Артефакт.lib.ru
Сайт Андрея Пискунова Хостинг Lib.Ru

← Предыдущий раздел: Неопределенное наклонение  |  Оглавление  |  Следующий раздел: GERUNDIUM →

Причастие Participium

(§§ 1081—1104)

Практическая часть  |  Теоретическая часть

Participium attributivum

1166 ( 1081)

1. Fumus ex incendiis villarum agrorumque in oculos atque ora vĕnit; strepunt aures clamoribus plorantium sociorum, saepius nos, quam deorum invocantium opem: nos hic, pecŏrum modo, per aestivos saltūs deviasque calles exercitum ducimus, condĭti nubibus silvisque (Liv. 22, 14, 8).

2. Poëma-loquens pictūra, pictūra tacĭtum poëma debet esse (Auct. ad Herenn. 4, 28, 39).

3. Agrippīnă turdum habuit, imitantem sermones hominum (Plin. N. H. 10, 120).

4. Quum animarum aeternitatem disserimus, non leve momentum apud nos habet consensus hominum, aut timentium infĕros, aut colentium (Sen. Ep. 117, 6).

5. Feris quoque ac barbăris hominibus et caede ac sanguine gaudentibus poëmata tamen misericordiam interdum et lacrimas commŏvent (Mureti Or. 11=v. 2, p. 99).

6. (Ferus Cupīdo) semper ardentes acuit sagittas
Cote cruenta
(Hor. Od. 2, 8, 14).

7. Ille homo tuam hereditatem inhiat, quasi esuriens lupus (Pl. Stich. 605).

8. Non potest inveniri vită hominis, carens molestiā (Prisciani Praeexerc. p. 433 K.).

9. Temeritas est florentis aetatis, prudentia-senescentis (Cic. Sen. 6, 20).

10. Assiduă eminentis fortunae est comes invidiă (Vell. 1, 9, 6).

11. Animo cupienti nihil satis festinatur (Sall. Jug. 64, 6).

12. Fallere credentem non est operōsă puellam
Gloriă
(Ov. Her. 2, 63).

13. Crescentem sequitur cură pecuniam (Hor. Od. 3, 16, 17).

14. 'Trojă, vale, rapimur', clamant dantque oscŭla terrae
.Troădes et patriae fumantia tecta relinquunt
(Ov. Met. 13, 420).

15. Semper usque ad hanc aetatem ab ineunte adulescentia tuis servivi imperiis et praeceptis, pater (Plaut. Trin. 301).

16. Pythagŏram juvenum, aemulantium studia, coetūs habuisse, constat (Liv. 1, 18, 2).

17. Paeninsŭlă est Peloponnēsus, angustis Isthmi faucibus continenti adhaerens, nulli apertior neque opportunior, quam navāli bello (Liv. 32, 21, 26).

18. Domuisti gentes, immanitate barbăras, multitudine innumerabiles, omni copiarum genere abundantes (Cic. Marc. 3, 8).

19. Non est consuetudo populi Romani ullam accipere ab hoste armato condicionem (Caes. B. G. 5, 41, 7).

20. Laetus sum, laudari me abs te, pater, a laudato viro (Naevius apud Cic. Tusc. 4. 31, 67=Diehl p. 13).

21. Jurgia praecipue, vino stimulata, caveto:
Aptior est dulci mensă merumque joco
(Ov. A. A. 1, 591, 594).

22. Nihil neque firmius, neque felicius, neque laudabilius est republica, in qua abundant milites eruditi (Veget. 1. 13).

23. Elephanti domĭti milĭtant et turres armatorum in dorsis ferunt (Plin. N. H. 8, 9 (9), 27).

24. Audax omnia perpĕti,
Gens humană ruit per vetĭtum nefas
(Hor. Od. 1, 3, 25).

25. Quid aliud sunt leges, quam minis mixta praecepta? (Sen. Ep. 94, 37).

26. Non est in medico semper, relevetur ut aeger:
Interdum doctā plus valet arte malum
(Ov. Pont. 1, 3, 17).

27. Desponderat filiam viro acri et pro causa plebis expertae virtutis (Liv. 3, 44, 3).

28. Brevis a natura vită nobis data est, at memoriă bene redditae vitae sempiternă (Cic. Phil. 14, 12, 32).

Причастие субстантивированное

1167 ( 1082)

1. Molestus est jucundum somnium videnti, qui excĭtat: aufert enim voluptatem, etiamsi falsam, effectum tamen verae habentem (Sen. Ep. 102, 1).

2. Paupertas nulli malum est, nisi repugnanti (Sen. Ep. 123, 16).

3. Sagittă in lapidem nunquam figitur; interdum resiliens percŭtit dirigentem (Hieron. Ep. 52=Otto 486).

4. Judex damnatur, quum nocens absolvitur (Syr. 288).

5. Nihil contemnit esuriens (Sen. Ēp. 119, 4).

6. Militat omnis amans et habet sua castra Cupido (Ov. Am. 1, 9, 1).

7. Amantis jusjurandum poenam non habet (Syr. 37).

8. Mores dicentis persuadent, non oratio (B. 1887).

9. Jacet corpus dormientis, ut mortui (Cic. Div. 1, 30, 63).

10. Omnisque nimium longă properanti moră est (Sen. Ag. 421).

11. Nihil difficile amanti puto (Cic. Or. 10, 33).

12. Homines magis defendenti, quam accusanti, favent (Sen. Contr. 7, 5, 7=p. 337, 28).

13. Praecepta dare scienti supervacuum, nescienti parum (Sen. Ep. 94. 11).

14. Levis est labor omnis amanti (B. 1654).

15. Onĕrat discentem turbă librorum, non instruit (Sen. Tranq. 9).

16. Audentem forsque Venusque juvat (Ov. A. A. 1, 603).

17. Necessitas egentem mendācem facit (Syr. 444).

18. Discentem comitantur opes, comitantur honores,
At contra nemo alloquio dignatur inertem
(B. 801).

19. Ducunt volentem fata, nolentem trahunt (Sen. Ep. 107, 11).

20. Fere sequuntur beneficia non reposcentem (Sen. Benef. 5, 1, 4).

21. Nemo homini contempto pertinaciter, nemo diligenter nocet. Etiam in acie jacens praeteritur, cum stante pugnatur (Sen. Ep. 105, 2).

22. Nocentem qui defendit, sibi crimen parit (Syr. 453).

23. Roganti melius, quam imperanti pareas (Syr. 627).

24. Ignoranti, quem portum petat, nullus suus ventus est (Sen. Ep. 71, 3).

25. Semper in his studiis laboribusque viventi non intellegitur, quando obrēpat senectus (Cic. Sen. 11, 38).

26. Nullus agenti dies longus est (Sen. Ep. 122, 3).

1168 ( 1082)

1. Pessimum inimicorum genus-laudantes (Tac. Agr. 41).

2. O quantă dementiă est spes longas inchoantium: emam, aedificabo, honores geram, tum deinde lassam ét plenam senectutem in otium referam (Sen. Ēp. 101, 4).

3. Audiebantur voces exprobrantium multitudini, quod defensores suos semper in praecipĭtem locum favore tollat, deinde in ipso discrimine periculi destituat (Liv. 6, 17, 1).

4. Apparent rari nantes in gurgĭte vasto (V. Aen. 1, 118).

5. Mordeo mordentes, ultro non mordeo quemquam;
Sed sunt mordentem multi mordere parati;
Nemo timet morsum, dentes quia non habeo ullos (Aenigma: cepa 'лук')
(Poëtae lat. min., v. 7, p. 384 Lemaire).

6. Genua flectere fuit estque apud omnes gentes precantium gestus antiquissimus et creberrimus (Pitiscus, Lexicon antiquitatum Rom. in v. genua).

7. Sero venientibus-ossa (Bind. 3092).

8. Ver apĕrit navigantibus maria (Plin. N. H. 2, 47, 122).

9. Adulatorum et pravă laudantium sermo diutius haeret, quam auditur (Sen. Ep. 123, 9).

10. Cunctă timemus amantes (Ov. Met. 7, 719).

11. Pacis Amor deus est; pacem veneramur amantes (Prop. 3, 5, 1).

12. Amantes-amentes (K. 98).

13. Beati possidentes (K. 209).

14. Omnes aliud agentes, aliud simulantes-perfĭdi, imprŏbi, malitiōsi (sunt) (Cic. Off. 3, 14, 60).

15. Auditorum benevolentiă crescit dicentium facultas (Prisc. 7, 34).

16. Finis justi imperii, ut sapientes docent, utilitas oboedientium aestimatur et salus (Amm. Marc. 30, 8, 14).

17. Amantium irae amoris integratio est (Ter. Andr. 555).

18. Mala facinŏra conscientiā flagellantur: proprium est nocentium trepidare (Sen. Ep. 97, 15).

19. Irascentium flagrant oculi, multus ore toto rubor, labia quatiuntur, dentes comprimuntur (Sen. Ira 1, 1, 4).

20. Multitudo errantium non patrocinatur errori (B. 1932).

21. Pudorem tollit multitudo peccantium (Sen. Benef. 3, 16).

22. Omnium animantium formam vincit hominum figură (Cic. N. D. 1, 18, 48).

23. Magna pars hominum non peccātis irascitur, sed peccantibus (Sen. Ira 2, 28, 8).

24. Audentes fortună juvat (V. Aen. 10, 284).

25. Gloriă fugientes magis sequitur (Sen. Benef. 5, 1, 4).

26. Necesse est cum insanientibus furĕre (Petron. 3).

27. Non magis crudeles sunt, qui volentes vivere occīdunt, quam qui volentes mori non sinunt (Sen. Contr. 8, 4=p. 385, 1).

28. Monstror digito praetereuntium (Hor. Od. 4, 3, 22).

29. Utque comes radios per solis euntibus umbră,
Quum latet hic, pressus nubibus, illă fŭgit,
Mobile sic sequitur fortunae lumina vulgus:
Quae simul inductā nube teguntur, abit
(Ov. Tr. 1, 9, 11).

30. Maris subita tempestas, quam ante provīsă, terret navigantes vehementius (Cic. Tusc. 3, 22, 52).

31. Error honestus est magnos duces sequentibus (Quint. 1, 6, 2).

32. Deforme est de se ipsum praedicare, falsa praesertim, et cum irrisione audientium imitari militem gloriōsum (Cic. Off. 1, 38, 137).

33. Tenenda nobis viă est, quam natură praescripsit, nec ab illa declinandum: illam sequentibus omnia facilia, expedīta sunt, contra illam nitentibus non aliă vită est, quam contra aquam remigantibus (Sen. Ep. 122, 19).

34. Infinita est velocitas temporis, quae magis appāret respicientibus (Sen. Ep. 49, 2).

35. Desperatis Hippocrătes vetat adhibere medicinam (Cic. Att. 16, 15, 5).

36. Regia, crede mihi, res est succurrere lapsis (Ov. Pont. 2, 9, 11).

37. Iniquum est collapsis manum non porrigere: commune hoc jus generis humani est (Sen. Contr. 1, 1, 14=p. 75, 8).

38. Nihil aeque gratum est adeptis, quam concupiscentibus (Plin. Ep. 2, 15, 1).

39. Facilius est egestatem ferre in hac natis (Quint. Decl. 269=p. 108 Lemaire).

40. Hic domus Aenēae cunctis dominabitur oris,
Et nati natorum, et qui nascentur ab illis
(V. Aen. 3, 97).

41. Si mortuorum aliquis miseretur, et non natorum misereatur (Sen. Marc. 19, 5).

42. O socii-neque enim ignāri sumus ante malorum,-
O passi graviora, dabit deus his quoque finem
(V. Aen. 1, 198).

43. Poëtae, astrolŏgi ac similibus artibus dediti, quotiens aliquid magni ac supra vulgus hominum moliuntur, secessum quaerere solent (Erasm. 1, 86).

44. Una salus victis-nullam sperare salutem (V. Aen. 2, 354).

45. Vae victis! (Liv. 5, 48, 9).

46. Fortuna belli artem victos quoque docet (Curt. 7, 7, 16).

47. Bene de me merĭtis gratum me praebeo (Cic. Planc. 38, 91).

48. Assentior Platōni, nihil tam facile in animos tenĕros atque molles influere, quam varios canendi sonos, quorum, dici vix potest, quanta sit vis in utramque partem. Namque et incĭtat languentes, et languefăcit excitatos, et tum remittit animos, tum contrăhit (Cic. Leg. 2, 15. 38).

49. Nulli, etiam cui rapină feliciter cessit, gaudium rapti duravit in posterum (Sen. Ep. 74, 7).

50. Nunquam eminentia invidia carent (Vell. 2, 40 6).

51. Contrariorum contraria sunt consequentia (Cic. Tusc. 5, 17, 50).

52. Apud paucos post rem manet gratiă; plures sunt, apud quos non diutius in animo sunt donata quam in usu (Sen. Benef. 1, 12, 2).

53. Pollicitis dives quilĭbet esse potest (Ov. A. A. 1, 444).

54. Pluris est oculatus testis unus, quam auriti decem: qui audiunt, audită dicunt; qui vident, plane sciunt (Pl. Truc. 489).

55. Nitimur in vetĭtum semper cupimusque negată (Ov. Am. 3, 4, 35).

56. Male partă male dilabuntur (Poëta apud Cic. Phil. 2, 27, 65=Diehl p. 13).

57. Majus dedĕcus est partă amittere, quam omnino non paravisse (Sall. Jug. 31, 17).

58. Aures nostras audită velocius, quam lectă, praetereunt (Auson. 18, 22=p. 260 Peiper).

59. Nemo potest persōnam diu ferre: fictă cito in naturam suam recidunt (Sen. Clem. 1, 1, 6).

Participium conjunctum

1169 ( 1083)

1. Omne malum nascens facile opprimitur, inveteratum fit plerumque robustius (Cic. Phil. 5, 11, 31).

2. Malus miles est, qui imperatorem gemens sequitur (Sen. Ep. 107, 9).

3. Mithridates fugiens maximam vim auri atque argenti pulcherrimarumque rerum omnium, quas et a majoribus acceperat et ipse bello superiore ex tota Asia direptas in suum regnum congesserat, in Ponto omnem reliquit (Cic. Pomp. 9, 22).

4. Nulli, ad alienă respicienti, suă placent (Sen. Ira 3, 31, 1).

5. Amans quod suspicatur, vigĭlans somniat (Syr. 16).

6. Aliud stans, aliud sedens de patria sentis (Sall. in Cic. 4, 7).

7. Vino debemus homines, quod soli animalium non sitientes bibimus (Plin. N. H. 23, 1 (23), 42).

8. Timeo Danaos et dona ferentes (V. Aen. 2, 49).

9. Nemo alteri imperium volens concēdit (Sall. Ep. ad Caes. 1, 1=129 p. Gerlach).

10. Petentibus Carthaginiensibus pax data est (Periocha Liv. 1, 19).

11. Livius Drusus consuli, legibus agrariis resistenti, ita collum in comitio obtorsit, ut sanguis efflueret e naribus (Aur. Vict. Vir. Ill. 66).

12. Catilīnam, caedem senatūs, interĭtum Urbis non obscūre, sed palam molientem, egrĕdi ex Urbe jussi (Cic. Pis. 2, 5).

13. Segestă est oppidum pervĕtus in Sicilia, quod ab Aenēa, fugiente a Troja atque in haec loca veniente, condĭtum esse demonstrant (Cic. Verr. 4, 33, 72).

14. Quis potest, mortem aut dolorem metuens, quorum alterum saepe adest, alterum semper impendet, esse non miser? (Cic. Tusc. 5, 6, 15).

15. Incĭdis in Scyllam, cupiens vitare Charybdim (Gualterus de Castelliones-King 1058).

16. Despērans victoriam, coepi suadere pacem, cujus fueram semper auctor (Cic. Fam. 7, 3, 2).

17. Perĕgre rediens, semper cogites aut filii peccatum, aut uxoris mortem, aut morbum filiae (Ter. Ph. 243).

18. Nostri duces, mare ingredientes, immolare hostiam fluctibus consuerunt (Cic. N. D. 3, 20, 51).

19. Dictator triumphans Urbem invehitur (Liv. 2, 31, 3).

20. Secundas res splendidiores, amicitiă et adversas partiens communicansque-leviores (Cic. Lael. 6, 22).

21. Tarquinium dixisse ferunt, exsulantem se intellexisse, quos fidos amicos habuisset, quos infīdos (Cic. Lael. 15, 53).

22. Atheniensibus consulentibus Pythiă praecepit, ut Miltiădem imperatorem sibi sumerent (Nep. 1. 1, 3).

23. Omnis benignitas propĕrat, et proprium est libenter facientis cito facere; qui tarde et diem de die extrăhens profuit, non ex animo fecit (Sen. Bēnef. 2, 5. 4).

24. Solon Pisistrăto tyranno, quaerenti, quā tandem spe fretus sibi tam audaciter obsisteret, respondisse dicitur: 'Senectute' (Cic. Sen. 20, 72).

25. Solon se cotidie aliquid addiscentem dicit senem fieri (Cic. Sen. 8, 26).

26. Multorum te oculi et aures non sentientem speculabuntur atque custodient (Cic. Cat. 1, 2, 6).

27. Infantes balbutientes 'papa' dicunt non patrem solum, sed cibum quoque (O. Jahn ad Persii Sat. 3, p. 146).

28. Apes ex variis floribus sucos colligunt et in mellis dulcedinem transmutatos reddunt (Schoemann. in ed. Plutarchi Agidis et Cleomenis p. VI).

29. Feles quo silentio, quam levibus vestigiis obrēpunt avibus! Quam occulte speculatae in muscŭlos exsiliunt! (Plin. N. H. 10, 73 (94), 202).

30. Omnes, qui maximo ingenio praedĭti sunt, stimulis gloriae concitati, res praeclaras aggrediuntur (Osorius. De gloria 1, 4).

31. Urbs antiquă ruit, multos dominata per annos (V. Aen. 2, 363).

32. Temporis ars medicina fere est: data tempore prosunt
Et data non apto tempore vina nocent
(Ov. Rem. 131).

33. Elephanti minimo suis stridore terrentur vulneratique et territi retro semper cedunt (Plin. N. H. 8, 9 (9) 27).

34. Continuis imbribus auctus, Tibĕris plană Urbis stagnaverat (Tac. Ann. 1, 76, 1).

35. Haeserunt tenues in corde sagittae,
Et possessă ferus pectora versat Amor
(Ov. Am. 1, 2, 7).

36. Hostes, hanc adepti victoriam, in perpetuum se fore victores, confidebant (Caes. B. G. 5, 39, 4).

37. Equites nostri cum funditoribus sagittariisque, flumen transgressi, cum hostium equitatu proelium commiserunt (Caes. B. G. 2, 19, 4).

38. Fortes viri proelium ineunt, quodam animi ardore concitati (Cic. Fin. 2, 19, 60).

39. Haec vivus eripuit, reddit mortuus (Cic. Phil. 2, 37, 94).

40. Vir justus eas res spernit et neglĕgit, ad quas plerique, inflammati aviditate, rapiuntur (Cic. Off. 2, 11, 38).

41. Hoc non ignoratis, judices, ut etiam bestiae, fame monitae, plerumque ad eum locum, ubi pastae sunt aliquando, revertantur (Cic. Cluent. 25, 67).

42. Cineas, interrogatus a Pyrrho, qualis Romă esset, respondit, regum urbem sibi visam (Justin. 18, 2, 10).

43. Qui vĕnit, ut noceat, semper meditatus vĕnit (Syr. 601).

Participium praedicativum

1170 ( 1084-1085)

1. Quis terram aut quotannis ferācem, aut semper optimas fruges et nunquam malas inutilesque herbas edentem vidit? ([Cic.] Consol. 48, 165).

2. Video ego te Amoris valde tactum toxĭco, adulescens (Pl. Cist. 298).

3. Fugă satellĭtum, ut jacentem vidēre (=viderunt) regem, facta est (Liv. 24, 7, 7).

4. Et ceteri quidem etiam amicorum et satellitum, postquam regem cadentem vidēre (=viderunt), diffugiunt; Pantaleon constanter impavĭdus mansit ad protegendum regem (Liv. 42, 15, 10).

5. Videor mihi videre hanc urbem, lucem orbis terrarum atque arcem omnium gentium, subĭto uno incendio concĭdentem: cerno animo sepulta in patria miseros atque insepultos acervos civium (Cic. Cat. 4, 6, 11).

6. Dic, hospes Spartae, nos te his vidisse jacentes,
Dum sanctis patriae legibus obsequimur
(Cic. Tusc. 1, 42, 101).

7. Quem dies vidit veniens superbum,
Hunc dies vidit fugiens jacentem
(Sen. Thy. 613).

8. M. Catōnem vidi in bibliothēca sedentem, multis circumfusum Stoicorum libris (Cic. Fin. 3, 2, 7).

9. Horrentem, trementem, adulantem omnes videre te, volui, vidi (Cic. Pis. 41, 99).

10. Crates, ut ajunt, quum vidisset adulescentŭlum secrēto ambulantem, interrogavit, quid illic faceret. 'Mecum', inquit, 'loquor'. Cui Crates: 'Cave', inquit 'rogo, et diligenter attende: cum homine malo loqueris' (Sen. Ep. 10, 1).

11. Puerorum in turba quidam ludentem Attĭcus
Aesōpum nucibus quum vidisset, restĭtit
Et quasi delīrum risit
(Phaedr. 3, 14, 1).

12. Primă lux ferme erat, quum vigĭles in vallo, quique in portarum stationibus erant, quum vidissent procul venientem hostem, ad arma conclamaverunt (Liv. 41, 26, 2).

13. Timoleon, quum aetate jam provectus esset, sine ullo morbo lumĭna oculorum amisit. Quam calamitatem ita moderāte tulit, ut neque eum querentem quisquam audierit, neque eo minus privatis publicisque rebus interfuerit (Nep. 20, 4, 1).

1171 ( 1086)

1. Sed videsne, poëtae quid mali affĕrant? Lamentantes indūcunt fortissimos viros, molliunt animos nostros, ita sunt deinde dulces, ut non legantur modo, sed etiam ediscantur. Recte igitur a Platōne eiciuntur ex ea civitate, quam finxit ille, quum optimos mores et optimum reipublicae statum exquireret (Cic. Tusc. 2, 11, 27).

2. Homērus sapientissimam deam (=Minervam) introduxit dicentem, paucos filios patrum similes evadere, deteriores plerosque, paucos praestantiores (Muretus, Var. lect. cap. 18=v. 2, p. 143 Teubner).

3. Homērus Laërtem, lenientem desiderium, quod capiebat e filio, colentem agrum facit (Cic. Sen. 15, 54).

4. Homērus querentem Jovem indūcit, quod Sarpedŏnem filium a morte contra fatum eripere non posset (Cic. Div. 2, 10, 25).

Participium futuri activi conjunctum

1172 ( 1098 a, b)

1. Cogitemus, quam saepe illos (=amicos) reliquerimus, in aliquam peregrinationem longinquam exituri, quam saepe, eodem morantes loco, non viderimus (Sen. Ep. 63, 8).

2. 'Hac', inquit Chilo, 'fini ames, tanquam forte fortunā et osurus, hac itĭdem tenus oderis, tanquam fortasse post amaturus' (Gell. 1, 3, 30).

3. Aetas parentum, pejor avis, tulit
Nos nequiores, mox daturos
Progeniem vitiosiorem
(Hor. Od. 3, 6, 46).

4. Ex tota petra faces refulgebant, quas accenderant barbări, ut tutior esset ipsis fugă obscūrā nocte per inviă saxă cursuris (Curt. 8, 11, 21).

5. Nunc ad bella trahor, et jam quis forsĭtan hostis
Haesură in nostro telă gerit latĕre
(Tib. 1, 10, 13).

6. Multos in summă periculă misit
Venturi timor ipse mali
(Lucan. 7, 104).

7. Ave, imperator, morituri te salūtant (Suet. Claud. 21).

8. Turpe quid ausurus te sine teste time (Thales apud Ausonium, Septem sapient. sent.).

9. Quibusdam etiam constantissimis in conspectu populi sudor erumpit, non aliter, quam fatigatis et aestuantibus solet, quibusdam tremunt genua dicturis, quorundam dentes colliduntur, linguă titŭbat, labra concurrunt (Sen. Ep. 11, 2).

10. Quemadmŏdum stultus est, qui, equum empturus, non ipsum conspĭcit, sed stratum ejus ac frenos, sic stultissimus est, qui hominem aut ex veste aut ex condicione, quae vestis modo nobis circumdăta est, aestĭmat (Sen. Ēp. 47, 16).

11. Milites utĭque morituros in aciem misistis (Liv. 25, 6, 9).

12. Alexander, Macedŏnum rex, discere geometriam coeperat, infēlix, sciturus, quam pusilla terra esset, ex qua minimum occupaverat. Ita dico: infelix ob hoc, quod intellegere debebat, falsum se gerere cognomen. Quis enim esse magnus in pusillo potest? (Sen. Ep. 91, 17).

13. Magna pars peccatorum tollitur, si peccaturis testis assistit (Sen. Ep. 11, 9).

14. Agrum paraturos ante omnia intueri, oportet, aquam, viam, vicīnum (Cato in Plin. N. H. 18, 5 (6), 26).

15. Omnia mortalium opera mortalitate damnata sunt; inter peritură vivimus (Sen. Ep, 91, 12).

1173 ( 1098c)

1. Q. Marcius (Coriolanus) usque ad quintum miliarium Urbis accessit, oppugnaturus etiam patriam, nisi ad eum mater Veturiă et uxor Volumniă venissent, quarum fletu et deprecatione superatus removit exercītum (Eutrop. 1, 15).

2. Cum his terrestribus maritimisque copiis Ti. Sempronius missus (est) in Siciliam, ita in Africam transmissurus, si ad arcendum Italiā Poenum consul alter satis esset (Liv. 21, 17, 6).

3. Jure interfectum Clitum Macedŏnes decernunt, sepultūrā quoque prohibituri, ni rex humari jussisset (Curt. 8, 2, 12).

4. Librum misi exigenti tibi, missurus, etsi non exegisses (Plin. Ep. 3, 13, 1).

5. Quidam, quae tantum amicis committenda sunt, obviis narrant et in quaslĭbet aures, quicquid illos urserit, exonĕrant. Quidam rursus etiam carissimorum conscientiam reformīdant, et si possent, ne sibi quidem credituri, interius premunt omne secretum. Neutrum faciendum est; utrumque enim vitium est-et omnibus credere et nulli (Sen. Ep. 3, 4).).

6. Jugurtha, postquam Romā egressus est, fertur, saepe eo tacĭtus respiciens, postremo dixisse: 'Urbem venālem et matūre perituram, si emptorem invenerit' (Sall. Jug. 35, 10).

7. Societas nostră lapidum fornicationi simillima est quae, casură, nisi invīcem obstarent, hoc ipso sustinetur (Sen. Ep. 95, 53).

8. In flore primo tantae indŏlis juvenis exstinctus est, summă consecuturus, si virtutes ejus maturuissent (Plin. Ep. 5, 21 (9), 4).

9. Juliānus hostīli manu interfectus atque inter divos relatus est, vir egregius et rempublicam insigniter moderaturus, si per fata licuisset (Eutrop. 10, 16).

Participium futuri passivi conjunctum

1174 ( 1100)

1. Et nomen pacis dulce est, et ipsa res salutāris, sed inter pacem et servitutem plurimum interest. Pax est tranquilla libertas, servitus-postremum malorum omnium, non modŏ bello, sed morte etiam repellendum (Cic. Phil. 2, 44, 113).

2. Assiduus in oculis hominum fuerat, quae res minus verendos magnos homines ipsa satietate facit (Liv. 35, 10, 6).

3. Prudentiă est rerum expetendarum fugiendarumque scientiă (Cic. Off. 1, 43, 153).

4. Proponamus laudandă: invenietur imitator (Sen. Ep. 95, 66).

5. Exiguă est virtus-praestare silentia rebus;
At contra gravis est culpă-tacendă loqui
(Ov. A. A. 2, 603).

6. At dixi, fluere hunc (=Lucilium) lutulentum, saepe ferentem
Plura quidem tollendă relinquendis
(Hor. Sat. 1, 10, 50).

7. Hi mihi doctores semper placuere, docendă
Qui faciunt, plus, quam qui faciendă docent
(Owen in Broederi Lect. lat. p. 94).

8. Nam mirandă canunt, sed non credendă poëtae (Dion. Cato, 3, 18, 2).

9. Bonum est fugiendă aspicere in alieno malo (Syr. 57).

10. Sicut ad poenam suffĭcit meditari puniendă, sic et ad laudem satis est conari praedicandă (Apul. Flor. 4, 20=Hb. 273).

11. Mutatis mutandis.

12. Beatos puto, quibus deorum munere datum est aut facere scribendă, aut scribere legendă (Plin. Ep. 6, 16, 3).

Participium futuri passivi praedicativum

1175 ( 1101)

1. Homicidia compescimus et singulas caedes: quid bella et occīsarum gentium gloriōsum scelus? Quae clam commissa capite luerent,-tum, quia paludati fecere, laudamus. Non pudet homines, mitissimum genus, gaudere sanguine alterno et bella gerere gerendaque liberis tradere, quum inter se etiam mutis ac feris pax sit? (Sen. Ep. 95, 30).

2. Funus ei satis amplum faciendum curavi (Cic. Fam. 4, 12, 3).

3. Viro calores et frigŏra perpetienda, tum etiam itinera et labores pācis ac belli deus tribuit; mulieri deinceps, quod omnibus his rebus eam fecerat inhabilem, domestĭca negotia curanda tradidit (Cic. Oeconomica 4=p. 1311 Nobbe).

4. Hoc est, tribuni, auxilium plebi ferre-inermem eam hosti trucidandam obicere? (Liv. 3, 19, 9).

5. Urbs diripiendă militi data est (Liv. 25, 31, 8).

6. Iphigenia, duci se immolandam, jubet (Cic. Tusc. 1, 48, 116).

7. Gajus Caesar (=Caligŭla) dedit vitam Pompejo Penno, deinde absoluto et agenti grātias porrexit osculandum sinistrum pedem (Sen. Benef. 2, 12, 1).

8. Procă, rex Albanorum, Amulium et Numitōrem filios habuit, quibus regnum annuis vicibus habendum reliquit (Aur. Vict. Vir. ill. 1).

9. Est (elephantis) manus, per quam dată suscĭpit et ori suō voranda transmittit (Cassiodorus in Forcellinii lexico, v. nasutus).

10. Caesar obsides Aeduis custodiendos tradit (Caes. B. G. 6, 4, 4).

11. Neque vero hanc legem tantum ferendam curavit (Thrasybūlus), sed etiam ut valeret, effecit (Nep. 8, 3, 3).

12. Conon in patriam vēnit, muros, dirŭtos a Lysandro, reficiendos curat (Nep. 9, 4, 5).

13. Qui se committit homini tutandum imprŏbo,
Auxilia dum requirit, exitium invĕnit
(Phaedr. 1, 31, 1).

14. Suscepi hoc anno duos utriusque linguae clarissimos et eloquentissimos scriptores interpretandos, Platōnis quidem libros de justitia sive de optimo reipublicae statu, Ciceronis autem libros de finibus bonorum et malorum. Agitur enim in utrisque de summo bono,-in illis quidem de summo bono civitatis, in his autem de summo bono singulorum. Esse autem idem re ipsā et totius civitatis et uniuscujusque civis bonum, et Plato et Aristotĕles saepe docuerunt (Mureti Or. 4=v. 2, p. 31).

Participium conjunctum

1176 ( 1104)

1. Nemo it infitias, Thebas et ante Epaminondam natum et post ejusdem interĭtum perpetuo alieno paruisse imperio (Nep. 15, 10, 4).

2. Post occīsum Gajum Caesarem, quem Cassius et Brutus aliique conjurāti interfecerunt, multa portenta sunt visa. Tibĕris etiam ita crevit, ut prodigii loco haberetur (Porphyr. ad Hor. Carm. 1, 2=p. 4, 8-11).

3. Belli diuturnitatem, et vastatos agros circa Urbem, et prope quotannis caesos exercitūs querebantur (Liv. 26, 26, 10).

4. Videmus, paucis annis post reges exactos, quum plebes eum montem, qui Sacer appellatus est, occupavisset, M. Valerium dictatorem dicendo sedavisse discordias eique ob eam rem honores amplissimos habitos et eum primum ob eam ipsam causam Maximum esse appellatum (Cic. Brut. 14, 54).

5. Anno quingentesimo quinquagesimo primo ab Urbe condita, P. Sulpicio Galbā, C. Aurelio consulibus, bellum cum rege Philippo inĭtum est. Omnium primum eam rem Idibus Martiis, quo die tum consulatus inibatur, P. Sulpicius consul retŭlit (Liv. 31, 5, 1).

6. Anno Urbis condĭtae sexcentesimo septuagesimo sexto mortuus est Nicomēdes, rex Bithyniae, et per testamentum populum Romanum fecit herēdem (Eutrop. 6, 6).

7. Calamitōsus est animus, qui sollicĭtus est, ut eă, quibus delectatur, ad extremum usque permaneant. Nullo enim tempore conquiescet et exspectatione venturi praesentiă, quibus frui poterat, amittet. In aequo est autem amissae rei miseratio et timor amittendae (Sen. Ep. 98, 6).

8. Occisus dictator Caesar aliis pessimum, aliis pulcherrimum facinus videbatur (Tac. Ann. 1, 8, 27).

9. Tertio anno post reges exactos Tarquinius Tuscŭlum se contŭlit (Eutrop. 1, 11).

10. Anno trecentesimo sexagesimo quinto ab Urbe condita, post captam autem primo, pro duobus consulibus facti tribuni militares consulari potestate (Eutrop. 2, 1).

11. Regnatum Romae ab condita Urbe ad liberatam annos ducentos quadraginta quattuor (Liv. 1. 60, 3).

12. Tres et sexaginta anni sunt a primo Punĭco ad secundum bellum finītum (Liv. 31, 1, 3).

13. Arātus Sicyonius ad Ptolomaeum, suum hospĭtem, vēnit, qui tum regnabat alter post Alexandrēam conditam (Cic. Off. 2, 23, 82).

14. Major ex civibus amissis dolor, quam laetitiă fusis hostibus fuit (Liv. 4, 17, 8).

15. Conon plus tristitiae ex incensa et dirŭta a Lacedaemoniis patria, quam laetitiae ex recuperata post tantum temporis cepit (Justin. 6, 5, 8).

16. A Capua capta sunt anni ducenti quadraginta (Vell. 1, 7, 4).

17. Tiberius militem praetoriānum, ob surreptum e viridiario pavōnem, capite puniit (Suet. Tiber. 60).

18. Decemvĭri libros (Sibyllinos) adire atque inspicere jussi (sunt) propter territos homines novis prodigiis (Liv. 22, 36, 6).

19. Caesar statim ab oppido castra movit et Metropŏlim vēnit, sic ut nuntios expugnati oppidi famamque antecederet (Caes. B. C. 3, 80, 7).

20. His Poenorum malis etiam deletus in Sicilia cum imperatore exercitus, velut quidam aerumnarum cumŭlus, accessit (Justin. 22, 7, 1).

ABLATIVUS ABSOLUTUS

1177 ( 1091-1092)

1. Reluctante naturā, irrĭtus labor est (Sen. Tranq. 7, 2).

2. Latrante uno, latrat statim et alter canis (Proverbium=Riley 200)

3. Alienos agros irrigas, tuis sĭtientibus? (Proverbium=Riley 16).

4. Maximas virtutes jacēre omnes, necesse est, voluptate dominante (Cic. Fin. 2, 35, 117).

5. Scelerati, conscientiā obstrepente, dormire non possunt: agĭtant eos furiae (Curt. 6, 10, 14).

6. Absentem qui rodit amicum,
Qui non defendit, alio culpante,......Hic niger est, hunc tu, Romane, caveto
(Hor. Sat. 1, 4, 81).

7. Graeci, advenientibus Persis, Thermopy̆las occupavere (Justin. 8, 2, 8).

8. Arruns Tarquinius et Tulliă minor junguntur nuptiis, magis non prohibente Servio, quam approbante (Liv. 1, 46, 9).

9. Athenienses naves conscendunt et, nihil sentientibus Lacedaemoniis, totam Spartam depraedantur (Justin. 3, 7, 5).

10. Nihil potest evenire, nisi causā antecedente (Cic. Fat. 15, 34).

11. Omnia mortali mutantur lege creată,
Nec se cognoscunt terrae, vertentibus annis
(Manil. 1, 513).

12. Tempora labuntur, tacĭtisque senescimus annis,
Et fugiunt, freno non remorante, dies
(Ov. F. 6, 771).

13. Suave, mari magno turbantibus aequŏra ventis,
E terra magnum alterĭus spectare laborem
(Lucr. 2, 1).

14. Lesbiă mi, praesente viro, mala plurima dicit;
Hoc illi fatuo maxima laetitiă est
(Catull. 83, 1).

15. Sis memor occāsūs, sole cadente, tui! (Owen in Broederi Lect. lat. p. 96).

1178 ( 1091-1092)

1. Athenienses, non exspectato auxilio, adversus sexcenta milia hostium in campis Marathonis in proelium egrediuntur (Justin. 2, 9, 9).

2. Etiam sanato vulnĕre, cicatrix manet (Syrus in Nisardi editione p. 776).

3. Illa vera sunt remedia, quae, fugatis morbis causisque languōris, postea non sentiuntur (Quint. Decl. 14, 9=p. 324 Lemaire).

4. Perterrĭtis omnibus, sibi quisque consulebat (Caes. B. C. 2, 43, 2).

5. Jason, divulgatā opinione tam gloriōsae expeditionis, exercitum fortissimorum virorum, qui Argonautae cognominati sunt, comparavit (Justin. 42, 2, 11).

6. Neque enim, inauditā causā, quemquam damnari, aequitatis ratio patitur (Digesta 48, 17, 1).

1179 ( 1091-1092)

1. Aliquis vir bonus nobis eligendus est ac semper ante oculos habendus, ut sic, tanquam illo spectante, vivamus et omnia, tanquam illo vidente, faciamus. Hoc, mi Lucili, Epicūrus praecepit (Sen. Ep. 11, 8).

2. Homines, sceleris conjurationisque damnati, ad supplicium traditi, repente, multis milibus hominum inspectantibus, soluti sunt (Cic. Verr. 5, 5, 11).

3. Clausae erant aures, obstrepente irā (Curt. 8, 1, 48).

4. Omnes virum dixerunt, patre nolente, illam duxisse (Sen. Contr. 10, 3 (32), 12=p. 488, 18).

5. Victor Italiae, populus Romanus, quum ad fretum (Sicĭlum) usque venisset, more ignis, qui cunctas populatus incendio silvas, interveniente flumine, abrumpitur, paulisper substĭtit (Flor. 1, 18, 2).

6. Semper ille (=M. Lepĭdus) populum Romanum liberum voluit maximumque signum illo die dedit voluntatis et judicii sui, quum, Antonio diadēma Caesari imponente, se avertit gemĭtuque et maestitiā declaravit, quantum haberet odium servitutis, quam populum Romanum liberum cuperet (Cic. Phil. 5, 14, 38).

7. In exercitu Romano quum duo consules essent potestate pari, quod saluberrimum in administratione magnarum rerum est, summă imperii, concedente Agrippā, penes collēgam erat (Liv. 3, 70, 1).

8. Fabricius, medico Pyrrhi promittente, venēnum se regi daturum, monuit Pyrrhum, caveret insidias (Sen. Ēp. 120, 6).

9. Ne Ciceronis quidem temporibus intellegebantur eă, quae, regnante Romŭlo aut Numā, scripta erant (Mureti Or. 17=v. 2, p. 161).

10. Lenior et melior fis, accedente senectā (Hor. Ēp. 2, 2, 211).

1180 ( 1091-1092)

1. Allato ad se capite Cn. Pompei, Caesar avertisse oculos dicitur (Sen. Contr. 10, 3 (32), 5=p. 486, 5).

2. P. Valerius, exactis regibus, primo anno consul fuit (Cic. Acad. 2, 5. 13).

3. Hannĭbal, dux Poenorum, victā classe, cui praefuerat, a militibus suis in crucem sublatus est (Liv. Periocha l. 17).

4. Atilius Regŭlus consul, victis navali proelio Poenis, in Africam trajecit (Liv. Periocha l. 17).

5. Sol dictus est, quia quum est exortus, obscuratis omnibus sideribus, solus appāret (Cic. N. D. 2, 27. 68).

6. Audisse te credo, Platōnem, Socrăte mortuo, primum in Aegyptum discendi causā, post in Italiam et in Siciliam contendisse (Cic. Rep. 1, 10, 16).

7. Anaxagŏram ferunt, nuntiatā morte filii, dixisse: 'Sciebam, me genuisse mortalem' (Cic. Tusc. 3, 14. 30).

8. Alexander Macĕdo Clitum, carissimum sibi ac fidelissimum, inter epŭlas transfōdit et, intellecto facinŏre, mori voluit, certe debuit (Sen. Ep. 83, 19).

9. Odor rosarum manet in manu, etiam rosā sublātā (Erasm. 1, 150).

10. Cyrus, subactā Asia et universo Oriente in potestatem redacto, Scythis bellum infert (Justin. 1, 8, 1).

11. Subĭto experrectus sum, epistulā tuā acceptā, et tam bellum somnium perdidi (Sen. Ēp. 102, 2).

12. Nego, illum adulescentem, quem statim, epōto pocŭlo, mortuum esse dixistis, omnīno illo die esse mortuum (Cic. Cluent. 60, 168).

13. Antonius, qui Asiam Orientemque tenebat, repudiatā sorore Caesaris Augusti Octaviani, Cleopătram, regīnam Aegypti, duxit uxorem (Ēutrop. 7, 4).

14. Tuis et illius litteris perlectis, exsilui gaudio et tibi et ago gratias et gratŭlor (Cic. Fam. 16, 16, 1).

15. Caesar, prolapsus in egressu navis, verso ad melius omine, 'Teneo te, inquit, Africa' (Suet. Caes. 59).

16. Bene gestā re, rediisse me, videt, magnasque apportavisse divitias domum (Pl. Stich. 411).

17. Caesare interfecto, statim cruentum alte extollens Brutus pugionem, Ciceronem nominātim exclamavit atque ei recuperatam libertatem est gratulātus (Cic. Phil. 2, 12, 28).

18. Re intellectā, in verborum usu faciles esse debemus (Cic. Fin. 3, 16, 52).

19. Re felicissime celerrimeque gestā, Caesar magnae victoriae fiduciā proxime terrestri itinere Alexandrēam contendit (Bell. Alex. 32, 1).

20. Quid est tam furiōsum, quam verborum vel optimorum atque ornatissimorum sonĭtus inānis, nullā subjectā sententiā nec scientiā? (Cic. De or. 1, 12, 51).

21. Isocrătes Ephŏrum, injectā manu, a foro subduxit, utiliorem componendis monumentis historiarum ratus (Sen. Tranq. 7, 2).

22. Senatores, omissā dignitātis libertatisque memoriā, plebem adulari: salutare, benigne invitare, apparatis accipere epūlis (Liv. 23, 4, 2).

23. Vitellius, religatis post terga manibus, injecto cervicibus laqueo, veste discissā, seminūdus in Forum tractus est (Suet. Vit. 17).

24. Pausanias, quum, Byzantio expugnato, cepisset complures Persarum nobiles atque in his nonnullos regis propinquos, hoc clam Xerxi remisit, simŭlans, (eos) ex vinclis publicis effugisse (Nep. 4, 2, 2).

25. Excūsans quidam testem, e provinciā ab eo vocatum, negavit praesto esse posse, dissimulatā diu causā. Ac post longas demum interrogationes, 'mortuus est', inquit, 'puto, licuit' (Suet. Claud. 15, 3).

26. Illud quoque a majoribus natu audiebam, adeo causidĭcos patientiā ejus (=Claudii) solitos abūti, út discedentem e tribunāli non solum voce revocarent, sed et laciniā togae retentā, interdum pede apprehenso detinerent (Suet. Claud. 15, 3).

27. Quem potes recordari in vita illuxisse tibi diem laetiorem, quam quum, dissipato concursu impiorum, principibus sceleris poenā affectis, Urbe incendio et caedis metu liberatā, te domum recepisti? (Cic. Phil. 1, 12, 30).

28. Populus, auditis in theātro Vergilii versibus, surrexit universus et forte praesentem spectantemque Vergilium veneratus est sic, quasi Augustum (Tac. Dial. 13).

29. Regŭlum Carthaginienses, resectis palpĕbris, illigatum in machĭna vigilando necaverunt (Cic. Pis. 19, 43).

30. Ingratus est, qui, remōtis arbitrĭis, agit gratias (Sen. Benef. 2, 23, 2).

31. Pueri, detersis oculis, redierant ad ministerium (Petron. 22).

32. Quae potest esse vitae jucunditas, sublatis amicitiis? (Cic. Planc. 33, 80).

33. Gravĭdae mulieres, neglectis bonis ac salubribus cibis, cinere se nonnunquam et carbonibus pascunt (Muretus, Epist. 1=p. 4).

34. Verres praedōnum duces, acceptā pecuniā, dimisit (Cic. Verr. 1, 4, 9).

35. Cn. Cornelius Scipio in Hispania contra Poenos prospĕre pugnavit, duce hostium Magōne capto (Periocha Liv. l. 21).

36. Pompejus, victus, turpissime, amissis etiam castris, solus fūgit (Cic. Fam. 7, 3, 2).

37. Hac oratione habitā, mirum in modum conversae sunt omnium mentes summăque alacritas et cupiditas belli gerendi injecta est (Caes. B. G. 1, 41, 1).

38. Quivis beatus, versā rotā Fortunae, ante vespĕrum potest esse miserrimus (Amm. Marc. 26, 8, 13).

39. Mulieres Germanos, in proelium proficiscentes, passis manibus, flentes implorabant, ne se in servitutem Romanis traderent (Caes. B. G. 1, 51, 3).

40. Cives Romani, ne cognoscerentur, involutis e carcĕre capitibus ad necem rapiebantur (Cic. Verr. 5, 28, 72).

41. Adolescentes mihi mori sic videntur, ut quum aquae multitudine flammae vis opprimitur, senes autem sic, ut quum suā sponte, nullā adhibitā vi, consumptus ignis exstinguitur (Cic. Sen. 19, 71).

42. Ēquites Scipiōnis vi oppido potiti, in medio foro lignis coacervatis omnibusque rebus eorum (=incolarum) congestis, ignem subiciunt atque ejus oppidi incŏlas vivos in flammam coniciunt (Bell. Afr. 87, 2).

43. Illi, gladiis eductis, caedere incipiunt ejus servos (Cic. Mil. 10, 29).

44. Quae est in hominibus tantă perversitas, ut, inventis frugibus, glande vescantur? (Cic. Or. 9, 31).

45. Propositā invidiā, morte, poenā, qui nihilo segnius rempublicam defendit, is vir vere putandus est (Cic. Mil. 30, 82).

46. Callimăchi epigramma in Ambraciōtam Cleombrŏtum est, quem ait, quum ei nihil accidisset adversi, e muro se in mare abjecisse, lecto Platonis libro (Cic. Tusc. 1, 34. 84).

47. Diu rex, demisso in terram vultu, attonito stupentique similis stetit (Curt. 6, 9, 2).

48. Caritate benevolentiāque sublatā, omnis est e vita sublată jucunditas (Cic. Lael. 27, 102).

49. Nec permanendum in una sententia, conversis rebus, sed temporibus assentiendum (Cic. Fam. 1, 9, 21).

50. Miltiădes, causā cognitā, pecuniā multatus est (Nep. 1, 7, 6).

51. Mihi fortuna, multis rebus ereptis, usum dedit bene suadendi (Sall. Hist. 4, 61, 4).

52. Lucretiam sedentem maestam in cubicŭlo inveniunt. Adventu suorum lacrimae obortae, quaerentique viro 'Satin salve?' 'Minime', inquit: 'quid enim salvi est mulieri, amissā pudicitiā?' (Liv. 1, 58, 7).

53. Tradito sibi puero, docendi perītus ingenium ejus imprīmis naturamque perspiciet. Ingenii signum in parvis praecipuum memoriă est (Quint. 1, 3, 1).

54. Tiberius, perculsus improvīsā interrogatione, paulum reticuit, dein collecto animo, respondit (Tac. Ann. 1, 12, 5).

55. His rebus celeriter administratis, ipse (=Caesar), quum primum per anni tempus potuit, ad exercitum contendit (Caes. B. G. 3, 9, 2).

56. Tenes memoriā, quantum senseris gaudium, quum, praetextā positā, sumpsisti virīlem togam et forum deductus es; majus exspecta, quum puerīlem animum deposueris, et te in viros philosophia transcripserit (Sen. Ep. 4, 2).

57. Catilinam quum ex Urbe pellebam, hoc providebam animo, remōto Catilīnā, non mihi esse C. Cethēgi furiōsam temeritatem pertimescendam (Cic. Cat. 3, 7, 16).

58. Perdiccā ceterisque ducibus diversae partis occīsis, finitum certāmen inter successores Alexandri Magni videbatur, quum repente inter ipsos victores nata discordiă est (Justin. 15, 1, 1).

59. Alexander Magnus, inter spolia Darii, Persarum regis, unguentorum, scrinio capto, quod erat de auro margaritis gemmisque pretiōsum, varios ejus usūs amicis demonstrantibus, 'Immo, hercŭle', inquit, 'librorum Homēri custodiae detur', ut pretiosissimum humani animi opus quam maxime divite opere servaretur (Plin. N. H. 7, 29 (30), 108).

60. Quid esse causae credemus, cur veteranus dux, fortissimus bello, compressis, quod ajunt, manibus, sedeas? (Liv. 7, 13, 7).

61. In terram cadentibus corporibus iisque humo tectis sub terra censebant relĭquam vitam agi mortuorum (Cic. Tusc. 1, 16, 36).

62. Cimon apud Mycălen Cypriorum et Phoenīcium classem devictam cepit eodemque die pari fortunā in terra usus est: namque, hostium navibus captis, statim ex classe copias suas eduxit barbarorumque maximam vim uno concursu prostravit (Nep. 5, 3, 2).

63. Dictator, magistro equitum A. Cornelio Cosso dicto, M. Valerium Corvum consulem renuntiavit (Liv. 7, 26, 12).

64. Ulixem vocat Homērus urbis vastatorem, quia bello Trojano, astutiā suā capto Ilio et incenso, finem fecit (Manutius ad Cic. Fam. 10, 13).

65. Tot tam praeclaris imperatoribus uno bello absumptis, superstes est populus Romanus, eritque, mille aliis nunc ferro, nunc morbo morientibus (Liv. 28, 28. 12).

66. Autariātae, propter ranarum muriumque multitudinem relicto patrio solo, sedes quaerebant (Justin. 15, 2, 1).

67. Hac habitā oratione, exposcentibus militibus et studio pugnae ardentibus, (Caesar) tubā signum dedit (Caes. B. C. 3, 90, 3).

68. Lupus intraverat castra, laniatisque obviis, ipse intactus evaserat (Liv. 21, 46, 2).

69. Nil non mortale tenemus,
Pectŏris exceptis ingeniique bonis
(Ov. Tr. 3, 7, 43).

70. Qui statuit aliquid, parte inaudītā alterā,
Aequum licet statuerit, haud aequus fuit
(Sen. Med. 198).

71. Quid juvat errorem, mersā jam puppe, fateri? (Claudian. In Eutrop. 2, 7).

72. Sed tamen amōto quaeramus seria ludo (Hor. Sat. 1, 1, 27).

73. Reperto, quod est optimum, qui quaerit aliud, pejus velit (Quint. 2, 15, 38).

1181 ( 1094-1096)

1. Athenienses, prudentissimă civitas, bello domi relicto auctore aeque impĭgro ac nobili juvene (=Alcibiăde), magnā classe in Siciliam transmissā, unā pugnā navali florentem rempublicam suam in perpetuum afflixerunt (Liv. 28, 41, 17).

2. Vergilius Maro in pago, qui Andes dicitur, haud procul a Mantua nascitur, Pompejo et Crasso consulibus, Idibus Octobribus anni sescentesimi octogesimi quarti (Suet. Libr. deperd. p. 296).

3. Vergilius Brundisii moritur, Sextio Saturnīno et Lucretio Cinnā consulibus (Suet. Libr. deperd. p. 296).

4. Quam bene Saturno vivebant rege! (Tib. 1, 3, 35).

5. Apud Graecos primus omnium Thales Milesius Olympiădis duodequinquagesimae anno quarto praedixit solis defectum, qui, Alyatte rege, factus est Urbis conditae anno centesimo septuagesimo (Plin. N. H. 2, 12 (9), 53).

6. Caninio consule, scito, neminem prandisse; nihil, eo consule, mali factum est; fuit enim mirificā vigilantiā qui suo toto consulatu somnum non viderit (Cic. Fam. 7. 30, 1).

7. Duillio Cornelioque consulibus, populus Romanus etiam mari congrĕdi ausus est. Tum quidem ipsă velocitas classis comparatae victoriae auspicium fuit: intra enim sexagesimum diem, quam caesa silvă fuerat, centum sexaginta navium classis in ancŏris stetit, ut non arte factae sed quodam munĕre deorum conversae in naves atque mutatae arbŏres viderentur (Flor. 1, 18, 7).

8. Nec aliă magis, quam Tarentină, victoriă ostendit populi Romani fortitudinem, senatūs sapientiam, ducum magnanimitatem. Omnium vulnera in pectore, omnium in manibus ensis, et relictae in vultibus minae, et in ipsa morte iră vivebat. Quod adeo Pyrrhus miratus est, ut diceret: 'O quam facile erat orbis imperium occupare, aut mihi Romanis militibus datis, aut, me rege, Romanis!' (Flor. 1, 13, 16).

9. Omnia summă consecutus es, virtute duce, comĭte fortunā (Cic. Fam. 10, 3, 2).

10. Urbem Romam condidere atque habuere initio Trojani, qui Aenēā duce, profŭgi sedibus incertis vagabantur (Sall. Cat. 6, 1).

11. Pausaniā duce, Mardonius, satrăpes regius, cum ducentis milibus peditum et viginti (milibus) equitum haud ita magnā manu Graeciae fugatus est (Nep. 4, 1, 2).

12. Plebs Romană, Sicinio quodam auctore, injussu consulum, in Sacrum montem secessit (Liv. 2, 32, 2).

13. Ad Corinthum unā pugnā decem milia hostium, Agesilāo duce, cecīderunt (Nep. 17, 5, 2).

14. Octavianus hoc spectat, ut, se duce, bellum geratur cum Antonio (Cic. Att. 16, 8, 1).

15. Vos, di patrii ac penātes, qui huic urbi atque huic reipublicae praesidetis, qui populum Romanum, qui haec tecta atque templa, me consule, vestro numine auxilioque servăstis, testor, intĕgro me animo ac libero P. Sullae causam defendere, nullum a me sciente facĭnus occultari, nullum scelus, susceptum contra salutem omnium, defendi ac tegi (Cic. Sulla 31. 86).

16. 'Pater meus', inquit Hannĭbal, 'Hamilcar, puerŭlo me, utpŏte non amplius novem annos nato, in Hispaniam imperator proficiscens Carthagine, Jovi optimo maximo hostias immolavit' (Nep. 23, 2, 3).

1182 ( 1094-1096)

1. Desperandă tibi salvā concordiă socru (Juv. 6, 231).

2. Tu nihil invitā dices faciesve Minervā (Hor. A. P. 385).

3. Nihil decet, invitā, ut ajunt Minervā, id est, adversante et repugnante naturā (Cic. Off. 1, 31, 110).

4. Metellus, infecto negotio, in castra cum exercitu revertitur (Sall. Jug. 58, 7):

5. Mors omnes aeque vocat: irātis dis propitiisque moriendum est (Sen. Nat. quaest. 2, 59, 4).

6. Hannibal hostis, incolŭmi exercitu, quartum decimum annum Italiam obsidet (Liv. 28, 41, 3).

7. Nihil opinionis causa, omnia conscientiae faciam. Populo spectante fieri credam, quicquid, me conscio, faciam (Sen. Vita 20, 4).

8. C. Flaminius legem agrariam aliquot annis ante secundum Punicum bellum tribunus plebis tulit, invīto senatu (Cic. Acad. 2, 5, 13).

9. Adjūras, id te, invīto me, non esse facturum (Cic. Phil. 2, 4, 9).

10. Haec omnia, ut invitis, ita non adversantibus, patriciis, transacta (sunt) (Liv. 3, 55, 15).

11. Relinquebatur ună per Sequănos viă, quā, Sequănis invītis, propter angustias (Helvetii) ire non poterant (Caes. B. G. 1, 9, 1).

12. Appius, vitae metuens, in domum se, propinquam foro, insciis adversariis, capite obvoluto, recipit (Liv. 3, 49. 5).

13. Caesar, omnibus insciis neque suspicantibus, vigiliā tertiā jubet omnes legiones ex castris edūci atque se consĕqui (Bell. Afr. 37, 2).

14. Meministis, Quirītes, ante Gallorum adventum, salvis tectis publicis privatisque, stante incolŭmi urbe, hanc eandem rem actam esse, ut Vejos transmigraremus (Liv. 5, 53. 2).

15. Priămus, si, vivus filiis, incolŭmi regno, occidisset, utrum a bonis, an a malis discessisset? Tum profecto videretur a bonis (Cic. Tusc. 1, 35, 85).

16. Ascanius Creūsā matre, Ilio incolŭmi natus (est) (Liv. 1, 3, 2).

17. Pharus est in insula turris magnā altitudine. Haec insulă, objectă Alexandrīae, portum effĭcit. Iis autem invītis, a quibus Pharus tenetur, non potest esse propter angustias navibus introĭtus in portum (Caes. B. C. 1, 112, 1-4).

18. Equitibus proflīgatis, interfecto duce Cratĕro, multis praeterea et maxime nobilibus captis, pedester exercitus, quod in eă loca erat deductus, ut, invīto Eumĕne, elabi non posset, pacem ab eo petiit (Nep. 18, 4. 3).

19. Si voluntas, tacitis nobis, intellegi posset, verbis omnīno non uteremur; quia non potest, verba reperta sunt, non quae impedirent, sed quae indicarent voluntatem (Cic. Caecina 18, 53).

20. Mithridātes bella cum Romanis per sex et quadraginta annos, variā victoriā, gessit (Justin. 37, 1, 7).

21. Eo anno adversus Samnītes, gentem opibus armisque valĭdam, mota arma, Samnitium bellum, ancipĭti Marte gestum, Pyrrhus hostis, Pyrrhum Poeni secuti (Liv. 7, 29. 1).

22. Hamilcar, posteāquam mare transiit in Hispaniamque vēnit, magnas res secundā gessit fortunā (Nep. 22, 4, 1).

23. Si quis ex hoc loco proficiscatur Puteŏlos stadia triginta, probo navigio, bono gubernatore, hac tranquillitate, probabile videatur, se illuc venturum esse salvum (Cic. Acad. 2, 31, 100).

24. Aureă primă sată est aetas, quae, vindĭce nullo,
Sponte suā, sine lege fidem rectumque colebat:
Poenā metusque aberant
(Ov. Met. 1, 89).

← Предыдущий раздел: Неопределенное наклонение  |  Оглавление  |  Следующий раздел: GERUNDIUM →