Артефакт.lib.ru
Сайт Андрея Пискунова Хостинг Lib.Ru

← Предыдущий раздел: Предложения следствия  |  Оглавление  |  Следующий раздел: Дополнительные предложения с quod →

Вопросительные предложения

(§§ 836—858)

Практическая часть  |  Теоретическая часть

Вопросительные предложения прямые с местоимениями и наречиями

928 ( 836-842)

1. Quis plurimum habet? Is, qui omnium minimum cupit (Syri appendix, 69).

2. Quid consilii datis? (Cic. Acad. 2, 45, 138).

3. Quale illud iter? Quis dux viae? (Tac. Hist. 4, 62, 6).

4. O quantum calīginis mentibus nostris obĭcit magnă felicitas! (Sen. Brev. 13, 7).

5. Quotusquisque adulescentium nostrorum vel aetati alterius, vel auctoritati, ut minor, cedit? Statim sapiunt, statim sciunt omnia, neminem verentur, imitantur neminem, atque ipsi sibi exempla sunt (Plin. Ep. 8, 23, 3).

6. Quotaquaeque felicitatem civitas pertŭlit? (Sen. Ep. 91, 7).

7. Unde tibi haec nota sunt? (Cic. Pis. 28, 68).

8. Cur non mitto mĕos tibi, Pontiliāne, libellos?
Ne mihi tu mittas, Pontiliāne, tuos
(Mart. 7, 3).

9. Cur celatis, quasi turpe aliquid, sententiam vestram? (Cic. Acad. 2, 18, 60).

10. Quare vitiă sua nemo confitētur? (Sen. Ep. 53, 8).

11. Quare ille philosophiae studiōsus est, et tam dives vitam agit? Quare opes contemnendas dicit, et habet? Vitam contemnendam putat, et tamen vivit? Valetudinem contemnendam et tamen illam diligentissime tuetur atque optimam mavult? (Sen. Vita 21, 1).

12. Quotiens te pater ejus domu sua ejēcit? quotiens custōdes posuit, ne limen intrares? (Cic. Phil. 2, 18, 45).

13. Quotiens felicitatis et causă et initium fuit, quod calamĭtas vocabatur? (Sen. Ep. 110, 3).

14. Ecquandone, inquit Drusus, similem mei civem habebit respublica? (Vell. 2, 14, 2).

15. Qui possum non cupere verum invenire, quum gaudeam, si simile veri quid invenerim? (Cic. Acad. 2, 20, 66).

16. Qui convĕnit in minore negotio legem timere, quum eam in majore neglexeris? (Sall. Cat. 51, 24).

17. Quid per agros vagamur? Quin urbes et moenia aggredĭmur? (Liv. 10, 17, 2).

18. Quid mortem congĕmis ac fles?
Cur non, ut plenus vitae conviva, recēdis,
Aequo animoque capis secūram, stulte quiētem?
(Lucr. 3, 947, 951).

19. Quid fles et madĭdos lacrĭmis corrumpis ocellos? (Ov. Am. 3, 6, 57).

20. Quid tumultuāris, soror? quid insānis? (Cic. Cael. 15, 36).

21. Quin taces? (Pl. Persa 730).

22. Quin vocasti hominem ad cenam? (Pl. Stich. 576).

23. Quin, quod est ferendum, fers? (Ter. Ph. 429).

24. A. Nostrum amicum noras Simŭlum, aequalem? - B. Quidni? (Ter. Ad. 465.)

25. A. Nostin porticum apud macellum hac deorsum? - B. Quidni noverim? (Ter. Ad. 573).

Вопросительные предложения прямые с ne

929 ( 845)

1. Potestne bonum cuiquam malo esse? (Cic. Parad. 1, 1, 7).

2. Videsne navem illam? (Cic. Acad. 2, 25, 81).

3. Scisne, me de rebus mihi notissimis dicere? (Cic. Phil. 2, 18, 45).

4. Quid? si tyrannĭdem occupare, si patriam prodere conabitur pater, silebitne filius? (Cic. Off. 3, 23, 90).

5. Videturne (Socrătes) omnem beatam vitam in una virtute ponere? (Cic. Tusc. 5, 12, 35).

6. Potestne rerum major esse dissensio? (Cic. Fin. 3, 13, 44).

7. Poteratne tantus animus efficere non jucundam senectūtem? (Cic. Sen. 16, 56).

8. Estne quisquam tanto inflātus errore, ut sibi se illă scire persuaserit? (Cic. Acad. 2, 36, 116).

9. Vivĕre natūrae si convenienter oportet,
Novistinē locum pŏtiorem rure beato?
(Hor. Ep. 1, 10, 12).

10. Tune, trium litterarum homo, me vitupĕras? (fur) (Pl. Aul. 325).

11. Usque adeone mori miserum est? (V. Aen. 12, 646).

12. Quod omnibus necesse est, idne miserum esse uni potest? (Cic. Tusc. 1, 49, 119).

13. Apollinemne tu Delium spoliare ausus es? Illine tu templo, tam antiquo, tam sancto, manūs impias ac sacrilĕgas afferre conatus es? (Cic. Verr. 1, 18, 47).

14. Quid? qui pecuniae cupiditate, qui voluptatum libidine feruntur, iis nullane est adhibenda curatio? (Cic. Tusc. 3, 2, 4).

15. Quid? mundum praeter hunc unquamne vidisti? Negabis (Cic. N. D. 1, 34, 96).

16. Quae est civitas? Omnisne etiam fugitivorum ac latronum congregată unum in locum multitudo? Certe negabis (Cic. Parad. 4, 1, 27).

17. Nihilne prodest oratōri juris civīlis scientiă? (Cic. De or. 1, 59, 250).

18. Verresne habebit domi suae candelābrum Jovis, e gemmis auroque perfectum? (Cic. Verr. 4, 32, 71).

19. Sapiensne non timeat, ne patriă deleatur? non doleat, si deleta sit? (Cic. Acad. 2, 44. 135).

20. Quisquamne regno gaudet? O fallax bonum,
Quantum malorum fronte quam blandā tegis!
(Sen. Oed. 6).

21. Omniane viris bonis, quae facere possunt, facienda sunt? Etiamne, si turpia, si perniciosă erunt, si facere omnīno non licebit? (Cic. Phil. 13, 6, 14).

22. Si quem subĭtă deprehenderit valetūdo, oratoremne consŭlet? (Quint. Decl. 268 = p. 105 Lemaire).

Вопросительные предложения прямые с num

930 ( 846)

1. Num quis, quod bonus vir esset, gratias dis egit unquam? At quod dives, quod honorātus, quod incolŭmis (Cic. N. D. 3. 36, 87).

2. Quid vos agitis? Num sermonem vestrum aliquem dirēmit noster interventus? (Cic. Rep. 1, 11, 17).

3. Num eloquentiā Platōnem superare possumus? (Cic. Tusc. 1, 11, 24).

4. Num aliquis dolor aut omnīno post mortem sensus in corpore est? (Cic. Tusc. 1, 34, 82).

5. Num imperatōrum scientiă nihil est, quia summus imperator nuper fūgit, amisso exercitu? (Cic. Div. 1, 14, 24).

6. Num ex Aegypto aut Syria frumentum Romam missurus es? (Cic. Verr. 3, 74, 172).

7. Quid? Talpam num desiderare lumen putas? (Cic. Acad. 2, 25, 81).

8. Numquid ergo quisquam amat lucrī causā? (Sen. Ep. 9, 11).

9. Num horum senectus miserabilis fuit, qui se agri cultiōne oblectabant? (Cic. Sen. 16, 56).

10. Bonă facile mutantur in pejus; num quando in bonum vertĕris vitia? (Quint. 1, 1, 5).

11. Sus rostro si humi A litteram impresserit, num propterea suspicari poteris Andromăcham Ennii ab ea posse descrībi? (Cic. Div. 1, 13, 23).

12. Nihil est mundo melius in rerum natura; ne in terris quidem urbe nostra. Num igitur idcirco in urbe esse rationem, cogitationem, mentem putas? Aut, quoniam non sit, num idcirco existimas formīcam anteponendam esse huic pulcherrimae urbi, quod in urbe sensus sit nullus, in formīca non modo sēnsus, sed etiam mens, ratio, memoriă? (Cic. N. D. 3, 9, 21).

Вопросительные предложения прямые с nonne

931 ( 847)

1. Nonne te misĕret mei? (Ter. Andr. 869).

2. Quid? gubernatōres nonne falluntur? (Cic. Div. 1, 14. 24).

3. Nonne tibi satis reipublicae prodesse videor, si perficio, ut nolint obesse, qui possunt? (Cic. Att. 2, 1, 7).

4. Nonne satius est mutum esse. quam. quod nemo intellegat dicere? (Cic. Phil. 3, 9, 22).

5. Aristīdes nonne ob eam causam expulsus est patriā, quod praeter modum justus esset? (Cic. Tusc. 5, 36, 105).

6. Nonne id flagitium est, te aliis consilium dare, foris sapĕre, tibi non posse te auxiliari? (Ter. Heaut. 923).

7. Si te rogavero aliquid. nonne respondebis? (Cic. Tusc. 1, 8, 17).

8. Nonne emŏri per virtutem praestat, quam vitam miseram atque inhonestam per dedĕcus amittere? (Sall. Cat. 20, 9).

9. Sed quid poëtas? Opifices post mortem nobilitari volunt. Quid enim Phidias sui similem speciem inclūsit in clipeo Minervae, quum inscribere non licēret? Quid? Nostri philosophi nonne in iis libris ipsis, quos scribunt de contemnenda gloria, sua nomina inscrībunt? (Cic. Tusc. 1. 15, 34).

10. Nonne ipsum caput et supercilia illa, penĭtus abrasa, olēre malitiam et clamitare calliditatem videntur? Non ab imis unguibus usque ad vertĭcem summum ex fraude, fallaciis, mendaciis constare totus videtur? Qui idcirco capite et superciliis semper est rasis, ne ullum pilum viri boni habere dicatur (Cic. Com. 7, 20).

11. Nonne, ut ignis, in aquam conjectus, continuo restinguitur et refrigeratur. sic refervens falsum crimen, in purissimam et castissimam vitam collatus, statim concĭdit et exstinguitur? (Cic. Com. 6, 17).

12. Quid vero? Qui ingenuis studiis atque artibus delectantur, nonne videmus eos nec valetudinis nec rei familiaris habere rationem omniaque perpĕti, ipsā cognitione et scientiā captos? (Cic. Fin. 5, 18, 48).

13. Nonne. si locuturus es cum aliquo quamlibet docto, uno tamen, minus commovēris, quam si cum multis vel indoctis? Opīnor, quia in numero ipso est quoddam magnum collatumque consilium, quibusque singulis judicii parum, omnibus plurimum (Plin. Ep. 7, 17, 8, 10).

14. Quid? ex philosophis nonne optimus et gravissimus quisque confitetur. multă se ignorare et multă sibi etiam atque etiam esse discenda? (Cic. Tusc. 3, 28, 69).

Вопросительные предложения прямые одночленные без вопросительного слова

932 ( 848)

1. Hodie uxorem ducis? (Ter. Andr. 322).

2. Non omnes homines aliquo errore ducuntur? (Plin. Ep. 9, 12, 1),

3. Non arboribus consĭtă Italia, ut totă pomarium videatur? (Varro. R. R. 1, 2, 6).

4. Non vis esse justus sine gloria? (Sen. Ep. 113 32).

5. Infēlix est Fabricius, quod rus suum, quantum a republica vacavit, fōdit? (Sen. Prov. 3, 6).

6. Tu non intelleges, te querēlis cotidianis nihil proficere? (Cic. Fam. 5, 14. 2).

7. Talis est animorum nostrorum confusio, qualis Lucretio visa est:
'Nam, velŭti pueri trepĭdant atque omnia caecis
In tenĕbris metuunt, ita nos in luce timemus'
(Lucr. 2, 55).
Quid ergo? Non omni puero stultiores sumus, qui in luce timemus? (Sen. Ep. 110, 6).

8. A. Frigus intolerabĭle est corpori nudo. - B. Quid ergo? Non pelles ferarum et aliorum animalium a frigore satis abundeque defendere queunt? Non corticĭbus arbŏrum pleraeque gentes tegunt corpora? Non avium plumae in usum vestis conseruntur? Non hodieque magnă Scytharum pars tergis vulpium induitur ac murum, quae tactu mollia et impenetrabilia ventis sunt? (Sen. Ep. 90. 16).

9. Matrum in libĕros, virorum in uxores scelĕra cernitis? (Cic. Scaur. 7, 13).

10. Quid? Tu ignōras, arbŏres magnas diu crescere, unā hora exstirpari? (Curt. 7, 8, 14).

11. Quid? In nubibus nunquam animadvertisti leonis formam aut hippocentauri? (Cic. Div. 2, 21. 49).

12. Quid? Tu putas, poëtas, quae sentiunt, scribere? (Sen. Contr. 6, 8 = p. 291, 11).

Вопросительные предложения прямые с ut, высказанные с негодованием

933 ( 849)

1. Egone ut meorum liberum ac prolis meae
Fundam cruōrem?
(Sen. Med. 229).

2. Egone ut te interpellem? (Cic. Tusc. 2, 18. 42).

3. Oh, tibi ego ut credam, furcĭfer? (Ter. Andr. 618).

4. Egone, cui daturus non sum (filiam), ut ei despondeam? (Ter. Heaut. 784).

5. Ēine ego ut advorser? (Ter. Andr. 263).

6. Egone illam ut non amem? Egone illi ut non bene velim? (Pl. Truc. 441).

7. Meăne ancillă libera ut sit? (Pl. Curc. 616).

Вопросительные предложения прямые, двойные с utrum - an

934 ( 850)

1. Utrum de imperatōre populi Romani, an de Hannibăle loquimur? (Cic. Att. 7, 11, 1).

2. Utrum amicitias clarorum virorum calamitati hominibus, an ornamento esse mavultis? (Cic. Balb. 28, 65).

3. Quid igitur te, Marciă, movet? Utrum quod filius tuus decessit, an quod non diu vixit? (Sen. Marc. 19, 3).

4. Utrum eă vestră, an nostră culpă est? (Cic. Acad. 2, 29, 95).

5. Utrum superbiorem te pecuniă facit, an quod te imperator consŭlit? (Cic. Fam. 7, 13. 1).

6. Utrum pro ancilla me habes, an pro filia? (Pl. Persa 341).

7. Utrum tu amicis hodie, an inimicis tuis daturus es cenam? (Pl. Pseud. 879).

8. Utrum merĭto mihi istă accidunt, an immerĭto? Si merito, - non est contumeliă, judicium est. Si immerito, - illi, qui injustă facit, erubescendum est (Sen. Const. 16, 3).

9. Quum haec omnia faceres, diceres, administrares, utrum animos sociorum ab republica removebas et abalienabas, an non? (Ad Herenn. 4, 15, 22).

10. Corinthiis bellum indīcamus, an non? (Cic. Inv. 1, 12, 17).

Вопросительные предложения прямые, двойные с ne - an

935 ( 850)

1. A. Malum mihi videtur esse mors. - B. Iisne, qui mortui sunt, an iis, quibus moriendum est? (Cic. Tusc. 1, 5, 9).

2. Terra, quae cum maxima largitate fundit, eă ferarumne, an hominum causā gignere videtur? (Cic. Off. 2, 62, 156).

3. Satisne videor vim verborum tenere, an sum etiam nunc vel Graece loqui vel Latine docendus? (Cic. Fin. 2, 5. 15).

4. Divitiisne homĭnes, an sunt virtute beati (Hor. Sat. 2, 6, 74).

Вопросительные предложения прямые, двойные с an во втором члене, без вопросительного слова в первом

936 ( 850)

1. Quid igĭtur? Haec veră, an falsă sunt? Si, te mentiri dicis idque verum dicis, mentiris, an verum dicis? (Cic. Acad. 2, 29. 95).

2. Xenŏphon Socraticus in ea militia, quā cum Cyro minore perfunctus est, suă scribit somnia, quorum eventūs mirabiles exstiterunt. Mentiri Xenophontem, an delirare dicemus? (Cic. Div. 1, 25. 52).

3. Noster hic populus, cujus imperio jam orbis terrae tenetur, justitiā, an sapientiā est e minimo omnium maximus factus? (Cic. Rep. 3, 15, 24).

4. Uter est divitior: cui deest, an cui supĕrat? qui eget, an qui abundat? (Cic. Parad. 6, 3, 49).

5. Utrum gravius est: oleum, an aquă? (Erasm. 2, 227).

6. Cum homine crudeli nobis res est, an cum fera atque immāni belua? (Cic. Verr. 5, 42, 109).

7. Quae tristitiă, milites, haec est? Hostem, an me, an vos ignoratis? (Liv. 6, 7, 3).

8. Si non deum (= deorum) irā nec fato, sed culpā periimus ad Cannas, cujus tandem eă culpă fuit? Militum, an imperatōrum? (Liv. 25, 6, 6).

Вопросительные предложения прямые, одночленные с an

937 ( 852)

1. An vero oblīti estis, judices, inimicorum Milōnis sermones et opiniones? (Cic. Mil. 23, 62).

2. Quidnam, beneficio provocati, facere debemus? An imitari agros fertĭles, qui multo plus effĕrunt, quam acceperunt? (Cic. Off. 1, 15, 47).

3. An non pulchrum est imitari naturam? (Erasm. 1, 268).

4. An potest cognatio ullă propior esse, quam patriae, in qua etiam parentes continentur? (Cic. Phil. 5, 2, 6).

5. An tu civem ab hoste natura ac loco, non animo factisque distinguis? (Cic. Parad. 4, 2, 30).

6. An quisquam potest sine perturbatione mentis irasci? (Cic. Tusc. 4, 24, 54).

7. An, si quis atro dente me petiverit,
Inultus ut flebo puer?
(Hor. Epod. 6, 15).

8. An quisquam est alius liber, nisi ducere vitam
Cui licet, ut lĭbuit? Licet, ut vŏlo, vivere: non sum
Liberior Bruto?
(Pers. 5, 83).

9. An quisquam potest probare. quod cognitum non habet? (Cic. Fin. 5, 26, 76).

10. A. An non ego dixi, esse hoc futurum? - B. Dixti (= dixisti) (Ter. Andr. 621).

11. An deum aliquem protecturum vos rapturumque hinc putatis? (Liv. 3, 28, 4).

Вопросительные предложения косвенные, одночленные с местоимениями и наречиями

938 ( 853)

1. Scio, quid velis (Plaut. Persa 730).

2. Dic, quid velis (Erasm. 1, 38).

3. Nescis, quam doleam (Ter. Heaut. 934).

4. Quid agas, scire cupio (Cic. Fam. 2, 14).

5. Quaerunt a me, ubi sit pecuniă (Cic. Cluent. 26. 72).

6. Quaerere a nobis soletis, quae vită deorum sit, quaeque ab iis degatur aetas (Cic. N. D. 1, 19, 50).

7. Senes omnia, quae curant, meminerunt: qui sibi, cui ipsi debeant (Cic. Sen. 7, 21).

8. Te non novimus, nescimus, qui sis, nunquam te antea vidimus (Cic. Div. in Caec. 6, 20).

9. Audi, moriens quid dicat Epicūrus, ut intellegas, facta ejus cum dictis discrepare (Cic. Fin. 2, 30, 96).

10. Quaeris a me, quid pro fratre meo facere possim (Cic. Planc. 28, 69).

11. Dic mihi, quare lună dissimillimum soli lumen accipiat, quum accipiat a sole, - quare modo rubeat, modo palleat. Dic mihi, quare omnes stellae inter se dissimilem habeant aliquatĕnus faciem (Sen. Nat. quaest. 7, 27, 1).

12. Democrĭtus optimis verbis causam explĭcat, cur ante lucem galli canant (Cic. Div. 2, 26, 57).

13. Non intellegunt homines, quam magnum vectīgal sit parsimoniă (Cic. Parad. 6, 3, 49).

14. Propĕra per deos! Scis, quantum sit in temporibus, quantum in celeritate (Cic. Ep. ad Brut. 1, 15, 12).

15. Docebo, quomodo fieri dives celerrime possis (Sen. Ep. 119, 1).

16. Quomŏdo istum disertum dicatis, nescio: tria verba non potest jungere (Sen. Ep. 40, 9).

17. Quid quisque nostrum de se loquatur, non est sane requirendum: boni viri judĭcent (Cic. Vatin. 4, 9).

18. Videant, quam me nihil minae, nihil supplicia ipsa moveant (Quint. Decl. 253 = p. 41 Lemaire).

19. Quid facere possim. loquere (Sen. Med. 515).

20. O miser, quum re. tum hoc ipso, quod non sentis, quam miser sis! (Cic. Phil. 13, 17, 34).

21. Nec vero me fŭgit, quam sit acerbum, parentum scelĕra filiorum poenis lui (Cic. Ep. ad Brut. 1, 12, 2).

22. Cygni, providentes. quid in morte boni sit, cum cantu et voluptate moriuntur (Cic. Tusc. 1, 30, 73).

23. An tu ad domos nostras non censes pertinēre - scire, quid agatur et quid fiat domi? (Cic. Rep. 1, 13, 19).

24. Nec sine philosophorum disciplīna possumus judicare, quae vera, quae falsa sint (Cic. Or. 4, 16).

25. Egregie Horatius negat, ad sitim pertinēre, quo pocŭlo aquă aut quam eleganti manu ministretur (Sen. Ep. 119, 14).

26. Vides, Epicūrum quanto opere non tantum eruditiores, sed haec quoque imperitorum turbă miretur (Sen. Ep. 79, 15).

27. Difficile dictu est, quanto opere conciliet animos hominum comitas affabilitasque sermonis (Cic. Off. 2, 14. 48).

28. In nostrāne potestate est, quid meminerimus? (Cic. Fin. 2, 32, 104).

29. Videtisne, ut eos (= impios) agĭtent Furiae neque consistere usquam patiantur? (Cic. Amer. 24, 66).

30. Videtis, ut senectus non modo languĭda atque iners non sit, verum etiam sit operōsa (Cic. Sen. 8, 26).

31. Cottidiānae vitae consuetudo, cujusque ingenium ut sit, declarat maxime (Ter. Heaut. 283).

32. Expertus novi, quantă crux sit amor (Erasm. 1, 160).

33. Fur facile, quem observat, videt; custos, qui fur sit, nescit (Pl. Rud. 385).

34. Sanus est, qui scit, quid sit insaniă (Apul. Apologia = Ht. p. 205).

35. Quantă verborum nobis paupertas, imo egestas sit, nunquam magis, quam hodierno die, intellexi (Sen. Ep. 58, 1).

939 ( 853)

1. Quid deceat vos, non quantum liceat vobis, spectare debetis (Cic. Rab. Post. 5, 11).

2. Incertum est, quo te loco mors exspectet: itaque tu illam omni loco exspecta (Sen. Ep. 26, 7).

3. Ratio docet et explānat, quid faciendum fugiendumve sit (Cic. Off. 1, 28, 101).

4. Quod quis crebro videt, non miratur, etiamsi, cur fiat, nescit (Cic. Div. 2, 22, 49).

5. Qui beatus est, non intellego, quid requīrat, ut sit beatior (Cic. Tusc. 5, 8, 23).

6. Acūte disputantis illud est, non quid quisque dicat, sed quid cuique dicendum sit videre (Cic. Tusc. 5, 10, 28).

7. Non video, quomŏdo sedare possint mala praesentia praeteritae voluptates (Cic. Tusc. 5, 26, 74).

8. Mihi non tam facile in mentem venire solet, quare verum sit aliquid, quam quare falsum (Cic. N. D. 1, 21. 57).

9. Omnibus fere in rebus, quid non sit, citius, quam quid sit, dixerim (Cic. N. D. 1, 21, 60).

10. Hoc sum contentus, quod, etiamsi, quomŏdo quidque fiat, ignōrem, quid fiat, intellego (Cic. Div. 1, 9, 16).

11. Quam bene vivas, refert, non quam diu (Sen. Ep. 101, 15).

12. Nihil interest; quando patiaris, quod quandōque patiendum est (Sen. Ep. 101, 15).

13. Vacui curis etiam, quid in caelo fiat, scire avemus (Cic. Fin. 2, 14, 46).

14. Quidam nequeunt. qualis animus sit vacans corpore, intellegere et cogitatione comprehendere (Cic. Tusc. 1, 22, 50).

15. Negant (philosophi), id esse alienum majestate deorum, scilicet casas omnium introspicere, ut vident, quid cuique condūcat (Cic. Div. 2, 51, 105).

16. Neglegere, quid de se quisque sentiat, non solum arrogantis est, sed etiam omnīno dissolūti (Cic. Off. 1, 29, 99).

17. Tantis in pericŭlis est tuum, M. Cato, videre, quid agatur (Cic. Mur. 38, 83).

18. Cur opĕră philosophiae sit danda, nescio (Cic. Fin. 3, 3, 11).

19. Semper in his studiis laboribusque viventi non intellegitur, quando obrēpat senectus (Cic. Sen. 11, 38).

20. An non intellegis, quales viros summi scelĕris arguas? (Cic. Rab. Perd. 9, 26).

21. Ostendam, quantum salutis commūnis intersit, duos consules in republica esse (Cic. Mur. 2, 4).

22. Te intellegere scio, quanti reipublicae intersit, omnes copias in unum locum convenire (Cic. Att. 8, 6, 2).

23. Caesar Divitiācum docet, quanto opere reipublicae communisque salutis intersit, manūs hostium distineri, ne cum tanta multitudine uno tempore confligendum sit (Caes. B. G. 2, 5, 2).

24. Urbem cuidam Alexander donabat. Quum ille, cui donabatur, diceret, non convenire fortunae suae: 'Non quaero', inquit, 'quid te accipere deceat, sed quid me dare' (Sen. Benef. 2, 16, 1).

25. Sol quantus sit, percĭpi non potest (Cic. Acad. 2, 41, 128).

26. Omnes ex vultu conjectūram faciunt, quantum quisque animi et facultatis habere videatur (Cic. Mur. 21, 44)

27. Quid quaeque nox aut dies ferat, incertum est (Liv. 3, 27, 7).

28. Fauni vocem equidem nunquam audivi; tibi, si, audivisse te, dicis credam, etsi, Faunus omnīno quid sit, nescio (Cic. N. D. 3, 6, 15).

29. Qualis quisque sit, scies, si quemadmŏdum laudet, quemadmŏdum laudetur, aspexeris (Sen. Ep. 52, 12).

30. Neque, vero, quid mihi irascare, intellegere possum (Cic. Sulla 17, 48).

31. Sperat quidem animus; quo eveniat, dis in manu est (Pl. Bacch. 144).

32. Constituendum est, quid velīmus, et in eo perseverandum (Sen. Ep. 23, 8).

33. Scis, quae rectă sit lineă: quid tibi prodest, si, quid in vita rectum sit, ignōras? (Sen. Ep. 88, 13).

34. Ego ad te, de republicā summā quid sentiam, non saepe scribam propter periculum ejusmŏdi litterarum; quid agatur autem, scribam saepius (Cic. Fam. 13, 68, 2).

35. Non in facto laus est, sed in eo, quemadmŏdum fiat (Sen. Ep. 95 40).

36. Omnis dies, omnis horă, quam nihil simus, ostendit et aliquo argumento recenti admŏnet fragilitatis oblītos (Sen. Ep. 101, 1).

37. Quid enim refert, qualis status tuus sit, si tibi videtur malus? (Sen. Ep. 9, 21).

38. Securius divĭtes erimus, si scierimus, quam non sit grave paupĕres esse (Sen. Ep. 18, 8).

39. Qui multum in suorum misericordia ponunt, ignōrant, quam celerĭter lacrĭmae inarescant (Curt. 5, 5, 11).

940 ( 853)

1. Rogĭtant me, ut valeam, quid agam, quid rerum geram (Pl. Aul. 1. 2, 39 = 117).

2. Videtis, ut omnes despiciat, ut hominem prae se neminem putet, ut se solum beatum, solum potentem putet (Cic. Amer. 46. 135).

3. Ignoranti, quem portum petat, nullus suus ventus est (Sen. Ep. 71, 3).

4. Interrŏgas, quid petam ex virtute. Ipsam: nihil enim habet melius; ipsă - pretium sibi (Sen. Vita 9, 4).

5. Tu igĭtur, quid faciendum sit, judicabis (Cic. Fam. 16, 4, 2).

6. Nemo, quam bene vivat, sed quam diu, curat (Sen. Ep. 22, 13).

7. Non refert, quam multos, sed quam bonos habeas libros (Sen. Ep. 45, 1).

8. Qui sit omnium rerum status noster, vides (Cic. Att, 11, 11, 2).

9. Dum deliberamus, quando incipiendum sit, incipere jam serum est (Quint. 12, 6, 3).

10. Jam illă cernimus, ut contra metum et vim suis se armis quaeque bestiă defendat: cornibus tauri, apri dentibus, morsu leones, aliae fugā se, aliae occultatione tutantur (Cic. N. D. 2, 50, 127).

11. Prae metu, ubi sim, nescio (Pl. Cas. 2, 6, 20 = 413).

12. Meam uxorem, Libāne, nescis, qualis sit (Pl. Asin. 59).

13. Scis, quam attente te audire soleam (Cic. Fam. 15. 4, 14).

14. Relĭquas civitates monent, ut ex factis, non ex dictis amicos pensent intellegantque, quibus credendum et a quibus cavendum sit (Liv. 34, 49, 7).

15. Videndum est, non modo quid quisque loquatur, sed etiam quid quisque sentiat, atque etiam de qua causa quisque sentiat (Cic. Off. 1, 41, 147).

16. Multae sunt gentes, quae nondum sciunt, cur lună deficiat, quare obumbretur (Sen. Nat. quaest. 7, 25, 3).

17. Quaeritur, quare hiĕme ningat, non grandĭnet, et vere, jam frigŏre infracto, grando cadat (Sen. Nat. quaest. 4, 4, 1).

18. Ciconiae quonam e loco veniant aut quo se refĕrant, incompertum adhuc est (Plin. N. H. 10, 31, 61).

19. Num, aut quae tempestas impendeat, vates melius conjiciet, quam gubernator, aut morbi naturam acutius, quam medicus, aut belli administrationem prudentius, quam imperator, conjectūrā assequetur? (Cic. Div. 2, 5, 12).

20. Quam versabĭlis Fortuna sit, documentum ipse sum (Curt. 5, 8, 15).

941 ( 853)

1. Dum licet in rebus jucundis vive beatus,
Vive memor, quam sis aevi brevis
(Hor. Sat. 2, 6, 96).

2. Quaerĭtis, (mortales),
Quae sit stellă homini commŏdă, quaeque mală
(Prop. 2, 27, 4; 3, 23, 4).

3. Militis in galea nidum fecēre columbae:
Appāret, Marti quam sit amică Venus
(Petron. fragm. 46 ed. maj.).

4. Cură, quid expediat, prius est, quam quid sit honestum (Ov. Pont. 2, 3, 10).

5. Vero verius ergo quid sit audi:
Verum, Gallĭce, non libenter audis
(Mart. 8, 76, 7).

6. Erĭpit interdum, mŏdo dat medicina salutem,
Quaeque juvet, monstrat, quaeque sit herbă nocens
(Ov. Tr. 2, 269).

7. Uxorem quare locuplētem ducere nolim,
Quaeritis? Uxori nubere nolo meae.
Inferior matrōnă suo sit, Prisce, marīto:
Non alĭter fiunt femină virque pares
(Mart. 8, 12).

8. Odi et amo. Quare id faciam, fortasse requiris.
Nescio, sed fieri sentio et excrucior
(Catull. 85).

9. Aspĭcis, imbelles tentent quam fortia damae
Proelia? tam timĭdis quanta sit iră feris?
In mortem parvis concurrere frontibus ardent.
Vis, Caesar, damis parcere? Mitte canes
(Mart. 4, 74).

10. Si consilium vis,
Permittes ipsis expendĕre numinibus, quid
Conveniat nobis rebusque sit utile nostris.
Nam pro jucundis aptissimă quaeque dabunt di:
Carior est illis homo, quam sibi
(Juv. 10, 346).

11. Perspicĭto tecum tacĭtus, quid quisque loquatur:
Sermo hominum mores et celat et indĭcat idem
(Dion. Cato 4, 20).

12. Discite, quam parvo liceat producere vitam,
Et quantum natură petat
(Lucan. 4, 377).

13. Lucri bonus est odor ex re qualibet...
Unde habeas, quaerit nemo; sed oportet habere
(Juv. 14, 204).

14. Non, quare et unde, - quid habeas, tantum rogant (Incertus poëta ap. Sen. Ep. 115, 14).

15. Cogitato, mus pusillus quam sit sapiens bestiă.
Aetatem qui non cubīli uni unquam committit suam
(Pl. Truc. 868).

16. Qualem, Flacce. velim, quaeris nolimve puellam.
Nolo nimis facilem difficilemque nimis.
Illud, quod medium est atque inter utrumque, probamus:
Nec volo quod cruciat, nec volo. quod satiat
(Mart. 1, 57).

17. Quum recte vivas, ne cures verba malorum:
Arbitrii non est nostri, quid quisque loquatur
(Dion. Cato 3, 2).

18. Qualem commendes, etiam atque etiam aspĭce, ne mox
Incutiant aliēnă tibi peccāta pudorem
(Hor. Ep. 1, 18, 76).

19. Cernis, ut ignāvum corrumpant otia corpus,
Ut capiant vitium, ni moveantur, aquae
(Ov. Pont. 1, 5, 5).

20. Ego deum genus esse semper dixi et dicam caelĭtum,
Sed, eos non curare, opīnor, quid agat humanum genus
(Ennius apud Cic. Div. 2, 50, 104 = Diehl. p. 44).

21. Bene dormit, qui non sentit, quam male dormiat (Syr. 77).

22. Ne tu, quam multis, sed quibus placeas, vide (Syri app. 12).

23. Quid quisque possit, nisi temptando, nesciat (Syri app. 300).

942 ( 853)

1. 'Sed tempus est', inquit Socrătes, 'jam hinc abire me, ut moriar, vos, ut vitam agatis. Utrum autem sit melius, di immortales sciunt; hominem quidem scire arbitror neminem' (Cic. Tusc. 1, 41, 99).

2. Non, quid dicat, sed quid sentiat, refert, nec, quid uno die sentiat, sed quid assidue (Sen. Ep. 9, 22).

3. Haud parvi refert ad hilaritatem convivii, quo quisque loco sedeat (Erasm. v. 2, p. 76).

4. Ennius esse deos censet, sed eos non curare opinatur, quid agat humanum genus (Cic. Div. 1, 58, 132).

5. Quaero de te, si sunt di, qui (= quomodo) possint esse beati, quum voluptates corporis percipere non possint (Cic. Fin. 2, 34, 114).

6. Ego quid agam? Quā aut terrā aut mari persĕquar eum, qui ubi sit, nescio? (Cic. Att. 7, 22, 2).

7. Quaero igitur, vester deus, primum, ubi habĭtet, deinde, quae causă eum loco moveat, si modo movetur aliquando, postremo, quomodo beatus sit (Cic. N. D. 1, 37, 104).

8. Nescis, insāne, nescis, quantas vires virtus habeat; nomen tantum virtutis usurpas; quid ipsă valeat, ignōras (Cic. Parad. 2, 17).

9. Harum sententiarum quae veră sit, deus aliqui viderit; quae veri simillimă, magna quaestio est (Cic. Tusc. 1, 11, 23).

10. Cogĭto mecum, quam multi corpora exerceant, ingenia quam pauci; quantus ad spectacŭlum fiat concursus, quantă sit circa artes bonas solitudo; quam imbecilli animo sint, quorum lacertos umerosque miramur (Sen. Ep. 80, 2).

11. Malo fulmina non timere, quam nosse. Ităque alios doce, quemadmŏdum fiant; ego mihi metum excŭti volo, non naturam indicari (Sen. Nat. quaest. 2, 59, 1).

12. Videsne, poëtae quid mali affĕrant? Lamentantes indūcunt fortissimos viros, molliunt animos nostros, ita sunt deinde dulces, ut non legantur modo, sed etiam ediscantur. Recte igitur a Platōne ejiciuntur ex ea civitate, quam finxit ille, quum optimos mores et optimum reipublicae statum exquireret (Cic. Tusc. 2, 11, 27).

13. Olim non librum in manūs, non stilum sumpsi; olim nescio, quid sit otium, quid quies, quid denĭque illud iners quidem, jucundum tamen nihil agere: adeo multa me negotia amicorum nec secedere nec studere patiuntur (Plin. Ep. 8, 9).

14. Si, ut vasa eum odōrem, quo primum imbūta sunt, ita animi, quas primas opiniones combiberunt, constantissime servant, - diligenter nobis videndum est, ut in gravibus et seriis rebus statim a principio videamus, quid verissimum sit idque perpetuo retineamus (Mureti Or. 3 = vol. 2, p. 24).

15. Filius: Emŏri cupio. - Pater: Prius disce, quaeso, quid sit vivere. Ubi scies, si displicebit vită, tum istoc utitor (Ter. Heaut. 971).

16. 'Heus tu pater', inquit (filius), 'aetas quae meă sit, ipse vides. Satis sub imperio tuo egi, valet mihi judicium, valet ingenii vigor, meas vires volo experiri' (Acolastus 142).

17. Plerique errare malunt eamque sententiam, quam adamaverunt, pugnacissime defendere, quam sine pertinacia, quid constantissime dicatur, exquirere (Cic. Acad. 2, 3, 9).

18. Intrandum est in rerum naturam et penĭtus, quid eă postŭlet, pervidendum: alĭter enim nosmet ipsos nosse non possumus. Quod praeceptum quia majus erat, quam ut ab homine videretur, idcirco assignatum est deo. Jubet igĭtur nos Pythius Apollo noscere nosmet ipsos (Cic. Fin. 5, 16, 44).

19. Assentior Platoni, nihil tam facile in animos tenĕros atque molles influere, quam varios canendi sonos, quorum dici vix potest, quantă sit vis in utramque partem (Cic. Leg. 2, 15, 38).

943 ( 853)

1. Quae sit libertas, quaeris? Nulli rei servire, nulli necessitati, nullis casibus (Sen. Ep. 51, 9).

2. Stat quidem termĭnus nobis, ubi illum inexorabĭlis fatorum necessitas fixit, sed nemo scit nostrum, quam prope versetur termĭnum (Sen. Ep. 101, 7).

3. Cogita, quantum nobis exempla bona prosint: scies, magnorum virorum non minus praesentiam esse utilem, quam memoriam (Sen. Ep. 102, 30).

4. Perīti medīci est - non protĭnus, ut vēnit, apprehendere manu brachium, sed primum residēre hilări vultu, percontarique. quemadmŏdum se habeat; et, si quis ejus metus est, eum probabĭli sermone lenire; tum deinde ejus corpori manum admovēre (Cels. 3, 6 = p. 86. 3).

5. Hoc tibi in conversatione virorum sapientium eveniet: non deprehendes, quemadmŏdum aut quando tibi prosit, profuisse deprehendes (Sen. Ep. 94, 41).

6. Avaritiă senīlis quid sibi velit, non intellĕgo. Potest enim quidquam esse absurdius, quam, quo viae minus restet, eo plus viatici quaerere? (Cic. Sen. 18, 66).

7. Quid? De officio num quis haruspĭcem consŭlit, quemadmŏdum sit cum parentibus, cum fratribus, cum amicis vivendum? Quemadmŏdum utendum pecuniā, quemadmodum honore, quemadmodum imperio? Ad sapientes haec, non ad divīnos referri solent (Cic. Div. 2, 4, 11).

8. Quid? Quum quaeritur, qui sit optimus reipublicae status, quae leges, qui mores aut utiles aut inutiles, haruspicesne ex Etruria arcessentur, an princĭpes statuent et delecti viri, perīti rerum civilium? (Cic. Div. 2, 4, 11).

9. Scire cupio, quid agas, quid exspectes, quam longum istum tuum discessum a nobis futurum putes (Cic. Fam. 7, 10, 3).

10. Quam sint morōsi, qui amant, vel ex hoc intellegi potest: moleste ferebam antea, te invītum istic esse, pungit me rursus, quod scribis, esse te istic libenter (Cic. Fam. 7, 15).

11. Si ii sumus, qui profecto esse debemus, ut nihil arbitremur expedire, nisi quod rectum honestumque sit, non potest esse dubium, quid faciendum nobis sit (Cic. Fam. 4, 2, 2).

12. Illă castigatio efficacior est et altius penĕtrat, quae adjŭvat ratione, quod praecĭpit, quae adjĭcit, quare quidque faciendum sit et quis facientem oboedientemque praeceptis fructus exspectet (Sen. Ep. 94, 44).

13. Diligentissime hoc est eis, qui instituunt aliquos atque erudiunt, videndum, quo suă quemque natură maxime ferre videatur. Et enim videmus, ex eodem quasi ludo summorum in suo cujusque genere artĭficum et magistrorum exisse discipŭlos dissimiles inter se ac tamen laudandos, quum ad cujusque naturam institutio doctoris accommodaretur (Cic. De or. 3, 9, 35).

14. Nemo eorum, qui in republica versantur, quot vincat, sed, a quibus vincatur, aspĭcit. Et illis non tam jucundum est multos post se videre, quam grave aliquem ante se (Sen. Ep. 73, 3).

15. Vult nos ab ebrietate deterrēre Zenon, vir maximus. Audi ergo, quemadmŏdum collĭgat, virum non futurum ebrium: 'Ebrio secrētum sermonem nemo committit, viro autem bono committit, ergo vir bonus ebrius non erit.' Quemadmŏdum opposĭtā interrogatione simili derideatur, attende. Satis est enim unam ponere ex multis: 'Dormienti nemo secrētum sermonem committit, viro autem bono committit; vir bonus ergo non dormit' (Sen. Ep. 83, 9).

16. Quo quisque plus potest quoque latius patet ad Fortunae incursus, hoc magis cogitare debet atque respicere, quantum in nos Fortunae regnum sit, quam instabĭli sede humană constent (Quint. Decl. 9, 17 = p. 218 Lemaire).

17. Non tranquillo navigamus, sed jam aliquot procellis submersi paene sumus; ităque, quis ad gubernacŭla sedeat, summā curā providendum ac praecavendum vobis est (Liv. 24, 8, 13).

18. Mirum est, quo procēdat Graeca credulitas! Nullum tam impŭdens mendacium est, ut teste careat (Plin. N. H. 8, 22 (34), 82).

944 ( 853)

1. Dic, puer, quis patrem tuum occīderit (Sen. Contr. 7, 5, 2 = p. 335, 1).

2. Quaeris, quomŏdo te sanaverim (Sen. Contr. 4, 5 = p. 266, 17).

3. Gnaeus noster quid consilii ceperit capiatve, nescio (Cic. Att. 7, 10).

4. Oculi, quemadmŏdum animo affecti simus, loquuntur (Cic. Leg. 1, 9, 27).

5. Dici non potest, quam sim hesternā disputatione tuā delectatus, vel potius adjūtus (Cic. Tusc. 2, 4, 10).

6. Ex epistŭlis Demosthĕnis intellegi licet, quam frequens fuerit Platōnis audītor (Cic. Or. 4, 15).

7. Est hoc Gallĭcae consuetudinis, uti et viatōres etiam invītos consistere cogant et, quid quisque eorum de quaque re audierit aut cognoverit, quaerant (Caes. B. G. 4, 5, 2).

8. Cogita, quantum boni opportūnă mors habeat, quam multis diutius vixisse nocuerit (Sen. Marc. 20, 4).

9. Memŏrat, legiones hostium ut fugaverit (Pl. Amph. 136).

10. Quintus fuit mecum dies complūres, et incredibĭle est, quam me in omni genere delectarit (Cic. Att. 16, 5, 2).

11. Vixi, quemadmŏdum volui; quare mortuus sim, nescio (Inscriptio sepulchralis = K. 1172).

12. Illud quaero, peregrīnum cur me esse dixeris (Cic. Sulla 7, 22).

13. Vide, quam mihi persuaserim, te me esse alterum (Cic. Fam. 7, 5, 1).

14. Sed, quae faciam fecerimque pro te, ex illorum te litteris, quam ex meis, malo cognoscere (Cic. Fam. 6, 14, 1).

15. Nunc, cujus jussu venio, et quamobrem venerim, dicam simulque elŏquar nomen meum (Pl. Amph. Prol. 17).

16. Comoediam apud Graecos, dubium est, quis invenerit primus; apud Latinos certum est (De tragoedia et comoedia, p. XLV, Lemaire in editione Terentii).

17. Relĭquum est, judĭces, ut nihil jam quaerere aliud debeatis, nisi uter utri insidias fecerit (Cic. Mil. 9, 23).

18. Scelerate, etiam loqueris? Nescis, quam magnum flagitium admiseris? (Petron. 137).

19. Omnibus in rebus, judices, quae graviores majoresque sunt, quid quisque voluerit, cogitarit, admiserit, non ex crimine, sed ex moribus ejus, qui arguitur, est ponderandum (Cic. Sulla 25, 69).

20. Quomodo fabŭlă, sic vită: non quam diu, sed quam bene acta sit, refert (Sen. Ep. 77, 20).

21. Non quae vel quot legeris, sed quae vel quot scieris, attendendum (Varro, Sent. 83).

22. Mores populi Romani quantum mutaverint. vel hic dies argumento erit (Liv. 39, 51, 10).

23. Interdum ipse, qui juvatur, fallendus est, ut habeat nec, a quo acceperit, sciat (Sen. Benef. 2, 10, 1).

24. Plurimum refert, in quae cujusque virtus tempora inciderit (Plin. N. H. 7, 28 (29), 106).

25. Tu etiam atque etiam vide, quid suscipias, quid sustinēre possis, neque, quam diu vixerit Caesar, sed, quam non diu regnaverit, fac cogites (Cic. Fam. 11, 3, 4).

945 ( 853)

1. O fortunate, nescis, quid mali praeterieris, qui nunquam es ingressus mare. Nam, alias ut mittam miserias, unam hanc vide: dies triginta aut plus eo in navi fui, quum interea semper mortem exspectabam miser: ita usque adversā tempestate usi sumus (Ter. Hec. 418).

2. Possum oblivisci, qui fuerim? non sentire, qui sim? quo caream honore? quā gloriā? quibus libĕris. quibus fortunis? quo fratre? (Cic. Att. 3, 10. 2).

3. Amicus illius fuisti: non potes videri non probasse, quem non ignorasti: redde nobis rationem. quare illi amicus tantopĕre fueris (Quint. Decl. 307 = p. 235 Lemaire).

4. Sic res se habet, ut ad prospĕram adversamve fortunam, qualis sis aut quemadmŏdum vixeris. nihil intersit (Cic. N. D. 3, 37, 89).

5. Quid mihi discedens mandaris (= mandaveris), memini; quid ego tibi scripserim, te non arbitror oblītum (Cic. Fam. 8, 6, 2).

6. Saepe jam audivi, qui reges, quae civitates et nationes per opulentiam magna imperia amiserint, quae per virtutem inŏpes ceperant (Sall. Ep. ad Caes. 11 = p. 136 Gerlach).

7. Quanta multitudo hominum convenerit ad hoc judicium, vides; quae sit omnium mortalium exspectatio, quae cupiditas, ut sevērā judicia fiant, intellegis (Cic. Amer. 5, 11).

8. Nil opus est vetustioribus exemplis, quotiens populus Romanus clades exercituum, interītum ducum, funditus amissas nobiles familias constanter tulerit (Tac. Ann. 3, 6).

9. Cogitemus, quam saepe illos (= amicos) reliquerimus, in aliquam peregrinationem longinquam exituri, quam saepe, eodem morantes loco, non viderimus (Sen. Ep. 63, 8).

10. Fuit quaedam ab infinīto tempore aeternitas, quam nullă circumscriptio temporum metiebatur, spatio tamen qualis eă fuerit, intellegi non potest, quod ne in cogitationem quidem cadit, ut fuerit tempus aliquod, nullum quum tempus esset (Cic. N. D. 1, 9, 21).

11. Atticus adolescens seni Sullae fuit jucundissimus, senex adolescenti M. Bruto, cum aequalibus autem suis, Q. Hortensio et M. Cicerone, sic vixit, ut judicare difficile sit, cui aetati fuerit aptissimus (Nep. 25, 16. 1).

12. Est hoc Gallĭcae consuetudinis. ut et viatōres etiam invītos consistere cogant et, quid quisque eorum de quaque re audierit aut cognoverit, quaerant, et mercatōres in oppidis vulgus circumsistat, quibusque ex regionibus veniant quasque ibi res cognoverint, pronuntiare cogant (Caes. B. G. 4, 5, 2).

13. 'At ego', inquis, 'nullum habeo domĭnum'. Bona aetas est: forsĭtan habebis. Nescis, quā aetate Hecŭbă servire coeperit, quā Croesus, quā Darēi mater, quā Platon, quā Diogĕnes? (Sen. Ep. 47, 12).

14. Vis scire, quid philosophiă promittat generi humano? Consilium. Ad miseros advocatus es. Omnes undĭque ad te manūs tendunt, auxilium aliquod implōrant. Dic, quid natură necessarium fecerit, quid supervacuum, quam faciles leges imposuerit, quam jucunda sit vită, quam expedītă illas sequentibus, quam acerbă et implicĭtă eorum, qui opinioni plus, quam naturae crediderunt (Sen. Ep. 48, 7-9).

15. Cogita, quemadmŏdum adhuc fortună nobiscum egerit: eă nobis erepta esse, quae hominibus non minus, quam libĕri, cara esse debent, - patriam, honestatem, dignitatem, honores omnes (Cic. Fam. 4, 5. 2).

16. Me quidem Athenae non tam operibus magnificis delectant, quam recordatione summorum virorum, ubi quisque habitare, ubi sedere, ubi disputare sit solitus, studioseque eorum etiam sepulchra contemplor (Cic. Leg. 2, 2, 4).

17. Quantum praestiterint nostri majores prudentiā ceteris gentibus, tum facillime intellegetis, si cum illorum Lycurgo et Dracōne et Solōne nostras leges conferre volueritis (Cic. De or. 1, 44, 197).

18. Omne humanum genus, quodque est quodque erit, morte damnatum est: omnes, quae usquam rerum potiuntur, urbes, quaeque alienorum imperiorum magnă sunt decŏra, ubi fuerint, aliquando quaeretur, et vario exitii genere tollentur: alias destruent bella, alias desidiă paxque, ad inertiam versă, consūment et magnis opibus exitiōsă res - luxus (Sen. Ep. 71, 15).

19. Diagŏras, quum Samothraciam venisset, 'Atheos' ille qui dicitur, atque ei quidam amicus: 'Tu. qui deos putas humană neglegere, nonne animadvertis ex tot tabŭlis pictis, quam multi votis vim tempestatis effugerint in portumque salvi pervenerint?' 'Ita fit'. inquit: 'illi enim nusquam picti sunt, qui naufragia fecerunt in marique perierunt' (Cic. N. D. 3, 37, 89).

20. Cogita, quas clades ediderit publică ebriĕtas! Haec acerrimas gentes bellicosasque hostibus tradidit; haec multorum annorum pertināci bello defensă moenia patefecit; haec contumacissimos et jugum recusantes in aliēnum egit arbitrium; haec invictos acie mero domuit (Sen. Ep. 83, 22).

21. Permagni interest, quo tibi haec tempore epistŏlă reddita sit: utrum quum sollicitudinis aliquid haberes, an quum ab omni molestia vacuus esses (Cic. Fam. 11, 16, 1).

22. L. Ampelius Macrino suo salutem. Volenti tibi omnia nosse scripsi hunc librum memoriālem, ut noris, quid sit mundus, quid elementa, quid orbis terrarum ferat vel quid genus humanum peregerit (Ampelius, p. 1, Woelfflin).

23. Quomŏdo Maecēnas vixerit. notius est, quam ut narrari nunc debeat, quomodo ambulaverit, quam delicatus fuerit, quam cupierit videri, quam vitia sua latēre noluerit (Sen. Ep. 114, 4).

24. Non possum reticere deae, qua me Allius in re
Juverit aut quantis juverit officiis
(Catull. 68, 41).

25. Tu ne quaesieris - scire nefas, - quem mihi, quem tibi
Finem di dederint, Leuconoë...
Ut melius, quidquid erit, pati!
(Hor. Od. 1, 11 1).

26. Quae mihi praestiteris, memini semperque tenebo.
Cur igitur taceo, Postŭme? Tu loqueris.
Incipio quotiens alicui tuă dona referre,
Protĭnus exclāmat: 'dixerat ipse mihi'.
Non belle quaedam faciunt duo: sufficit unus
Huic opĕri: si vis, ut loquar, ipse tace.
Crede mihi, quamvis ingentia, Postŭme, dona
Auctōris pereunt garrulitate sui
(Mart. 5, 52).

27. Gratum est, quod patriae cīvem populoque dedisti,
Si facis, ut patriae sit idoneus, utilis agris,
Utilis et bellorum, et pacis rebus agendis.
Plurimum enim interĕrit, quibus artibus et quibus hunc tu
Moribus instituas
(Juv. 14, 70).

28. Haec meă, si casu mirāris, epistŏlă quare
Alterĭus digitis scripta sit, aeger eram
(Ov. Tr. 3, 3, 1).

29. Novit namque omnia vates (= Proteus),
Quae sint, quae fuerint, quae mox ventūra trahantur
(V. Georg. 4, 392).

30. Non qui fuerimus, sed qui nunc simus, vide (Phaedri app. 29, 10).

946 ( 853)

1. Neque, hercŭle, quid agam, nec, quid acturus sim, scio (Cic. Att. 7, 10).

2. Graeci in conviviis solent nominare, cui pocŭlum tradituri sint (Cic. Tusc. 1, 40, 96).

3. Defectiones solis et lunae cognitae praedictaeque in omne postĕrum tempus, quae, quantae, quando futurae sint (Cic. N. D. 2, 61, 153).

4. Saepe ne utile quidem est scire, quid futurum sit: miserum est enim, nihil proficientem, angi (Cic. N. D. 3, 6, 14).

5. Est boni consulis non solum videre, quid agatur, verum etiam providere, quid futurum sit (Cic. Mur. 2, 4).

6. Omnibus curae est, et maximae quidem, quae post mortem futura sint (Cic. Tusc. 1, 14, 31).

7. Mihi non minori curae est, qualis respublica post mortem meam futura sit, quam qualis hodie sit (Cic. Lael. 12, 43).

8. Pecuniă, honores, formă, valetudo quam diu affutura sint, certum sciri nullo modo potest (Cic. Leg. 1, 19, 52).

9. Quid agatis et ecquid in Italiam venturi sitis hac hiĕme, fac. plane sciam (Cic. Fam. 7, 16, 3).

10. Ubi sis hibernaturus et quā spe aut condicione, perscribas ad me, velim (Cic. Fam. 7, 17, 3).

11. Ego. quid futurum sit, nescio: quid fieri possit. scio (Sen. Ep. 88, 17).

12. Hoc nos pessimos facit, quod nemo vitam suam respĭcit. Quid facturi simus, cogitamus, et id raro; quid fecerimus, non cogitamus (Sen. Ep. 83, 2).

13. Scio, quantum pondĕris mea commendatio sit habitura (Cic. Fam. 12, 26, 2).

14. Incertum est, quam longă cujusque nostrum vită futura sit (Cic. Verr. 1, 58, 153).

15. Nunc, nec ubi nec quando te sim visurus, possum suspicari (Cic. Att. 11, 13, 2).

16. Etsi, quem exĭtum acies habitura sit, divinare nemo potest, tamen et belli exitum video. et, si id minus, hoc quidem certe, quum sit necesse, alterum utrum vincere, qualis futura sit vel haec, vel illă victoriă (Cic. Fam. 6, 3, 2).

17. Non enim pro tua prudentia debes illud solum animadvertere, quot in praesentia cohortes contra te habeat Caesar, sed quantas brevi tempore equitum et peditum copias contracturus sit (Pompejus in Cic. Ep. ad Att. 8, 12, C, 1).

18. Sapiens vivit, quantum debet, non quantum potest. Videbit, ubi victurus sit, cum quibus, quomŏdo, quid acturus: Cogitat semper, qualis vită, non quanta sit. Si multă occurrunt molestă et tranquillitatem turbantia, emittit se (Sen. Ep. 70, 4).

19. Soli, qui memoriā vigent, sciunt, quid et quomodo dicturi sint, quid responderint, quid supersit (Cic. De or. 2, 87, 355).

20. Hoc scito, non modo me, sed ne ipsum quidem princĭpem (= Caesarem) scire, quid futurum sit. Nos enim illi servimus, ille temporibus: ita nec ille, quid tempora postulatura sint, nec nos, quid ille cogitet, scire possumus (Cic. Fam. 9, 17, 3).

21. Neque solum eă perspĭcis, quae geruntur quaeque jam gesta sunt, sed etiam qui cursus rerum, qui exĭtus futurus sit (Cic. Fam. 4, 2, 3).

22. Si sunt di neque ante declārant hominibus, quae futura sint, aut non dilĭgunt homines, aut quid eventurum sit, ignōrant, aut existimant, nihil interesse hominum scire, quid sit futurum, aut non censent esse suae majestatis praesignificare hominibus, quae sint futura, aut eă ne ipsi quidem di significare possunt (Cic. Div. 1, 38, 82).

23. Cogĭta, quantum circa te videas malorum, aspĭce, quam nullum sit nefas sine exemplo, quantum cotidie nequitiă proficiat, quantum publice privatimque peccetur: intelleges, satis nos consĕqui, si inter pessimos non sumus (Sen. Ep. 75, 15).

24. Quid sit futurum cras, fuge quaerere et,
Quem sors dierum cumque dabit lucro
Appone
(Hor. Od. 1, 9, 13).

25. Saepe rogare soles, qualis sim, Prisce, futurus,
Si fiam locŭples simque repente potens.
Quemquam posse putas mores narrare futuros?
Dic mihi: si fias tu leo, qualis eris?
(Mart. 12, 92).

947 ( 853)

1. Nec, quibus rationibus superare possent, sed quemadmŏdum uti victoriā deberent, cogitabant (Caes. B. C. 3, 83, 4).

2. Pythagŏras, quot stadiä inter terram et singulas stellas essent, indicavit (Censorinus, 13, 2).

3. Agis rex dicebat, Lacedaemonios non interrogare, quam multi, sed ubi essent hostes (Plutarchus, Moralia 190 C).

4. Semper sapientes judices in rebus judicandis, quid utilitas civitatis posceret, cogitaverunt (Cic. Flacc. 39, 98).

5. Vetus illă Graeciă longe providebat, quam sensim pernicies, lapsă in civium animos, malis studiis malisque doctrīnis repente totas civitates everteret (Cic. Leg. 2, 15, 39).

6. Tum maximus natu iis (= legatis): 'Missi sumus', inquit, 'qui sciscitaremur, quā tandem re fretus arma nobis inferres'. Ad hanc percontationem Gracchus, exercitu se egregio fidentem venisse, respondit (Liv. 40, 47, 6),

7. Cineas, interrogatus a Pyrrho, qualis Roma esset, respondit, regum urbem sibi visam (Justin. 18, 2, 10),

8. Solon Pisistrăto tyranno, quaerenti, quā tandem spe fretus sibi tam audaciter obsisteret, respondisse dicitur: 'Senectute' (Cic. Sen. 20, 72).

9. Simonĭdes, interrogatus, quamobrem, quum esset jam senex et morti proximus, tamen adeo esset attentus ad rem: 'Malim', inquit, 'moriens inimicis relinquere, quam vivus carēre amicis' (Erasmus).

10. Crates, ut ajunt, quum vidisset adulescentŭlum secrēto ambulantem, interrogavit, quid illic faceret. 'Mecum', inquit, 'loquor'. Cui Crates: 'Cave', inquit, 'rogo, et diligenter attende: cum homine malo loquĕris' (Sen. Ep. 10, 1).

11. Corpora curant, intenti, quam mox signum daretur (Liv. 5, 45, 1).

12. Clamare omnes, neminem unquam in Sicilia fuisse Verrucium. Ego instare, ut mihi respondēret, qui esset, ubi esset, unde esset (Cic. Verr. 2, 77, 188).

13. M. Caeparius, quum mihi in silva obviam venisset quaesissemque, quid ageres, dixit, te in lecto esse, quod ex pedibus laborares (Cic. Fam. 9, 23).

14. Quam fortiter ferres commūnes miserias, non intellexi; quam me amares, facile perspexi, sed hoc scieram (Cic. Fam. 4, 15, 1).

15. A Catone quum quaereretur, quid maxime in re familiāri expediret, respondit: 'Bene pascere'. 'Quid secundum?' 'Satis bene pascere'. 'Quid tertium?' 'Male pascere'. 'Quid quartum?' 'Arare' (Cic. Off. 2, 25, 89).

16. M. Cato, a quodam in balneo percussus, objurgatus ab amico, cur hoc pateretur. 'Non memini'. inquit, 'me percussum esse' (Ex Plutarcho Fr. 72).

17. Quid quisque posset, nisi temptando, non didicit (Sen. Prov. 4, 3).

948 ( 853)

1. Pythagŏram ajunt e modŭlo pedis, quantā corporis mole fuisset Hercŭles, judicasse (Muretus, Ep. 97 = p. 146).

2. Solon, quum interrogaretur, cur nullum supplicium constituisset in eum, qui parentem necasset, respondit, se id neminem facturum putasse (Cic. Amer. 25, 70).

3. Non recordabantur, quam parvŭlae saepe causae magnă detrimenta intulissent (Caes. B. C. 3, 72, 4).

4. Nec vero quemquam senem audivi oblītum, quo loco thesaurum obruisset (Cic. Sen. 7, 21).

5. Sciebat, quanti is (= Capĭto) Caesarem faceret semperque fecisset (Cic. 13, 29, 3).

6. Quaererem ex eo (= Panaetio), cujus suorum similis fuisset Africani fratris nepos (Cic. Tusc. 1, 33, 81).

949 ( 853)

1. Divinare autem morientes, illo etiam exemplo confirmat Posidonius, quod affert, Rhodium quendam morientem sex aequāles nominasse et dixisse, qui primus eorum, qui secundus, qui deinde deinceps moriturus esset (Cic. Div. 1, 30, 64).

2. Celĕbrant Graeci Anaxagŏram Clazomenium Olympiădis septuagesimae octavae secundo anno praedixisse caelestium litterarum scientiā, quibus diebus saxum casurum esset e sole: idque factum interdiu in Thraciae parte ad Aegos flumen, qui lapis etiam nunc ostenditur (Plin. N. H. 2, 58 (59), 149).

3. Ex iis litteris, quas Attĭcus. a te missas, mihi legit. quid ageres et ubi esses, cognovi; quando autem te visuri essemus, nihil sane ex iisdem litteris potui suspicari (Cic. Fam. 9, 1, 1).

4. An tu non videas mecum simul, quam illă crudelis esset futură victoriă? (Cic. Fam. 4, 9, 3).

5. Ad cogitationes, quid deinde futurum esset, dolor conversus est (Curt. 10, 5. 7).

6. Atticus potius. quid se facere par esset, intuebatur, quam quid alii laudaturi forent (Nep. 25, 9. 7).

Вопросительные предложения косвенные, одночленные с ne

950 ( 854)

1. Videamus, primum. deorumne providentiā mundus regatur, deinde, consulantne rebus humanis (Cic. N. D. 3, 25, 65).

2. Exquiritur, sitne sapienti capessenda respublica (Cic. De or. 3, 29, 112).

3. Quaeritur. sitne in humano genere sapientiă (Cic. De or. 3, 29, 113).

4. Anquiritur, sitne aliquando mentiri boni viri (Cic. De or. 3, 29, 114).

5. Disseritur. idne sit jus, quod maximae parti sit utile (Cic. De or. 3, 29, 115).

6. Disseritur, expetendăne sit gloriă (Cic. De or. 3, 29, 116).

7. A. Tu igĭtur ne de Persarum quidem rege magno potes dicere beatusne sit? - B. An ego possim, quum ignōrem, quam sit doctus, quam vir bonus? (Cic. Tusc. 5, 12, 35).

8. Adhibitis amicis, praesente matre suā, Dinaeā, uxorem suam interrogavit, essetne praegnans (Cic. Cluent. 12, 33).

9. Praeclāre Anaxagŏras, qui, quum Lampsăci moreretur, quaerentibus amicis, velletne Clazomĕnas in patriam, si quid ei accidisset, auferri: 'Nihil necesse est', inquit, 'undĭque enim ad infĕros. tantundem viae est' (Cic. Tusc. 1, 43, 104).

10. Epaminondas rogavit, essentne fusi hostes (Cic. Fin. 2, 30, 97).

Вопросительные предложения косвенные, одночленные с num

951 ( 854)

1. Disputatur, num interire virtus in homine aut num in vitium possit convertĕre (Cic. De or. 3, 29. 114).

2. Exsistit quaestio, num quando amici novi digni amicitiā. veteribus sint anteponendi, ut equis vetŭlis teneros anteponere solemus (Cic. Lael. 19, 67).

3. Quaero a vobis, num ullam cogitationem habuisse videantur ii, qui hanc rempublicam tam praeclāre fundatam nobis reliquerunt, auri et argenti (Cic. Parad. 1, 2, 10).

4. Volo, exquīras, quam diligentissime poteris, quid Lentŭlus noster, quid Domitius agat, quid acturus sit, quemadmŏdum nunc se gerant, num quem accūsent, num cui suscenseant (Cic. Att. 8, 12, 6).

5. Dubito, num idem tibi suadēre, quod mihi, debeam (Plin. Ep. 6, 27. 1).

6. Quaeritur, num quod commŏdum maleficio appetierit, num honorem, num pecuniam, aut num quod incommŏdum vitarit (Ad Herenn. 2, 3, 3).

7. Quaerendum est, num tanta difficultas eum rei nummariae tenuerit, tantă egestas presserit, ut deos patrios venderet (Cic. Verr. 4. 6, 11).

8. Tyrii interrogabant, num major Neptuno Alexander esset (Curt. 4, 2, 20).

9. Quum Cato percussus esset ab eo, qui arcam ferebat. quum ille postea diceret 'Cave', rogavit. num quid aliud ferret, nisi arcam (Cic. De or. 2, 69, 279).

10. Senatores legatos adire Rhodum jusserunt et speculari, num sollicitati animi sociorum ab rege Perseo essent (Liv. 42, 19. 8).

11. Sophocles ad summam senectutem tragoedias fecit. Quod propter studium quum rem neglegere familiārem videretur. a filiis in judicium vocatus est, ut illum, quasi desipientem, a re familiāri removērent judices. Tum senex dicitur eam fabulam quam in manibus habebat et proxime scripserat. Oedipum Colonēum, recitasse judicibus quaesisseque, num illud carmen desipientis videretur. Quo recitato, sententiis judicum est liberatus (Cic. Sen. 7, 22).

12. Diagŏras (qui 'Atheos' dicitur), quum ei naviganti vectōres adversā tempestate timĭdi et perterriti. dicerent, non injuriā sibi illud accidere, qui illum in eandem navem recepissent. ostendit eis in eodem cursu multas alias laborantes quaesivitque, num etiam in iis navibus Diagŏram vehi crederent (Cic. N. D. 3, 37, 89).

13. Ex me quidam quaesivit, quo die Romā exissem et num quidnam esset novi (Cic. Planc. 26, 65).

14. Epaminondas ut, relatus in castra, semiănĭmis vocem spiritumque collēgit, id unum a circumstantibus requisivit. num cadenti sibi scutum ademisset hostis. Quod ut servatum audivit allatumque velŭti laborum gloriaeque socium osculatus est. itĕrum quaesivit, utri vicissent. Ut audivit, Thebānos. bene habere se rem. dixit atque ita, velut gratulabundus patriae, exspiravit (Justin. 6, 8, 11).

15. Megăram Demetrius ceperat, cui cognōmen Poliorcētes fuit. Ab hoc Stilbon philosophus interrogatus, num aliquid perdidisset. 'nihil', inquit, 'omnia mea mecum sunt'. Atqui et patrimonium ejus in praedam cesserat, et filias rapuerat hostis, et patriă in aliēnam dicionem pervenerat. At ille. quae direpta ferebantur, non judicabat sua, sed adventiciă et nutum fortunae sequentia (Sen. Const. 5, 6).

Вопросительные предложения косвенные, одночленные с nonne

952 ( 854)

1. Ego ex te quaero, nonne intellegas, eo majorem vim esse naturae, quod ipsi vos eă faciatis, e quibus appareat, non voluptatem vos, sed officium sequi (Cic. Fin. 2, 18, 58).

2. Quaero, nonne tibi faciendum idem sit (Cic. Fin. 3, 4, 13).

3. Quaero ex te, nonne oppressam rempublicam putes, si tot tam impii, tam facinorōsi recepti sint (Cic. Phil. 12, 7, 15).

4. Ex me quaesieras, nonne putarem, post illos vetĕres tot saecŭlis inveniri verum potuisse (Cic. Acad. 2, 24, 76).

Вопросительные предложения косвенные, одночленные с an

(способ выражения, свойственный поэтам и позднейшим прозаикам).

953

1. Diu cogita, an tibi in amicitiam aliquis recipiendus sit. Quum placuerit fieri, toto illum pectŏre admitte (Sen. Ep. 3, 2).

2. Dispĭce, an certa argumenta sint venturi mali: plerumque enim suspicionibus laboramus (Sen. Ep. 13, 8).

3. Dubito, an idem nunc tibi, quod tunc mihi, suadeam (Plin. Ep. 6, 27, 5).

4. Alexander (Jovem) consuluit, an totius orbis imperium fatis sibi destinaretur (Curt. 4, 7, 26).

5. Thales, interrogatus, an facta hominum deos fallerent, 'ne cogitata quidem', inquit (Val. Max. 7, 2, ext. 8).

Вопросительные предложения косвенные, двойные с utrum-an

954 ( 857)

1. Desinite dubitare, utrum sit utilius propter multos imprŏbos uni parcĕre, an unius imprŏbi supplicio multorum improbitatem coërcēre (Cic. Verr. 3, 89, 208).

2. In omni injustitia permultum interest, utrum perturbatione aliqua animi, an consulto et cogitata fiat injuriă (Cic. Off. 1, 8, 27).

3. Quaero, si quis pater familias, liberis suis a servo interfectis, uxore occīsa, incensā domo, supplicium de servo non quam acerbissimum sumpserit, utrum is clemens ac miserĭcors, an inhumanissimus et crudelissimus videatur (Cic. Cat. 4, 6, 12).

4. Quaero, utrum vestras injurias, an reipublicae, persequamini (Cic. Lig. 10, 29).

5. Ipse qui sit, utrum sit, an non sit, id quoque nescit (Catull. 17, 22).

6. Quid interest, utrum ex homine se convertat quis in beluam, an hominis figura immanitatem gerat beluae? (Cic. Off. 3, 20, 82).

7. Esurio: edendum est. Utrum hic panis sit plebejus, an siligineus, ad naturam nihil pertĭnet (Sen. Ep. 119, 3).

8. Sitio. Utrum sit aureum pocŭlum, an crystallĭnum, an manus concăvă, nihil refert (Sen. Ep. 119, 3).

9. Multum interest, utrum peccare aliquis nolit, an nesciat (Sen. Ep. 90. 46).

10. Utrum di nihil agant, nihil moliantur, omni curatione et administratione rerum vacent, an contra ab iis et a principio omnia facta et constituta sint, magnă dissensio est (Cic. N. D. 1, 1, 2).

11. Dubitatum est, Quirites, utrum tribuni plebis vestrā, an suā causā seditionum semper auctores fuerint (Liv. 5, 3, 2).

12. Quaero, num quis ante te tam fuerit nefarius, qui id fecerit, - ut sciamus, utrum veterum facinŏrum sis imitātor, an inventor novorum (Cic. Vatin. 9, 22).

13. Nescio, utros existimem majorem nobis animum dare, - qui deposcunt mortem, an qui hilăres eam quietique opperiuntur, - quoniam illud ex rabie interdum ac repentīnā indignatione fit, haec ex judicio certo tranquillitas est. Vĕnit aliquis ad mortem irātus, mortem venientem nemo hilăris excĭpit, nisi qui se ad illum diu composuerat (Sen. Ep. 30, 12).

14. Multum interest, utrum rem ipsam, an libros inspicias (Varro, Sent. 60).

15. Consul circa civitates misit percontatum, utrum se dedĕre Romanis, an belli fortunam experiri mallent (Liv. 38, 28, 5).

Вопросительные предложения косвенные, двойные с ne-an

955 ( 857)

1. Num censes, eos. qui divinare dicuntur, posse respondēre, sol majorne, quam terră, sit, an tantus, quantus videatur? (Cic. Div. 2, 3, 10).

2. Negant, omnīno posse reperiri, avesne ante, an ova generata sint, quum et ovum sine ave, et avis sine ovo gigni non possit (Censorinus, 4, 3).

3. Roga nunc Stoĭcum, quis sit melior, - Epicurusne, an Academĭcus (Cic. Fragm. Acad. v. 4, 3, = p. 259 Klotz).

4. Num quis divinorum divinare potest, unusne mundus sit, an plures, quae sint initia rerum, ex quibus nascuntur omnia? Physicorum est ista prudentiă (Cic. Div. 2, 4, 11).

5. Perquiritur, virtus suamne propter dignitatem, an propter fructum aliquem expetatur (Cic. De or. 3, 29, 112).

6. Chius Metrodōrus initio libri, qui est de natura: 'Nego', inquit, 'scire nos, sciamusne aliquid, an nihil sciamus, ne id ipsum quidem, nescire aut scire; nec omnīno, sitne aliquid, an nihil sit' (Cic. Acad. 2, 23, 73).

7. Saepe et multum hoc mecum cogitavi, bonine, an mali plus attulerit hominibus et civitatibus copiă dicendi ac summum eloquentiae studium (Cic. Inv. 1, 1, 1).

8. Id consideremus, semperne mundus fuerit, nullo generatus ortu, an ortus sit ab aliquo temporis principatu (Cic. Timaeus, c. 2).

9. Dubitant nonnulli de mundo, casune sit effectus aut necessitate aliqua, an ratione ac mente divīnā (Cic. N. D. 2, 34, 88).

10. Agitur enim, non quā condicione victuri, sed victurine simus, an cum supplicio ignominiāque perituri (Cic. Phil. 4, 5, 12).

11. Ceos accepimus ortum Canicŭlae diligenter quotannis solere servare conjecturamque capere, salubrisne, an pestĭlens annus futurus sit (Cic. Div. 1, 57, 130).

12. Diu magnum inter mortales certamen fuit, vine corporis, an virtute animi res militāris magis procederet (Sall. Cat. 1, 5).

13. Audistis profecto, dici philosŏphos Epicurēos omnes res, quae sint homini expetendae, voluptate metiri. Rectene, an secus, nihil ad nos (Cic. Pis. 28, 68).

Вопросительные предложения косвенные, двойные с an или ne во втором члене и без вопросительного слова в первом

956 ( 857)

1. Nihilne igitur interest, patrem quis necet, an servum? (Cic. Parad. 3, 2, 24).

2. Multum interest, aliēnos populēre (=populēris) fines, an tuos uri, exscindi videas (Liv. 28, 44. 2).

3. Hoc qui dubitet, haud sane intellego, cur non idem, sol sit, an nullus sit, dubitare possit (Cic. N. D. 2, 2, 4).

4. Elĭge, cum cive, an hoste pugnare velis (Liv. 10, 36, 8).

5. Manēre, an abire me velĭtis, clamore significate (Liv. 10, 19, 11).

6. Si quaesītum ex sapiente sit, stellarum numerus par, an impar sit, nescire se, dicat (Cic. Acad. 2, 34, 110).

7. Num censes, eos, qui divinare dicuntur, posse respondēre, sol majorne, quam terră, sit, an tantus, quantus videatur? lunăque suo lumĭne, an solis utatur? sol, lună quem motum habeant, quem quinque stellae, quae errare dicuntur? (Cic. Div. 2, 3, 10).

8. Disseritur, laus, an divitiae magis expetendae sint (Cic. De or. 3, 29, 116).

9. Multum, crede mihi, refert, a fonte bibatur,
Quae fluit, an pigro quae stupet undă lacu
(Mart. 9, 99, 9).

10. Dic, quid refĕrat intra
Naturae fines viventi, jugĕra centum, an
Mille aret
(Hor. Sat. 1, 1, 49).

11. De Theopompo negleximus: qui ubi terrarum sit, quid agat, vivat denĭque, an mortuus sit, quis aut scit aut curat? (Cic. Phil. 13, 16, 33).

12. Restat, judices, ut hoc dubitemus, uter potius Sex. Roscium occiderit, - is, ad quem morte ejus divitiae venerint, an is, ad quem mendicĭtas, is, qui antea tenuis fuerit, an is, qui postea factus sit egentissimus (Cic. Amer. 31, 88).

13. Postŭlo, ut Carpinatius mihi respondeat, qui sit is Verrucius, in Sicilia sit, an jam decesserit (Cic. Verr. 2, 77, 188).

14. Multum interest, tyrannum juvenis occīderit, an senex; vir, an femina; alienus, an conjunctus (Quint. 7, 4, 21).

15. Non est fateri, rerum natură largius mala, an remedia genuerit (Plin. N. H. 8, 23 (35), 87).

16. Saepe mihi dubiam traxit sententiă mentem,
Curarent superi terras, an nullus inesset
Rector et incerto fluerent mortalia casu
(Claud. In Rufin. 1, 1).

17. Versabor in re difficili ac multum et saepe quaesita, suffragia clam, an palam ferre melius esset (Cic. Leg. 3, 15, 33).

18. Cum hoc homine, an cum stipĭte in foro constitisses, nihil crederes interesse: sine sensu, Cappadŏcem, modo abreptum de grege venalium, diceres (Cic. Post red. in sen. 6, 14).

19. Hominibus prodesse natură me jubet: servi, liberine sint hi, ingenui, an libertīni, quid refert? Ubicunque homo est, ibi beneficii locus est (Sen. Vita 24, 3).

20. Is (=Iphicrătis filius), quum interrogaretur, utrum pluris, patrem, matremne faceret, 'matrem', inquit (Nep. 11, 3, 4).

Вопросительные предложения косвенные, двойные с necne и an non

957 ( 857)

1. Di utrum sint, necne sint, quaeritur (Cic. N. D. 3, 7, 17).

2. Quaeritur primum in ea quaestione, quae est de natura deorum, sintne di, necne sint (Cic. N. D. 1, 22, 61).

3. Utrum sit voluptas in iis rebus, necne sit, ad id, quod agimus, nihil interest (Cic. Fin. 5, 16, 45).

4. Cur fiat quidque, quaeris? Recte omnino. Sed non nunc id agitur. Fiat, necne fiat, id quaeritur (Cic. Div. 1, 39, 86).

5. Demus beneficia, necne, in nostra potestate est (Cic. Off. 1, 15, 48).

6. Sapientiă efficit sapientes solă per se; beatos efficiat, necne, solă per sese, quaestio est (Cic. Top. 15, 59).

7. Filium unĭcum adolescentulum habeo. Ah! quid dixi, habere me! Immo habui, Chreme. Nunc habeam, necne, incertum est! (Ter. Heaut. 93).

8. Parthi transierint, necne, praeter te video dubitare neminem (Cic. Fam. 2, 17, 3).

9. Quaesivi a Catilīna, in nocturno conventu apud M. Laecam fuisset, necne (Cic. Catil. 2, 6, 13).

10. Delibĕrat senatus, captīvos ab hostibus redĭmat, an non (Ad Herenn. 3, 2, 2).

11. Delibĕret renuntietque hodie mihi, velitne, an non (Ter. Hec. 508).

Вопросительные предложения косвенные, одночленные с conjunctivus dubitativus

958 ( 855)

1. Nec, quo fugiam, scio: hac lupi, hac canes (Plaut. Cas. 971).

2. Philosophia marito suadet, quomŏdo se gerat adversus uxorem; patri - quomodo edūcet liberos; domino - quomodo servos regat (Sen. Ep. 94, 1).

3. Medicus tibi, quantum ambŭles, quantum exercearis, monstrabit, quibus cibis utaris, vinum quando virium causā advŏces, quando intermittas, ne irrītet et exaspĕret tussim (Sen. Ep. 78, 5).

4. Qui rectam viam nescit, ubi, ut fit, in plures una diffinditur, quam viam ineat, haeret anxius, nec singulas audet eligere, nec universas probare (Minucius, Octavius 16, 3).

5. Omnes tendunt ad gaudium, sed, unde stabĭle magnumque consequantur, ignōrant (Sen. Ep. 59, 15).

6. Omnes, quum secundae res sunt maxime, meditari secum, oportet, quo pacto adversam aerumnam ferant (Ter. Ph. 241).

7. Id, quod ajunt, aurībus teneo lupum: nam neque, quo pacto a me amittam, neque, uti retineam, scio (Ter. Ph. 3, 2, 21=506).

8. Ipse docet, quid agam; fas est et ab hoste doceri (Ov. Met. 4, 428).

9. Quid quisque vitet, nunquam homini satis
Cautum est in horas
(Hor. Od. 2, 13, 13).

10. Me tamen, velim, quod ad tempus te exspectemus, certiorem facias (Cic. Fam. 4, 10, 2).

11. Tu, velim, scribas ad me, quid agas et ubi futurus sis, ut, aut quo scribam, aut quo veniam, scire possim (Cic. Fam. 6, 2, 3).

12. Erubescit: quid respondeat, nescit; quid fingat, extemplo non habet (Cic. Com. 3, 8).

13. Tria videnda sunt oratori: quid dicat et quo quidque loco et quo modo (Cic. Or. 14, 43).

14. Metiri me geomĕtres docet latifundia potius, quam doceat, quomodo metiar, quantum homini satis sit (Sen. Ep. 88, 10).

15. Doce, quomŏdo feram aerumnam sine gemitu meo, felicitatem sine alieno (Sen. Ep. 117, 21).

16. Quem amabas, extulisti; quaere, quem ames: satius est amicum reparare, quam flere (Sen. Ep. 63, 11).

17. Quid ageret, quo se verteret, nesciebat (Cic. Verr. 2, 30, 74).

18. Allobrŏges diu in incerto habuere, quidnam consilii caperent (Sall. Cat. 41, 1).

19. Sed quaero a te, cur Cornelium non defenderem: num consuli vim attulerit, num armatis hominibus templum tenuerit (Cic. Vatin. 2, 5).

20. Consules neque senatūs consulto, neque litteris suis praeceperant mihi, quid facerem (Cic. Fam. 10, 31, 4).

21. Quum consulerent Athenienses Apollĭnem Pythium, quas potissimum religiones tenērent, oraculum editum est, - eas, quae essent in more majorum (Cic. Leg. 2, 16, 40).

22. Xenophonti, consulenti, sequereturne Cyrum, Socrătes, posteāquam exposuit, quae ipsi videbantur, 'et nostrum quidem', inquit, 'humanum est consilium, sed de rebus obscuris et incertis ad Apollinem censeo referendum', - ad quem etiam Athenienses publice de majoribus rebus semper rettulerunt (Cic. Div. 1, 54, 122).

23. Lydus et Tyrrhēnus fratres, quum regnarent in Lydia, sterilitate frugum compulsi, sortiti sunt, uter cum parte multitudinis patria decederet (Vell. 1, 1, 4).

Вопросительные предложения косвенные, двойные с conjunctivus dubitativus

959 ( 855)

1. Res in id discrīmen adducta est, utrum ille poenas reipublicae luat, an nos serviamus (Cic. Phil. 3, 11, 29).

2. Agitur, utrum M. Antonio facultas detur opprimendae reipublicae, caedis faciendae bonorum, diripiendae Urbis, populum Romanum servitute opprimendi, an horum ei facere nihil liceat (Cic. Phil. 5, 3. 6).

3. In discrīmine est nunc humanum omne genus, utrum vos, an Carthaginienses princĭpes orbis terrarum videat (Liv. 29, 17, 6).

4. Vos judicate, patres conscripti, sit Rhodus in terris, an fundĭtus deleatur (Liv. 45, 24, 9).

5. Delibĕrat senatus, captīvos ab hostibus redĭmat, an non (Ad Herenn. 3, 2, 2).

6. Considerandum vobis etiam atque etiam, animae meae, diligenter puto, quid faciatis, Romaene sitis, an mecum in aliquo tuto loco (Cic. Fam. 14, 18, 1).

7. Themistŏcles, quum consuleretur, utrum bono viro paupĕri, an minus probato diviti filiam collocaret: 'Ego vero', inquit, 'malo virum, qui pecuniā egeat, quam pecuniam, quae viro' (Cic. Off. 2, 20, 71).

8. Marcellus incertus fuit, utrum Agrigentum verteret bellum, an obsidione Syracūsas premeret (Liv. 25, 23, 2).

9. Consul consilium habuit, utrum per insessum ab hoste saltum transĭtum tentaret, an circumduceret copias (Liv. 32, 6, 3).

10. Dionysius, quum bellum adversus eum Syracusani decrevissent, diu dubitavit, imperium deponeret, an bello resisteret (Justin. 21, 2, 4).

11. Certabant, urbem Romam Remoramne vocarent (Ennius apud Cic. Div. 1, 48, 107=Diehl, p. 19).

12. Antigŏnus, quum Eumĕnem in custodiam dedisset et praefectus custōdum quaesisset, quemadmŏdum servari vellet, 'Ut acerrimum', inquit, 'leonem aut ferocissimum elephantum'. Nondum enim statuerat, conservaret eum, necne (Nep. 18, 11, 1).

Вопросительные предложения косвенные, одночленные с nescio (haud scio) an

960 ( 858)

1. Illi sceleri haud scio an recte hoc proximum esse dicam (Cic. Sest. 27, 58).

2. Sunt quaedam officia etiam adversus eos servanda, a quibus injuriam acceperis. Est enim ulciscendi et puniendi modus, atque haud scio an satis sit, eum, qui lacessierit, injuriae suae paenitēre (Cic. Off. 1, 11, 33).

3. Num horum senectus miserabĭlis fuit, qui se agri cultione oblectabant? Mea quidem sententiă, haud scio an nulla beatior possit esse (Cic. Sen. 16, 56).

4. Quae parare et quaerere arduum fuit, nescio an tueri difficilius sit (Liv. 37, 54, 16).

5. Nescio an infestior hic adversarius (=C. Terentius Varro), quam ille hostis (=Hannibal) maneat te (=L. Aemilium Paulum) (Liv. 22, 39, 4).

6. Ea res haud scio an plus mihi profuerit (Cic. Planc. 27, 66).

7. Servi iis etiam judicibus, qui multis post saecŭlis de te judicabunt, et quidem haud scio an incorruptius, quam nos (Cic. Marc. 9, 29).

8. Is mortuus est C. Sacerdōte praetōre, nescio an ante, quam Verres praetūram petere coepit (Cic. Verr. 1, 48, 125).

← Предыдущий раздел: Предложения следствия  |  Оглавление  |  Следующий раздел: Дополнительные предложения с quod →