← Предыдущий раздел: Условно-желательные предложения | Оглавление | Следующий раздел: Временные предложения →
Относительные предложения
Практическая часть | Теоретическая часть
Относительные предложения, содержащие причину, с сослагательным наклонением
1011 ( 928)
1. Me caecum, qui haec ante non viderim! (Cic. Att. 10, 10, 1).
2. Nihil mirum, si tu non senescis, qui tali sis animo (Erasm. 1, 246).
3. O me felīcem, uxorem (talem) qui nunquam habuerim! (Menandri fragm. 2 Didot.)
4. Quod si in hoc erro, qui, animos hominum immortales esse, credam, libenter erro, nec, mihi hunc errorem, quo delector, dum vivo, extorqueri, volo (Cic. Sen. 23, 85).
5. Quis enim putet, celeritatem ingenii L. Bruto defuisse, qui summam prudentiam simulatione stultitiae texerit, qui potentissimum regem, clarissimi regis filium, expulerit? (Cic. Brut. 14, 53).
6. Incredibile est, quam turpiter mihi facere videar, qui his rebus intersim (Cic. Fam. 7, 30).
7. Crudēlem Castŏrem, ne dicam scelerātum et impium, qui nepos avum in capitis discrīmen adduxerit adulescentiaeque suae terrorem intulerit ei, cujus senectutem tueri et tegere debebat (Cic. Dej. 1, 2).
8. Stultus es, qui facta infecta facere verbis postŭles (Plaut. Truc. 730).
9. Nihil duobus nobis est stultius: me, qui te non Romam attrăham, te, qui non huc advŏles (Cic. Fam. 7, 10, 4).
10. Inīquum me quispiam dicet, qui ex lucri magnitudine conjectūram capiam furti atque praedae (Cic. Verr. 3, 46, 111).
11. Epaminondas uxorem nunquam duxit. In quo quum reprehenderetur, quod liberos non relinqueret, a Pelopĭda, qui filium habebat infāmem, maleque eum in eo patriae consulere, diceret: 'Vide', inquit, 'ne tu pejus consŭlas, qui talem ex te natum relicturus sis' (Nep. 15, 10, 1).
12. Nonnulli faciunt imperīte, qui (in carmine) non ut a poëta, sed ut a teste veritatem exigant (Cic. Leg. 1, 1, 4).
13. Stultior stulto fuisti, qui iis tabellis crederes (Plaut. Curc. 551).
14. Ut cubĭtum discessimus, me, et de via fessum, et qui ad multam noctem vigilassem, artior, quam solebat, somnus complexus est (Cic. Rep. 6, 10, 10).
15. Vehementer Sullam probo, qui tribunis plebis suā lege injuriae faciendae potestatem ademerit, auxilii ferendi reliquerit (Cic. Leg. 3, 9, 22).
16. Volusēnus, perspectis (Britanniae) regionibus omnibus, quantum ei facultatis dari potuit, qui navi egrĕdi ac se barbăris committere non auderet, quinto die ad Caesarem revertitur, quaeque ibi perspexisset, renuntiat (Caes. B. G. 4, 21, 9).
17. Labiēnus, veritus, ne hostium impĕtum sustinēre non posset, praesertim quos recenti victoriā efferri sciret, litteras Caesari remittit, quanto cum periculo legionem ex hibernis educturus esset (Caes. B. G. 5, 47, 4).
18. O miserum senem, qui, mortem contemnendam esse, in tam longa aetate non viderit! (Cic. Sen. 19, 66).
19. Dionysius Diōnem non secus diligebat, ac filium, qui quidem, quum Platōnem Tarentum venisse famă in Siciliăm esset perlata, adolescenti (=Dioni) negare non potuerit, quin eum accerseret, quum Dion ejus audiendi cupiditate flagraret (Nep. 10, 2, 2).
20. Amant te omnes muliĕres, neque injuriā, qui sis tam pulcher (Plaut. Mil. 53).
21. Miserior mulier me nec fiet nec fuit, tali viro quae nupserim. Heu miserae mihi! (Plaut. Merc. 700).
22. Omnibus hic ludificatur me modis. Ego stultior, qui isti credam (Plaut. Merc. 920).
23. Miseret tui me, qui hunc tantum hominem facias inimicum tibi (Ter. Eun. 802).
24. Quum multa vitia collegisset in eum (=in Socrătem) Zopỳrus, qui, se naturam cujusque ex forma perspicere, profitebatur, derisus est a ceteris, qui illă in Socrate vitia non agnoscerent (Cic. Tusc. 4, 37, 80).
25. Domum suam istum (=Roscium) non fere quisquam vocabat. Nec mirum, qui neque in urbe viveret neque revocaturus esset (Cic. Amer. 18, 52).
26. Actio maluimus iter facere pedibus, qui incommodissime navigassemus (Cic. Att. 5, 9, 1).
27. Servum, hercle, te esse, oportet, et nequam et malum, hominem peregrīnum atque advĕnam qui irrideas (Plaut. Poen. 1030).
28. A. Quid dicis igitur? - B. Miserum esse verbi causa M. Crassum, qui illas fortunas morte dimiserit, miserum Cn. Pompejum, qui tantā gloriā sit orbatus, omnes denĭque miseros, qui hac luce careant (Cic. Tusc. 1, 6, 12).
29. Pompejus Saturnīnus legit mihi nuper epistŭlas; uxoris esse, dicebat; Plautum vel Terentium, metro solūtum, legi, credidi. Quae sive uxoris sunt, ut affirmat, sive ipsius, ut negat, pari gloriā dignus est, qui aut illă compōnat, aut uxorem, quam virginem accepit indoctam, tam doctam polītamque reddiderit (Plin. Ep. 1, 16, 6).
30. Caninius fuit mirifĭcā vigilantiā, qui suo toto consulatu somnum non viderit (Cic. Fam. 7, 30, 1).
31. A. Illa mulier lapĭdem silĭcem subigere, ut se amet, potest. - B. Pol, id quidem haud mentire (=mentiris): nam tu es lapide silice stultior, qui hanc ames (Pl. Poen. 290).
32. O magna vis veritatis, quae contra hominum ingenia, calliditatem, sollertiam, contra fictas omnium insidias, facile se per se ipsă defendat! (Cic. Cael. 26, 63).
33. Stultă es, quae illum tibi aeternum putes fore amicum et benevolentem (Pl. Most. 195).
Предложения, содержащие причину, с quippe (ut) qui
1012 ( 929)
1. Solis candor illustrior est, quam illius ignis, quippe qui in immenso mundo tam longe lateque colluceat (Cic. N. D. 2, 15, 40).
2. Nec enim facile agnoscitur (adulator), quippe qui etiam adversando saepe assentetur et, litigāre se simŭlans, blandiatur atque ad extremum det manūs vincique se patiatur, ut is, qui illūsus sit, plus vidisse videatur (Cic. Lael. 26, 99).
3. Mihi videtur acerbă semper et immatūră mors eorum, qui immortale aliquid parant. Nam, qui voluptatibus dediti quasi in diem vivunt, vivendi causas cotidie finiunt; qui vero posteros cogitant et memoriam sui operibus extendunt, his nullă mors non repentīna est, ut quae semper inchoatum aliquid abrumpat (Plin. Ep. 5, 5, 4).
4. Plato, quum a tyranno (=Dionysio) crudeliter violatus esset, quippe quem venumdări jussisset, tamen eodem rediit, Dionis precibus adductus (Nep. 10, 2, 3).
5. Nero inusitatae luxuriae (fuit), ut qui retibus aureis piscaretur (Eutrop. 7, 14).
6. Neque litteras Graecas didici: parum placebat eas discere, quippe quae ad virtutem doctoribus nihil profuerant (Sall. Jug. 85, 32).
Предложения, содержащие уступление, с conj.
1013 ( 931,932)
1. Qui adulescens, nondum tantā gloriā praedĭtus, nihil unquam, nisi severissime et gravissime, fecerit, is ea existimatione eaque aetate saltavit? (Cic. Dej. 9, 27).
2. Cujus tu fidem in pecunia perspexeris, verēre (=vereris) verba ei credere? (Ter. Ph. 60).
Предложения, содержащие причину или уступление, с indic.
1014 ( 930, 932)
1. Philosophiae magnam habeo gratiam, quae me non modo ab sollicitudine abdūcit, sed etiam contra omnes fortunae impĕtus armat (Cic. Fam. 12, 23, 4).
2. Ulixem audivi fuissé aerumnosissimum, qui annis viginti errans a patria afuit (Plaut. Bacch. 21).
3. O fortunate, nescis, quid mali praeterieris, qui nunquam es ingressus mare! (Ter. Hec. 418).
4. Caesar me, quem sibi carissimum habuit, provinciam Siciliam atque Africam, sine quibus Urbem atque Italiam tueri non potest, vestrae fidei commisit (Caes. B. C. 2, 32, 3).
5. Haec a me beneficia habetis, quem proditionis insimulatis (Caes. B. G. 7, 20, 12).
6. Frustra meae vitae subvenire conamini, quem jam sanguis viresque deficiunt (Caes. B. G. 7, 50, 6).
7. (Cornelia, Scipionis filia, Gracchorum mater:) 'Nunquam', inquit, 'non felicem me dicam, quae Gracchos peperi' (Sen. Marc. 16, 3).
Относительные предложения, содержащие следствие
Предложения с qui consecutivum
1015 ( 934)
1. Non is sum, qui, quidquid videtur, tale dicam esse, quale videatur (Cic. Acad. 2, 7, 19).
2. Sciunt id, quod in aurem rex regīnae dixerit (Plaut. Trin. 207).
3. Quid volunt di immortales, primum eă significantes, quae sine interpretibus non possīmus intellegere, deinde eă, quae cavere nequeamus? At hoc ne homines quidem probi faciunt, ut amicis impendentes calamitates praedīcant, quas illi effugĕre nullo modo possint (Cic. Div. 2, 25, 54).
4. In corpore si quid ejusmŏdi est, quod reliquo corpori noceat, id uri secarique patĭmur, ut membrum aliquod potius, quam totum corpus, intereat. Sic in reipublicae corpore, ut totum salvum sit, quicquid est pestifĕrum, amputetur (Cic. Phil. 8, 5, 15).
5. Habet magistros non ex istis ineptis, qui dies totos de officio ac de virtute dissĕrunt, qui ad laborem, ad industriam, ad pericula pro patria subeunda adhortantur, sed eos, qui dispŭtent, horam nullam vacuam voluptate esse debere, in omni parte corporis semper oportēre aliquod gaudium delectationemque versari (Cic. Post red. in sen. 6, 14).
6. Mihi ille detur puer, quem laus excĭtet, quem gloriă juvet, qui victus fleat. Hic erit alendus ambĭtu, hunc mordebit objurgatio, hunc honor excitabit, in hoc desidiam nunquam verebor (Quint. 1, 3, 6).
7. Quam miserum est id negare non posse, quod sit turpissimum confiteri! (Cic. Phil. 2, 25, 61).
8. Quae anus tam excors inveniri potest, quae illă, quae quondam credebantur, apud infĕros portenta extimescat? (Cic. N. D. 2, 2, 5).
9. Nullus est tantus animi dolor, quem patiar mecum ire cubĭtum (Erasm. 1, 246).
10. Tu tamen ei, velim, scribas, ut nullam rem neque tam magnam neque tam parvam putet, quae mihi aut difficĭlis aut parum me dignă videatur (Cic. Fam. 5, 11, 2).
11. Nemo est tam senex, qui se annum non putet posse vivere (Cic. Sen. 7, 24).
12. Nemo tam humĭlis est, qui poenam vel summi hominis sperare non possit (Sen. Ira 1, 3, 2).
13. Nulla est tanta vis, quae non ferro ac viribus debilitari frangique possit (Cic. Marc. 3, 8).
14. Nulla est tam stulta civitas, quae non injuste imperare malit, quam servire juste (Cic. Rep. 3, 18, 28).
15. Nulla tam bona est uxor, in qua non invenias, quod queraris (Sententia in Ribbeckii Comic. fragm. p. 342).
16. Nulla tam bona est fortuna, de qua nil possis queri (Syr. 421).
17. Nullum est officium tam sanctum atque solemne, quod non avaritiă comminuere ac violare soleat (Cic. Quinct. 6, 26).
18. Nulla tam modesta felicitas est, quae malignitatis dentes vitare possit (Val. Max. 4, 7, ext. 2).
19. Non est vobis, Quirītes, cum eo hoste certāmen, cum quo aliqua pacis condicio esse possit (Cic. Phil. 4, 5, 11).
20. Nihil tam firmum est, cui periculum non sit etiam ab invalĭdo (Curt. 7, 8, 15).
21. Nescio quo modo nihil tam absurde dici potest, quod non dicatur ab aliquo philosophorum (Cic. Div. 2, 58, 119).
22. Nemo aegrōtus quisquam somniat tam infandum, quod non aliquis dicat philosophus (Varro, Saturae Menippeae, Eumenides 15=p. 127 Riese).
23. Nihil est tam incredibile, quod non dicendo fiat probabile (Cic. Parad. Prooem. 3).
24. Nihil est tantum, quod ego non tuā causā debeam facturusque sim studiōse ac libenter (Cic. Fam. 15, 11, 1).
25. Constat inter omnes, nihil tam operōse ab aliis esse perfectum, quod non horum (Caesaris) elegantiā commentariorum (de bello Gallico) superetur (Hirtius B. G. 8, 1, 4).
26. Nihil est tam difficile et arduum, quod non humană mens vincat (Sen. Ira 2, 12, 3).
27. Assuescendum est condicioni suae et quam minimum de illa querendum: nihil tam acerbum est, in quo non aequus animus solacium inveniat (Sen. Tranq. 10, 4).
28. Cui non vită tormentum est? Nihil invenies tam manifestae utilitatis, quod non in contrarium transeat culpā (Sen. Nat. quaest. 5, 18, 15).
29. Et gaudium mihi et solacium in litteris, nihilque tam laetum, quod his laetius, tam triste, quod non per has sit minus triste (Plin. Ep. 8, 19, 1).
30. Qui est hodie in civitate tam humĭlis, cui non viă ad consulatum facilior per istius legis occasionem, quam nobis ac liberis nostris, fiat? (Liv. 6, 41, 3).
31. Quae enim domus tam stabilis, quae tam firma civitas est, quae non odiis atque dissidiis fundĭtus possit everti? (Cic. Lael. 7, 23).
32. Quis est tam stultus, quamvis sit adolescens, cui sit exploratum, se ad vespĕrum esse victurum? (Cic. Sen. 19, 67).
33. Nullum tam immansuētum animal est, quod non curā mitĭges et in amorem tui vertas (Sen. Benef. 1, 3).
34. Videndum est ígitur, ut eā liberalitate utamur, quae prosit amicis, noceat nemini (Cic. Off. 1, 14, 43).
35. Nihil est ei beatum, cui semper aliqui terror impendeat (Cic. Tusc. 5, 21, 62).
36. Nihil tam magnum est, quod perire non possit (Sen. Benef. 6, 31, 10).
37. Nemo tam famae contemptor est, cujus non debilitari animus possit (Liv. 44, 22, 7).
38. Non sum is, qui non existimem, admonendos duces esse; immo eum, qui de sua unīus sententia omnia gerat, superbum judico magis, quam sapientem (Liv. 44, 22, 11).
39. Nihil tam parvum est, quod non gloriam parĕre possit (Plin. N. H. 15, 14 (15), 49).
40. Bene Pittăcus ille, qui in septem sapientum numero est habitus, quum Mitylenae multa milia jugĕrum agri ei muneri darent, 'Nolīte, oro vos', inquit, 'id mihi dare, quod, quum multi invideant, plures etiam concupiscant' (Nep. 8, 4, 2).
41. Nulla est tanta humilitas, quae dulcedine gloriae non tangatur (Val. Max. 8, 14, 5).
42. Damna nulla tanta sunt, quae non viri fortes ferenda arbitrentur (Cic. Verr. 3, 24, 60).
43. Nemo tam felix est, qui non aliquă poenitentia dignă faciat, qui non subjectus sit errori (Quint. Decl. 349=p. 436 Lemaire).
44. Nihil mihi nunc scito, tam deesse, quam hominem eum, quocum omnia, quae me curā aliquā afficiunt, communĭcem, qui me amet, qui sapiat, quicum ego ex animo loquar, nihil fingam, nihil dissimŭlem, nihil obtĕgam (Cic. Att. 1, 18, 1).
45. Neque enim tu is es, qui, qui sis, nescias (Cic. Fam. 5, 12, 6).
46. Nulla erit tam surda posteritas, nulla tam ingrata fama, quae non in caelum vos debitis laudibus ferat (Curt. 5, 8, 10).
1016 ( 934)
1. Eă aetas tuă, quae cupiditates adulescentiae jam effugerit, eă vită, in qua nihil praeteritum excusandum habeas (Tac. Hist. 1, 15, 18).
2. Quid ex eo boni sperari atque effici potest, qui in patris luxurie sic vixerit, ut nullum unquam pudīcum neque sobrium convivium viderit, qui in epŭlis cotidianis adultā aetate per triennium inter impudīcas mulieres et intemperantes viros versatus sit, nihil unquam audierit a patre, quo pudentior aut melior esset, nihil unquam patrem facere viderit, quod quum imitatus esset, non patris similis putaretur? (Cic. Verr. 3, 68, 160).
3. Noli te oblivisci Ciceronem esse et eum, qui aliis consuēris praecipere et dare consilium (Cic. Fam. 4, 5, 5).
4. Quis non eam victoriam probet, in qua occĭderit nemo, nisi armatus? (Cic. Lig. 6, 19).
5. Innumerabilia sunt exempla eorum, qui liberos juvenes sine lacrimis extulerint, qui in senatum aut in aliquod publicum officium a rogo redierint et statim aliud egerint (Sen. Ep. 99, 6).
6. Quis eum (=Codrum) non miretur, qui his artibus mortem quaesierit, quibus ab ignāvis vită quaeri solet? (Vell. 1, 2, 3).
7. Quis civis ei regi non favēret, cujus omnem aetatem in populi Romani bellis consumptam esse meminisset? (Cic. Dej. 2, 6).
8. Eă nolui scribere, quae nec indocti intellegere possent, nec docti legere curarent (Cic. Acad. 1, 2, 4).
9. Nulla unquam tam incruenta victoria contĭgit, quae non haberet aliquam tristitiae recordationem (Quint. Decl. 272=p. 124 Lemaire).
10. In Miltiăde erat quum summa humanitas, tum mira communitas, ut nemo tam humilis esset, cui non ad eum aditus patēret (Nep. 1, 8, 4).
11. Quis eam, quam nulli ostenderet, induit purpŭram? (Sen. Ep. 94, 70).
12. Nihil in rebus humanis voluit esse rerum natura tam simile, quod non aliqua proprietate secerneret (Quint. Decl. 8, 12=p. 186 Lemaire).
13. Brevis a natura vita vobis data est, at memoria bene redditae vitae sempiterna. Quae si non esset longior, quam haec vita, quis esset tam amens, qui maximis laboribus et periculis ad summam laudem gloriamque contenderet? (Cic. Phil. 14, 12, 32).
14. Milites, nihil adeo arduum sibi esse, existimaverunt, quod non virtute consĕqui possent (Caes. B. G. 7, 47, 3).
1017 ( 934)
1. Nonne satius est mutum esse, quam, quod nemo intellegat, dicere? (Cic. Phil. 3, 9, 22).
2. Qui (=quomŏdo) potest intellegi aut cogitari, esse aliquod animal, quod se oderit? (Cic. Phil. 5, 10, 28).
3. Quatĕnus nobis denegatur diu vivere, relinquamus aliquid, quo nos vixisse testemur (Plin. Ep. 3, 7, 14).
4. Viam qui nescit, qua deveniat ad mare, eum oportet amnem quaerere comitem sibi (Plaut. Poen. 627).
5. De mendīco male meretur, qui ei dat, quod edit (=edat) aut bibat: nam et illud, quod dat, perdit, et illi prodit (=producit) vitam ad miseriam (Plaut. Trin. 338).
6. Suadēre principi, quod oporteat, multi laboris (est); assentatio erga quemcunque principem sine affectu peragitur (Tac. Hist. 1, 15, 27).
7. Nec tibi amico opus est, de cujus benevolentia dubites (Curt. 7, 8, 30).
8. Deesse nobis terra in vitam (potest), - in qua moriamur, non potest (Tac. Ann. 13, 56, 7).
9. Est aliquid, quod ex magno viro vel tacente proficias (Sen. Ep. 94, 40).
10. Illud te admoneo, ne eorum more, qui non proficere, sed conspici cupiunt, facias aliqua, quae in habitu tuo aut genere vitae notabilia sint. Asperum cultum, et intonsum caput, et neglegentiorem barbam, et indictum argento odium et cubīle humi positum evīta (Sen. Ep. 5, 1).
11. Dic mihi: an boni quid usquam est, quo quisquam uti possit sine malo omni? (Plaut. Merc. 145).
12. Amáre oportet ómnes, qui, quod dént, habent (Plaut. Truc. 76).
13. Magna debet esse eloquentia, quae invītis placeat (Sen. Contr. 10, prooem. 4=p. 461, 12).
14. Veniet aliquod tempus, quod nos itĕrum jungat ac misceat (Sen. Ep. 78, 28).
15. Quid dulcius, quam habere, quicum omnia audeas sic loqui, ut tecum? (Cic. Lael. 6, 22).
16. Quid dulcius, quam habere amicum, cum quo audeas, ut tecum, omnia loqui? Servandus ergo est omni diligentiā raro inventus amicus: est enim alter ego (Sen. De moribus 20).
17. Omnia praeclară - rară, nec quicquam difficilius, quam reperire, quod sit omni ex parte in suo genere perfectum (Cic. Lael. 21, 79).
18. In foro vix decimus quisque est, qui ipsus (=ipse) sese noverit (Plaut. Pseud. 973).
19. Multă videbis fortasse, quae nolis (Cic. Fam. 4, 9, 1).
20. Nihil mihi tam deesse scito, quam quicum haec familiariter docteque rideam (Cic. Fam. 12, 18, 2).
21. Errat longe, meā quidem sententiā, qui imperium credat gravius esse aut stabilius, vi quod fit, quam illud, quod amicitia adjungitur (Ter. Ad. 65).
22. Miserrimam necesse est vitam esse eorum, qui magno parant labore, quod majore possideant (Sen. Brev. 17, 4).
23. Nulla virtus latet. Etiamsi omnibus tecum viventibus silentium livor indixerit, venient, qui sine offensa, sine gratia judicent (Sen. Ep. 79, 17).
24. Multos possum bonos viros nominare, qui complures annos doloribus podāgrae crucientur maximis (Cic. Tusc. 2, 19, 45).
1018 ( 934)
1. Sapientia est ună, quae maestitiam pellat ex animis, quae nos exhorrescere metu non sinat (Cic. Fin. 1, 13, 43).
2. Veniet tempus, quo posteri nostri tam apertă nos nescisse mirentur (Sen. Nat. quaest. 7, 25, 5).
3. Neque nostrae disputationes quidquam aliud agunt, nisi ut in utramque partem dicendo et audiendo eliciant et tanquam exprĭmant aliquid, quod aut verum sit, aut ad id quam proxime accedat (Cic. Acad. 2, 3, 7).
4. Sit philosophia res summa: ad paucos pertĭnet; sit eloquentia res admirabilis: non pluribus prodest, quam nocet; sola est medicina, quā opus sit omnibus (Quint. Decl. 268=p. 101 Lemaire).
5. Doctores necesse habent cum insanientibus furĕre. Nam, nisi dixerint, quae adulescentŭli probent, ut ait Cicero, 'soli in scholis relinquentur' (Petron. 3).
6. Plerīque neque in rebus humanis quicquam bonum norunt, nisi quod fructuōsum sit, et amicos tanquam pecŭdes eos potissimum dilĭgunt, ex quibus sperant se maximum fructum esse capturos (Cic. Lael. 21, 79).
7. Multi sermones perscripti sunt, e quibus dubitari non possit, quin Socrăti nihil sit visum sciri posse (Cic. Acad. 2, 23, 74).
8. Si quis asperitate eā est et immanitate naturae, congressūs ut hominum fugiat atque oderit (qualem fuisse Athēnis Timōnem nescio quem accepimus), tamen is pati non possit, ut non anquīrat aliquem, apud quem evŏmat virus acerbitatis suae (Cic. Lael. 23, 87).
9. Sapiens, etiamsi contentus est se, tamen habere amicum vult, - non ad hoc, ut habeat, qui sibi aegro assideat, succurrat in vincula conjecto vel inŏpi, sed ut habeat aliquem, cui ipse aegro assideat, quem ipse circumventum hostīli custodiā libĕret (Sen. Ep. 9, 8).
10. In quid amicum paro? Ut habeam, pro quo mori possim, ut habeam, quem in exsilium sequar, cujus me morti et oppōnam et impendam (Sen. Ep. 9, 10).
11. Num quis est vestrum, judices, qui satis idoneam possit in eum poenam excogitare, qui prodere hostibus patriam cogitarit? (Ad Herenn. 4, 8, 12).
12. Si quem forte inveneritis, qui aspernetur oculis pulchritudinem rerum, non odore ullo, non tactu, non sapore capiatur, exclūdat auribus omnem suavitatem, huic homini ego fortasse et pauci deos propitios, plerīque autem irātos putabunt (Cic. Cael. 17, 42).
13. Est animorum ingeniorumque naturale quoddam quasi pabŭlum consideratio contemplatioque naturae. Erigimur, elatiores fieri videmur, humană despicimus, - cogitantes supĕră atque caelestia, haec nostră, ut exiguă et minimă, contemnimus. Indagatio ipsă rerum quum maximarum, tum etiam occultissimarum habet oblectationem. Si vero aliquid occurrit, quod veri simile videatur, humanissimā completur animus voluptate (Cic. Acad. 2, 41, 127).
14. Non facile est invenire, qui, quod sciat ipse, non tradat alteri: ita non solum ad discendum propensi sumus, verum etiam ad docendum (Cic. Fin. 3, 20, 66).
15. Qui gratificantur cuipiam, quod obsit illi, cui prodesse velle videantur, non benefĭci neque liberales, sed perniciosi assentatores judicandi sunt (Cic. Off. 1, 14, 42).
16. Miser homo est, qui ipse sibi, quod edit (=edat), quaerit et aegre invĕnit. Sed ille est miserior, qui et aegre quaerit et nihil invĕnit (Plaut. Capt. 461).
17. Maurĭcus vir est gravis, prudens, multis experimentis erudītus, et qui futură possit ex praeterĭtis providere (Plin. Ep. 1, 5, 16).
18. Nihil aeque oblectaverit animum, quam amicitiă fidēlis et dulcis. Quantum bonum est, ubi praeparata sunt pectora, in quae tuto secrētum omne descendat, quorum conscientiam minus, quam tuam, timeas, quorum sermo sollicitudinem leniat, sententiă consilium expediat, hilaritas tristitiam dissìpet, conspectus ipse delectet! (Sen. Tranq. 7, 3).
1019 ( 934)
1. Decessit Corellius Rufus. Proinde adhĭbe solacia mihi, non haec 'senex erat, infirmus erat' (haec enim novi), sed nova aliqua, sed magna, quae audierim nunquam, legerim nunquam (Plin. Ep. 1, 12, 13).
2. Tempus, quod saepe optastis, vēnit, quo vobis potestas fieret, virtutem vestram ostendendi (Liv. 34, 13, 5).
3. Neque adĕrat uxor, quae consolari hominem in malis posset (Cic. Verr. 5, 35, 92).
4. Sicut ante morbos necesse est cognitos esse, quam remedia eorum, sic cupiditates prius natae sunt, quam leges, quae iis modum facerent (Liv. 34, 4, 8).
5. Majores et magis ramōsas arbŏres caedebant, quam quas ferre cum armis miles posset (Liv. 33, 5, 6).
6. Hostius Quadra fecit specŭla, imagines majores reddentia, in quibus digitus, brachii mensūram et crassitudinem excederet (Sen. Nat. quaest. 1, 16, 2).
7. Nec vero ille artĭfex (=Phidias), quum faceret Jovis formam aut Minervae, contemplabatur aliquem, e quo similitudinem duceret, sed ipsius in mente insidebat species pulchritudinis eximiă quaedam, quam intuens in eaque defixus ad illius similitudinem artem et manum dirigebat (Cic. Or. 2, 9).
8. Cupiebam, mehercūle, longiorem epistolam facere, sed nec erat res, de qua scriberem, nec jocari prae cura poteram (Cic. Att. 6, 5, 4)
9. Multa nobis blandimenta natură ipsă genuit, quibus sopită virtus conivēret interdum; multas vias adulescentiae lubrĭcas ostendit, quibus illă insistere aut ingrĕdi sine casu aliquo aut prolapsione vix posset; multarum rerum jucundissimarum varietatem dedit, quā non modo haec aetas, sed etiam jam corroborată caperetur (Cic. Cael. 17, 41).
10. Qui esset tantus fructus in prospĕris rebus, nisi haberes, qui illis aeque ac tu ipse gauderet? (Cic. Lael. 7, 22).
11. In Germania fons erat aquae dulcis, quā potā intra biennium dentes deciderent (Plin. N. H. 25, 3, 20).
12. Magnus multitudini timor est injectus, ne quă repentīnă vis in civitate exsisteret, quae libertatem opprimeret (Nep. 7, 3, 3).
1020 ( 934)
1. Prospicere in pace oportet, quod bellum juvet (Syr. 504).
2. Nil admirari-prope res est una, Numici,
Solaque, quae possit facere et servare beatum (Hor. Ep. 1, 6, 1).
3. Aurum et opes et rura frequens donabit amicus;
Qui velit ingenio cedere, rarus erit (Mart. 8, 18, 9).
4. Exēgi monumentum┘
Quod non imber edax, non Aquĭlo impŏtens
Possit diruere, aut innumerabilis
Annorum series et fugă temporum (Hor. Od. 3, 30, 1).
5. Et tibi jam cani venient, formōse, capilli;
Jam venient rugae quae tibi corpus arent (Ov. A. A. 2, 113).
6. Accipe, quae nimios vincant umbracŭla soles;
Sit licet et ventus, te tua vela tegent (Umbrella) (Mart. 14, 28).
7. Venient annis saecŭla seris,
Quibus Oceănus vincŭla rerum
Laxet, et ingens pateat tellus,
Tethysque novos detĕgat orbes,
Nec sit terris ultima Thule (Sen. Med. 375).
8. Nec facile invenias multis in milibus unum,
Virtutem pretium qui putet esse sui (Ov. Pont. 2, 3, 11).
9. Esse quoque in fatis reminiscitur, affŏre tempus,
Quo mare, quo tellus correptāque regiă caeli
Ardeat et mundi moles operōsă labōret (Ov. Met. 1, 256).
1021 ( 935)
1. Dignam me putas, quam illudas? (Ter. Heaut. 741).
2. Pompejus nihil dignum faciebat, quare ejus fugae comĭtem me adjungerem (Cic. Att. 9, 10, 2).
3. Litteras tuas legimus, contumeliōsas, mināces, minime dignas, quae a te nobis mitterentur (Cic. Fam. 11, 3, 1).
4. Recte ac vere Xenŏphon virorum virtute praestantium non seriă modo, sed et joca digna esse ait, quae memoriae commendentur (Mureti Ep. 1=p. 4).
5. Ut in 'Catōne Majore' qui est scriptus de senectute, Catōnem induxi senem disputantem, quia nulla videbatur aptior persōnă, quae de illa aetate loqueretur, sic idonea mihi Laelii persona visa est, quae de amicitia dissereret (Cic. Lael. 1, 4).
6. Crassi libertum Apollonium jam tum equĭdem, quum ille viveret, magni faciebam. Post mortem autem Crassi mihi etiam dignior visus est, quem in amicitiam meam reciperem (Cic. Fam. 13, 16, 1-2).
7. Hominum utĭque dilectus habendus est,-an digni sint, quibus partem vitae nostrae impendamus (Sen. Tranq. 7, 1).
8. Jucundum est secum esse quam diutissime, quum quis se dignum, quo frueretur, effecit (Sen. Ep. 58, 32).
1022 ( 936)
1. Sunt, qui audiant, sunt, qui legant, nos modo dignum aliquid auribus, dignum chartis elaboremus (Plin. Ep. 4, 16, 3).
2. Facta canam, sed erunt, qui, me finxisse, loquantur (Ov. F. 6, 3).
3. Sunt, qui, quod sentiunt, etsi optimum sit, tamen invidiae metu non audeant dicere (Cic. Off. 1, 24, 84).
4. Quum non est, cui suadeatur,-et, qui suadeant, non sunt (Plin=Oss. 50).
5. Adsunt, qui vos hortentur, ut a nobis desciscatis (Caes. B. C. 2, 32, 4).
6. Insularum pars magna feris barbarisque nationibus incolitur, ex quibus sunt, qui piscibus atque ovis avium vivere existimantur (Caes. B. G. 4, 10, 4).
7. Erant, qui metu mortis mortem precarentur (Plin. Ep. 6, 20, 14).
8. In carcĕre Socrates disputavit et exire, quum essent, qui promitterent fugam, noluit remansitque, ut duarum rerum gravissimarum hominibus metum demeret,-mortis et carceris (Sen. Ep. 24, 4).
9. Te quoque Vergilio comitem non aequa, Tibulle,
Mors juvenem campos misit ad Elysios,
Ne foret, aut elĕgis molles qui fleret amores,
Aut caneret forti regia bella pede (Tibulli elegiae, ed. Hiller, p. 60).
10. Nec defuerunt, qui fictis mentitisque terroribus vera pericula augerent (Plin. Ep. 6, 20, 15).
11. Reperies, qui ob similitudinem morum, aliena malefacta sibi objectari, putent (Tac. Ann. 4, 33, 21).
12. Inventus est, qui patrem posset occidere, et novercam non posset (Sen. Contr. 7, 5 (20)=p. 355, 29).
13. Invenitur, qui dicat, sapientem, corpore parum prospĕro usum, nec miserum esse nec beatum (Sen. Ep. 92, 19).
14. Divitias, facilius invenies, qui vitupĕret, quam qui fastidiat (Tac. Dial. 8, 29).
15. Inveniuntur, qui honestă in mercēdem colant quibusque non placeat virtus gratuīta; quae nihil habet in se magnifĭcum, si quicquam venale (habet) (Sen. Benef. 4, 1, 2).
16. Sunt, quos scio esse amicos, sunt, quos suspĭcor, sunt, quorum ingenia atque animos nequeo noscere (Plaut. Trin. 91).
1023 ( 936)
1. Nemo nos amat, qui te non diligat (Cic. Fam. 16, 7).
2. Mortalis nemo est, quem non attingat dolor morbusque (Euripides apud Cic. Tusc. 3, 25, 59).
3. Nemo est, qui non, liberos suos incolŭmes et beatos esse, cupiat (Cic. Inv. 1, 30, 48).
4. Nemo fere est, qui sui periculi judex non sibi se aequiorem, quam reo, praebeat (Cic. Dej. 2, 4).
5. Nemo est, qui non modo miserias atque aerumnas ab humana vita segregare, sed ne semihōram quidem felicem sibi ac beatam polliceri possit ([Cic.] Consol. 33, 114).
6. Nulla est laus ibi esse intĕgrum, ubi nemo est, qui aut possit aut conetur corrumpere (Cic. Verr. 1, 16, 46).
7. Nemo est, cui felicitas sua, etiamsi cursu vĕnit, satisfaciat (Sen. Ep. 115, 17).
8. Neminem in populo Romano arbĭtror esse, cui sit ignota ea familiaritàs, quae mihi cum L. Lamia est (Cic. Fam. 12, 29, 1).
9. Nemo est, cui non satius sit cum quolibet esse, quam secum (Sen. Ep. 25, 7).
10. Profecto nemo est, quem jam dehinc metuam, mihi ne quid nocere possit (Plaut. Asin. 111).
11. Nemo reperitur, qui sit studio nihil consecutus (Quint. 1, 1, 3).
12. Adhuc neminem cognovi poëtam, qui sibi non optimus videretur. Sic se res habet: te tua, me delectant meă (Cic. Tusc. 5, 22, 63).
13. Nemo unquam neque poëta neque orator fuit, qui quemquam meliorem, quam se, arbitraretur (Cic. Att. 14, 20, 3).
14. Nemo exstitit, cujus virtutes nullo vitiorum confinio laederentur (Plin. Pan. 4).
1024 ( 936)
1. Nulla est celeritas, quae possit cum animi celeritate contendere (Cic. Tusc. 1, 19, 43).
2. Nullus dolor est, quem non longinquitas temporis minuat ac molliat (Cic. Fam. 4, 5, 6).
3. Nulla injuria est, quae in volentem fiat (Digesta 47, 10, 1, 5).
4. A. Te experior, quanti facias uxorem tuam.-B. Feminarum nulla est, quam aeque diligam (Plaut. Amph. 508).
5. Nulla est voluptas, quae non assiduitate fastidium pariat (Plin. N. H. 12, 40, 81).
6. Dicere solemus, nullum praemium posse inveniri, quod non contra legem aliquam sit (Quint. Decl. 266=p. 94 Lemaire).
7. Curiōsi sunt hic complūres mali, alienas res qui curant studio maximo, quibus ipsis nulla est res, quam procūrent, sua (Plaut. Stich. 198).
8. Dubitare de historiae suavitate nemo potest, quum scripti genus nullum sit, ex quo aut plura aut citius et minore animi contentione discantur, quae jucunda sunt (Mureti Or. 13=v. 2, p. 109).
9. Ut maris tranquillitas intellegitur, nullā ne minimā quidem aurā fluctūs commovente, sic animi quiētus et placatus status cernitur, quum perturbatio nulla est, quae moveri queat (Cic. Tusc. 5, 6, 16).
10. Nulla gens est, quae non aut ita sublata sit, ut vix exstet, aut ita domita, ut quiescat, aut ita pacata, ut victoriā nostrā imperioque laetetur (Cic. Prov. 12, 31).
11. Nulla fere causa est, in qua non femina litem
Moverit (Juv. 6, 242).
12. Nullum est jam dictum, quod non dictum sit prius (Ter. Eun. 41).
13. Nullum bellum fuit unquam tam atrox, tam diuturnum aut periculōsum, in quo duo hostes majore vi aut acriore contentione decertaverint, quam illud, ubi cum optimis disciplīnis ignorantiă pugnavit (Paulinus in Sa͡alfrankii Orat. lat. p. 249).
14. Nulla unquam exstĭtit res magnae existimationis et communi vitae utilis, quae non in varias sectas dissecta sit. Medicina namque, quod est utilis ac necessaria generi humano, multas quaestiones habet de modo curandi corpora (Origenes contra Celsum).
15. Tectum, quo imbris vitandi causā succederet, jam nullum habebat (Cic. Dom. 44, 116).
16. Nullum vobis sors campum dedit, in quo excurrere virtus cognoscique posset (Cic. Mur. 8, 18).
17. Magnum proventum poëtarum annus hic attulit, toto mense Aprili nullus fere dies, quo non recitaret aliquis (Plin. Ep. 1, 13, 1).
1025 ( 936)
1. Nihil est, de quo cogitare nequeamus (Cic. Div. 2, 67, 138).
2. Post mortem in morte nihil est, quod metuam, mali (Plaut. Capt. 741).
3. Nihil est opere aut manu factum, quod non aliquando conficiat et consūmat vetustas (Cic. Marc. 4, 11).
4. Ubi nihil erit, quod scribas, id ipsum scribito (Cic. Att. 4, 8, 4).
5. Nihil est, exceptā virtute, quod mórtali animo ac manu immortale quaeri possit (Val. Max. 5, 6, Ext. 4).
6. Quum omnibus virtutibus me affectum esse cupio, tum nihil est, quod malim, quam me et esse gratum et videri. Haec est enim una virtus non solum maxima, sed etiam mater virtutum omnium reliquarum. Quid est pietas, nísi voluntas grata in parentes? Qui sunt boni cives, qui belli, qui domi de patria bene merentes, nisi qui patriae beneficia meminerunt? (Cic. Planc. 33, 80).
7. Diligentia omnibus in rebus plurimum valet. Haec praecipue colenda est nobis, haec semper adhibenda, haec nihil est quod non assequatur (Cic. De or. 2, 35, 148).
8. Nihil est, quod non expugnet pertĭnax operă et intentă ac dílĭgens cură (Sen. Ep. 50, 6).
9. Nihil est, quod non arte curaque, si non potest vinci, mitigetur (Plin. Ep. 8, 4, 4).
10. Nihil est virtute amabilius, nihil, quod magis alliciat ad diligendum (Cic. Lael. 8, 28).
11. Tibi persuāde, praeter culpam ac peccatum homini accidere nihil, quod sit horribile aut pertimescendum (Cic. Fam. 5, 21, 5).
12. Nihil est, quod timeas, si innŏcens es (Quint. Decl. 294=p. 182 Lemaire).
13. Nihil est enim, quod mínus ferendum sit, quam rationem ab altero vitae reposcere, eum, qui non possit suae reddere (Cic. Divinatio in Caecil. 9, 27).
14. Sumus enim natura studiosissimi appetentissimique honestatis; cujus si quasi lumen aliquod aspeximus, nihil est, quod, ut eo potiamur, non parati simus et ferre et perpĕti (Cic. Tusc. 2, 24, 58).
15. Nihil est, quod tam deceat, quam in omni re gerenda consilioque capiendo servare constantiam (Cic. Off. 1, 34, 125).
16. Nil habet, quod speret, quem senectus ducit ad mortem (Sen. Ep. 30, 4).
17. Cuncta in orbis modo vertuntur, nihilque accidit, quod rursum naturae vis ferre nequeat aevi spatio (Aur. Vict. De Caes. 35, 13).
18. Nil occultum est, quod non reveletur (Phaedr. App. 22).
19. Quam perītus ille et privati juris et publici! Quantum rerum, quantum exemplorum, quantum antiquitatis tenet! Nihil est, quod discere velis, quod ille docere non possit; mihi certe, quotiens aliquid abdĭtum quaero, ille thesaurus est (Plin. Ep. 1, 22, 2).
20. Equidem ex omnibus rebus, quas mihi aut fortuna aut natura tribuit, nihil habeo, quod cum amicitia Scipionis possim comparare (Cic. Lael. 27, 103).
21. Nihil habeo, quod accūsem senectutem (Cic. Sen. 5, 13).
22. Nil prodest, quod non laedere possit idem.
Igne quid utilius? Si quis tamen urere tecta
Compărat, audaces instruit igne manūs (Ov. Tr. 2, 266).
23. Omnia jam fient, fieri quae posse negabam,
Et nihil est, de quo non sit habenda fides (Ov. Tr. 1, 8, 7).
24. Nil erit ulterius, quod nostris moribus addat
Posteritas: eadem cupient facientque minores (Juv. 1, 147).
25. Non sunt longa, quibus nihil est quod demere possis;
Sed tu, Coscōni, disticha longa facis (Mart. 2, 77, 7).
1026 ( 936)
1. Nihil novi vobis afferam, neque quod a me sit cogitatum aut inventum (Cic. Rep. 1, 14, 21).
2. Nihil in malis ducamus, quod sit vel a dis immortalibus, vel a natura, parente omnium, constitutum (Cic. Tusc. 1, 49, 118).
3. Plinius nihil legit, quod non excerperet: dicĕre etiam enim solebat, nullum esse librum tam malum, ut non aliqua parte prodesset (Plin. Ep. 3, 5, 10).
4. Polycrătem Samium felicem appellabant. Nīhil acciderat ei, quod nollet, nisi quod anŭlum, quo delectabatur, in mari abjecerat (Cic. Fin. 5, 30, 92).
5. Conscius mihi eram, nihil a me commissum esse, quod boni cujusquam offenderet animum (Cic. Fam. 11, 28, 1).
6. Et nihil inveni, quod mihi ferret opem (Ov. Pont. 2, 7, 46).
7. Nihil in vita vidit calamitatis Cluentius, nullum periculum mortis adiit, nihil mali timuit, quod non totum a matre esset conflatum et perfectum (Cic. Cluent. 6, 18).
8. Nihil unquam cogitavi, quod elŏqui non auderem (Apul. Apol., p. 205 B Nisard).
1027 ( 936)
1. Nulla res potest esse eadem festinata simul et examinata, nec esse quidquam omnium, quod habeat et laudem diligentiae simul et gratiam celeritatis, (Apul. Florides, p. 133 A Nisard).
2. Tibi idem censeo faciendum, nec, a quo culpa absit, quídquam in malis numerandum (Cic. Fam. 12, 23, 4).
3. Excogitare nemo quicquam poterit, quod magis decōrum regenti sit, quam clementia (Sen. Clem. 1, 19, 1).
4. Neque quisquam unquam, qui bonos versus aut fecisset aut fecisse putaret, occultos illos haberi voluit (Mureti Ep. 83=p. 130).
5. Mandare quemquam litteris cogitationes suas, qui eas nec disponere, nec illustrare possit, nec delectatione aliqua allicere lectorem, hominis est intemperanter abutentis et otio et litteris (Cic. Tusc. 1, 3, 6).
6. Cave, quicquam incipias, quod poeniteat postea (Syr. 122).
7. Nec vero tanta praeditus sapientiā quisquam est, qui aliorum aerumnam dictis adlĕvans, non idem, quum fortună mutată impĕtum convertat, clade subĭtā frangatur suā, ut illă, ad alios dicta et praecepta, excĭdant (Sophocles apud Cic. Tusc. 3, 29, 71)
8. Permīrum mihi videtur, quemquam exstare, qui etiam nunc credat iïs (=Chaldaeis), quorum praedicta cotidie videat re et eventis refelli (Cic. Div. 2, 47, 99).
9. Non, edĕpol, tibi pernegare possum quicquam, quod velis (Pl. Trin. 357).
10. Plerique neque in rebus humanis quicquam bonum norunt, nisi quod fructuosum sit, et amicos, tanquam pecŭdes, eos potissimum diligunt, ex quibus sperant se maximum fructum esse capturos (Cic. Lael. 21, 79).
11. Neque enim tempus est ullum, quo non plus voluptatum habeat sapiens, quam dolorum (Cic. Fin. 1, 19, 62).
12. An putas, ullam esse terra marique beluam, quae non sui generis beluā maxime delectetur? (Cic. N. D. 1, 27, 77).
13. Censen (=censesne), te posse reperire ullam mulierem, quae careat culpā? (Ter. Hec. 662).
14. Usus et experientia dominantur in artibus; neque est ulla disciplina, in qua non peccando discatur: nam, ubi quid, perpĕram administratum, cessit improspĕre, vitatur, quod fefellerat (Colum. 1, 1=p. 176 B Nisard).
15. Negat Epicūrus, ullum esse tempus, quo sapiens non beatus sit (Cic. Tusc. 3, 20, 49).
16. Neque est omnino ars ulla, in qua omnia, quae illā arte effĭci possint, a doctore tradantur (Cic. De or. 2, 16, 69).
1028 ( 936)
1. Quis est, qui Tarquinium Superbum non oderit? (Cic. Lael. 8, 28).
2. Quis est istorum Graecorum, qui quemquam nostrum quicquam intellegere arbitretur? (Cic. De or. 2, 19, 77).
3. Quis est enim, cui non haec templa, aspectus urbis, possessio libertatis, lux denĭque haec ipsa et hoc commune patriae solum quum sit carum, tum vero dulce atque jucundum? (Cic. Cat. 4, 7, 16).
4. Quod est tempus, quo galli non cantent, vel nocturnum vel diurnum? (Cic. Div. 2, 26, 56).
5. Quis est, qui suorum mortem non eo lugeat, quod eos orbatos vitae commŏdis arbitretur? (Cic. Tusc. 1, 13, 30).
6. Quid est, quod magis perspicuum sit, quam non modo carum sibi quemque, verum etiam vehementer carum esse? (Cic. Fin. 5, 11, 31).
7. Quid nunc ego enumĕrem, contra quot fortunae injurias medicină advocetur? Quod hominum genus est, qui sexus, quae aetas, quae non utilitatem ex hac (=medicina) petat (Quint. Decl. 268=p. 105 Lemaire).
8. Quis est nostrum liberaliter educatus, cui non educatores, cui non magistri sui atque doctores, cui non locus ipse mutus ille, ubi alĭtus aut doctus est, cum grata recordatione in mente versetur? (Cic. Planc. 33, 81).
9. Nec vero illa parva vis naturae est rationisque, quod unum hoc animal (=homo) sentit, quíd sit ordo, quid sit, quod deceat, in factis dictisque qui modus (Cic. Off. 1, 4, 14).
10. Quis est, qui non oderit libidinōsam, protervam adolescentiam? Quis contra in illa aetate pudorem, constantiam, etiamsi sua nihil intersit, non tamen diligat? (Cic. Fin. 5, 22, 62).
11. Quis est, quem non moveat clarissimis monumentis testata consignataque antiquitas? (Cic. Div. 1, 40, 87).
12. Quis est, qui velit, ut neque diligat quemquam nec ipse ab ullo diligatur, circumfluere omnibus copiis atque in omnium rerum abundantia vivere? Haec enim est tyrannorum vita, in qua nulla fides, nulla caritas, nulla stabilis benevolentiae potest esse fiducia, omnia semper suspecta atque sollicita, nullus locus amicitiae (Cic. Lael. 15, 52).
13. Quisnam istic fluvius est, quém non recipiat mare? (Plaut. Curc. 86).
14. Quid est, quod possit graviter a Cicerōne scribi ad Curiōnem, nisi de republica? (Cic. Fam. 2, 4, 1).
15. Auspiciis hanc urbem conditam esse, auspiciis bello ac pace, domi militiaeque omnia geri, quis est, qui ignōret (Liv. 6, 41, 4).
16. Quis est, qui ad bellum inflammato animo futurus sit, spe pacis oblatā? (Cic. Phil. 12, 3, 8).
17. Quid placet aut odio est, quod non mutabile credas? (Hor. Ep. 2, 1, 101).
18. Quid tandem est, quod non divitiae corruperint? (Sen. Contr. 9 11=p. 158, 13).
19. Quid mali aut sceleris fingi aut cogitari potest, quod non ille (=Catilina) conceperit? Quis tota Italia venefĭcus, quis gladiator, quis latro, quis sicarius, quis parricīda inveniri potest, qui se cum Catilina non familiarissime vixisse fateatur? (Cic. Cat. 2, 4, 7).
20. Quis non videt, in optima quaque republica plurimum auspicia et reliqua divinandi genera valuisse? Quis rex unquam fuit, quis populus, qui non uteretur praedictione? (Cic. Div. 1, 43, 95).
21. Quis erat, qui putaret, ad eum amorem, quem erga te habebam, posse aliquid accedere? Tantum accessit, ut mihi nunc denique amare videar, antea dilexisse (Cic. Fam. 9, 14, 5).
1029 ( 937)
1. Sunt multi, qui omnīno Graecas non ament litteras, plures, qui philosophiam, relĭqui, qui, etiamsi haec non imprŏbent, tamen earum rerum disputationem principibus civitatis non ita decŏram putent (Cic. Acad. 2, 2, 5).
2. Quam multa sunt vota, quae etiam sibi fateri pudet! Quam pauca, quae facere coram teste possīmus! (Sen. Benef. 6, 38, 5).
3. Pauci ex multis sunt, amici homini quí certi sient (=sint) (Plaut. Pseud. 390).
4. Sunt quaedam injuriae, quae vel placidissimo moveant stomăchum (Erasm. 1, 245).
5. Quotusquisque philosophorum invenitur, qui sit ita morātus, ita animo ac vitā constitutus, ut ratio postŭlat? qui disciplīnam suam non ostentationem scientiae, sed legem vitae putet? qui obtempĕret ipse sibi et decrētis suis pareat? (Cic. Tusc. 2, 4, 11).
6. Atque esse tamen multos videmus, qui neminem imitentur et suāpte naturā, quod velint, sine cujusquam similitudine consequantur (Cic. De or. 2, 23, 98).
7. Multo plura reperiuntur apud veteres, quae nobis probanda sint, quam quae repudianda (Colum. 1, 1=p. 175 b Nisard).
8. Uti sunt, qui urbanis rebus bellicas antepōnant, sic reperias multos, quibus periculōsa et calĭda, consilia quiētis et cogitatis et splendidiora et majora videantur (Cic. Off. 1, 24, 82).
9. Quae quibusdam admirabilia videntur, permulti sunt, qui pro nihilo putent (Cic. Lael. 23, 86).
10. Sunt permulti optimi viri, qui valetudinis causā in haec loca veniant (Cic. Fam. 9, 14, 1).
11. Sunt delicta tamen, quibus ignovisse velimus (Hor. A. P. 347).
12. Quotus enim quisque reperietur, cui, impunitate et ignoratione omnium propositā, abstinēre possit injuriā? (Cic. Off. 3, 17, 72).
13. Multi inveniuntur, qui ignem infĕrant urbibus, qui inexpugnabilia saecŭlis et per aliquot aetates tută prosternant, qui aequum arcibus aggĕrem attollant et muros, in miram altitudinem eductos, arietibus ac machĭnis quassent. Multi sunt, qui ante se agant agmina, et tergis hostium graves instent, et ad mare magnum, perfūsi caede gentium, veniant (Sen. Ep. 94, 61).
14. Pauci sunt, qui consilio se suăque dispōnant; ceteri eorum more, quae fluminibus innatant, non eunt, sed feruntur (Sen. Ep. 23, 8).
15. Quum pro sua patria pauci post genus hominum natum reperti sint, qui, nullis praemiis propositis, vitam suam hostium telis objecerint,-pro aliena republica quemquam fore putatis, qui se oppōnat periculis, non modo nullo proposito praemio, sed etiam interdicto? (Cic. Balb. 10, 26).
16. Nec civis erat, qui libera posset
Verba animi proferre et vitam impendere vero (Juv. 4, 90).
17. Sunt enìm philosŏphi et fuerunt, qui omnīno nullam habere censērent rerum humanarum procurationem deos (Cic. N. D. 1, 2, 3).
18. In omnibus saecŭlis pauciores viri reperti sunt, qui suas cupiditates, quam qui hostium copias vincerent (Cic. Fam. 15, 4, 15).
19. Ne Ciceronis quidem temporibus intellegebantur eă, quae, regnante Romŭlo aut Numā, scripta erant; immo vero ipsas duodecim tabularum leges pauci qui intellegerent, reperiebantur (Mureti Or. 17=v. 2, p. 161).
20. Inventi multi sunt, qui non modo pecuniam, sed etiam vitam profundere pro patria parati essent, iidem gloriae jactūram ne minimam quidem facere vellent (Cic. Off. 1, 24, 84).
21. Ita vir clarissimus ab homine deterrimo acerbissima morte est affectus, et, cui inimici propter dignitatem pepercerant, inventus est amicus, qui ei mortem offerret (Cic. Fam. 4, 12, 2).
22. Fuere cives, qui seque remque publicam obstinatis animis perdĭtum irent (Sall. Cat. 36, 4).
Относительные предложения консекутивного характера с quod и cur
1030 ( 938)
1. Nihil est, quod quisquam magnitudinem artium ex eo, quod senes discunt, pertimescat. Namque aut senes ad eas accesserunt, aut usque ad senectutem in studiis detinentur, aut sunt tardissimi (Cic. De or. 3, 23, 89).
2. Ridet: quid habet, quod rideat? (Petron. 57).
3. Quid est, quod ego te horter, ut dignitati et gloriae servias? (Cic. Fam. 9, 14, 6).
4. Dolores si qui incurrunt, nunquam vim tantam habent, ut non plus habeat sapiens, quod gaudeat, quam quod angatur (Cic. Fin. 1, 19, 62).
5. Non est, quod putes, omnibus divitias convenire: nihil enim nocentius novitio divite est (Sen. Contr. 2, 1 (9), 28=p. 167, 21).
6. Non est, quod invideas istis, quos magnos felicesque populus vocat (Sen. Ep. 94, 60).
7. Non est, quod credas, quemquam fieri aliēnā infelicitate felicem (Sen. Ep. 94, 67).
8. Non est, quod ab homine desidiōso aliquid novi operis exspectes (Plin. Ep. 1, 8, 2).
9. Quid causae est, cur poëtas Latinos legant, philosŏphos non legant? An quia delectat Ennius, Pacuvius, Attius, multi alii? (Cic. Acad. 1, 3, 10).
10. Quae causa est, cur amicitiam fundĭtus tollamus e vita, ne aliquas propter eam suscipiamus molestias? (Cic. Lael. 13, 48).
11. Quid causae est, cur Cassandră furens futură prospiciat, Priămus sapiens hoc idem facere non queat? (Cic. Div. 1, 39, 85).
12. Quid esse causae credemus, cur veterānus dux, fortissimus bello, compressis, quod ajunt, manibus, sedeas? (Liv. 7, 13, 7).
13. Quid est igitur, cur dubitandum sit, quin sint eă, quae disputavi, verissima? (Cic. Div. 1, 39, 84).
14. Etsi nihil habet in se gloriă, cur expetatur, tamen virtutem tanquam umbră sequitur (Cic. Tusc. 1, 45, 109).
15. Quid est, quare pavōnem, quare ansĕrem gallină non fugiat, at tanto minorem et ne notum quidem sibi accipĭtrem? quare pulli felem timeant, canem non timeant? (Sen. Ep. 121, 19).
16. Quae causa, cur Romam properaret, cur in noctem se coniceret? Erat nihil, cur properato opus esset (Cic. Mil. 19, 49).
Относительные предложения с quin=qui non
1031 ( 939)
1. Nemo est tam fortis, quin rei novitate perturbetur (Caes. B. G. 6, 39, 3).
2. Nam curiōsus nemo est, quin sit malevŏlus (Plaut. Stich. 208).
3. Nemo est, quin ubĭvis, quam ibi, ubì est, esse malit (Cic. Fam. 6, 1, 1).
4. Sic habeto, mi Tiro, neminem esse, qui me amet, quin idem te amet (Cic. Fam. 16, 4, 4).
5. Nemo est, quin emŏri malit, quam converti in aliquam figūram bestiae, quamvis hominis mentem sit habiturus: quanto est miserius in hominis figura animo esse efferāto? (Cic. Rep. 4, 1, 1, 3).
6. Nemo quisquam tam efflictis est moribus, quin faciat aut dicat nonnunquam aliquid, quod laudari queat (Gell. 2, 6, 9).
7. Quis est tam demens, quin sentiat, jus hoc Gaditānis esse retinendum, ne saeptum sit iis iter ad hoc amplissimum praemium civitatis? (Cic. Balb. 18, 43).
8. Nulla est tam facilis res, quin difficilis siet (=sit), quam invītus facias (Ter. Heaut. 805).
9. A. Virgo atque mulier nulla erit, quin sit mala, quae praeter sapiet, quam placet parentibus.-B. Virgo atque mulier nulla erit, quin sit mala, quae reticet, si quid fieri perverse videt (Plaut. Persa 365).
10. Nil tam difficile est, quin quaerendo investigari possiet (=possit) (Ter. Heaut. 675).
Относительные предложения, содержащие цель
1032 ( 940)
1. Rex, quum, hoc itinere venire Caesarem, comperisset, equitatum omnem expeditosque delectos pedites ad id flumen misit, qui transĭtu Caesarem prohibērent (Bell. Alex. 29, 2).
2. Serit arbores, quae alteri saecŭlo prosient (=prosint) (Statius Caecilius apud Cic. Sen. 7, 24=Diehl p. 64).
3. Non, qui soletur, non, qui labentia tarde
Tempora narrando fallat, amicus adest (Ov. Tr. 3, 3, 11).
4. Egone eam (=uxorem) ducam domum, quae mihi nunquam hoc dicat: 'Eme, mi vir, lanam, unde tibi pallium malăcum et calĭdum conficiatur tunicaeque hibernae bonae, ne algeas hac hieme' (Plaut. Mil. 686).
5. A. Quam rem agis, scelus?-B. Egon (=egone)? argentum cudo, quod tibi dem (Ter. Heaut. 740).
6. Oculi, tanquam speculatores, altissimum locum obtīnent, ex quo plurimă conspicientes fungantur suo munĕre (Cic. N. D. 2, 56, 140).
7. (Apud Germanos) quum bellum civitas aut illatum defendit aut infert, magistratus, qui ei bello praesint, ut vitae necisque habeant potestatem, deliguntur (Caes. B. G. 6, 23, 4).
8. Relinquendum etiam rumoribus tempus, quo senescant (Tac. Ann. 2, 77).
1033 ( 940)
1. Philippus Aristotĕlem Alexandro filio doctorem accivit, a quo eodem ille et agendi acciperet praecepta et eloquendi (Cic. De or. 3, 35, 141).
2. Bestiis natura et sensum et motum dedit, homini addidit rationem, qua regerentur animi appetītūs (Cic. N. D. 2, 12, 34).
3. Litterae posteritatis causā repertae sunt, quae subsidio oblivioni esse possent (Cic. Sulla 16, 45).
4. Campani legatos ad Hannibălem miserunt, qui nuntiarent, duos consules ad Beneventum esse, tantum non ad portas et muros bellum esse (Liv. 25, 15, 1).
5. Hannĭbal (Campanis) duo mīlia equitum cum legatis mittit, quo praesidio agros populationibus possent prohibēre (Liv. 25, 15, 3).
6. Patres conscripti, qui, Hannibăle vivo, nunquam se sine insidiis tuturos existimerent, legatos in Bithyniam miserunt, qui ab rege petĕrent, ne inimicissimum suum secum haberet sibique dederet (Nep. 23, 12, 2).
7. Medicina quondam paucarum fuit scientia herbarum, quibus sisteretur fluens sanguis, vulnera coirent, paulātim deinde in hanc pervēnit tam multiplĭcem varietatem (Sen. Ep. 95, 15).
8. Jumenta assignari, quae vos veherent, jussi (Curt. 5, 5, 22).
9. Verba reperta sunt, non quae impedirent, sed quae indicarent voluntatem (Cic. Caecina 18, 53).
10. Non solum filio, Verres, sed etiam reipublicae fecisti injuriam. Susceperas enim liberos non solum tibi, sed etiam patriae, qui non modo tibi voluptati, sed etiam qui aliquando usui reipublicae possent esse (Cic. Verr. 3, 69, 161).
11. Populus Romanus sibi tribunos plebis, quasi proprios judices et defensores, creavit, per quos contra senatum et consules tutus esse posset (Eutrop. 1, 13).
12. Quum Artaxerxes Aegyptio regi bellum inferre voluit, Iphicrăten ab Atheniensibus ducem petĭvit, quem praeficeret exercitui conducticio (Nep. 11, 2, 4).
13. Majores nostri instituerunt diem festum, quo cum servis domini vescerentur (Sen. Ep. 47, 14).
14. (Imperatoribus Gallorum) delecti ex civitatibus attribuuntur, quorum consilio bellum administraretur (Caes. B. G. 7, 76, 4.
15. Mores populi Romani quantum mutaverint, vel hic dies argumento erit. Horum patres Pyrrho regi, hosti armato, exercitum in Italia habenti, ut a veneno cavēret, praedixerunt; hi legatum consularem, qui auctor esset Prusiae per scelus occidendi hospitis, miserunt (Liv. 39, 51, 10).
16. Jugurthă legatos ad consulem mittit, qui tantummŏdo ipsi liberisque vitam peterent, alia omnia dederent populo Romano (Sall. Jug. 46, 2).
17. Romŭlus legatos circa vicīnas gentes misit, qui societatem connubiumque novo populo petĕrent. Nusquam benigne legatio audita est; adeo simul spernebant, simul tantam in medio crescentem molem sibi ac postĕris suis metuebant (Liv. 1, 9, 2-5).
18. Tum maximus natu ex iis (=legatis): 'Missi sumus', inquit, 'qui sciscitaremur, quā tandem re fretus arma nobis inferres'. Ad hanc percontationem Gracchus, exercitu se egregio fidentem venisse, respondit (Liv. 40, 47, 6).
Относительные предложения с quo-ut eo
1034 ( 941)
1. Medico puto aliquid dandum esse, quo sit studiosior (Cic. Fam. 16, 4, 2).
2. Pythagŏras et Plato, quo in somnis certiora videamus, praeparatos quodam cultu atque victu proficisci ad dormiendum jubent (Cic. Div. 2, 58, 119).
3. Caesar dicit, consuesse deos immortales, quo gravius homines ex commutatione rerum doleant, quos pro scelere eorum ulcisci velint, his secundiores interdum res et diuturniorem impunitatem concedere (Caes. B. G. 1, 14, 5).
4. Fit plerumque, ut ii, qui boni quid volunt afferre, adfingant aliquid, quo faciant id, quod nuntiant, laetius (Cic. Phil. 1, 3, 8).
5. Eo citius dabimus operam, ut veniamus, quo facilius de tota re deliberemus (Cic. Fam. 14, 5, 1).
6. Ne Numidiae quidem reges vituperandi (sunt), qui, more gentis suae, nulli mortalium oscŭlum ferebant. Quidquid enim in excelso fastigio positum est, humĭli et tritā consuetudine, quo sit venerabilius, vacuum esse convĕnit (Val. Max. 2, 6, 17).
7. Agro mihi opus est non semel arato, sed novato et iterato, quo meliores fetūs possit et grandiores edere (Cic. De or. 2, 30, 131).
8. Paucă suprā repĕtam, quo ad cognoscendum omnia illustria magis magisque in aperto sint (Sall. Jug. 5, 3).
9. Solon, quo et tutior ejus vita esset, et plus aliquanto reipublicae prodesset, furĕre se simulavit (Cic. Off. 1, 30, 108).
10. Caesar omnibus, qui arma tulerant, manus praecīdit vitamque concessit, quo testatior esset poenă improborum (Hirt. B. G. 8, 44, 2).
11. Plutarchus ait, regi Dejotăro plures fuisse filios; quorum quum ipse uni relinquere imperium atque omne patrimonium suum cuperet, quo id facilius faceret, ceteros omnes manibus suis trucidavit (Mureti Or. v. 2, p. 223).
12. Cohortarer vos, quo animo fortiore essetis, nisi vos fortiores cognossem, quam quemquam virum (Cic. Fam. 14, 7, 2).
13. Quī homines ob nimiam, quā fruuntur felicitatem, spiritūs sumunt et magis, quam fas est, sese supra reliquos mortales tollunt arrogantesque fiunt, eorum arrogantiam superbiamque calamitatibus gravioribus immissis castigare solent dei eosque de fortunae statu deicere, quo modestiam discant nec unquam, mortales se esse atque infirmos, obliviscantur (Baehr. in annotatione ad Herod. 1, 32 vol. 1, p. 71).
14. (In funeribus Atheniensium) sublata erat celebrĭtas virorum ac mulierum, quo lamentatio minueretur: auget enim luctum concursus hominum (Cic. Leg. 2, 26, 65).
1035 ( 942)
1. Ex eo libro ego, quod inter nos liceat dicere, millesimam partem vix intellego (Cic. Att. 2, 4, 1).
2. Legationes omnes, quae essent illustriores, per Diōnem administrabantur (Nep. 10, 1, 4).
3. Quis enim unquam, qui paullŭlum modo bonorum consuetudinem nosset, litteras, ad se ab amico missas, offensione aliqua interposita, in medium protŭlit palamque recitavit? (Cic. Phil. 2, 4, 7).
4. Neminem praetermisi, quem quidem ad te perventurum putarem, cui litteras non dederim (Cic. Fam. 2, 1, 1).
5. Non, edĕpol, ego te, quod sciam, unquam ante hunc diem vidi (Plaut. Men. 500).
6. Nec est, quod te pudeat sapienti (=Epicūro) assentiri, qui se unus, quod sciam, sapientem profiteri sit ausus (Cic. Fin. 2, 3, 7).
7. Nunquam illum (=Scipiōnem) ne minimā quidem re offendi, quod quidem senserim, nihil audivi ex eo ipso, quod nollem (Cic. Lael. 27, 103).
8. Fuit Sulpicius vel maxime omnium, quos quidem ego audiverim, grandis et, ut ita dicam, tragĭcus orator (Cic. Brut. 55, 203).
9. Refertae sunt (Catōnis) orationes, quas quidem adhuc invenerim et legerim, et verbis et rebus illustribus (Cic. Brut. 17, 65).
10. Omnium oratorum, qui et plane indocti et inurbani aut rustĭci etiam fuerunt, quos quidem ego cognoverim, acutissimum judico Q. Sertorium (Cic. Brut. 48, 180).
11. Cinna praecīdi caput jussit M. Antonii, omnium eloquentissimi, quos ego audierim (Cic. Tusc. 5, 19, 55).
12. Nemo aliter philosophus sensit, in quo modo esset auctoritas (Cic. Div. 1, 39, 86).
Относительные предложения, содержащие протасис условного периода
1036 ( 944)
1. Quis aut eum diligat, quem metuat, aut eum, a quo se metui putet? (Cic. Lael. 15, 53).
2. Nonne contemneres eum, qui inter perituros constitutus, beneficii loco peteret, ut ultimus cervīcem praebēret? (Sen. Nat. quaest. 2, 59, 7).
3. Quum illa sors edita est opulentissimo regi Asiae (=Croeso): 'Croesus, Halym penĕtrans, magnam pervertet opum vim', hostium vim se perversurum putavit, pervertit autem suam. Utrum igitur eorum accidisset, verum oracŭlum fuisset (Cic. Div. 2, 56, 115).
Относительные предложения с conj., содержащие аподосис условного периода
1037
1. Homicidia compescimus et singulas caedes; quid bella et occisarum gentium gloriōsum scelus? Quae clam commissa capite luerent, quia paludati fecere, laudamus (Sen. Ep. 95, 30-31).
2. Pax consecuta (est), sed tamen ejusmŏdi pax, in qua, si adesses, multa te non delectarent (Cic. Fam. 1, 18, 2).
3. Interdum enixe petimus id, quod recusaremus, si quis offerret (Sen. Ep. 95, 2).
Относительные предложения, вводимые наречиями ubi, unde и др. с conj.
1038 ( 925)
1. Est etiam, ubi profecto damnum praestet facere, quam lucrum (Plaut. Capt. 327).
2. Pedem ubi ponat in suo, non habet (Cic. Att. 13, 2, 2).
3. Apollo Pythius apud Ennium dicit, se esse eum, unde sibi populi et reges consilium expĕtant (Cic. De or. 1, 45, 199).
4. Qui jacet in terra, non habet, undĕ cadat (K. 2297).
5. Discĭdit vestem: resarcietur. Et, dis gratia, est, unde haec fiant (Ter. Ad. 120).
6. Potiemur quum pulcherrimā opulentissimaque urbe (=Syracūsis), tum opportunissimā, portu egregio, unde terra marique, quae belli usūs poscunt, suppeditentur (Liv. 26, 43, 7).
7. Eme, mi vir, lanam, unde tibi pallium calĭdum conficiatur tunicaeque hibernae bonae, ne algeas hac hieme (Plaut. Mil. 687).
8. Nihil tam alte natura constituit, quo virtus non possit enīti (Curt. 7, 11, 10).
9. Sed tu, velim, desĭnas jam nostris litteris uti et nos aliquando revīsas et ibi malis esse, ubi aliquo numero sis, quam istic, ubi solus sapĕre videare (=videaris) (Cic. Fam. 1, 10).
10. Plane confiteor, fieri nihil posse dementius, quam scientem in eum locum venire, ubi libertatem sis perditurus (Cic. Rab. Post. 9, 24).
11. Nunquam hominem quemquam conveni, unde abierim libentius (Plaut. Epid. 80).
12. Themistŏcles, magnis muneribus ab Artaxerxe donatus, in Asiam rediit domiciliumque Magnesiae sibi constituit. Namque hanc urbem ei rex donarat, quae ei panem praeberet Lampsăcum autem, unde vinum sumeret; Myunta, ex qua opsonium haberet (Nep. 2, 10, 2-3).
13. Darīus pontem fecit in Histro flumine, quā copias traduceret (Nep. 1, 3, 1).
14. Non longius hostes abĕrant, quam quo telum adĭgi posset (Caes. B. G. 2, 21, 3).
← Предыдущий раздел: Условно-желательные предложения | Оглавление | Следующий раздел: Временные предложения →
