Артефакт.lib.ru
Сайт Андрея Пискунова Хостинг Lib.Ru

← Предыдущий раздел: Причастие Participium  |  Оглавление  |  Следующий раздел: Gerundivum →

GERUNDIUM

(§§ 1115—1123)

Практическая часть  |  Теоретическая часть

1183 ( 1115)

1. Quibus nihil est in ipsis opis ab bene beateque vivendum, eis omnis aetas gravis est (Cic. Sen. 2, 4).

2. Quod cuique temporis ad vivendum datur, eo debet esse contentus (Cic. Sen. 19. 69).

3. Caesar hunc ad egrediendum nequāquam idoneum locum arbitratus est (Caes. B. G. 4, 23, 4).

4. Exempla ex vetĕre memoria et monumentis ac litteris plurimum solent et auctoritatis habere ad probandum, et jucunditatis ad audiendum (Cic. Verr. 3, 90, 209).

5. Videmus in bestiis, suam cuique naturam esse ad vivendum ducem (Cic. Fin. 5, 15. 42).

6. Nullum ad nocendum tempus angustum est malis (Sen. Med. 292).

7. Ad vivendum, velut ad natandum, is melior, qui onere liberior (Apul. Magia, 21).

8. Ad edendum et bibendum plus, quam viri, estis; ad laborandum nec manūs habetis nec pedes (Erasm. 1, 256).

9. Breve tempus aetatis satis longum est ad bene honesteque vivendum (Cic. Sen. 19, 70).

10. Ad paenitendum propĕrat, cito qui judicat (Syr. 32).

11. Non enim, si malum est dolor, carēre eo malo satis est ad bene vivendum (Cic. Fin. 2, 13. 41).

12. Nullă aetas ad perdiscendum sera est (Ambrosius=K. 1810).

13. Omnium animi ad ulciscendum ardebant (Caes. B. G. 6, 34, 7).

14. Rem quaeris praeclaram juventuti ad discendum, nec mihi difficilem ad perdocendum (Cic. Sest. 44, 96).

15. Plerumque accidit, ut faciliora sint ad intellegendum et lucidiora multo, quae a doctissimo quoque dicuntur (Quint. 2, 3, 8).

16. Optandum, ut ii, qui praesunt reipublicae, legum similes sint, quae ad puniendum non iracundiā, sed aequitate ducuntur (Cic. Off. 1, 25, 89).

17. Extra jocum moneo te, quod pertinēre ad beate vivendum arbĭtror, ut cum viris bonis, jucundis, amantibus tui vivas (Cic. Fam. 9, 24, 3).

18. M. Aemilius, non ad insequendum sibi tarditatem pedum, sed ad fugiendum impedimento fore, putabat (Cic. Rab. Perd. 7, 21).

19. 'Est enim mihi', inquam, 'cum Cicerone aemulatio, nec sum contentus eloquentiā saeculi nostri: nam stultissimum credo ad imitandum non optimă quaeque proponere' (Plin. Ep. 1, 5, 12).

20. Intellegi necesse est, in ipsis rebus, quae discuntur et cognoscuntur, invitamenta inesse, quibus ad discendum cognoscendumque moveamur (Cic. Fin. 5, 19, 52).

1184 ( 1115)

1. Ludus animo debet aliquando dari, ad cogitandum melior ut redeat (Phaedr. 3, 14, 12).

2. Caesar, nactus idoneam ad navigandum tempestatem, solvit equitesque in ulteriorem portum progrĕdi et naves conscendere et se sequi jussit (Caes. B. G. 4, 23, 1).

3. Legatus est vir bonus, perĕgre missus ad mentiendum reipublicae causā (K. 3066).

4. Homo ortus est ad mundum contemplandum et imitandum, nullo modo perfectus, sed est quaedam particŭlă perfecti (Cic. N. D. 2, 14, 37).

5. Caesar oppidum expugnavit et ad diripiendum militibus concessit (Caes. B. C. 3, 80, 7).

1185 ( 1117a)

1. Cupīdo dominandi cunctis affectibus flagrantior est (Tac. Ann. 15, 53).

2. Quis ignōrat, maximam ilecĕbram esse peccandi impunitatis spem? (Cic. Mil. 16, 43).

3. Scientiă rei bellicae dimicandi nutrit audaciam (Veget. 1, 1).

4. Non sunt preces, ubi negandi libertas non est (Quint. Decl. 281 = p. 158 Lemaire).

5. Omnis hic (=in Hipponensi colonia) aetas piscandi, navigandi atque etiam natandi studio tenetur, maxime pueri, quos otium lususque sollicĭtat (Plin. Ep. 9, 33, 2).

6. Is, qui nullius non uxorem concupiscit et satis justam causam putat amandi, quod aliena est, idem, uxorem suam aspĭci, non vult (Sen. Ira 2, 28).

7. Onus probandi (Digesta 31, 22).

8. In rebus tam sevēris non est jocandi locus (Cic. Div. 2, 10, 25).

9. Acerrimus ex omnibus nostris sensibus est sensus videndi (Cic. De or. 2, 87 357).

10. Serum est cavendi tempus in medĭis malis (Sen. Thy. 487).

11. Est dolendi modus, non est timendi (Plin. Ep. 8, 17, 6).

12. Lacrimae nobis deĕrunt ante, quam causae dolendi (Sen. Polyb. 4, 2).

13. Elucentissimum est edocendi genus exemplorum subditio (Varro Sent. 46).

14. Non solum scire aliquid artis est, sed quaecam ars est etiam docendi (Cic. Leg. 2, 19, 47).

15. Nocens habuit aliquando latendi fortunam, nunquam fiduciam (Sen. Ep. 105, 8).

16. Ēst ita naturā comparatum, ut nihil aeque amorem incĭtet et accendat, quam carendi metus (Plin. Ep. 5, 19, 6).

17. Cavendi nullă est dimittenda occasio (Syr. 99).

18. Modus vivendi.

19. Nemo silens placuit, multi - brevitate loquendi (Auson. Epist. 25, 44).

20. Liber captīvus avis ferae consimilis est: semel fugiendi si data est occasio, satis est, - nunquam postilla (=postea) possis prendere (Pl. Capt. 1, 2, 7=116).

21. Juppiter nullo magis hominem separavit a ceteris animalibus, quam dicendi facultate (Quint. 2, 16, 12).

22. A Jove et a ceteris dis immortalibus nobis agendi capienda primordia (Cic. Leg. 2, 3, 7).

23. Vivendi est finis optimus, quum, intĕgrā mente certisque sensibus, opus ipsă suum eădem, quae coagmentavit, natură dissolvit (Cic. Sen. 20, 72).

24. Diliguntur immodĭce solă, quae non licent: non nutrit ardorem concupiscendi, ubi frui licet (Quint. Decl. 14, 8 = p. 324 Lemaire).

25. Ut medicină valetudinis, sic vivendi ars est prudentiă (Cic. Fin. 5, 6, 16).

26. Omnis cupīdo acquirendi ex opinione inopiae vĕnit (Apul. Met. = Ht. 16).

27. Usus dicendi in omni pacata et libera civitate dominatur (Cic. De or. 2, 8, 33).

28. Nequaquam mihi dives est, quamvis multă possideat, qui neque finem habet cupiendi, neque modum statuit utendi (Rutil. Lup. 2, 15=p. 19 Halm).

29. Mihi semper Peripateticorum Academiaeque consuetudo de omnibus rebus in contrarias partes disserendi placuit (Cic. Tusc. 2, 3, 9).

30. Libertas ést potestas faciendi id, quod jure licet (K. 1414).

31. Scribendi recte sapere est et principium et fons (Hor. A. P. 309).

32. Studium discendi voluntate, quae cogi non potest, constat (Quint. 1, 3, 8).

33. Optima vivendi ratio est eligenda; eam jucundam consuetudo reddet (Ad Herenn. 4, 17, 24).

34. Eloquentiam esse, ait Cicero, non inānem loquendi profluentiam, sed sapientiam copiōse loquentem. Quod si est, qui nihil praeter verborum flosculos tradunt, minimam partem eloquentiae tradunt (Mureti Or: 3=vol. 2, p. 30).

35. Quid me scribendi tam vastum mittis in aequor?
Non sunt aptă meae grandia velă rati
(Prop. 4, 8, 3).

36. Dispar vivendi ratio est, mors omnibus ună (Anth. 716, 3).

1186 ( 1117a)

1. Verum est, ad ipsam curandi rationem nihil plus conferre, quam experientiam (Cels. 1, Prooem.=p. 8, 24).

2. Mors est terribilis iis, quorum cum vita omnia exstinguuntur, - non iis, quorum laus emŏri non potest; exsilium autem illis, quibus quasi circumscriptus est habitandi locus, - non iis, qui omnem orbem terrarum unam urbem esse ducunt (Cic. Parad. 2, 3, 18).

3. Nec metu nec adulandi foeditate constrictă posteritas - incorrupta praeteritorum solet esse spectātrix (Amm. Marc. 30, 8, 1).

4. Fūgēre pudor verumque fidesque
In quorum subiēre locum fraudesque dolique
Insidiaeque et vis et amor scelerātus habendi
(Ov. Met. 1, 129).

5. Mihi fortună, multis rebus ereptis, usum dedit bene suadendi (Sall. Hist. 4, 61, 4).

6. Anno Urbis conditae septingentesimo vicesimo secundo mos Romae repetitus (est) uni parendi, pro rege 'imperatori' vel sanctiore nomine 'augusto' appellato (Aur. Vict. Epit. 1, 1).

7. Recte ac vere videtur Ovidius dixisse, emendandi laborem majorem esse, quam scribendi (Mureti Ep. 65=p. 97).

8. Erat in M. Catone aviditas legendi, nec satiari poterat, quippe qui, ne reprensionem quidem vulgi inānem reformīdans, in ipsa curia soleret legere saepe, dum senatus cogeretur (Cic. Fin. 3, 2, 7).

9. Injuriam qui facturus est, jam fecit. Sic latro est, etiam antequam manus inquinet, quia ad occidendum jam armatus est et habet spoliandi atque interficiendi voluntatem. Exercetur et aperītur opere nequitiă, non incĭpit (Sen. Ira 1, 3).

10. Beate vivendi cupiditate incensi omnes sumus (Cic. Fin. 5, 29, 86).

11. Gloriă vincendi juncta est cum milite, Caesar.
Caesar, parcendi gloriă solă tuă est
(Antonio Tibaldeo=Hb. 76).

12. In se magnă ruunt: laetis hunc numina rebus
Crescendi posuere modum
(Lucan. 1, 81).

13. Non is solum debet gratus esse, qui accepit beneficium, verum etiam is, cui potestas accipiendi fuit (Cic. Prov. 17, 41).

14. Tyrii parsimonia et labore quaerendi cito convaluere (Justin. 18, 4, 1)

15. Causă multis moriendi fuit morbum suum nosse (Sen. Brev. 18, 6).

16. Stoĭcus Diogĕnes et Academĭcus Carneădes hanc amplissimam omnium artium, - bene vivendi disciplinam, vitā magis, quam litteris, persecuti sunt (Cic. Tusc. 4, 3, 5).

17. Di tibi divitias dederunt artemque fruendi (Hor. 1, 4, 7).

18. Non me praetĕrit, usum et esse et haberi optimum dicendi magistrum (Plin. Ep. 6, 29, 4).

19. Qui de arte dicendi praecipiunt, (ii) quod ipsi experti non sunt, id docent alios (Cic. De or. 2, 18, 76).

20. Eloquendi vis efficit, ut eă, quae scimus, alios docere possimus (Cic. N. D. 2, 59, 148).

21. Vetus doctrină eădem videtur et recte faciendi et bene dicendi magistră; neque dijuncti doctores, sed idem erant vivendi praeceptores atque dicendi, ut ille apud Homērum Phoenix, qui se a Peleo patre Achilli juveni comĭtem esse datum dicit ad bellum, ut illum efficeret oratorem verborum actoremque rerum (Cic. De or. 3, 15, 57).

22. Ubi Nilus ad illă, quae Catadūpă nominantur, praecipĭtat ex altissimis montibus, eă gens, quae illum locum accŏlit, propter magnitudinem sonĭtūs, sensu audiendi caret (Cic. Rep. 6, 19).

23. Legendi semper occasio est, audiendi non semper; praeterea multo magis, ut vulgo dicitur, vivă vox affĭcit (Plin. Ep. 2, 3, 9).

24. Causă fuit huc veniendi, ut quosdam hinc libros promerem (Cic. Fin. 3, 2, 8).

1187 ( 1117b)

1. Bellandi cupĭdo damno est suă saepe cupĭdo (Versus memorialis=Broeder p. 477).

2. Adulandi gens prudentissima laudat
Sermonem indocti, faciem deformis amici
(Juv. 3, 86).

3. A. Sum plane rudis et imperitus natandi, nec sine periculo versamur in alieno elemento. - B. Sed assuescere oportet: nemo nascitur artifex. - A. Mihi non placet ranarum vită. Animal sum terrestre, non amphibium. Si vobis cordi est natatio, spectator esse malo, quam certator (Erasm. 1, 44).

4. Dumnŏrix Aeduus omnibus precibus petere contendit, ut in Gallia relinqueretur, quod, insuētus navigandi, mare timeret (Caes. B. G. 5, 6, 3).

5. Tradito sibi puero, dicendi peritus ingenium ejus imprīmis naturamque perspiciet. Ingenii signum in parvis praecipuum memoriă est (Quint. 1, 3, 1).

6. Viri docti non solum vivi atque praesentes studiōsos discendi erudiunt atque docent, sed hoc idem etiam post mortem monumentis litterarum assequuntur (Cic. Off. 1, 44, 156).

1188 ( 1117c)

1. Deos ipsos jocandi causă induxit Epicūrus habitantes, tanquam inter duos lucos, sic inter duos mundos propter metum ruinarum, eosque habere putat eadem membra, quae nos, nec usum ullum habere membrorum (Cic. Div. 2, 17, 40).

2. Athēnas erudiendi gratiā missus (est) (Justin. 17, 3, 1).

1189 ( 1120)

1. Optimus est orator, qui dicendo animos audientium et docet et delectat et permŏvet (Cic. Opt. 1, 3).

2. Desine fata deum flecti sperare precando (V. Aen. 6, 376).

3. Audendo magnus tegitur timor (Lucan. 4, 702).

4. Bonum magis carendo, quam fruendo, sentitur (R 40).

5. Duas res, magnas praesertim, non modo agere uno tempore, sed ne cogitando quidem explicare quisquam potest (Cic. Phil. 11, 9, 23).

6. Nil tam difficile est, quin quaerendo investigari possit (Ter. Heaut. 675).

7. Castīgat ridendo mores (K. 256).

8. Scribendo dicimus diligentius, dicendo scribimus facilius (Quint. 10, 7, 29).

9. Unus homo nobis cunctando restituit rem:
Non ponebat enim rumores ante salutem
(Ennius apud Cic. Off. 1, 24, 84).

10. Hominis mens discendo alitur et cogitando (Cic. Off. 1, 30, 105).

11. Videmus, paucis annis post reges exactos, quum plebes eum montem, qui Sacer appellatus est, occupavisset, M. Valerium dictatorem dicendo sedavisse discordias eique ob eam rem honores amplissimos habitos et eum primum ob eam ipsam causam Maximum esse appellatum (Cic. Brut. 14, 54).

12. Vasa fictilia ab emptoribus percutiendo examinabantur, et, si quae non bene cocta erant, corrupto sono vitium, quod oculos effugiebat, patefaciebant (O. Jahn ad Pers. Sat. 3=p. 147)

13. Ibi cursu, luctando, hastā, disco, saliendo sese exercebant (Plaut. Bacch. 428).

14. Multi patrimonia effuderunt inconsulte largiendo (Cic. Off. 2, 15, 54).

15. Socrătes percontando atque interrogando elicĕre solebat eorum opiniones, quibuscum disserebat (Cic. Fin. 2, 1, 2).

16. Saepe ignoscendo das injuriae locum (Syr. 640).

17. Cursando atque ambulando totum hunc contrīvi diem (Ter. Hec. 815).

18. Crebro ignoscendo facies de stulto imprŏbum (Syr. 141).

19. Tu modo si quid agi sperabis posse precando,
Quos colis, exōra supplĭce voce deos
(Ov. Pont. 4, 8, 21).

20. Gutta cavat lapidem non vi, sed saepe cadendo (Anonymus ex Ov. Pont. 4, 10, 5).

21. Universi generis humanì vincŭlum est ratio et oratio; quae docendo, discendo, communicando, disceptando, judicando conciliat inter se homines, conjungitque naturali quadam societate. Neque ullā re longius absŭmus a natura ferarum: sunt enim rationis et orationis expertes (Cic. Off. 1, 16, 50).

22. Hoc uno praestamus vel maxime feris, quod colloquimur inter nos et quod exprimere dicendo sensă possumus (Cic. De or. 1, 8, 32).

23. Minimum malum fit contemnendo maximum (Carm. epigraph.)

24. Cito scribendo non fit, ut bene scribatur; bene scribendo fit, ut cito (Quint. 10, 3, 10).

25. Me vero eorum taciturnitas movebat, in quos illa oratio tam imprŏbă conferebatur: qui tum, quamquam ob alias causas tacebant, tamen hominibus, omnia timentibus, tacendo loqui, non infitiando confiteri videbantur (Cic. Sest. 18, 40).

26. Ego vapulando, ille verberando, usque ambo defessi sumus (Ter. Ad. 212).

27. Cum pare contendere anceps est, cum superiore furiōsum, cum inferiore sordĭdum.. Percussit te, recēde: referiendo enim occasionem saepius feriendi dabis (Sen. Ira 2, 34, 1, 5).

28. Rem, meā sententiā minime dubiam, argumentando dubiam facis (Cic. N. D. 3, 4, 10).

29. Litteris omnibus a pueritia dedĭtus, experiendo tamen magis, quam discendo, cognovi (Cic. Fam. 1, 7, 10).

30. Curando fieri quaedam majora videmus
Vulnera, quae melius non tetigisse fuit
(Ov. Pont. 3, 7, 25).

31. Quid quisque possit, nisi temptando, nesciet (Syri append. 300).

32. Memoriam quidam naturae modo esse munus existimaverunt, estque in ea non dubie plurimum, sed ipsă excolĕndo, sicut aliă omnia, augetur (Quint. 11, 2, 1).

33. Nimium altercando veritas amittitur (Syr. 453).

34. Extemplo Libyae magnas it Famă per urbes,
Famă, malum quā non aliud velocius ullum:
Mobilitate viget viresque adquirit eundo
(V. Aen. 4, 173).

35. Ut parentium saevitiă, sic patriae patiendo ac ferendo lenienda est (Liv. 27, 34, 14).

36. Regiă crudelitas auget inimicorum numerum tollendo: parentes enim liberique eorum, qui interfecti sunt, et propinqui et amicī in locum singulorum succēdunt (Sen. Clem. 1, 8, 7).

37. Phocaeenses piscando mercandoque, plerumque etiam latrocinio maris, quod illis temporibus gloriae habebatur, vitam tolerabant (Justin. 43, 3, 5).

38. Nemo timendo ad summum pervēnit locum (Syr. 463).

39. Stultitiă est sedendo aut votis debellari credere posse. Arma capias, oportet, et descendas in aequum et vir cum viro congrediaris. Audendo atque agendo res Romană crevit, non his segnĭbus consiliis, quae timidi caută vocant (Liv. 22, 14, 14).

40. Usus et experientia dominantur in artibus, neque est ullă disciplīnă, in qua non peccando discatur (Colum. 1, 1=p. 176 Nisard).

41. Aut consolando aut consilio aut re juvero (Cic. Fam. 7, 10, 4).

42. Deliberando saepe perit occasio (Syr. 160).

1190 ( 1121)

1. Adhibenda est in jocando moderatio (Cic. De or. 2, 59, 238).

2. Cernuntur in agendo virtutes (Cic. Partit. 23, 78).

3. In vindicando criminōsă est celeritas (Syr. 285).

4. Prohibenda maxime èst iră in puniendo. Nunquam enim, irātus qui accēdet ad poenam, mediocritatem illam tenebit, quae est inter nimium et parum, quae placet Peripateticis et recte placet (modo ne laudarent iracundiam et dicerent, utiliter a natura datam). Illă (=iracundiă) vero omnibus in rebus repudianda est; optandumque, ut ii, qui praesunt rei publicae, legum similes sint, quae ad puniendum non iracundiā, sed aequitate ducuntur (Cic. Off. 1, 25, 89).

5. In adorando dextram ad osculŭlum referimus (Plin. N. H. 28, 2 (5), 25).

6. Non tam auctores in disputando, quam rationis momenta quaerenda sunt (Cic. N. D. 1, 5, 10).

7. Neque enim potest sevērus esse in judicando, qui, alios in se sevēros esse judices, non vult (Cic. Pomp. 13, 38).

8. Neque enim illae sunt solae virtutes imperatoriae, quae vulgo existimantur, labor in negotiis, fortitudo in periculis, industria in agendo, celeritas in conficiendo, consilium in providendo, quae tantă sunt in hoc uno (=in Pompejo), quantă in omnibus reliquis imperatoribus, quos aut vidimus aut audivimus, non fuerunt (Cic. Pomp. 11, 29).

9. Etsi satis clemens sum in disputando, tamen interdum soleo subirasci (Cic. Fin. 2, 4, 12).

10. Nihil est aptius ad delectationem lectoris, quam temporum varietates fortunaeque vicissitudines: quae etsi nobis optabiles in experiendo non fuerunt, in legendo tamen erunt jucundae: habet enim praeterĭti doloris secūră recordatio delectationem (Cic. Fam. 5, 12, 4).

11. Quis est tam in scribendo impĭger, quam ego? (Cic. Fam. 2, 1, 1).

12. Convĕnit quum in dando munificum esse, tum in exigendo non acerbum (Cic. Off. 2, 18, 64).

13. Plerisque accĭdit, ut praesidio litterarum diligentiam in perdiscendo ac memoriam remittant (Caes. B. G. 6, 14, 4).

14. Alexandro Macedŏni neque in deliberando consilium, neque in proeliando virtus, neque in beneficio benignitas deerat, sed dumtaxat in supplicio crudelitas (Rutil. Lup. 1, 18=p. 11, 6 Halma.)

15. Junonem a juvando, credo, nominatam (Cic. N. D. 2, 26, 66).

1191 ( 1122)

1. Eram naturā sitiens, cognoscendi res novas, varias regiones, urbes, linguas ac mores hominum (Erasm. 1, 249).

2. Stultă est enim, mi Lucili, et minime conveniens litterato viro occupatio exercendi lacertos et dilatandi cervīcem ac latĕra firmandi (Sen. Ep. 15, 2).

3. Cupiditate inimicos ulciscendi ardebant (Liv. 29, 6, 7).

4. Hyperbŏle est in usu et inter inerudītos et apud rustĭcos, videlicet quia naturā est omnibus augendi res vel minuendi cupiditas insĭta, nec quisquam vero contentus est (Quint. 8, 6, 75.

5. Aetōli consilium ceperunt Lacedaemŏnem occupandi (Liv. 35, 34, 4).

6. Ēquĭdem sum cupĭdus te audiendi (Cic. De or. 2, 4, 16).

7. Nulla causă justa cuiquam esse potest contra patriam arma capiendi (Cic. Phil. 2, 22, 53).

8. Parsimoniă est scientiă vitandi sumptūs supervacuos aut ars re familiari moderāte utendi (Sen. Benef. 2, 34, 4),

9. Magna pars Babyloniorum constiterat in muris, avĭda cognoscendi novum regem (=Alexandrum); plures obviam egressi sunt (Curt. 5, 1, 19).

1192 ( 1122)

1. Nec in mentem vĕnit, solitudines vastas in agris fieri pellendo finibus dominos (Liv. 6, 41, 11).

2. L. Quinctius, cui Cincinnāto cognomen erat, non iterando laudes, sed veniam errori atque adolescentiae petendo, sibi ut condonarent filium, orabat (Liv. 3, 12, 8).

3. Veterem ferendo injuriam invites novam (Syr. 705).

4. Frustra niti neque aliud se fatigando, nisi odium, quaerere extremae dementiae est (Sall. Jug. 3. 3.

5. Unam tollendo legem ceteras infirmatis (Liv. 34, 3, 4).

6. Condĭta Massiliă est prope ostia Rhodăni amnis in remōto sinu, velut in angŭlo maris. Sed Ligŭres, incrementis urbis invidentes, Graecos assiduis bellis fatigabant. Qui pericula propulsando in tantum enituerunt, ut, victis hostibus, in captīvis agris multas colonias constituerint (Justin. 43, 3, 12).

7. Hoc uno modo sapiens se laudat, quae in ipso appārent bonă in aliis admirando (Varro Sent. 143).

8. Massiliensium civitas severitatis custos acerrima est, nullum adĭtum in scenam mimis dando, quorum argumenta majore ex parte stuprorum contĭnent actūs, ne talis spectandi consuetudo etiam imitandi licentiam sumat (Val. Max. 2, 6, 7).

1193 ( 1123)

1. Pictoribus atque poëtis
Quidlĭbet audendi semper fuit aequă potestas
(Hor. A. P. 9).

2. Multum adhuc restat operis multumque restabit, nec ulli nato post mille saecŭla praecludetur occasio aliquid adhuc adiciendi (Sen. Ep. 64, 7).

3. Acrior est cupiditas ignōtă cognoscendi, quam notă repetendi. Hoc in omnibus rebus videmus accidere: ad novă homines concurrunt, ad notă non veniunt (Sen. Contr. Exc. 1, 4=p. 257, 9).

4. Mortalibus mos est ex magnis majora cupiendi (Sen. Benef. 3, 3, 2).

1194 ( 1123)

1. Non enim faciendo solum, quod decet, sed non faciendo id, quod non decet, impudentiae nomen effugere debemus (Cic. De or. 1, 26, 120).

2. Multă ignoscendo fis potens potentior (Syr. 384).

3. Parva sunt haec, sed parvă ista non contemnendo majores nostri maximam hanc rem fecerunt (Liv. 6, 41, 8).

4. Temptando cunctă caeci quoque tuto ambŭlant (Syr. 687).

5. Ulciscar perfidos amicos nihil credendo atque omnia cavendo (Cic. Post reditum ad Quir. 9, 21).

← Предыдущий раздел: Причастие Participium  |  Оглавление  |  Следующий раздел: Gerundivum →