnis filius, quum belli laude non inferior fuisset, quam pater, ad eam laudem doctrīnae et ingenii gloriam adjecit (Cic. Off. 1, 32, 116).
6. Patrem meum, quum proscriptus non esset, jugulastis, occīsum in proscriptorum numerum rettulistis (Cic. Amer. 11, 32).
7. Plato, quum a tyranno (Dionysio) crudeliter violatus esset, quippe quem venumdari jussisset, tamen eodem rediit, Diōnis precibus adductus (Nep. 10, 2, 3).
Предложения с praesertim quum, quippe quum, utpote quum
1063 ( 965)
1. Sed, quum plus in metuendo mali sit, quam in ipso illo, quod timetur, desino (metuere), praesertim quum id impendeat, in quo non modo dolor nullus, verum finis etiam doloris futurus sit (Cic. Fam. 6, 4, 4).
2. Nec ego id, quod deest antiquitati, flagĭto potius, quam laudo, quod est, praesertim quum majora judĭcem, quae sunt, quam illă, quae desunt (Cic. Or. 50, 169).
3. Videtisne, quos nobis poëtae tradiderunt patris ulciscendi causā supplicium de matre sumpsisse, quum praesertim deorum immortalium jussis atque oracŭlis id fecisse dicantur, tamen ut eos agĭtent Furiae neque consistere usquam patiantur? (Cic. Amer. 24, 66).
4. Nunquam, mehercŭle, ego neque pecunias istorum, neque tecta magnifĭca, neque opes, neque imperia, neque eas, quibus maxime astricti sunt, voluptates in bonis rebus aut expetendis esse duxi, quippe quum viderem, homines, rebus his circumfluentes, eă tamen desiderare maxime, quibus abundarent (Cic. Parad. 1, 1, 6).
5. In nullo quidem morbo minus fortună sibi vindicare, quam ars, potest, utpote quum, repugnante naturā, nihil medicină proficiat (Cels. 3, 1=p. 74, 20).
Предложения с quum adversativum
1064 ( 966)
1. Cur igĭtur Lysias et Hyperīdes amatur, quum penĭtus ignoretur Cato? (Cic. Brut. 17, 68).
2. Habere dicimur febrem, quum illă nos habeat (Sen. Ep. 119, 12).
3. Facundus est error, quum simplex sit veritas (Erasm. 2, 231).
4. Nemo, quam bene vivat, sed quam diu, curat, quum omnibus possit contingere, ut bene vivat, ut diu-nulli (Sen. Ep. 22, 13).
5. In hac artium solā (=medicinā) evĕnit, ut cuicunque medicum se professo statim credatur, quum sit pericŭlum in nullo mendacio majus (Plin. N. H. 29, 1 (8), 17)
6. Simulācra deorum venerantur: illis supplĭcant, genu posĭto, illă adōrant, illis per totum assĭdent diem aut adstant, illis victĭmas caedunt; et, quum haec tantopĕre suspiciant, fabros, qui illă fecere, contemnunt (Sen. fragm. 120=v. 4, p. 443 Haase).
7. Non pudet homines, mitissimum genus, gaudere sanguine alterno et bella gerere gerendăque liberis tradere, quum inter se mutis ac feris pax sit (Sen. Ep. 95, 31).
8. Minime convĕnit, quum ipsi inter nos viles neglectique simus, postulare, ut dis immortalibus cari simus et ab iis diligamur (Cic. Fin. 3, 20, 66).
9. Nostine hos, qui, omnium libidinum servi, sic aliorum vitiis irascuntur, quasi invideant, et gravissime puniunt, quos maxime imitantur? Quum eos etiam, qui non indĭgent clementiā ullius, nihil magis, quam lenitas, deceat (Plin. Ep. 8, 22, 1).
10. Ergo, quum sĭlices, quum dens patientis arātri
Depereat aevo, carmina morte carent (Ov. Am. 1, 15, 31).
11. Quum feriant ūnum, non ūnum fulmina terrent (Ov. Pont. 3, 2, 9).
12. Pronăque quum spectent ănimalia cetera terram,
Os homini sublime dedit caelumque tueri
Jussit et ērectos ad sidera tollere vultūs (Prometheus) (Ov. Met. 1, 84).
13. Seriă quum possim, quod delectantia malo
Scribere, tu causă es, lector amice, mihi,
Qui lĕgis et totā cantas meă carmina Romā.
Sed nescis, quanti stet mihi talis amor (Mart. 5, 16, 1).
14. Qui (=quomŏdo) convenit in minore negotio legem timere, quum eam in majore neglexeris? (Sall. Cat. 51, 24).
15. Quaedam nos magis torquent, quam debent; quaedam ante torquent, quam debent; quaedam torquent, quum omnīno non debeant. Aut augemus dolorem, aut fingimus, aut praecipimus (Sen. Ep. 13, 5).
16. Tu, qui id quaeris, similiter facis, ac si me roges, cur te duobus contuear oculis, quum idem uno assĕqui possim (Cic. N. D. 3, 3, 8).
17. Stultum est praecipere aegro, quid facere tanquam sanus debeat, quum restituenda sanitas sit, sine qua irrĭta sunt praecepta (Sen. Ep. 94, 22).
18. Qui fit, ut, quum, qui amat, agat, quae amatur, patiatur, - occīdere dicatur, quae amatur, quum amans potius occīdat se ipsum? Immo, contra: qui amat, patitur; quae amatur, agit (Erasm. 1, 150).
19. Admīror dementiam nostram, quod tantopĕre amamus rem fugacissimam, corpus, timemusque, ne quando moriamur, quum omne momentum mors prioris habĭtūs sit (Sen. Ep. 58, 23).
1065 ( 966)
Ceres frumenta (invēnit), quum antea glande vescerentur (Plin. N. H. 7, 56 (57), 191).
Предложение с quum в значении 'с тех пор как'
1066 ( 970)
1. Multi anni sunt, quum ille in aere meo est, et a me diligitur propter summam humanitatem et observantiam (Cic. Fam. 15, 14, 1).
2. Puer est ille quidem: nam illi quidem haud sane diu est quum dentes excĭderunt (Plaut. Merc. 540).
3. Nondum centum et decem anni sunt, quum de pecuniis repetundis a L. Pisone lata lex est (Cic. Off. 2, 21, 75).
4. Apud Graecos jam anni prope quadringenti sunt, quum hoc probatur (Cic. Or. 51, 171).
5. Quam multi anni sunt, quum bella a proconsulibus et a propraetoribus administrantur, qui auspicia non habent (Cic. Div. 2, 36, 76).
Предложения и части предложений с quum-tum
1067 ( 971)
1. Nam quum omnis belli Mars communis et quum semper incerti exĭtūs proeliorum sunt, tum hoc tempore ita magnae utrimque copiae, ita paratae ad depugnandum esse dicuntur, ut, utercunque vicerit, non sit mirum futurum (Cic. Fam. 6, 4, 1).
2. Luxuriă quum omni aetati turpis, tum senectuti foedissima est (Cic. Off. 1, 34, 123).
3. Quum omnibus virtutibus me affectum esse cupio, tum nihil est, quod malim, quam me et esse gratum et videri (Cic. Planc. 33, 80).
4. Te valde amamus nosque a te amare quum volumus, tum etiam confidimus (Cic. Fam. 7, 14, 2).
Предложения с союзами dum, quoad, donec, quamdiu
1068 ( 973)
1. Homines, dum docent, discunt (Sen. Ep. 7, 8).
2. Pueri, dum omnia timent, nihil conantur (Quint. 2, 4, 10).
3. Dum spiro, spero (Otto 329).
4. Dum vivis, sperare decet (Priapeia 81, 1).
5. Omnia homini, dum vivit, speranda sunt (Sen. Ep. 70, 6).
6. Dum alienis medemur ulceribus, ulcera nostra cumulamus (Otto 566).
7. Vive, Ulixes, dum licet (Cic. Acad. 2, 28, 89).
8. Dum licet abire, profŭge teque hinc erĭpe: gravis iră regnum est semper (Sen. Med. 493).
9. Quem di diligunt, adolescens moritur dum valet, sentit. sapit (Plaut. Bacch. 816).
10. Nosti mores mulierum: dum moliuntur, dum conantur, annus est (Ter. Heaut. 239).
11. Tali dum pugnatur modo, lente atque paulātim proceditur, crebroque, ut sint auxilio suis, subsistunt, ut tum accĭdit (Caes. B. C. 1, 80, 1).
12. Sed ne, dum huic obsĕquor, vobis molestus sim! (Cic. Fin. 5, 3, 8).
13. Puer jam infĭci debet iis artibus, quas si, dum tener est, combiberit, ad majora veniet paratior (Cic. Fin. 3, 2, 9).
14. Quamdiu vivimus, in certamine sumus (O. 377).
15. Dum singuli pugnant, universi vincuntur (Tac. Germ. 21).
16. Dum divitias consĕqui volumus, in multa mala incidimus (Sen. Ep. 87, 28).
17. Certă mittimus, dum incertă petimus (Pl. Pseud. 685).
18. Qui reipublicae praefuturi sunt, duo Platōnis praecepta teneant: unum, ut utilitatem civium sic tueantur, ut, quaecunque agunt, ad eam refĕrant, oblīti commodorum suorum, alterum, ut totum corpus reipublicae curent, ne, dum partem aliquam tuentur, reliquas desĕrant (Cic. Off. 1, 25, 85).
19. Urbem philosophiae proditis, dum castella defenditis; nam, dum haruspicīnam veram esse vultis, physiologiam totam pervertitis (Cic. Div. 2, 16, 37).
20. Si in hoc erro, qui animos hominum immortales esse credam, libenter erro nec mihi hunc errorem, quo delector, dum vivo, extorqueri volo (Cic. Sen. 23, 85).
21. Cn. Lentŭlus, tribunus militum, quum, praetervĕhens equo, sedentem in saxo, cruore opplētum, consulem vidisset, 'L. Aemili', inquit, 'cape hunc equum, dum et tibi virium aliquid supĕrest, et comes ego te tollere possum ac protegere' (Liv. 22, 49, 7).
22. Conantibus auxiliari suis, 'Frustra', inquit (Marcus Petronius centurio), 'meae vitae subvenire conamini, quem jam sanguis viresque deficiunt. Proinde abīte, dum est facultas, vosque ad legionem recipite' (Caes. B. G. 7, 50, 6).
23. Mariānā clade multos splendidissime natos, senatorium per militiam auspicantes gradum, fortună depressit. alium ex illis pastorem, alium custodem casae fecit: contemne nunc ejus fortunae hominem, in quam transire, dum contemnis, potes (Sen. Ep. 47, 10).
24. Dum vīres annīque sinunt, tolerate labores (Ov. A. A. 2, 669).
25. Opprĭme, dum nŏva sunt, subĭti mala semina morbi (Ov. R. A. 81).
26. Ergo vivamus, dum licet esse bene (Petron. 34).
27. Dum satis est calĭdum, debemus cudere ferrum (Bind. 865).
28. Inops, potentem dum vult imitari, perit (Phaedr. 1, 24, 1).
29. Dum vitant stulti vĭtia, in contraria currunt (Hor. Sat. 1, 2, 24).
30. Perfectum nihil est, dum quidquam restat agendum (Praeceptum juris).
31. Collĭge, virgo, rosas, dum flos novus et nova pubes,
Et memor esto, aevum sic properare tuum (Poëtae lat. min., v. 7, p. 120 Lemaire).
32. Dum licet, in rēbus jucundis vive beatus.
Vive memor, quam sis aevi brevis (Hor. Sat. 2, 6, 96).
33. At tu, dum primi floret tibi temporis aetas,
Utĕre: non tardo labitur illă pede (Tib. 1, 8. 47).
34. Dum novus est, potius coepto pugnemus amori:
Flammă recens parvā sparsă resēdit aquā (Ov. Her. 16 (17), 189).
35. Dum bibimus, dum serta, unguenta, puellas
Poscimus, obrēpit non intellecta senectus (Juv. 9, 128).
36. Res est formă fugax; quis sapiens bono
Confīdat fragĭli? Dum licet, utĕre (Sen. Phaedra 773).
37. Contentio tam diu sapiens est, quamdiu aut proficit aliquid, aut, si non proficit, non obest civitati (Cic. Balb. 27, 60).
38. Nihil proficient praecepta, quamdiu menti error offūsus est (Sen. Ep. 94, 5).
1069 ( 973)
1. Haud longi temporis, dum intolerabilia frigŏra erant, quies militi data est (Liv. 21, 58, 1).
2. Nec enim, dum eram vobiscum, animum meum videbatis, sed, eum esse in hoc corpore, ex iis rebus, quas gerebam, intellegebatis (Cic. Sen. 22, 79).
3. Catilīnă erat unus timendus ex istis omnibus, sed tam diu, dum Urbis moenibus continebatur (Cic. Cat. 3, 7, 16).
4. Dum is (=Sulla) in aliis rebus erat occupatus, qui summam rerum administrabat, erant interea, qui suis vulneribus mederentur (Cic. Amer. 32, 91).
5. Dum necesse erat resque ipsa cogebat, unus (=Sulla) omnia poterat; qui posteāquam magistratūs creavit legesque constituit, suă cuique procuratio auctoritasque est restituta (Cic. Amer. 48, 139).
6. Nec, dum per patentia loca ducebatur agmen, apparuit hostis; ubi rursus silvae intratae (sunt), tum, postremos adorti, cum magna trepidatione ac pavore omnium septingentos milites occīderunt, sex signa ademere (Liv. 21, 25. 11).
7. Sub equestris finem certaminis coorta est peditum pugna, primo et viribus et animis par, dum constabant ordines Gallis Hispanisque (Liv. 22, 47, 4).
8. Legati, ad Hannibălem missi, ita Poenum allocuti sunt: 'Hostes populi Romani fuimus primum per nos ipsi, quoad nostra arma, nostrae vires nos tutari poterant. Postquam iis parum fidebamus, Pyrrho regi nos adjunximus' (Liv. 23, 42, 1.)
9. Dum longius ab munitione aberant Galli, plus multitudine telorum proficiebant; posteaquam propius successerunt, ex vallo ac turribus trajecti pilis, interibant (Caes. B. G. 7, 82, 1).
10. Massilienses, quoad licebat latiore uti spatio, circumvenire nostros contendebant (Caes. B. C. 1, 58, 1).
11. Atticus immortali memoriā perceptā retinebat beneficia; quae autem ipse tribuerat, tamdiu meminerat, quoad ille gratus erat, qui acceperat (Nep. 25, 11, 6).
12. Qui audiebant, quoad poterant, defendebant sententiam suam (Cic. Fin. 2, 1, 2).
13. Nero libros (Vejentōnis) exūri jussit, conquisitōs lectitatosque, donec cum periculo parabantur; mox licentia habendi oblivionem attulit (Tac. Ann. 14, 50).
1070 ( 973)
1. Neque, dum vestris viribus restitistis, neque, dum auxilia ab Romanis sperastis, pacis unquam apud vos mentionem feci. Postquam nec ab Romanis vobis ullā est spes, nec vestră vos jam aut arma aut moenia satis defendunt, pacem affĕro ad vos magis necessariam, quam aequam (Liv. 21, 13, 3).
2. Dum Carthaginenses incolŭmes fuere, jure omniă saeva patiebamur: hostes ab latĕre, vos amici procul, spes omnis in armis erat (Sall. Jug. 14, 10).
3. Hic, quum fratri, interclūso ab hostibus, auxilium ferret, illum ex periculo eripuit, ipse, equo vulnerato dejectus, quoad potuit, fortissime restitit (Caes. B. G. 4, 12, 5).
4. Epaminondas, quoad cum civibus dimicatum est, domi quiētus fuit (Nep. 16, 4, 1).
5. Cato, quoad vixit, virtutum laude crevit (Nep. 24, 2, 4).
6. Nunc quidem jam abiit pestilentiă, sed, quamdiu fuit, me non attĭgit (Cic. Fam. 14, 1, 3).
7. Quoad Pompejus in Italia fuit, sperare non destĭti (Cic. Att. 9, 10, 3).
8. Thebae, quamdiu Epaminondas praefuit reipublicae, caput fuit totius Graeciae (Nep. 15, 10, 4).
9. Epaminondas, quamdiu facta est caedes civium, domo se tenuit (Nep. 15, 10, 3).
10. Quamdiu Etrusci Tarquinio, redire in regnum conanti, opitulati sunt, gravi bello Roma concussa est (Augustini Civ. 1, 16).
1071 ( 973)
1. Mihi tu, tui, tuă omnia maximae curae sunt, et, dum vivam, erunt (Cic. Fam. 6, 3, 4).
2. Quum intellexero, te hoc scientiae genere gaudere, tum et praesens tecum propediem. ut spero, et, dum aberis, absens loquar (Cic. Off. 3, 33, 121).
3. Scipiōnem esse natum, et nos gaudemus, et haec civitas, dum erit, laetabitur (Cic. Lael. 4, 14).
4. Quo modo aut cur tandem hic libero imperabit, qui non potest cupiditatibus suis imperare? Dum quidem his oboediet, non modo imperator, sed liber habendus omnīno non erit (Cic. Parad. 5, 1, 33).
5. Animus hominis dives, non arcă, quae appellari solet. Quamvis illă sit plena, dum te inanem videbo, divitem non putabo (Cic. Parad. 6, 1, 44).
6. Est mihi tecum pro aris et focis certāmen et pro deorum templis atque delūbris proque urbis muris, quos vos, pontifĭces, sanctos esse dicitis. Quae desĕri a me, dum quidem spirare potero, nefas judico (Cic. N. D. 3, 40, 94).
7. Dum hominum genus erit, qui accūset eos, non deĕrit; dum civitas erit, judicia fient (Cic. Amer. 32, 91).
8. De furto dum certă et paucă et magnă dicam breviter, attendite (Cic. Verr. 3, 70, 163).
9. Dum genus hominum, dum populi Romani nomen exstabit, tuă illa pestifĕră intercessio nominabitur (Cic. Phil. 2, 21, 51).
10. Lepidum ego metuam nunquam, bene sperabo, dum licebit (Cic. Phil. 13, 19, 43).
11. Manent istae litterae Mileti et, dum erit illă civitas, manebunt (Cic. Verr. 1, 35, 89).
12. Nihil a nobis, nisi hujus temporis totiusque mei consulatūs memoriam postŭlo: quae dum erit in vestris fixa mentibus, tutissimo me muro saeptum esse arbitrabor (Cic. Cat. 4, 11, 23).
13. Nec, dum vos de vobis aliquid timebitis, illi unquam de se pertimescent (Cic. Sest. 43, 94).
14. Vivet Maeonĭdes, Tenĕdos dum stabit et Ide,
Dum rapĭdu Sĭmoĭs in mare volvet aquas (Ov. Am. 1, 15, 9).
15. Dumque legar, mecum pariter tuă famă legetur (Ov. Tr. 5, 14, 5).
16. In freta dum fluvii current,
Semper honos nōmenque tuum laudesque manebunt (V. Aen. 1, 607).
17. Quem refĕrent Musae, vivet, dum robŏra tellus,
Dum caelum stellas, dum vehet amnis aquas (Tib. 1, 4, 65).
18. Nec eventus modo hoc docet, sed eădem ratio, quae fuit futuraque, donec res eaedem manebunt, immutabilis est (Liv. 22, 39, 10).
Предложения с союзом dum с praesens (historicum) indic.
1072 ( 974)
1. Dum haec in colloquio geruntur, Caesari nuntiatum est, equites Ariovisti accedere et ad nostros adequitare, lapides telaque in nostros conicere (Caes. B. G. 1, 46, 1).
2. Dum paucos dies ad Vesontiōnem rei frumentariae commeatūsque causā (Caesar) moratur, et percontatione nostrorum vocibusque Gallorum ac mercatorum, qui ingenti magnitudine corporum Germanos, incredibili virtute, atque exercitatione in armis esse praedicabant, tantus subĭto timor omnem exercitum occupavit, ut non mediocriter omnium mentes animosque perturbaret (Caes. B. G. 1, 39, 1).
3. Pyrrhus, dum Antigŏnum, in urbe clausum, expugnare conatur, inter confertissimos violentissime dimĭcans, saxo de muris ictus, occīditur (Justin. 25, 5, 1).
4. Deus immortalis haberi
Dum cupit Empedŏcles, ardentem frigidus Aetnam
Insiluit (Hor. A. P. 464).
5. Dum eă Romae geruntur, Catilină ex omni copia duas legiones instituit (Sall. Cat. 56, 1).
6. Dic, hospes, Spartae, nos te hic vidisse jacentes,
Dum sanctis patriae legibus obsequimur (Cic. Tusc. 1, 42, 101).
7. Quem ardorem studii censetis fuisse in Archimēde, qui, dum in pulvĕre quaedam descrībit attentius, ne patriam quidem captam esse senserit? (Cic. Fin. 5, 19, 50).
8. In has clades incĭdimus, dum metui, quam cari esse et dilĭgi, malumus (Cic. Off. 2, 8, 29).
9. Hannĭbal, dum murum incautius subit, adversum femur tragŭla graviter ictus, cecĭdit (Liv. 21, 7, 10).
10. Dum Romani tempus terunt legationibus mittendis, Hannĭbal, quia fessum militem proeliis operibusque habebat, paucorum iis dierum quietem dedit (Liv. 21, 11, 3).
11. Dum elephanti trajiciuntur, intĕrim Hannĭbal Numĭdas equites quingentos ad castra Romana miserat speculatum, ubi et quantae copiae essent et quid pararent (Liv. 21, 29, 1).
12. Dum Hannĭbal trajicit gravius peditum agmen, intĕrim Mago equitesque ad hostes contendunt (Liv. 21, 4, 7).
13. Dum haec in Italia geruntur, Cn. Cornelius Scipio, in Hispaniam cum classe et exercitu missus, omnem oram usque ad Hibērum flumen Romanae dicionis fecit (Liv. 21, 60, 1).
14. Dum haec geruntur in Italia, Cn. Servilius Gemĭnus consul, cum classe centum viginti navium circumvectus Sardiniae et Corsĭcae oram, in Africam transmisit (Liv. 22, 31, 1).
15. Dum haec Romae atque in Italia geruntur, nuntius victoriae ad Cannas Carthagĭnem venerat Mago (Liv. 23, 11, 7).
16. Dum haec in Hispania geruntur, Petelĭa in Bruttiis aliquot post mensibus, quam coepta oppugnari erat, ab Himilcōne, praefecto Hannĭbalis, expugnata est (Liv. 23, 30, 1).
17. A Carthagine in Sardiniam classis missa, foedā tempestate vexata, ad Baliares insulas dejicitur, ibique subductae naves, dum reficiuntur, aliquantum temporis triverunt (Liv. 23, 34, 17).
18. Dum eă Romani parant consultantque, jam Saguntum summa vi oppugnabatur (Liv. 21, 7, 1).
19. Scitis equĭdem, milites, socordiā atque ignaviā Lentŭli quantam ipsi nobisque cladem attulerit, quoque modo, dum ex Urbe praesidia opperior, in Galliam proficisci nequiverim (Sall. Cat. 58, 4).
20. Dum haec Romae geruntur, qui in Numidia relicti a Bestia exercitui praeerant, secuti morem imperatoris sui, plurima et flagitiosissima facinora fecere (Sall. Jug. 32, 2).
21. Dum apud Zamam sic certatur, Jugurthă ex improvīso castra hostium cum magna manu invādit (Sall. Jug. 58, 1).
22. Dum eo modo equites proeliantur, Bocchus cum peditibus, postremam Romanorum aciem invadunt (Sall. Jug. 101, 5).
23. Jugurthă, dum sustentare suos et prope jam adeptam victoriam retinēre cupit, circumventus ab equitibus, dextra sinistraque omnibus occīsis, solus inter tela hostium vitabundus erumpit (Sall. Jug. 101, 9).
24. Me silvā lupus in Sabinā, dum meam canto Lalăgen, fugit inermem (Hor. Od. 1, 22, 9).
25. Ulixes,
Dum sibi, dum sociis redĭtum parat, aspĕra multă
Pertulit (Hor. Ep. 1, 2, 21).
26. Philippus, ab officiis dum redit, conspexit quendam cultello proprios purgantem leniter ungues (Hor. Ep. 1, 7, 47).
27. Corpora nostra rapiuntur fluminum more. Quicquid vides, currit cum tempore. Nihil ex iis, quae videmus, manet. Ego ipse, dum loquor, mutari ista, mutatus sum (Sen. Ep. 58, 22).
28. Epaminondas, dum non ducis tantum, verum et fortissimi militis officio fungitur, graviter vulneratur (Justin. 6, 7, 11).
Предложения с dum, quoad, donec в значении 'пока не'
1073 ( 977)
1. Cervus equum, pugnā melior, communibus herbis
Pellebat, donec minor in certamine longo
Imploravit opes hominis frenumque recepit.
Sed, postquam victor viŏlens discessit ab hoste,
Non equitem dorso, non frenum depŭlit ore (Hor. Ep. 1, 10, 34).
2. Fabius agrum Campānum ferro ignique est depopulatus, donec coacti sunt Campāni egrĕdi portis et castra ante urbem in aperto communire (Liv. 23, 46, 10).
3. Hasdrŭbal, Poenorum imperator, procul ab hoste tenebat se, quoad quattuor milia peditum, mille equites in supplementum missi ex Africa sunt (Liv. 23, 26, 2).
4. Caesar occīsus exanĭmis aliquamdiu jacuit, donec, lecticae impositum, tres servŭli domum rettulérunt (Suet. Julius 82, 3).
5. Milo, quum in senatu fuisset eo die, quoad senatus est dimissus, domum vēnit, calceos et vestimenta mutavit, paullisper, dum se uxor, ut fit, compărat, commoratus est (Cic. Mil. 10, 28).
6. Milites in scaphas et mare territi ruunt; nautae metu, ne compleantur navigia, alii turbae obsistunt, alii ab litore naves in altum expellunt. Inde certāmen, mox etiam pugnă cum vulneribus et caede invĭcem militum nautarumque orītur, donec jussu consulis procul a terra classis submota est (Liv. 41, 3, 2).
7. Cucurrisse MCXL stadia ab Athēnis Lacedaemŏnem biduo Phidippĭdem, magnum erat, donec Anystis, cursor Lacedaemonius et Philonĭdes Alexandri Magni Sicyōne Elim uno die MCCCV stadia cucurrerunt (Plin. N. H. 7, 20, 84).
8. Non faciam finem rogandi, quoad nobis nuntiatum erit, te id fecisse, quod magnā cum spe exspectamus (Cic. Att. 16, 16 E. 16).
1074 ( 978)
1. Sic noctem patēra, sic ducam carmine, donec
Iniciat radios in mea vina dies (Prop. 5, 6, 85).
2. Proditor torqueatur, donec conscios indĭcet (Quint. Decl. 307=p. 235 Lemaire).
3. An exspectatis, dum, exercitu rursus admōto, ferro atque flammā urbem invadat? (Sall. Hist., Oratio Philippi. 10=p. 127 Eussner).
4. Quid est igitur, cur dubitandum sit, quin sint eă, quae disputavi, verissima, si ratio mecum facit, si eventa, si populi, si nationes, si Graeci, si barbări, si majores etiam nostri, si denique hoc semper ita putatum est, si summi philosophi, si poëtae, si sapientissimi viri, qui res publicas constituerunt, qui urbes condiderunt? An, dum bestiae loquantur, exspectamus, hominum consentiente auctoritate contenti non sumus? (Cic. Div. 1, 39, 84).
5. Quid igitur exspectamus? An, dum in foro nobiscum di immortales, dum in viis versentur, dum domi? (Cic. Div. 1, 36, 79).
6. Haec prima lex amicitiae sanciatur, ut ab amicis honestă petamus, amicorum causā honestă faciamus, ne exspectemus quidem, dum rogemur (Cic. Lael. 13, 44).
7. Quid dicam, quantus amor bestiarum sit in educandis custodiendisque iis, quae procreaverunt, usque ad eum finem, dum possint se ipsă defendere? (Cic. N. D. 2, 51, 129).
8. Caesar ex eo tempore, dum ad flumen Varum veniatur, se frumentum daturum pollicetur (Caes. B. C. 1, 87, 1).
9. Etiamne hanc moram afferemus, dum proficiscantur legati, dum revertantur? (Cic. Phil. 5, 12, 31).
10. Dum mihi a te litterae veniant, in Italia morabor (Cic. Fam. 11, 23, 2).
11. Eă (scripta) continebis, quoad ipse te videam (Cic. Att. 13, 21, 4).
12. Opto, ne se illa gens (=Parthi) moveat, dum ad te legiones eae perducantur, quas audio duci (Cic. Fam. 12, 9, 2).
13. Facilius crescit dignitas, quam incĭpit. Pecuniă quoque circa paupertatem plurimum morae habet; dum ex illa erēpat, haeret (Sen. Ep. 101, 2).
1075 ( 978)
1. Erat in eo (=in M. Catōne) aviditas legendi, nec satiari poterat, quippe qui, ne reprensionem quidem vulgi inanem reformīdans, in ipsa curia solēret legere saepe, dum senatus cogeretur (Cic. Fin. 3, 2, 7).
2. Obsidio deinde per paucos dies magis, quam oppugnatio fuit dum vulnus ducis curaretur (Liv. 21, 8, 1).
3. Dilectu perfecto, consules paucos morati (sunt) dies, dum ab sociis ac nomine Latino venirent milites (Liv. 22, 38, 1).
4. Caesar non exspectandum sibi statuit, dum, omnibus fortunis sociorum consumptis, in Santŏnos Helvetii pervenirent (Caes. B. G. 1, 11, 6).
5. Caesar exspectare, dum hostium copiae augerentur equitatusque reverteretur, summae dementiae esse judicabat (Caes. B. G. 4, 13, 2).
6. Caesar, dum relĭquae naves eo convenirent, ad horam nonam in ancŏris exspectavit (Caes. B. G. 4, 23, 4).
7. Comitia dilata (sunt) ex senatūs consulto, dum lex de tacito judicio ferretur (Cic. Att. 4, 17, 3=4, 16, 6).
8. Reus, dum consulerentur patres, retentus in publico est (Liv. 3, 13, 7).
9. Timoleon, dum res (=caedes fratris sui tyranni) conficeretur, procul in praesidio fuit, ne quis satelles posset succurrere (Nep. 20, 1, 4).
10. Subsēdi in ipsa via, dum haec, quae longiorem desidĕrant orationem, summātim tibi perscriberem (Cic. Att. 5, 16, 1).
11. Jussus erat Ti. Claudius classem in Siciliam ducere atque inde in Africam trajicere, et alter consul M. Servilius ad Urbem morari, donec, quo statu res in Africa essent, sciretur (Liv. 30, 38, 6).
1076 ( 979)
1. Rhenus servat nomen et violentiam cursūs, quā Germaniam praevehitur, donec Oceăno misceatur (Tac. Ann. 2, 6, 15).
2. Amputata virorum membra jacebant et, quia calĭdis adhuc vulneribus abĕrat dolor, trunci quoque et debĭles quidam arma non omittebant, donec, multo sanguine effūso, exanimati procumbĕrent (Curt. 4, 15, 17).
3. Elephanti trepidationis aliquantum edebant, donec quietem ipse timor circumspectantibus aquam fecisset (Liv. 21, 28, 11).
Предложения с союзами priusquam и antequam
1077 ( 981)
1. Nec prius ille est a propugnatoribus vacuus relictus locus, quam, omni ex parte summōtis hostibus, finis est pugnandi factus (Caes. B. G. 7, 25, 4).
2. Neque finem prius sequendi fecerunt, quam muro oppidi portisque appropinquarunt (Caes. B. G. 7, 47, 3).
3. Tum in fugientes equitatum immittit Marcellus, nec ante finis sequendi est factus, quam in castra paventes compulsi sunt (Liv. 27, 14, 12).
4. Nec ante finitum est proelium, quam tribunus militum, quique circa eum constiterant, interfecti sunt (Liv. 41, 2, 10).
5. Nec hospitale quicquam pacatumve satis prius auditum in Gallia a legatis Romanis, quam Massiliam venere (Liv. 21, 20, 7).
6. Lacrimantem juvenem cernens, non ante precibus abstĭtit, quam pervīcit, ut gladium poneret fidemque daret, nihil (se) facturum tale (Liv. 23, 9, 9).
7. Deletam ibi legionem, ita ut nuntius non superesset, quidam auctores sunt, nec ante ad consules famam ejus cladis perlatam, quam in conspectu fuere Gallorum equites, pectoribus equorum suspensa gestantes capita et lanceis infixa, ovantesque moris sui carmine (Liv. 10, 26, 10).
8. Retro consul movit castra. ut sementem Campani facerent, nec ante violavit agrum Campānum, quam jam altae in segetibus herbae pabŭlum praebere poterant (Liv. 23, 48, 1).
9. Neque prius eum (=Lysim, philosophiae praeceptorem) a se dimisit (Epaminondas), quam in doctrinis antecessit condiscipulos (Nep. 15, 2, 2).
10. Lacedaemonii apud Mantineam universi in unum (Epaminondam) impĕtum fecerunt neque prius abscesserunt, quam, fortissime Epaminondam pugnantem, sparo emĭnus percussum, concidĕre, viderunt. Hujus casu aliquantum retardati sunt Boeotii, neque tamen prius pugnā excesserunt, quam repugnantes profligarunt (Nep. 15, 9, 1-2.
1078 ( 981)
1. Etsi teneo, quid sit dicere paratus, nihil tamen contra disputabo, priusquam dixerit (Cic. Flacc. 21, 51).
2. Respondeo Himilcōni, non desiturum (me) ante invictum vestrum imperatorem incusare, quam finitum aliquā tolerabili condicione bellum videro (Liv. 23, 12, 10).
3. Arretii ante moenia sedeamus, nec ante nos hinc moverimus, quam patres acciverint (Liv. 22, 3, 10).
4. Priusquam eorum scelus expiaritis (=expiaveritis), ne quid usquam rei gesseritis (Liv. 29, 18, 9).
5. Neque enim prius contingere cursus potest, quam scierimus, quo sit et quā perveniendum (Quint. 10, 7, 5).
6. Aut, non suscĭpi bellum, oportuit, aut, geri pro dignitate populi Romani et perfĭci quam primum, oportet. Perficietur autem, si non ante abscedimus, quam spei nostrae finem captis Vejis imposuerimus (Liv. 5, 4, 10).
7. Nunquam eris dives ante, quam tibi ex tuis possessionibus tantum reficietur, ut eo tueri sex legiones et magna equitum ac peditum auxilia possis (Cic. Parad. 6, 1, 45).
1079 ( 982)
1. Si nostri oblitus es, dabo operam, ut istuc veniam, antequam plane ex animo tuo effluo (Cic. Fam. 7, 14, 1).
2. Priusquam de republica dicere incipio, paucă querar de hesterna Antonii injuria (Cic. Phil. 1, 4, 11).
3. Antequam pro L. Murēna dicere instituo, pro me ipso paucă dicam (Cic. Mur. 1, 2).
4. Antequam de accusatione ipsa dico, de accusatorum spe paucă dicam (Cic. Dej. 2, 7).
5. Cupio, antequam Romam venio, odorari diligentius, quid futurum sit (Cic. Att. 14, 22. 1).
6. Mulier (=Coriolāni mater), 'Sine, priusquam complexum accipio, sciam', inquit, 'ad hostem, an ad filium venerim, captīvă, materne in castris tuis sim' (Liv. 2, 40, 5).
7. Antequam opprĭmit lux majoraque hostium agmina obsaepiunt iter, per hos, qui inordinati atque incomposĭti obstrĕpunt portis, erumpamus (Liv. 22, 50, 8).
8. Nuntia patribus urbem Romanam muniant ac, priusquam hostis victor advĕnit, praesidiis firment (Liv. 22, 49, 10).
9. Sine, priusquam de condicione nostra queror, noxam, cujus arguimur, purgare (Liv. 25, 6, 6).
10. De hoc (=Epaminonda) priusquam scribimus, haec praecipienda videntur lectoribus, ne alienos mores ad suos refĕrant (Nep. 15, 1, 1).
1080 ( 982)
1. Attĭci, priusquam Theseus eos demigrare ex agris et in astu, quod appellatur, omnes se conferre jussit, et sui erant iidem et Attici (Cic. Leg. 2, 2, 5).
2. Phaëthon, antequam constitit, ictu fulminis deflagravit (Cic. Off. 3, 25, 94).
3. Ante judicasti, Epicureum te esse, oportēre, quam istă cognovisti (Cic. N. D. 1, 24, 66).
4. Omniă istă ante facta sunt, non modo quam ego Siciliam, verum etiam quam iste Italiam attĭgit (Cic. Verr. 2, 66, 161).
5. Causam suscepisti antiquiorem memoriā tuā; quae causă ante mortua est, quam tu natus es (Cic. Rab. Perd. 9, 25).
6. Universus senatus multo ante, quam est lata lex de me, gratias agendas censuit civitatibus iis, quae M. Tullium, civem optime de republica merĭtum, recepissent (Cic. Dom. 32, 85).
7. Ego, Plance, necessitudinem constitutam habui cum domo vestra ante aliquanto, quam tu natus es (Cic. Fam. 10, 3, 2).
8. Memini Catōnem anno ante, quam est mortuus. mecum et cum Scipione disserere (Cic. Lael. 3, 11).
9. Quam multă fieri non posse, priusquam sunt facta, judicantur (Plin. N. H. 7, 1, 6).
10. Simul consul de hostium adventu cognovit et ipsi hostes aderant, et priusquam exercitus aut instrui aut sarcĭnas colligere, denique antequam signum aut imperium ullum accipere quivit, equites Mauri in nostros incurrunt (Sall. Jug. 97, 4).
11. Quam bene Saturno vivebant rege, priusquam
Tellus in longas est patefacta vias! (Tib. 1, 3, 35).
1081 ( 983)
1. Ego, ut agitator callĭdus, priusquam ad finem veniam, equos sustinebo (Cic. Acad. 2, 29, 94).
2. Antequam ad populares leges venias, vim istius caelestis legis explāna (Cic. Leg. 2, 4, 9).
3. Vercingetŏrix, priusquam munitiones ab Romanis perficiantur, consilium capit omnem ab se equitatum noctu dimittere (Caes. B. G. 7, 71, 1).
4. Hunc collem celeriter, priusquam ab adversariis sentiatur, commūnit (Caes. B. C. 1, 54, 4).
5. Antequam de singulis loquar, paucă in universum de varietate opinionum dicenda sunt (Quins, 10, 1, 42).
6. Priusquam aggrediar ad jus causamque Cornelii, quiddam de communi condicione omnium nostrum breviter commemorandum videtur (Cic. Balb. 7, 18).
7. Prius de vestro delicto confiteamini, necesse est, quam Ligarii ullam culpam reprehendatis (Cic. Lig. 1, 2).
8. De Catilīnae conjuratione, quam verissime potero, paucis absolvam. De cujus moribus paucă prius explananda sunt, quam initium narrandi faciam (Sall. Cat. 4, 5).
9. Illi (=sapientes viri) me jusserunt omnes conatūs Fortunae, omnes impĕtūs prospicere multo ante, quam incurrant (Sen. Helv. 5, 3).
10. Injuriam qui facturus est, jam fecit. Sic latro est, etiam antequam manūs inquĭnet, quia ad occīdendum jam armatus est et habet spoliandi atque interficiendi voluntatem. Exercetur et aperitur opere nequitiă, non incĭpit (Sen. Ira 1, 3).
11. Antequam audias (amicum), antequam interrŏges, antequam illi aut accusatorem suum nosse liceat aut crimen, irascĕris (Sen. Ira 2, 29, 3).
1082 ( 983)
1. Locus erat quidam, in quo erant eă composita, quibus te rex munerare constituerat. Huc te e balneo, priusquam accumberes, ducere volebat. Erant enim armati, qui te interficerent, in eo ipso loco collocati (Cic. Dej. 6, 17).
2. Milo prius rem transēgit, quam quisquam, eum facturum id, suspicaretur (Cic. Phil. 2, 9, 21).
3. Quis tum populo Romano obtŭlit hunc divīnum adulescentem (=C. Caesarem Octavianum) déus? Qui, quum omnia ad perniciem nostram pestifĕro illi civi (=M. Antonio) patērent, subĭto praeter spem omnium exortus, prius confecit exercitum, quem furori M. Antonii opponeret, quam quisquam, hoc eum cogitare, suspicaretur (Cic. Phil. 5, 16, 43).
4. Cur hunc non audistis tam doctum hominem, priusquam in istum errorem induceremini? (Cic. Pis. 24, 58).
5. Subĭto consilium cepi, ut, antequam luceret, exirem (Cic. Att. 7, 10).
6. Hi (=Hector et Ajax) collocuti (sunt) inter se, priusquam manum consererent (Cic. Tusc. 4, 22, 49).
7. Ludi antequam fierent, servus per circum, quum virgis caederetur, furcam ferens, ductus est (Cic. Div. 1, 26, 55).
8. Caesar prius ad hostium castra pervenit, quam, quid ageretur, Germani sentire possent (Caes. B. G. 4, 14, 1).
9. Omne opus prius est perfectum, quam intellegeretur, ab Afranio castra muniri (Caes. B. C. 1, 41, 5).
10. Prius ad continentem visus est Caesar, quam de ejus adventu famă omnīno in eas regiones perferretur (Caes. B. C. 3, 7, 2).
11. Prius Cassius ad Messanam navibus advolavit, quam Pomponius de ejus adventu cognosceret (Caes. B. C. 1, 101, 1).
12. Germani, priusquam eă pars Menapiorum, quae citra Rhenum erat, certior fieret, flumen transierunt (Caes. B. G. 4, 4, 7).
13. Datis, priusquam Lacedaemonii subsidio venirent, dimicare utile arbitrabatur (Nep. 1, 5, 4).
14. Datămes prius ad hostem pervenire cupiebat, quam de male re gesta famă ad suos perveniret (Nep. 14, 6, 1).
15. Agesilāus tantā celeritate usus est, ut prius in Asiam cum copiis pervenerit, quam regii satrăpae eum scirent profectum (Nep. 17, 2, 2).
16. Agesilāus in Phrygiam se convertit eamque prius depopulatus est, quam Tissaphernes usquam se moveret (Nep. 17, 3, 2).
17. Eumĕnes prius in aciem exercitum eduxit proeliumque commisit, quam milites sui scirent, cum quibus arma conferrent (Nep. 18, 3, 6).
18. Romā legati Carthagĭnem venerunt. Hos Hannibal ratus sui exposcendi gratiā missos, priusquam iis senatus daretur, navem ascendit clam atque in Syriam ad Antiŏchum profūgit (Nep. 23, 7, 6).
19. Priusquam signum pugnae daretur, Hannĭbal, ut palam faceret suis, quo loco Eumĕnes esset, tabellarium in scapha cum caduceo mittit (Nep. 23, 11, 1).
20. Haec ubi nuntiata Marcello sunt, priusquam aliqui motus in urbe oreretur, fortunam pugnae experiri statuit (Liv. 23, 16, 7).
21. Acerrani, ut circumvallari moenia viderunt, priusquam continuarentur hostium opĕra, in urbes Campaniae perfugerunt (Liv. 23, 17, 5).
22. Hasdrŭbal, priusquam moveret castra, pecunias impĕrat populis omnibus suae dicionis (Liv. 23, 28, 5).
23. Gracchus, priusquam se hostes ab repentīno pavōre colligerent, receptui signum dedit ac suos intra muros recepit (Liv. 23, 37. 7).
24. Gracchus, priusquam cum hoste manum consereret, pronuntiat, tempus venisse eis (=volonibus legionum suarum) libertatis, quam diu sperassent, potiundae (Liv. 24, 14, 5).
25. Consules, priusquam ab urbe moverent, prodigia procurarunt, quae nuntiata erant (Liv. 24, 44, 7).
26. Graccho, priusquam ex Lucānis moveret, sacrificanti triste prodigium factum est (Liv. 25, 16, 1).
27. Marcellus, priusquam signa Achradīnam admoveret, praemittit Syracusānos, ut alloquio leni impellerent hostes ad dedendam urbem (Liv. 25, 24, 15).
28. Priusquam in provincias magistratūs proficiscerentur, senatui placuit, L. Postumium consulem ad agrum publicum a privato terminandum in Campaniam ire, cujus ingentem modum possidēre privatos paulātim proferendo fines, constabat. Hic, priusquam ab Roma proficisceretur, litteras Praeneste misit, ut sibi magistratus obviam exiret, locum publice pararet, ubi deverteretur, jumentaque, quum exiret inde, praesto essent (Liv. 42, 1, 6-7).
29. Hannĭbal cum paucis equitibus inter tumultum elapsus, Hadrumētum perfūgit, omnia in proelio, priusquam excederet pugnā, expertus (Liv. 30, 35. 4).
30. Priusquam consules in provincias proficiscerentur, legationes transmarīnas in senatum introduxerunt (Liv. 39, 46, 6).
31. Cn. Sicinius, qui, priusquam magistratu abiret, Brundisium ad classem et ad exercitum praemissus erat, trajectis in Epīrum quinque milibus peditum, trecentis equitibus, in agro Apolloniāti castra habebat (Liv. 42, 36, 8).
32. Non tamen eripuere se hosti: haerens in tergo Romanus, priusquam fores portarum obicerentur, irrumpit (Liv. 1, 14, 11).
33. Romani consules, priusquam educerent in aciem, immolaverunt (Liv. 8, 9, 1).
34. Numĭdae, priusquam ex castris subveniretur, in proximos colles discēdunt (Sall. Jug. 54, 10).
35. Metellus, priusquam ad oppugnandum egrederetur, equitatum omnem pro castris agitare jubet (Sall. Jug. 59, 1).
36. Romae olim poëtae et historici et oratores, quaecunque scripserant, antequam eă in vulgus ederent, amicis recitare solebant (Ruperti in commentario ad Juv. sat., p. 3).
1083 ( 984)
1. Ante triennium, quam Carthāgo deleretur, M. Cato, perpetuus diruendae ejus auctor, L. Censorino, M' Manilio consulibus mortem obiit (Vell. 1, 12, 7).
2. Cynegīri, militis Atheniensis, gloria magnis scriptorum laudibus celebrata est, qui post proelii innuméras caedes, quum fugientes hostes ad naves egisset, onustam navem dextrā manu tenuit nec prius dimisit, quam manum amitteret (Justin. 2, 9, 16).
3. Aetas nostra vidit in Capitolio, priusquam id novissime conflagraret, in cella Junōnis canem ex aere vulnus suum lambentem (Plin. N. H. 34, 7 (17), 38).
4. Nolīte eodem loco existimare futuram rem, quo fuit, antequam lex de hoc ferretur (Liv. 34, 4, 19).
5. Priusquam Claudius consul in provinciam perveniret, Hannibalem adortus C. Hostilius Tubulus incomposito agmini terribilem tumultum intulit (Liv. 27, 40, 10).
6. Priusquam Romani amnem Hibērum transirent, ingentes copias Hispanorum Mago et Hasdrubal fuderunt (Liv. 24, 41, 1).
7. Romanus, clamore prius undique orto, quam satis cerneret, se circumventum esse, sensit, et ante in frontem lateraque pugnari coeptum est, quam satis instrueretur acies aut expediri arma stringique gladii possent (Liv. 22, 4, 7).
8. Plerique et vulnerati et interfecti sunt, priusquam occultum hostem viderent (Liv. 35, 29, 3).
9. Aristīdes interfuit pugnae navāli apud Salamīna, quae facta est prius, quam poenā liberaretur (Nep. 3, 2, 1).
10. Priusquam classis exiret, accĭdit, ut unā nocte omnes Hermae, qui in oppido erant Athēnis, dejicerentur praeter unum (Nep. 7, 3, 2).
11. M. Cato, adolescentūlus, priusquam honoribus operam daret, versatus est in Sabīnis, quod ibi heredium, a patre relictum, habebat (Nep. 24, 1, 1).
12. Hoc (=gravis morbus) priusquam ei (=Attico) accideret, postquam, in dies dolores accrescere febresque accessisse, sensit, Agrippam genĕrum ad se accersi jussit (Nep. 25, 21, 4).
13. Quis Aethiŏpas, antequam cerneret, credidit? (Plin. N. H. 7, 1, 6).
14. Mors dolorum omnium exsolutio est et finis, ultra quem mala nostra non exeunt, quae nos in illam tranquillitatem, in qua, antequam nasceremur, jacuimus, reponit (Sen. Marc. 19, 6).
15. Contiones, priusquam ab Urbe signa moverentur, consulis Varrōnis multae ac feroces fuere (Liv. 22, 38, 6).
16. Amabam Pompejum Saturnīnum laudabamque ejus ingenium, etiam antequam scirem, quam varium esset (Plin. Ep. 1, 16, 1).
1084 ( 985)
1. Lentŭlus Spinther de muro cum vigiliis custodibusque nostris colloquitur, velle (se) Caesarem convenire. Ex oppido mittitur, neque ab eo prius Domitiāni milites discēdunt, quam in conspectum Caesaris deducatur (Caes. B. C. 1, 22, 1-2).
2. Antequam voceris, ne accesseris (Dion. Cato, Sent. 7).
3. Cum hoc (=Neoptolĕmo) concurrit ipse Eumĕnes. Qui, quum inter se complexi, in terram ex equis decidissent, non prius distracti sunt, quam alterum animă relinqueret (Nep. 18, 4, 2).
4. Vos nec cupistis haec, antequam haberetis, nec nunc, quum orbis terrarum in dicione vestra sit, cupere potestis (Liv. 37, 54, 15).
5. Inde non prius egressus est (Themistŏcles), quam rex eum, datā dextrā, in fidem reciperet (Nep. 2, 8, 4).
6. Neque prius inde (=Cypro) discessit (Chabrias), quam totam insulam bello devinceret (Nep. 12, 2, 2).
7. Apprehensum faucibus (Philippum consulem) viator non ante dimisit, quam sanguis in ora et oculos redundaret (Flor. 2, 5, 8; 3, 17, 8).
← Предыдущий раздел: Временные предложения | Оглавление | Следующий раздел: Итеративные предложения →
