← Предыдущий раздел: Придаточные предложения, имеющие сказуемое во втором лице ед. ч. с неопред. подлежащим | Оглавление | Следующий раздел: Причастие Participium →
Неопределенное наклонение
Практическая часть | Теоретическая часть
1125 (1007a)
1. Nocere facile est, prodesse difficile (Quint. 8, 5, 6).
2. Hujus orationis difficilius est exitum, quam principium, invenire (Cic. Pomp. 1, 3).
3. Aliud est non concupiscĕre pecuniam, aliud uti pecuniă scire (Sen. Ep. 94, 23).
4. Non enim tam praeclarum est scire Latine, quam turpe nescire (Cic. Brut. 37, 140).
5. Quam huic (=Dionysio) erat miserum carēre consuetudine amicorum, homini praesertim docto a puero et artibus ingenuis erudīto! (Cic. Tusc. 5, 22, 63).
6. Si egregium est hostem abicere, non minus tamen laudabile infelīcis scire misereri (Val. Max. 5, 1, 8).
7. Uni gubernatori, uni medico, si digni modo sunt iis artibus, rectius est - alteri navem committere, aegrum alteri, quam multis (Cic. Rep. 1, 40, 62).
8. Errare humanum est (Hb. p. 36).
9. Alienum est a justitia detrahere quid de aliquo, quod sibi assūmat (Cic. Fin. 3, 31, 70).
10. Molestum est carere assuētis voluptatibus, abstinēre cibo, sitire, esurire (Sen. Ep. 78, 11).
11. Inter feras satius est aetatem degere, quam in hac tanta immanitate versari (Cic. Amer. 52, 150).
12. Hos omnes amicos habere operōsum est, satis est inimicos non habere (Sen. Ep. 14, 7).
13. Neque enim minus laudis est aliquando bene fugere, quam fortiter pugnare (Erasm. 1, 44).
14. Millies perire est melius, quam in sua civitate sine armatorum praesidio non posse vivere (Cic. Phil. 2, 44, 112).
15. Mihi dubium non est, quin hoc tempore bono viro Romae esse miserrimum sit (Cic. Fam. 6, 1, 1).
16. Quid est in vita miserius, quam mori? Quid in morte, quam non posse sepeliri? (Sen. Contr. 8, 4, =p. 384, 14).
17. Satis est homines imprudentiā lapsos non erigĕre, urgēre vero jacentes aut praecipitantes impellere certe est inhumanum (Cic. Rab. Post. 1, 2).
18. Pudore et liberalitate liberos retinere satius esse credo, quam metu (Ter. Ad. 57).
19. Id injustissimum ipsum est, - justitiae mercēdem quaerere (Cic. Leg. 1, 18, 49).
20. Utilius erubescere, quam pallescere (Cato, Sent. 19 Jordan).
21. Turpe est adulescenti vinci a sene (Sen. Contr. 10, 2 (31), 6=p. 478, 20).
22. Ira abstinendum est, sive par est, qui lacessendus est, sive superior, sive inferior. Cum pare contendere anceps est, cum superiore furiōsum, cum inferiore sordĭdum (Sen. Ira 2, 34, 1).
23. Multo se ipsum, quam hostem, superare operosius est (Val. Max. 4, 1, 2).
24. Stultum est vicīnum velle ulcisci incendio (Syr. 659).
25. Quae fuit durum pati, meminisse dulce est (Sen. H. F. 656).
26. Quid est gloriosius, quam iram amicitiā mutare? (Sen. Ira 2, 34, 4).
27. Crudelius est, quam mori, semper mortem timere (Sen. Contr. Exc. 3, 5=p. 252, 9).
28. Facilius est quaedam vincere, quam tueri (Curt. 4, 11, 9).
29. Sibi non cavēre et aliis consilium dare stultum est (Phaedr. 1, 9, 1).
30. Succumbere doloribus eosque humĭli animo imbecilloque ferre miserum est (Cic. Fin. 1, 15, 49).
31. Dulce et decōrum est pro patria mori (Hor. Od. 3, 2, 13).
1126 ( 1007a)
1. Est ars difficilis recte rempublicam regere (Cic. Att. 7, 25).
2. Nihil est nec miserius nec stultius, quam praetimēre. Quae istă dementiă est malum suum antecedere? (Sen. Ep. 98, 7).
3. Nescire quaedam magna pars sapientiae est (H. Grotius = Hb. 157).
4. Ună salus victis - nullam sperare salutem (V. Aen. 2, 354).
5. Tempus abire tibi est (Hor. Ep. 2, 2, 215).
6. Quae dementiă est supervacuă discere in tanta temporis egestate! (Sen. Ep. 48, 12).
7. Juvenīle vitium est regere non posse impĕtum (Sen. Tro. 250).
8. Causă multis moriendi fuit morbum suum nosse (Sen. Brev. 18, 6).
9. Nocere posse et nolle laus amplissima est (Syr. 434).
10. Imperare sibi maximum imperium est (Sen. Ep. 113, 30).
11. Fallere credentem non est operōsă puellam
Gloriă (Ov. Her. 2, 63).
12. Amare juvenem fructus est, crimen seni (Syr. 29).
13. Vacare culpā magnum est solacium (Cic. Fam. 7, 3, 4).
14. Ita tum mos erat - in adversis vultum secundae fortunae gerere, moderari animo in secundis (Liv. 42, 62, 1).
15. Omnia mors poscit. Lex est, non poenă, perire;
Hic aliquo mundus tempore nullus erit (Anth. 232, 7).
16. Stultitiă est timore mortis mori (Sen. Ep. 70, 8).
17. Idem velle atque idem nolle - eă demum firmă amicitiă est (Sall. Cat. 20).
18. Est quaedam flere voluptas (Ov. Tr. 4, 3, 37).
19. Non modo apud majores nostros, sed etiam nuper erat summă laus consularium - vigilare, semper aliquid pro republica aut cogitare aut facere aut dicere (Cic. Phil. 8, 10, 30).
20. Senatūs est officium - consilio civitatem juvare (Ad Herenn. 4, 35, 47).
21. Pecuniam in loco neglegere maximum interdum est lucrum (Ter. Ad. 216).
22. Credere nil vitium est; vitium est quoque credere cunctă (Bind. 604).
1127 ( 1007a)
1. Sicut in vita nunquam errare felīcis est, ita errorem quam primum emendare - sapientis (Calp. Flacc. Decl. 18=p. 556 Lemaire).
2. In tranquillo tempestatem adversam optare dementis est (Cic. Off. 1, 24, 83).
3. Inter hostes discordiarum serĕre causas sapientis est ducis (Veget. 3, 10=p. 91, 1).
4. Sapientis est opinionem a perspicuitate sejungere (Cic. Acad. 2, 14, 45).
5. Paupĕris est numerare pecus (Sen. Ep. 33, 4=Ov. Met. 13, 824).
6. Magni animi est injurias despicere (Sen. Ira 2, 32, 3).
7. Judicis est semper in causis verum sequi (Cic. Off. 2, 14, 51).
8. Boni pastoris est tondēre pecus, non deglubĕre (Suet. Tib. 32).
9. Nonne matrōnae est administrare rem domestĭcam, erudire liberos? (Erasm. 1, 271).
10. Non minus est imperatoris consilio superare, quam gladio (Caes. B. C. 1, 72, 2).
11. Modum imponere secundis rebus nec nimis credere serenitati praesentis fortunae - prudentis hominis et merito felīcis est (Liv. 42, 62, 4).
12. Non sentire mală suă non est hominis, et non ferre non est viri (Sen. Polyb. 17, 2).
13. Populi grati est praemiis afficere bene merĭtos de republica cives (Cic. Mil. 30, 82).
14. Est boni consulis non solum videre, quid agatur, verum etiam providere, quid futurum sit (Cic. Mur. 2, 4).
15. Fuit moris antiqui eos, qui vel singulorum laudes vel urbium scripserant, aut honoribus aut pecuniā ornare (Plin. Ep. 3, 21, 3).
16. Virtutis est domare, quae cuncti pavent (Sen. H. F. 434).
1128 ( 1007b)
1. Labori incumbere oportet, ubi effectus promittitur: stultă cură est, quae spem non habet (Quint. Decl. 6, 19=p. 151 Lemaire).
2. Eripere telum, non dare irato decet (Syr. 181).
3. Marito adultĕrum uxoris suae occidĕre permittitur. Et praecipitur, ut is marītus uxorem sine mora dimittat (Digesta 48, 5, 25).
4. Poëtis furere concessum est (Plin. Ep. 7, 4, 10).
5. Per autumnum neque sine veste neque sine calceamentis prodire oportet, praecipue diebus frigidioribus, neque sub divo noctu dormire, aut certe bene operiri (Cels. 1, 3=p. 21, 23).
6. Tacere multis discitur vitae malis (Sen. Thy. 319).
7. Mulier, cupido quod dicit amanti,
In vento et rapidā scribere oportet aquā (Catull. 70, 3).
8. Forsan et haec olim meminisse juvabit (V. Aen. 1, 203).
9. Accipere, quam facere, praestat injuriam (Cic. Tusc. 5, 19, 56).
10. Ingemescĕre nonnunquam viro concessum est idque raro, ejulātus ne mulieri quidem (Cic. Tusc. 2, 23, 55).
11. Est miseris quaedam miseros spectare voluptas:
Nam socios durae sortis habere juvat (Bell. p. 36).
12. Praestat nemini imperare, quam alicui servire (Brutus apud Quint. 9, 3, 95).
1129 ( 1007c)
1. Locuplētem illum (=Fabricium) faciebat non multă possidēre, sed modĭcă desiderare (Val. Max. 4, 3, 6).
2. Nihil magis aegris prodest, quam ab eo curari, a quo volunt (Sen. Contr. 4, 5=p. 266, 23).
3. Festinare nocet, nocet et cunctatio saepe;
Tempore quaeque suo qui facit, ille sapit (Riley 124).
1130 ( 1006)
1. Beneficium accipere libertatem est vendere (Syr. 58).
2. Non progrĕdi est regrĕdi (Riley 283).
3. Loquor de docto homine et erudīto, cui vivere est cogitare (Cic. Tusc. 5, 38, 111).
4. Mediocriter nosse aliquă non nosse est (Varro Sent. 27).
5. Istuc est sapere, - non, quod ante pedes modo est, videre, sed etiam illă, quae futura sunt, prospicere (Ter. Ad. 386).
6. Ante senectutem curavi, ut bene viverem, in senectute, ut bene moriar; bene autem mori est libenter mori (Sen. Ep. 61, 2).
7. Effugĕre cupiditatem regnum est vincere (Syr. 178).
1131 ( 1006, 1007)
1. Virtus est vitium fugere, et sapientiă primă
Stultitiā caruisse (Hor. Ep. 1, 1, 41).
2. Ingenuas didicisse fideliter artes
Emollit mores nec sinit esse feros (Ov. Pont. 2, 9, 47).
3. Multis parasse divitias non finis miseriarum fuit, sed mutatio. Nec hoc miror. Non est enim in rebus vitium, sed in ipso animo. Illud, quod paupertatem nobis gravem fecerat, et divitias graves fecit (Sen. Ep. 17, 11).
4. Serpentes igitur potui taurosque ferōces,
Unum non potui perdomuisse virum (Ov. Her. 12, 163).
5. Non jucundă res est aquă et polentă aut frustum hordeacei panis; sed summă voluptas est posse capere etiam ex his voluptatem et ad id se deduxisse, quod eripere nullă fortunae iniquitas possit (Sen. Ep. 18, 10).
6. Primă illă et maximă peccantium est poenă - peccasse (Sen. Ep. 97, 14).
7. Magnă conscientiă est - felicitatem meruisse (Quint. Decl. 9, 17=p. 218 Lemaire).
8. Multum posse ad salutem alterius - honori multis, parum potuisse ad exitium - probro nemini unquam fuit (Cic. fragm. =p. 4, v. p. 931, 9 Orelli).
9. Principibus placuisse viris non ultimă laus est (Hor. Ep. 1, 17, 35).
10. Turpe ducet cedere pari, pulchrum superasse majores (Quint. 1, 2, 22).
11. Dixisse, non tacuisse interdum paenĭtet (Syri app. 163).
12. Habebitur aliquando ebrietati honor et plurimum meri cepisse virtus erit (Sen. Benef. 1, 10, 2).
13. Aequae virtutis est et bonă patriae auxisse et mală in se transferre voluisse (Val. Max. 1, 5, 2).
14. Recte facti fecisse merces est (Sen. Ep. 81, 19.
15. Non tam portas intrare patentes,
Quam fregisse juvat (Lucan. 2, 443).
16. Unde illă potuit, quae docebat alios, ipse didicisse? (Cic. Div. 2, 23, 51).
17. Plausibus ex ipsis populi laetoque favore
Ingenium quodvis incaluisse potest (Ov. Pont. 3, 4, 29).
18. Non discere debemus ista, sed didicisse (Sen. Ep. 88, 2).
1132 ( 1008)
1. Est boni viri non solum ab aliquo prolatas criminationes repellere, sed ne ipsum quidem esse suspiciōsum (Cic. Lael. 18, 65).
2. Gratis paenĭtet esse probum (Ov. Pont. 2, 3, 13).
3. Satius est publicos mores et humana vitia placĭde accipere, nec in risum nec in lacrimas excidentem (Sen. Tranq. 15, 5).
4. Est aliud iracundum esse, aliud irātum (Cic. Tusc. 4, 12, 27).
5. Frugi hominem dici non multum habet laudis in rege; fortem, justum, sevērum, gravem, magnanĭmum, largum, benefĭcum, liberalem - hae sunt regiae laudes (Cic. Dej. 9, 26).
6. Maximum est in amicitia parem esse inferiori (Cic. Lael. 19, 69).
7. Non dat natură virtutem: ars est bonum fieri (Sen. Ep. 90, 44).
8. Primă sequentem honestum est in secundis tertiisque consistere. Nam in poëtis non Homero soli locus, est, aut Archilŏcho, aut Sophŏcli, aut Pindăro, sed horum vel secundis, vel etiam infra secundos (Cic. Or. 1, 4).
9. Eă enim demum veră felicitas - felicitate dignum videri (Plin. Pan. 74, 1).
10. Nec enim bonitas est - pessimis esse meliorem (Sen. Ep. 79, 11).
11. Pars magnă bonitatis est - velle fieri bonum (Sen. Ep. 34, 3).
12. Est aliquid nupsisse Jovi, Jovis esse sororem (Ov. Fast. 6, 27).
13. Eumĕnes satius duxit perire, bene merĭtis referentem gratiam, quam ingrātum vivere (Nep. 18, 6, 5).
14. Saepe ne utile quidem est scire, quid futurum sit; miserum est enim nihil proficientem angi (Cic. N. D. 3, 6, 14).
15. Magnă laus et admirabilis videri solet tulisse casūs sapienter adversos, non fractum esse fortunā, retinuisse in rebus aspĕris dignitatem (Cic. De or. 2, 85, 346).
16. Contentum suis rebus esse maximae sunt certissimaeque divitiae (Cic. Parad. 6, 3, 51).
17. Est aliquid, fatovĕ suo ferrovĕ cadentem,
In solĭda moriens ponere corpus humo,
Et mandare suis aliquă aut sperare sepulchra,
Et non aequoreis piscibus esse cibum (Ov. Tr. 1, 2, 53).
18. Est aliquid patriis vicinum finibus esse (Ov. Pont. 2, 7, 65).
19. Bona continentiae pars est - ex animo continentem esse velle (Erasm. 1, 212).
20. Non fortunae, sed hominibus esse amicum decet (Nep. Att. 9).
1133 ( 1009)
1. Etiam summi gubernatores in magnis tempestatibus a vectoribus admoneri solent (Cic. Phil. 7, 9, 27).
2. A. Soletne mulier decimo mense parĕre? - B. Pol, nono quoque, etiam septimo atque octavo (Statius Caecilius apud Gell. 3, 16, 4=Diehl p. 62).
3. Nec mortem effugere quisquam, nec amorem potest (Syr. 470).
4. Non magister ad discipŭlum debet venire, sed discipŭlus ad magistrum (Jul. Capitolinus in vita Antonini Pii, c. 10, 4).
5. Nihil fieri potest sine causa (Cic. Div. 2, 28, 61).
6. Quae amicitia potest esse inter ingrātos? (Cic. Planc. 33, 80).
7. Moveri nequībant prae lassitudine ac vulnĕribus (Liv. 21, 56, 9).
8. 'Tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res', ut ait Lucretius (Sen. Ep. 106, 8).
9. Imprŏbus est homo, qui beneficium scit accipere et reddere nescit (Pl. Persa 762).
10. Id gerere bellum cupitis, in quo est optimum
Vinci (Sen. Phoen. 491).
11. Sulla primus e patriciis Corneliis igni voluit cremari (Cic. Leg. 2, 22, 57).
12. Philosophari nunquam didici neque scio (Pl. Merc. 147).
13. Alexander ab Apelle potissimum pingi et a Lysippo fingi volebat, quod, illorum artem quum ipsis, tum etiam sibi gloriae fore, putabat (Cic. Fam. 5, 12, 7).
14. Omnes beatam vitam vivere volunt; qui beatam vitam vivere volet, philosophetur, oportet (Cic. fragm. IV, 1=p. 282 Klotz).
15. Caeca invidia est nec quicquam aliud scit, quam detrectare virtutes (Liv. 38, 49, 5).
16. Non metuit mortem, qui scit contemnere vitam (Dion. Cato 3, 25).
1134 ( 1010)
1. Felix, qui, aliorum malis edoctus, ipse mala vitare, a malis et dolore vacuus esse didicit! (Jacobs, Lat. Elementarbuch VI, p. 130).
2. Aut dives opto vivere, aut pauper mori (Sen. Ep. 115, 14).
3. Beati omnes esse volumus (Cic fragm. IV, 1=p. 282 Klotz).
4. Virtute non tam multi praedĭti esse, quam videri volunt (Cic. Lael 26. 98).
1135 ( 1013-1015)
1. Ingratus unus omnibus miseris nocet.
Malignos fieri maxime ingrati docent (Syr. 274, 343).
2. Ferre laborem, contemnere vulnus consuetudo docet (Cic. Tusc. 2, 16, 38).
3. Pueros matres et magistri castigare etiam solent, nec verbis solum, sed etiam verberibus plorare cogunt (Cic. Tusc. 3, 27, 64).
4. Senator post sexagesimum et quintum annum in curiam venire non cogitur (Sen. Contr. 1, 8=p. 132, 15.
5. Res ipsa cogit vastam incendiis ruinisque relinquere urbem et Vejos migrare (Liv. 5, 53, 1).
ACCUSATIVUS CUM INFINITIVO
Acc. cum infinitivo при verba sentiendi
1136 ( 1025)
1. Galli turrim constitui procul viderunt (Caes. B. G. 2, 30, 3).
2. Bestias hominum gratiā generatas esse videmus (Cic. N. D. 2, 63, 158).
3. Victorem a victo superari saepe videmus (Dion. Cato 2, 10).
4. Servos, bene de republica merĭtos, persaepe libertate, id est civitate publica donari, videmus (Cic. Balb. 9, 24).
5. De nihilo fieri nil posse, videmus (Lucr. 2, 287).
6. Nonnĕ vides, etiam guttas, in saxa cadentes,
Umōris, longo in spătio, pertundere saxa (Lucr. 4, 1278).
7. Libertatem non solum ab hominibus, verum etiam a bestiis expĕti atque omnibus rebus antepōni videtis (Cic. Agr. 2, 4, 9).
8. Multos videmus homines optimos et innocentissimos in vita nunquam respirare a molestiis, sed perpetuā quadam calamitatum serie usque ad extremum spirĭtum premi (Mureti Or. 3=v. 2, p. 27).
9. Curando fieri quaedam majora videmus
Vulnera, quae mĕlius non tetigisse fuit (Ov. Pont. 3, 7, 25).
10. Semper statui, neminem sapientiae laudem et eloquentiae sine summo studio et labore et doctrīna consĕqui posse (Cic. De or. 2, 89, 363).
11. Commŏda, quibus utimur, lucemque, quā fruimur, spiritumque, quem ducimus, a Jove nobis dari atque impertiri, videmus (Cic. Amer. 45, 131).
12. Audio, Valerium Martialem decessisse, et moleste fero (Plin. Ep. 3, 21, 1).
13. Urbem Syracūsas maximam esse Graecarum urbium pulcherrimamque, saepe audistis. Est, judices, ita, ut dicitur (Cic. Verr. 4, 52, 117).
14. Non patrem tuum videras, non patruum, non avum, proăvum, atăvum audieras consules fuisse? (Cic. Cael. 14, 33).
15. Saepe audivi, poëtam bonum neminem sine inflammatione animorum exsistere posse et sine quodam afflatu quasi furoris (Cic. De or. 2, 46, 194).
16. Pompejos, celĕbrem Campaniae urbem, consedisse terrae motu, audivimus. Nonis Februariis hic fuit motus, Regŭlo et Verginio consulibus (Sen. Nat. quaest. 6, 1, 1).
17. Quum omnibus horis, aliquid atrociter fieri, videmus aut audimus, etiam qui naturā mitissimi sumus, assiduitate molestiarum sensum omnem humanitatis ex animis amittimus (Cic. Amer. 53, 154).
18. Sentiebam, me senem fieri (Sen. Contr. p. 220, 23).
19. Jovem unum omnium deorum et hominum regem esse, omnes docti indoctique pariter consentiunt (Cic. Rep. 1, 36, 56).
20. Sensi ego in optimo filio, tu in exspĕctatis ad amplissimam dignitatem fratribus, Scipio, mortem omni aetati esse commūnem (Cic. Sen. 19, 68).
21. Epicūrum ego arbĭtror unum vidisse verum maximisque erroribus animos hominum liberavisse et omnia tradidisse, quae pertinērent ad bene beateque vivendum. Sed existimo, te minus ab eo delectari, quod istă Platōnis, Aristotĕlis, Theophrasti orationis ornamenta neglexerit (Cic. Fin. 1, 5, 14).
22. Ego ne utilem quidem arbĭtror esse nobis futurarum rerum scientiam (Cic. Div. 2, 9, 22).
23. Ego antiquas Lacedaemoniis leges tyrannos ademisse arbitror (Liv. 39, 37, 6).
24. Id arbitror in vita esse utile: ne quid nimis (Ter. Andr. 60).
25. Si vultis nihil timere, cogitate, omnia esse timenda (Sen. Nat. quaest. 6, 2, 3).
26. Cogita, illă, quae nobis infĕros faciunt terribiles, fabŭlam esse, nullas imminēre mortuis tenĕbras, nec carcĕrem, nec flumina igne flagrantia, nec oblivionis amnem, nec tribunalia et reos, et in illa libertate tam laxā ullos itĕrum tyrannos (Sen. Marc. 19, 4).
27. Quo sis, Africāne, alacrior ad tutandam rempublicam, sic habeto, omnibus, qui patriam conservarint, adjuverint, auxerint, certum esse in caelo definitum locum, ubi beati aevo sempiterno fruantur (Cic. Rep. 6, 13).
28. Ab terra ad lunam, Pythagŏras putavit, esse stadiorum circĭter centum viginti sex milia (Censorin. 13, 3).
29. Corrumpi mores in scholis, putant (Quint. 1, 2, 4).
30. Antonius mortem naturae poenam putat esse, iracundiae (poenam)- tormenta atque cruciatum (Cic. Phil. 11, 1, 3).
31. Non est, quod putes, omnibus divitias convenire: nihil enim nocentius novitio divite est (Sen. Contr. 2, 1 (9), 28=p. 167, 21).
32. Ita amicum habeas, posse ut facile fieri, hunc inimicum putes (Syr. 276).
33. Quisquis amat cervam, cervam putat esse Minervam;
Quisquis amat ranam, ranam putat esse Dianam (B. 2851).
34. Stultă es plane, quae illum tibi aeternum putes fore amicum et benevolentem (Pl. Most. 195).
35. Deos esse tui similes putas? (Pl. Amph. 284).
36. Lapides pluĕre et fulmina jaci de caelo et insuētos fetūs animalia edere, vos portenta esse putatis (Liv. 28, 27, 16).
37. Vulgus existimat, mortuorum animas circa tumŭlos et corporum suorum reliquias oberrare (Lactantius, Inst. 2, 2=p. 63 Gersdorf).
38. Subsidium bellissimum existimo esse senectuti otium (Cic. De or. 1, 60, 255).
39. Socrătes existimabat, deos immortales hominum piorum cultu et muneribus magnopĕre delectari (Lambinus in commentario ad Hor. Od. 3, 23, 18).
40. Existimo, sapientiam sine eloquentia parum prodesse civitatibus, eloquentiam vero sine sapientia nimium obesse plerumque, prodesse nunquam (Cic. De inv. 1, 1, 1).
41. Amorem, Caecilius, deum qui non summum putet, aut stultum aut rerum esse imperītum, existimat (Cic. Tusc. 4, 32, 68).
42. Errat, si quis existimat, facilem rem esse donare: plurimum ista res habet difficultatis, si modo consilio tribuitur, non casu et impĕtu spargitur (Sen. Vita 24, 1).
43. Ideo ego adulescentŭlos existimo in scholis stultissimos fieri, quia nihil ex iis, quae in usu habemus, aut audiunt, aut vident (Petron. 1).
44. Neratius Priscus tres facere existimat collegium (Digesta 50, 16, 85).
45. Stoĭci censent, sapientes sapientibus etiam ignōtis esse amicos (Cic. N. D. 1, 44, 121).
46. Nullă, si illi (=Pythagŏrae) credas, animă intĕrit, ne cessat quidem, nisi tempore exiguo, dum in aliud corpus transfunditur. Haec quum exposuisset Sotion et implesset argumentis suis: 'Non credis', inquit, 'animas in alia corpora atque alia discrībi, et migrationem esse, quod dicimus mortem? Non credis, in his pecudibus ferisve aut aquā mersis illum quondam hominis animum morari? Non credis, nihil perire in hoc mundo, sed mutare regionem?' (Sen. Ep. 108, 19-20).
47. Ego esse miserum credo, cui placet nemo (Mart. 5, 28, 9).
48. Insānus omnis furere credit ceteros (Syrus in Nisardi editione, p. 783).
49. Et errat longe, meā quidem sententiā, qui imperium credat gravius esse aut stabilius, vi quod fit, quam illud, quod amicitiā jungitur (Ter. Ad. 65).
50. Pisces ego credo, qui, usque dum vivunt, lavant, minus diu lavare, quam haec lavat Phronesium (Pl. Truc. 322).
51. Quae volumus, et credimus libenter, et, quae sentimus ipsi, reliquos sentire speramus (Caes. B. C. 2, 27, 2)
52. Ne quis despēret, saecŭla proficere semper (Plin. N. H. 2, 15 (13), 62).
53. Certo scio hoc, febrim tibi esse (Pl. Pseud. 641).
54. Scio, quidvis homini accidere posse (Cic. Phil. 12, 10, 24).
55. Quis nescit, primam hominis aetatem laetissimam atque omnibus gratissimam esse? (Erasm. 2, 305).
56. Quis ignōrat, ex ipsa Socrătis schola evasisse tyrannos et hostes patriae suae? Non est igitur necessaria philosophia (Quint. Decl. 268=p. 102, Lemaire).
57. Quis nescit, primam esse historiae legem, ne quid falsi dicere audeat? Deinde, - ne quid veri non audeat? ne quă suspicio gratiae sit in scribendo? ne quă simultatis? (Cic. De or. 2, 15, 62).
58. Vicimus perfĭdos hospites, imbelles hostes; jam sciunt, longe aliud esse virgines rapĕre, aliud pugnare cum viris (Liv. 1, 12, 8).
59. Multă praeter spem, scio, multis bonă evenisse (Plaut. Rud. 400).
60. Caesar intellegit, mortem ab dis immortalibus non esse supplicii causā constitutam, sed aut necessitatem naturae, aut laborum ac miseriarum quiētem esse (Cic. Cat. 4, 4, 7).
61. Ante omnia intellegitis, judices, nullum onus probationis ad me pertinēre (Quint. Decl. 338=p. 387 Lemaire).
62. Hicĕtas Syracusius caelum, solem, lunam, stellas, supĕră denique omnia stare censet neque, praeter terram, rem ullam in mundo moveri (Cic. Acad. 2, 39. 123).
63. Intellegere debes, tibi non modo tuendos, sed etiam ornandos esse illos viros, a quibus initium libertatis profectum est (Cic. Fam. 9, 14, 8).
64. Meminerimus, etiam adversus infimos justitiam esse servandam (Cic. Off. 1, 13, 41).
65. In libris Ciceronis deprehendere licet, non geometriae, non musicae, non grammaticae, non denique ullius ingenuae artis scientiam ei defuisse (Tac. Dial. 30).
66. Eratosthĕnes geometrĭcā ratione collegit, maximum terrae circŭitum esse stadiorum ducentum quinquaginta duum milium (Censorin. 13, 2).
67. Namque deos didici secūrum agere aevum (Hor. Sat. 1, 5, 101).
68. Perdidici, istaec esse vera, damno cum magno meo (Pl. Asin. 187).
69. Apud omnes gentes animadvertere possumus, dominis in servos vitae necisque potestatem esse (Gaius, Inst. 1, 52).
70. Qui amat, cui odio ipsus (=ipse) est, eum bis facere stulte duco: laborem inanem ipsus capit et illi molestiam affert (Ter. Hec. 343).
71. Semper statui, neminem sapientiae laudem et eloquentiae sine summo studio et labore et doctrina consĕqui posse (Cic. De or. 2, 89, 363).
Acc. cum inf. при verba declarandi
1137 ( 1025b)
1. Thales, unus e septem, ex aqua dixit constare omnia. At hoc Anaximandro, populari et sodali suo, non persuāsit (Cic. Acad. 2, 37, 118).
2. Thales Milesius aquam dixit esse initium rerum (Cic. N. D. 1, 10, 25).
3. Anaxagŏras nivem nigram dixit esse (Cic. Acad. 2, 23, 72).
4. Homērus ex Oceăno dicit omnium amnium fontiumque cursūs initium capere (Quint. 10, 1. 46).
5. Dicet, rempublicam administrari sine metu ac severitate non posse (Cic. Verr. 5, 9, 22).
6. Cultrum, secūrim fures venisse atque abstulisse, dicito (Pl. Aul. 95).
7. Attălus philosophus dicere solebat, jucundius esse amicum facere, quam habere, quomŏdo artifĭci jucundius pingere est, quam pinxisse (Sen. Ep. 9, 7).
8. Ego, illum perisse, dico, cui quidem periit pudor (Pl. Bacch. 485).
9. A patre meo audivi, Diocletiānum principem jam privātum dixisse, nihil esse difficilius, quam bene imperare (Flavius Vopiscus in vita Aureliani, c. 43=p. 180, 13).
10. Recte et vere dicebat Caesar, delectum verborum esse originem eloquentiae; idemque multo ante eum Aristotĕles docuerat (Mureti Or. 16=vol. 2, p. 141; Cic. Brut. 72. 253).
11. Si, hoc fieri potuisse, dicis, doceas oportet, quomŏdo; - nec fabellas anīles profĕras (Cic. N. D. 3, 5, 12).
12. Stoĭci, omnia fato fieri, dicunt (Cic. Fat. 15, 33).
13. Nihil turpius physico, quam, fieri quicquam sine causa, dicere (Cic. Fin. 1, 6, 19).
14. Dionysius aureum Jovi Olympio detraxit amicŭlum eique laneum pallium injecit, quum, id esse aptum ad omne anni tempus, diceret (Cic. N. D. 3, 34, 83).
15. Quis dicere audeat, vera omnia esse somnia? (Cic. Div. 2, 62, 127).
16. Cato dixit, litterarum radīces amāras esse, fructūs jucundiores (Fragm. orat. p. 89 Meier).
17. Pythagŏram, ajunt, e modŭlo pedis, quantā corporis mole fuisset Hercŭles, judicasse (Mureti Epist. 97=p. 146).
18. Ajunt, homines plus in alieno negotio videre (Sen. Ep. 109, 16).
19. Solēre, ajunt, reges barbăros Persarum ac Syrorum plures uxores habere (Cic. Verr. 3, 33, 76).
20. Veritatem laborare nimis saepe, ajunt, exstingui nunquam (Liv. 22, 39, 19).
21. Ajebat Scaurus rem veram, - non minus magnam virtutem esse scire dicere, quam scire desinere (Sen. Contr. 28, 1=p. 437, 15).
22. Pentheum diripuisse, ajunt, Bacchas: nugas maximas fuisse, credo (Pl. Merc. 469).
23. Mense malas Majo nubere, vulgus ait (Ov. F. 5, 490).
24. Plato ait, neminem regem non ex servis esse oriundum, neminem servum non ex regibus (Sen. Ep. 44, 4).
25. Fortes fortunam adjuvare, ajebant (Liv. 34, 37, 4).
26. Negant, quemquam esse virum bonum, nisi sapientem (Cic. Lael. 5, 18).
27. Negat, sine furore, Democrĭtus, quemquam poëtam magnum esse posse, quod idem dicit Plato (Cic. Div. 1, 37, 80).
28. Quis neget, eximiam quoque gloriam saepius fortunae, quam virtutis. esse beneficium? (Curt. 8, 10, 18).
29. An pŏpulus vēre sānos negat esse poëtas? (Ov. Pont. 1, 5, 31).
30. Legati, a rege Commagēno ad me missi, Parthos in Syriam transisse nuntiaverunt (Cic. Fam. 15, 4, 3).
31. Cato inexpiabili odio, delendam esse Carthaginem, pronuntiabat, Scipio Nasīca - servandam (Flor. 2, 15, 4).
32. Mihi ita persuadeo, eam rem laudi tibi potius, quam vituperationi, fore (Cic. Fam. 13, 73, 2).
33. Tu, velim, sic existimes tibique persuadeas, omne perfugium bonorum in te (=Cassio) et Bruto esse positum, si, quod nolim, adversi quid evenerit (Cic. Fam. 12, 6, 2).
34. Mihi ita persuasi, Romŭlum, fundamenta jecisse nostrae civitatis (Cic. N. D. 3, 2, 5).
35. Dolorem summum malum sibi esse, persuasit (Cic. Tusc. 2, 6, 16).
36. Si volumus aequi rerum omnium judices esse, hoc primum nobis persuadeamus, neminem nostrum esse sine culpa (Sen. Ira 2, 28, 1).
37. Nonne Aristotĕles ipse, diligenter cognoscendas esse oratori rerum publicarum formas, praecĭpit? (Mureti Or. 4=v. 2, p. 33).
38. Factă canam, sĕd erunt, qui, me finxisse, loquantur (Ov. F. 6, 3).
39. Ita sentio et saepe disserui, Latinam linguam non modo non inŏpem, sed locupletiorem etiam esse, quam Graecam (Cic. Fin. 1, 3, 10).
40. Ctesias scribit, in quadam gente Indiae feminas semel in vita parĕre, genitosque confestim canescere (Plin. N. H. 7, 2, 23).
41. Legisse (me) apud philosophum Graecum, memini (ni fallor, ille Aristotĕles fuit in libro, quem de ebrietate composuit), mulieres raro in ebrietatem cadere, crebro senes, nec causam vel hujus frequentiae, vel illius raritatis adjecit (Macrob. 7, 6, 15).
42. Ennius, antiquissimus vates, obsidionis famem exprĭmens, offam eripuisse plorantibus liberis patres, commemŏrat (Plin. N. H. 18, 8 (19), 84).
43. Eventus docuit, fortes fortunam juvare (Liv. 8, 29, 5).
44. Res docuit, id verum esse, quod in carminibus Appius ait, fabrum esse suae quemque fortunae (Sall. Ep. ad Caes. 1, 1, 2).
45. Esse autem idem re ipsa et totius civitatis et uniuscujusque civis bonum, et Plato et Aristotĕles saepe docuerunt (Mureti Or. 4=v. 2, p. 31).
46. Fatuam Faunam, Varro scribit, tantae pudicitiae fuisse, ut nemo eam, quoad vixerit, praeter virum suum mas viderit nec nomen ejus audierit (Lactant. Inst. 1, 22=p. 57 Gersdorf).
47. Megasthĕnes scribit, in India serpentes in tantam magnitudinem adolescere, ut solĭdos hauriant cervos taurosque (Plin. N. H. 14. 36).
48. Amor-non optimus consultor: nam, caecum esse, ferunt (Erasm. 1, 153).
49. Post mediam noctem, ferunt, vera esse somnia (Acolastus 413).
50. Hannibal pollicitus est, brevi caput Italiae omni Capuam fore (Liv. 23, 10, 2).
51. Epicurēi contendunt, deos nihil mortalia curare (Acolastus 713).
52. Poëtae nobis tradiderunt, nonnullos patris ulciscendi causā supplicium de matre sumpsisse (Cic. Amer. 24, 66).
53. Primum igitur scribam, quod intellego et perspicio, non fore in te Caesărem duriorem: nam et res eum cotidie, et dies, et opinio hominum, et, ut mihi videtur, etiam suă natură mitiorem facit (Cic. Fam. 6, 13, 2).
54. Xenŏphon Atheniensis eo libro, qui 'Oeconomĭcus' inscribitur, prodidit, maritale conjugium sic comparatum esse naturā, ut non solum jucundissima, verum etiam utilissima vitae societas iniretur (Colum. 12, Praefatio=p. 450 Nisard).
55. Puero dormienti, cui Servio Tullio nomen fuit, caput arsisse, ferunt, multorum in conspectu (Liv. 1, 39, 1).
1138 ( 1025c)
1. Apollo Pythius oraclum edidit, Spartam nullā re alia, nisi avaritiā, esse perituram (Cic. Off. 2, 22, 77).
2. Vetus proverbium est, gladiatorem in arēna capere consilium (Sen. Ep. 22, 1).
3. Nunc ego verum illud verbum esse experior vetus, aliquid mali esse propter vicīnum malum (Pl. Merc. 771).
4. Epicharmĭum illud teneto, nervos atque artus esse sapientiae - non temĕre credere (Cic. De petitione consulatus 10, 39).
5. Vergilium paucissimos die composuisse versūs, auctor est Varus (Quint. 10, 3, 8).
6. Ex Campania prodigia nuntiata erant, mures in aede Jovis aurum rosisse (Liv. 27, 28, 2).
7. Proverbium illud, posse taurum tollere, qui vitŭlum sustulerit (Petron. 25).
8. Proverbium jactatur, totĭdem hostes esse, quot servos. Non habemus illos hostes, sed facimus (Sen. Ep. 47, 5).
9. Esse quoque in fatis reminiscitur, affŏre tempus
Quo măre, quo tellŭs, correptăque regiă caeli
Ardeat, et mundi mōles operōsă labōret (Ov. Met. 1, 256).
10. Ac mihi quidem jam pridem vēnit in mentem, bellum esse aliquo exire, ut eă, quae agebantur hic quaeque dicebantur, nec viderem nec audirem (Cic. Fam. 9, 2, 3).
11. Est in Originibus, solitos esse in epŭlis canere convīvas ad tibĭcinem de clarorum hominum virtutibus (Cic. Tusc. 1, 2, 3).
12. Multum dare solemus praesumptioni omnium hominum, et apud nos veritatis argumentum est, aliquid omnibus videri (Sen. Ep. 117, 6).
13. Divinare autem morientes, illo etiam exemplo confirmat Posidonius, quod affert, Rhodium quendam morientem sex aequāles nominasse et dixisse, qui primus eorum, qui secundus, qui deinde deinceps moriturus esset (Cic. Div. 1, 30, 64).
14. In spem venio, appropinquare tuum adventum: qui mihi utinam solacio sit! (Cic. Fam. 9, 11).
15. Spes ună est, aliquando populum Romanum majorum similem fore (Cic. Fam. 12, 22, 2).
1139 ( 1025d)
1. Placet Stoĭcis, homines hominum causa esse generatos (Cic. Off. 1, 7, 22).
2. Apparuit nescire eos victoria et tempore uti (Liv. 6, 30, 7).
3. Rudis fuit priscorum vită atque sine litteris. Non minus tamen ingeniōsam fuisse in illis observationem, apparebit, quam nunc esse rationem (Plin. N. H. 18, 29 (69), 284).
4. Sine agri cultoribus nec consistere mortales nec ali posse, manifestum est (Colum. 1, Praefatio=p. 170 Nisard).
5. Omnes fontes aestate, quam hieme, gelidiores esse, quem fallit? (Plin. N. H. 2, 102 (105), 233).
6. Non me praetĕrit, usum et esse et haberi optimum dicendi magistrum (Plin. Ep. 6, 29, 4).
7. Non me praetĕrit, milites, omnium, quae Asiam incŏlunt, gentium Gallos famā belli praestare (Liv. 38, 17, 2).
8. Constat inter omnes, nihil tam operōse ab aliis esse perfectum, quod non Caesaris elegantiā commentariorum superetur (Hirt. B. G. 8, 1, 4).
9. Praeclare enim Ennius: 'Quem metuunt, oderunt; quem quisque odit, periisse expétit'. Multorum autem odiis nullas opes posse obsistere, si antea fuit ignōtum, nuper est cognitum (Cic. Off. 2, 7, 23).
10. Qui adeunt elephantos, non gestant vestem candidam; nec puniceam, qui tauros; quod his coloribus, compertum est, eă animalia efferari (Erasm. 1, 173).
11. Usu probatum est, leges egregias, exempla honesta apud bonos ex delictis aliorum gigni (Tac. Ann. 15, 20).
12. Absentes tinnītu aurium praesentire sermones de se, receptum est (Plin. N. H. 28, 2 (5), 24).
13. Compertum est, in bello plurimum ingenium posse (Sall. Cat. 2, 2).
14. Satis nobis persuasum esse debet, nihil injuste esse faciendum (Cic. Off. 3, 8, 37).
15. Pythagŏram juvenum, aemulantium studia, coetūs habuisse, constat (Liv. 1, 18, 2).
16. Constat inter omnes, neminem te uno juris peritiorem esse (Cic. Fam. 7, 16, 3).
17. Inter omnes hoc constat, nec doctos homines solum, sed etiam indoctos, virorum esse fortium et magnanimorum et patientium et humană vincentium - toleranter dolorem pati (Cic. Tusc. 2, 18, 43).
1140 ( 1036)
1. Utinam Indi quoque, deum esse me (-Alexandrum), credant! (Curt. 8, 8. 15).
2. Unum quidem, hercle, jam scio, periisse me (Pl. Merc. 266).
3. Scio te non sponte tuāpte errasse, sed amorem tibi pectus obscurasse (Pl. Trin. 666).
4. Visne tu te, Servi, cohibere et meminisse, hominem te esse natum? (Cic. Fam. 4, 5, 4).
5. Ego, me esse stultum, existimo, fatuum esse, non opinor (Afranius=Diehl, p. 102).
6. Mortem me timuisse, dicis (Cic. Planc. 37, 90).
7. Ego et animal sum et homo; non tamen, duos esse nos, dices (Sen. Ep. 113, .4).
8. Si dicis, te mentiri, verumque dicis, mentiris. Dicis autem, te mentiri, verumque dicis; mentiris igitur (Cic. Acad. 2, 30, 96).
9. Gloriae te esse avidissimum, quamvis sis sapiens, non negabis (Cic. Marc. 8, 25).
10. Anaxagŏram, ferunt, nuntiatā morte filii, dixisse: 'Sciebam, me genuisse mortalem' (Cic. Tusc. 3, 14, 30).
11. Metrodōrus initio libri, qui est de natura, 'Nego', inquit, 'scire nos, sciamusne aliquid, an nihil sciamus, ne id ipsum quidem, - nescire aut scire, - scire nos, nec omnīno, sitne aliquid, an nihil sit' (Cic. Acad. 2, 23, 73).
12. Quidquid in hac causa mihi susceptum est, id ego omne me reipublicae causā suscepisse confirmo (Cic. Pomp. 24, 71).
13. Famă nuntiabat, te esse in Syria (Cic. Fam. 12, 4).
14. Is mihi nuntiávit, te plane febri carēre et belle habere (Cic. Fam. 16, 15, 1).
15. Memento, promississe te, mihi omne argentum redditum iri (Pl. Pl. Curc. 490).
16. Ego, te scire istă melius, quam me, non fateor solum, sed etiam facile patior (Cic. N. D. 1, 26, 74).
17. Dicam si potero, Latine. Scis enim, me Graece loqui in Latino sermone non plus solere, quam in Graeco Latine (Cic. Tusc. 1, 8, 15).
18. Omnibus inimicis reipublicae esse me acerrimum hostem, prae me fero (Cic. Fam. 12, 28, 3).
19. Vix equĭdem credo, sed, et insultare jacenti
Te mihi nec verbis parcere, fama refert (Ov. Pont. 4, 3, 27).
20. Bene gestā re, redisse me, videt, magnasque apportavisse divitias domum (Pl. Stich. 411).
21. Tum me regem appellari a vobis, memini; nunc tyrannum vocari, video (Liv. 34, 31, 13).
22. Spero, multă vos liberosque vestros in republica bonă esse visuros (Cic. Mil. 28, 78).
23. Illud perlibenter audivi, te esse Caesari familiarem (Cic. Fam. 7, 14, 2).
24. Video, nos stultitiae nostrae gravissimas poenas pendĕre (Cic. Att. 11, 11, 1).
25. Sciunt ii, qui me norunt, me, posteāquam id, quod maxime volui, fieri non potuit, ut componeretur, id maxime defendisse, ut ii vincerent, qui vicerunt (Cic. Amer. 47, 136).
26. Cur mihi magis suscensetis, qui istă non aspernor, quam eis, qui, quum audiunt, desipere vos, arbitrantur? (Cic. Acad. 2, 39, 123).
27. Mihi sum conscius, nunquam me nimis vitae cupĭdum fuisse (Cic. Tusc. 2, 4, 10).
28. Sed, credo, postquam specŭlum tibi allatum-est, longe te a pulchris abesse, sensisti (Cic. fragm., v. 4, p. 949 ed. Orellii).
29. Quanto fuerim dolore, meministi: in quo primă illă consolatio est, vidisse me plus, quam ceteros, quum cupiebam quamvis condicione iniquā pacem (Cic. Fam. 6, 4, 4).
1141 ( 1037)
1. Quem defendis, sperat se absolutum iri (Cic. Sulla 7, 21).
2. Nemo facere metuit, quod sene didicisse confidit (Veget. 1, 1 =p. 6, 1).
3. Quibusnam manibus aut quibus viribus, homines tantŭlae statūrae, tanti onĕris turrim in muros sese collocare posse, confidunt? (Caes. B. G. 2, 30, 4).
4. Omnia se simŭlant scire, neque quicquam sciunt. Sciunt id, quod in aurem rex reginae dixerit; sciunt, quod Juno fabulata est cum Jove (Pl. Trin. 205, 207).
5. Omnes, quibus res sunt minus secundae, magis sunt nescio quomŏdo suspiciōsi: ad contumeliam omnia accipiunt magis: propter suam impotentiam se semper, credunt, ludier ( -ludi) (Ter. Ad. 605).
6. Non est beatus, esse se qui non putat (Sen. Ep. 9, 21 =Diehl, p. 72).
7. Nostri (=populi Romani) principes digito se caelum putant attingere (Cic. Att. 2, 1, 7
8. Solon se, cotidie aliquid addiscentem, dicit senem fieri (Cic. Sen. 8, 26).
9. Cyrus apud Xenophontem eo sermone, quem moriens habuit, quum admŏdum senex esset, negat, se unquam sensisse, senectutem suam imbecilliorem factam, quam adulescentiă fuisset (Cic. Sen. 9, 30).
10. Negavit, se triumphi cupidum unquam fuisse (Cic. Pis. 24, 56).
11. Obest plerumque iis, qui discere volunt, auctoritas eorum, qui, se docere, profitentur: desinunt enim suum judicium adhibere; id habent ratum, quod ab eo, quem probant, judicatum vident (Cic. N. D. 1, 5, 10).
12. Ut apparuit, nec numero se nec virtute pares esse, veniam erroris petebant, dedĕre urbem parati (Liv. 38, 13, 12).
13. Atque hoc scelesti in animum indūcunt suum, Jovem se placare posse donis, hostiis: et operam et sumptum perdunt: id eo fit, quia nihil ei acceptum est a pejūris supplicii (Pl. Rud. Prol. 22).
14. Putant aliqui, se animalia bruta esse, et illorum voces imitantur; aliqui vero, vasa testacea se esse, putant, et ne frangantur, timént: et quidam ex ipsis (=iis) cupiunt mortem, quidam vero rursus timent, ne moriantur (P. Aegineta, 3, 14 De melancholia et insania).
15. Ad haec pervenītur verba: 'Virtus et philosophiă et justitiă - verborum inanium crepĭtus est; ună felicitas est - bene vitae facere: esse (=edere), bibĕre, frui patrimonio - hoc est vivere, hoc est, se mortalem esse, meminisse' (Sen. Ep. 123, 10).
16. Romanus orator, non bellum se Syracusānis, sed opem auxiliumque afferre, ait (Liv. 24, 33, 5).
17. Hostes, hanc adepti victoriam, in perpetuum se fore victores, confidebant (Caes. B. G. 5, 39, 4).
18. Noli imitari malos medicos, qui in alienis morbis profitentur, tenere se medicinae scientiam, ipsi se curare non possunt (Cic. Fam. 4, 5, 5).
19. Tarquinium dixisse, ferunt, exsulantem se intellexisse, quos fidos amicos habuisset, quos infīdos (Cic. Lael. 15, 53).
20. Si qui, simulatione et inani ostentatione et ficto non modo sermone, sed etiam vultu stabĭlem se gloriam consĕqui posse, rentur, vehementer errant (Cic. Off. 2, 12, 43).
21. Caesar, summae se iniquitatis condemnari debere, dicit, nisi militum vitam suā salute habeat cariorem (Caes. B. G. 7, 19, 5).
22. Tum maximus natu ex iis (=legatis): 'Missi sumus', inquit, 'qui sciscitaremur, quā tandem re fretus arma nobis inferres'. Ad hanc percontationem Gracchus, exercitu se egregio fidentem venisse, respondit (Liv. 40, 47, 6).
23. Maxime cruciantur, quum sero sentiunt, frustra se aut pecuniae studuisse, aut imperiis, aut opibus, aut gloriae (Cic. Fin. 1, 18, 60).
1142 ( 1038)
1. Maximum solacium est cogitare, id sibi accidisse, quod ante se passi sunt omnes omnesque passuri (Sen. Polyb. 1, 3).
2. Epicūrus negat, quicquam deos nec alieni curare nec sui (Cic. Div. 2, 50, 104).
3. Quid? Hoc patres familias, qui liberos habent, nonne optatissimum sibi putant esse, filios suos rei familiari maxime servire et in praediis colendis operae plurimum studiique consumere? (Cic. Amer. 5, 43).
4. Est apud Platōnem Socrătes dicens Critōni, suo familiari, sibi post tertium diem esse moriendum (Cic. Div. 1, 25. 52).
5. Quae (=Phyllis), sibi (nam memini), si quando solus abesses,
Mella etiam sine te, jurabat, amāră videri (Calpurn. Ecl. 3, 11).
6. Poëta, quum primum animum ad scribendum appŭlit, id sibi negotii, credidit, solum dari, populo ut placerent, quas fecisset fabŭlas (Ter. Andr. 1).
Acc. cum inf. при verba affectuum
1143 ( 1026)
1. Placet Hector ille mihi Naeviānus, qui non tantum, 'laudari' se, laetatur, sed addit etiam 'a laudato viro' (Cic. Fam. 5. 12. 7).
2. Te in Epirum venisse et, ut scribis, ex sententia navigasse, vehementer gaudeo (Cic. Att. 5, 21. 1).
3. In Britanniam te profectum non esse, gaudeo (Cic. Fam. 7, 17. 3).
4. Placiturum tibi esse librum meum, suspicabar; tam valde placuisse, quam scribis, valde gaudeo (Cic. Qu. fr. 2, 9, 1).
5. Moleste fero, decessisse Flaccum, amicum tuum (Sen. Ep. 63, 1).
6. Quid ergo miramur, comētas, tam rarum mundi spectacŭlum, nondum teneri legibus certis nec initia illorum finesque notescere, quorum ex ingentibus intervallis recursus est? (Sen. Nat. quaest. 7, 25, 3).
7. Hoc majores nostri questi sunt, hoc nos querimur, hoc postĕri nostri querentur, eversos mores, regnare nequitiam, in deterius res humanas et omne nefas labi; at istă eodem stant loco stabuntque, paulum dumtaxat ultra aut citra mota (Sen. Benef. 1, 10, 1).
8. Ego vero amicus tibi sum, et amicus ex animo; quales admŏdum paucos esse, non injuriā querebatur Theognis (Mureti Epist. 1=p. 10).
9. Innumerabiles esse morbos, non miraberis: coquos numera (Sen. Ep. 95, 23).
10. Aristotĕles Sardanapalli epigramma deridet, in quo ille rex Syriae gloriatur, omnes se secum libidinum voluptates abstulisse (Cic. Fin. 2, 32, 106).
11. Miremur, periisse homines? Monumenta fatiscunt:
Mors etiam saxis nominibusque vĕnit (Auson. Epitaphia 32, 9 Peiper).
12. Dolebam, patres conscripti, rempublicam vestris quondam meisque consiliis conservátam, brevi tempore esse perituram (Cic. Phil. 2, 15, 37).
13. Quod, te in republica liberum esse, gloriatus es, id ego et fateor et laetor (Cic. Planc. 37, 91).
14. Querenti cuidam Socrătes ait: 'Quid miraris, nihil tibi peregrinationes prodesse, quum te circumfŏras? Premit te eădem causă, quae expulit' (Sen. Ep. 28, 2).
15. Utrumque laetor, et sine dolore corporis te fuisse, et animo valuisse (Cic. Fam. 7, 1, 1).
16. Ego, te afuisse tam diu a nobis, et dolui et laetor (Cic. Fam. 2, 1, 2).
17. Moleste tuli, te senatui gratias non egisse, quum esses ab eo ordine ornatus summis honoribus (Cic. Fam. 10, 27, 1).
1144 ( 1028)
1. Nudo detrahere vestimenta me jubes (Pl. Asin. 92).
2. Mater et soror tibi salutem me jusserunt dicere (Pl. Mil. 1315).
3. L. Catilinam, caedem senatūs, interĭtum Urbis non obscūre, sed palam, molientem, egrĕdi ex Urbe jussi (Cic. Pis. 2, 5).
4. Lycurgus virgines sine dote nubere jussit, ut uxores legerentur, non pecuniae (Justin. 3, 38).
5. Caesar duas acies hostem propulsare, tertiam opus perficere jussit (Caes. B. G. 1, 49, 4).
6. Jubes me eodem tempore et amare et odisse (Sen. Benef. 6, 6, 2).
7. Cleanthes jubebat eos, qui audiebant, secum ipsos cogitare pictam in tabula Voluptatem, pulcherrimo vestitu et ornatu regāli in solio sedentem, praesto esse Virtutes, ut ancillŭlas, quae nihil aliud agerent, nisi ut Voluptati ministrarent (Cic. Fin. 2, 21, 69).
8. Hominem experiri multă paupertas jubet (Syr. 240).
9. Jubet nos Pythius Apollo noscere nosmet ipsos (Cic. Fin. 5, 16, 44).
10. Eripitur nobis jam pridem cara puella,
Et tu me lacrimas fundere, amica, vetas (Prop. 2, 8, 1).
11. Mors e carcĕre edūcit, quos exire imperium impŏtens vetuerat (Sen. Marc. 20, 2).
12. Lex peregrinum vetat in murum escendere (Cic. De or. 2, 24, 100).
13. Sinam vero a me abire filium, quem destinaveram heredem regno meo? (Acolastus, 97).
14. Non magis crudeles sunt, qui volentes vivere occīdunt, quam qui volentes mori non sinunt (Sen. Contr. 8, 4=р. 385, 1).
15. Litteras didicisti: quando scis, sine alios discere (Pl. Truc. 735).
16. Te alicui stultum videri, sine. Quisquis volet, tibi contumeliam faciat et injuriam, tu tamen nihil patieris, si modo tecum erit virtus (Sen. Ep. 71, 7).
17. Esto, quod es; quod sunt alii, sine quemlibet esse,
Quod non es, nolis; quod potes esse, velis (R. 106).
18. Verres non modo ipse fur non est, sed ne alium quidem passus est esse (Cic. Verr. 1, 23, 57).
19. Virgo Vestālis Claudiă, patrem complexa triumphantem, ab inimico tribuno plebei de curru detrăhi passa non est (Cic. Cael. 14, 34).
20. Nunquam te patiar perire; me perire, est aequius (Pl. Men. 1010).
21. Neque enim, inaudītā causā, quemquam damnari, aequitatis ratio patitur (Digesta 48, 17, 1).
22. Agesilāus neque pictam neque fictam imagĭnem suam passus est esse (Cic. Fam. 5, 12, 7).
23. Nemo ire quemquam publicā prohĭbet viā (Pl. Curc. 35)..
24. Nihil prohibet, quaedam esse et inter se animalibus reliquis et cum bestiis homini communia, quoniam omnium est natură communis (Cic. Fin. 5, 9, 24).
25. Nihil prohĭbet, quum, omnia amicis, dicamus, esse communia, aliquid amico donari (Sen. Benef. 7, 12, 1).
26. Alcibiădes Athēnas victas Lacedaemoniis servire non poterat pati (Nep. 7, 9, 4).
27. In corpore si quid ejusmŏdi est, quod reliquo corpori noceat, id uri secarique, patimur, ut membrum aliquod potius, quam totum corpus intereat, sic in reipublicae corpore ut totum salvum sit, quidquid est pestifĕrum, amputetur (Cic. Phil. 8, 5, 15).
28. Ēporedŏrix Aeduus Caesarem orat, ne patiatur, civitatem pravis adulescentium consiliis ab amicitia populi Romani deficere (Caes. B. G. 7, 39, 3).
1145 ( 1029)
1. Vinum in vinarium jussit infundi (Petrōn. 78).
2. Trimalchio Scylăcem jussit addūci, praesidium domūs familiaeque. Nec moră, ingentis formae adductus est canis, catēnā vinctus (Petr. 64, 7).
3. Romŭlus urbem constituit, quam a suo nomine Romam jussit nominari (Cic. Rep. 2, 7, 12).
4. Iphigeniă Aulĭde duci se immolandam jubet (Cic. Tusc. 1, 48, 116).
5. Postquam relatum est, quantae copiae (hostium) et in quo loco essent, (consul) totius agminis sarcĭnas in medium conĭci jussit et triarios vallum circumicĕre (Liv. 35, 4, 6).
6. Diogĕnes proĭci se jussit inhumātum (Cic. Tusc. 1, 43, 104).
7. Perisset omnis Aegyptus fame, nisi rex edicto servari per multos annos fruges jussisset (Justin. 36, 2, 9).
8. Alexander corpus suum in Hammōnis templum condi jubet (Justin. 12, 15, 7).
9. Plato, quum a tyranno (=Dionysio) crudeliter violatus esset, quippe quem venumdari jussisset, tamen eodem rediit, Diōnis precibus adductus (Nep. 10, 2, 3).
10. Hannĭbal tres exploratores ad Scipiōnis castra misit, quos captos Scipio circumdūci per castra jussit ostendique eis totum exercitum, mox etiam prandium dari, dimittique, ut renuntiarent Hannibăli, quae apud Romanos vidissent (Eutrop. 3, 22).
11. Apud majores nostros A. Manlius Torquātus bello Gallico filium suum, quod is contra imperium in hostem pugnaverat, necari jussit, atque ille egregius, adulescens immoderātae fortitudinis morte poenas dedit (Sall. Cat. 52, 31).
12. C. Marii sitas reliquias apud Aniēnem dissipari jussit Sullă victor (Cic. Leg. 2, 22, 56).
13. Quod non vetat lex, hoc vetat fieri pudor (Sen. Tro. 334).
14. Plato exstrui vetat sepulchrum altius, quam quod quinque homines quinque diebus absolverint (Cic. Leg. 2, 27, 68)
15. Quum varĭces secabantur C. Mario, dolebat... C. Marius, quum secaretur, principio vetuit se alligari (Cic. Tusc. 2, 22, 53).
16. Ejulatum duodecim tabŭlae in funeribus adhiberi vetuerunt (Cic. Tusc. 2, 23, 55).
17. Augustus carmina Vergilii cremari contra testamenti ejus verecundiam vetuit (Plin. N. H. 7, 30 (31), 114).
18. Lacedaemonii, postquam audierunt, muros (ab Atheniensibus) instrui, legatos Athēnas miserunt, qui id fieri vetarent (Nep. 2, 6, 4).
19. Domitiānus statuas sibi in Capitolio non nisi aureas et argenteas poni permisit ac pondĕris certi (Suet. Domitianus, 13, 2).
20. Juppiter optimus maximus resistere atque iterare pugnam jubet (Liv. 1, 12, 7).
21. Illud Hesiodium laudatur a doctis, quod eadem mensura reddere jubet, quā acceperis aut etiam cumulatiore, si possis (Cic. Brut. 4, 15).
22. Inspicere, tanquam in specŭlum, in vitas omnium jubeo atque ex aliis sumere exemplum sibi (Ter. Ad. 415).
23. Desperātis Hippocrătes vetat adhibere medicinam (Cic. Att. 16, 15, 5).
24. Scythae, sine pedibus, dicunt, esse Fortunam, quae manūs et pennas tantum habet; quum manūs porrĭgit, pennas quoque comprehendere non sinit (Curt. 7, 8, 25).
Acc. cum inf. при verba voluntatis
1146 ( 1030-1032)
1. Populum Romanum liberum esse, voluimus (Cic. Phil. 11, 1, 3).
2. Pater voluit, me esse herēdem (Quint. Decl. 374 =p. 483 Lemaire).
3. Cur non eis faves, eos laudas, quorum similem tuum filium esse vis (Cic. Phil. 10, 2. 5).
4. Vos vultis, me adjuvare in rebus omnibus (Pl. Amph. 3).
5. Tu Macedŏnas voluisti genua tibi ponere venerarique te, ut deum (Curt. 8, 7, 13).
6. Annum novum voluerunt esse primum mensem Martium (Diehl p. 95).
7. Solōnis sapientis est elogium, quo se negat velle, suam mortem dolore amicorum .et lamentis vacare (Cic. Sen. 20, 73).
8. Est natura comparatum, ut, quos amamus, ad iis etiam nos amari velimus (Mureti Epist. 10 =p. 16).
9. Quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris (Lampridius in vita Alexandri Severi c. 51).
10. Omnia bene facta in luce se collocari volunt (Cic. Tusc. 2, 26, 64).
11. Gaudet enim, quisquis provocatur ad doctrinam suam in medium proterendam, quia nemo vult latēre, quae didicit (Macrob. 7, 2, 4).
12. Qui homo sese miserum et mendīcum (esse) volet, Neptūno credat sese atque aetatem suam (Pl. Rud. 485).
13. Ego verum amo; verum volo dici mihi, mendācem odi (Pl. Most. 181).
14. Pacem redūci velle victori expĕdit,
Victo necesse est (Sen. H. F. 368).
15. Liberos cuique ac propinquos suos natură carissimos esse voluit (Tac. Agr. 31).
16. Di praeceptorem sancti voluere parentis
Esse loco (Juv. 7, 209).
17. Neque enim potest sevĕrus esse in judicando, qui alios in se sevĕros esse judices non vult (Cic. Pomp. 13, 38).
18. Pompejus, ab inimicis Caesaris incitatus et quod neminem dignitate secum exaequari volebat, totum se ab ejus amicitia averterat (Caes. B. C. 1, 4, 4).
19. Illi, qui Graeciae formam rerum publicarum dederunt, corpora juvenum firmari labore voluerunt (Cic. Tusc. 2, 15, 36).
20. Hadriānus finem imperii esse voluit Euphrātem (Eutrop. 8, 6).
21. Attĭcum se Calvus noster dici oratorem volebat (Cic. Brut. 82, 284).
22. Vis, me ducere uxorem? (Sen. Contr. 2, 6 (14), 3=p. 217, 8).
23. Corporis exigua desideria sunt: frigus submoveri vult, alimentis famem ac sitim exstinguere (Sen. Helv. 10, 2).
24. Vult, placere sese amicae, vult mihi, vult pedisĕquae, vult famŭlis, vult etiam ancillis; et quoque catŭlo meo subblanditur novus amator, se ut quum videat gaudeat (Pl. Asin. 183).
25. Qui virtutem suam publicari vult, non virtuti labōrat, sed gloriae (Sen. Ep. 113, 32).
26. Pictores et ii, qui signa fabricantur, et vero etiam poëtae suum quisque opus a vulgo considerari vult (Cic. Off. 1, 41, 147).
27. Non vides, qualem nobis vitam rerum natură promiserit, quae primum nascentium hominum fletum esse voluit? Hoc principio edimur, huic omnis sequentium annorum ordo consentit (Sen. Polyb. 4, 3).
28. Pedites sine intermissione - imbribus vel nivibus sub tecto, reliquis diebus exerceri in campo, voluerunt rei militaris perīti (Veget. 3, 2).
29. Cupio, me esse clementem, cupio in tantis reipublicae periculis me non dissolutum videri (Cic. Cat. 1, 2, 4).
30. Bellum, quod est in Syria, Syriamque provinciam tibi tributam esse a Caesare, ex tuis litteris cognovi. Eam rem tibi volo bene et feliciter evenire; quod ita fore confido, fretus et industriā et prudentiā tuā (Cic. Fam. 12, 19,- 1).
31. Ut servi volunt esse erum, ita solet (Pl. Most. 872).
32. Ille (=Juppiter) Capitolium, ille haec templa, ille cunctam urbem, ille vos omnes salvos esse voluit (Cic. Cat. 3, 9, 22).
33. Volumus, nomina eorum, qui quid gesserint, nota nobis esse, parentes, patriam, multă praeterea minime necessariă (Cic. Fin. 5, 19, 52).
34. Nolo ego metui, amari mavŏlo (=malo), mi gnate, me abs te (Pl. Asin. 835).
35. Malo, non intellegi orationem meam, quam reprehendi (Cic. De or. 2, 6, 25).
36. Nihil malo, quam et me mei similem esse, et illos sui (Caes. fragm. 142, 17).
37. Aliena vitia reprehendi, quisque mavult, quam suă (Quint. 2, 5, 16).
38. An me existimas ab ullo malle meă legi probarique, quam a te? (Cic. Att. 4, 5, 1).
39. Sed est mos hominum, ut nolint, eundem pluribus rebus excellere (Cic. Brut. 21, 84).
40. Timoleon maluit, se diligi, quam metui (Nep. 20, 3, 4).
41. Ego, me Phidiam esse, mallem, quam vel optimum fabrum tignarium (Cic. Brut. 73, 257).
42. Vidit ejus (=Lepidi) maestitiam atque lacrimas populus Romanus; vidit, quam abjectus, quam confectus esset, quum, Caesari diadēma impōnens, Antonius servum se illius, quam collēgam, esse malebat (Cic. Phil. 13, 8, 17).
43. Cupio, Caesaris mortem omnibus esse acerbam (Cic. Fam. 11, 28, 4).
44. Ego vero cupio, te ad me venire, sed viam timeo (Cic. Fam. 16, 10, 1).
45. Quia perire solus nolo, te cupio perire mecum (Pl. Epid. 77).
46. Tibi favemus, te tuā frui virtute cupīmus (Cic. Brut. 97, 331).
47. Quum omnibus virtutibus me affectum esse cupio, tum nihil est, quod malim, quam me et esse gratum et videri (Cic. Planc. 33, 80).
48. Salvum tu me esse cupisti (Cic. Planc. 33, 79).
Acc. cum inf. при безличных глаголах и выражениях
1147 ( 1033a)
1. Falsum est nimīrum (quod creditur vulgo), testamenta hominum specŭlum esse morum (Plin. Ep. 8, 18, 1).
2. Verum est, ad ipsam curandi rationem nihil plus conferre, quam experientiam (Cels. 1. prooem. =p. 8, 24).
3. Metiri se quemque suo modŭlo ac pede, verum est (Hor. Ep. 1, 7, 98).
4. Rarum et insolĭtum est, feminam scire Latine (Erasm. 1, 272).
5. Quid turpius, quam sapientis vitam ex insipientium sermone pendēre? (Cic. Fin. 2, 15, 50).
6. Bion eleganter ait, non minus molestum esse calvis, quam comātis, pilos velli (Sen. Tranq. 8, 3).
7. Carum esse civem, bene de republica mereri, laudari, coli, dilĭgi, gloriōsum est; metui vero et in odio esse - invidiōsum, detestabile, imbecillum, cadūcum (Cic. Phil. 1, 14, 33).
8. Nec vero me fŭgit, quam sit acerbum, parentum scelera filiorum poenis lui (Cic. Ep. ad Brut. 1, 12, 2).
9. Durum est, me tibi, quod petis, negare (Mart. 8, 76, 6).
10. Ad suum quemque, aequum est, quaestum esse callĭdum (Pl. Truc. 416).
11. Optatissimum est, perpetuo fortunam quam florentissimam permanere (Cic. apud Amm. Marc. 15, 5. 23).
12. Nihil est iniquius, quam aliquem heredem paterni odii fieri (Sen. Ira 2, 34, 3).
13. Imbecillioribus ingeniis, necessarium est, aliquem praeire: hoc vitabis, hoc facies (Sen. Ep. 94, 50).
14. Accusatores multos esse in civitate, utile est, ut metu contineatur audaciă (Cic. Amer. 20, 55).
15. Publice, utile est, absentes a quibuscunque defendi. Ubicunque ităque absens quis damnari potest, ibi quemvis, verba pro eo facientem et innocentiam excusantem, audiri, aequum est (Digesta, 3, 33, 2).
16. Thrasybūlus, cives civibus parcere, aequum censebat (Nep. 8, 2, 6).
17. Utilius est, fortes milites esse, quam grandes (Veget. 1, 6=p. 10, 10).
18. Non satis est, tuum te officium fecisse, id si non famā apprŏbat (Ter. Phorm. 724).
19. Non satis est, pulchra esse poëmata: dulcia sunto,
Et, quocunque volent, animum auditoris agunto (Hor. A. P. 99).
20. Est iniquum, damnōsum cuique esse officium suum (Digesta, 29, 3, 7).
21. Qui tacet, non utĭque fatetur sed tamen verum est, eum non negare (Digesta, 50, 17, 142).
22. Melius est, eum agrum me habere, quam te (Pl. Trin. 687).
23. Plus scire, satius est, quam loqui, servum hominem (Pl. Epid. 60a).
24. Quum ante moris esset, uti homines decimam fructuum regibus suis praestarent, Recarānus, ingentis corporis et magnorum virium pastor, aequius sibi ait videri, deos potius illo honore impertiendos esse, quam reges (Aur. Vict. Origo gent. Rom. 6).
1148 ( 1033a)
1. Neque enim lex aequior ullă est,
Quam necis artifices arte perire suā (Ov. A. A. 1, 655).
2. Hominem hominis incommŏdo suum commŏdum augere, est contra naturam (Cic. Off. 3, 5, 21).
3. Moris erat, inter cenam per lectorem carmina ad oblectationem convivarum recitari et de iis varias disputationes haberi (O. Jahn in commentario ad Persii Sat. 1, 30).
4. Mandare quemquam litteris cogitationes suas, qui eas nec disponere nec illustrare possit, nec delectatione aliquā allicere lectorem, hominis est, intemperanter abutentis et otio et litteris (Cic. Tusc. 1, 3, 6).
5. Rex Dejotărus legatos ad me misit, se cum omnibus suis copiis in mea castra esse venturum (Cic. Fam. 15, 4, 5).
6. Non fas est, silentio praeteriri regnum Armeniae, quum fines ejus, post Parthiam, omnium regnorum magnitudinem supĕrent (Justin. 42, 2, 8).
7. Jam tempus est, me ipsum a me amari (Cic. Att. 4, 5, 3).
1149 ( 1033a)
1. Omne, quod gignitur, ex aliqua causa gigni, necesse est (Cic. Tim. c. 2=v. IV, 3, p. 267 Klotz).
2. 'Si summus dolor est', inquit (Epicūrus), 'brevem, necesse est, esse' (Cic. Tusc. 2, 19, 44).
3. Si spes est exspectatio boni, mali exspectationem esse, necesse est, metum (Cic. Tusc. 4, 37, 80).
4. Quum damnatus eris, virgis te ad necem caedi, necesse erit (Cic. Verr. 3, 29, 70).
5. Maximas virtutes jacēre omnes, necesse est, voluptate dominante (Cic. Fin. 2, 35, 117).
6. Aemulationem fuit incĭdĕre necesse inter Caesarem atque Antonium, quum se uterque princĭpem non solum urbis Romae, sed orbis terrarum esse cuperet (Nep. 25, 20, 5).
7. Necesse est, facere sumptum, qui quaerit lucrum (Pl. Asin. 217).
8. His, necesse est, videri omnem vitam brevem, qui illam voluptatibus vanis et ideo infinītis metiuntur (Sen. Ep. 78, 27).
1150 ( 1033a)
1. Senem sevērum semper esse, condĕcet (Carmina epigraphica, 34).
2. Ab aliis laudemur: nam ipsos, ut Demosthĕnes ait, erubescere, etiam quum ab aliis laudabimur, decet (Quint. 11, 1, 22).
3. Dum ferrum candet, cudere quemque, decet (Bell. 31).
4. Hominem servum suos domitos habere, oportet, oculos et manūs orationemque (Pl. Mil. 563).
5. Plus audire, quam loqui, militem decet (Amm. Marc. 21, 5, 2).
6. Nam castum esse decet pium poëtam
Ipsum; versicŭlos nihil necesse est (Catull. 16. 5).
7. In omnibus legibus solam spectari, oportet, scribentis voluntatem (Quint. Decl. 317=p. 280 Lemaire).
8. Caritate te et benevolentiā civium saeptum, oportet, esse, non armis (Cic. Phil. 2, 44, 112).
9. Qui alteri exitium parat, eum scire, oportet, sibi paratum (esse), pestem ut participet parem (Ennius apud Cic. Tusc. 2, 17, 39).
10. Fecisti jam officium tuum; me meum nunc facere, oportet (Pl. Epid. 337).
11. Pudet me uxori meae optimae, suavissimis liberis virtutem et diligentiam non praestitisse (Cic. Fam. 14, 3, 2).
12. Bonos omnes inter se, oportet, amicos esse (Apul.).
13. Mendācem memŏrem esse, oportet (Quint, 4, 2, 9).
14. Vitiorum emendatrīcem legem esse, oportet, commendatricemque virtutum (Cic. Leg. 1, 22, 58).
15. Oportet, esse in civitate et accusatores (Quint. Decl. 313=p. 263 Lemaire).
16. Tam nescire quaedam milites, quam scire, oportet (Tac. Hist. 1, 83).
17. Praeferre patriam liberis regem, decet (Sen. Tro. 341).
18. Aquam salūbrem aëris quam simillimam esse, oportet. Aquarum salubrium sapor odorve nullus esse debet (Plin. N. H. 31, 22, 37).
19. Senatorem reipublicae consulere, oportet (Cic. Prov. 12.30).
20. Quid hoc esse dicam, tam paucos bonos exstitisse principes, quum jam tot Caesares fuerint? (Flavius Vopiscus in vita Aureliani c. 42=p. 179, 21).
21. Inter praecipuas virtutes est, imperatorem non pugnare aliquando (Quint. Decl. 317=p. 281 Lemaire).
22. Liberos homines per urbem modĭco, magis par est, gradu ire; servile esse, duco, festinantem currere (Pl. Poen. 522).
23. Quem Romanorum pudet uxorem ducere in convivium? Quod multo fit aliter in Graecia (Nep. Praet. 6).
24. Quem paenitet peccasse, paene est innŏcens (Sen. Ag. 243).
25. Nec me meminisse pigebit Elissae
Dum memor ipse mei, dum spĭritus hos regit artūs (V. Aen. 4, 335).
26. Praetorem decet non solum manūs, sed etiam oculos abstinentes habere (Cic. Off. 1, 40, 144).
Acc. cum inf. в восклицаниях
1151 ( 1034)
1. Mene non primum cum Pompejo, deinde cum bonis esse! (Cic. Att. 9, 6, 4).
2. Me, quem nonnulli conservatorem istius urbis, quem parentem esse dixerunt, Getarum et Armeniorum et Colchorum copias ad eam adducere! Me meis civibus famem, vastitatem inferre Italiae! (Cic. Att. 9, 10, 3).
3. Itane comparatam esse hominum naturam omnium, alienă ut melius videant et dijudicent, quam suă! (Ter. Heaut. 503).
4. Adeone hominem esse infelīcem quemquam, ut ego sum! (Ter. Andr. 245).
5. Nullane in re esse cuiquam homini fidem! (Ter. Andr. 425).
6. Tene hoc, Acci, dicere, tali prudentiā praedĭtum! (Cic. Cluent. 31, 84).
7. Me miserum! Te in tantas aerumnas propter me incidisse! (Cic. Fam. 14, 1, 1).
8. Totiesne me litteras dedisse Romam, quum ad te nullas darem! (Cic. Att. 5, 11, 1).
9. Mene incepto desistere victam
Nec posse Italiā Teucrorum avertere regem! (V. Aen. 1, 37).
10. Adeone homines immutarier (=immutari) ex amore, ut non cognoscas eundem esse! (Ter. Ēun. 225).
Инфинитив без винительного падежа
1152 ( 1039)
1. Mihi volo ignosci, ceteris ipse non ignosco (Cic. De or. 1, 28, 130).
2. Stoĭci effĭci volunt, non esse malum dolorem (Cic. Tusc. 2, 18, 42).
3. Apparebat, pugnandum esse (Liv. 35, 28, 11).
4. Qui multorum custōdem se profiteatur, eum sapientes sui primum capitis ajunt custodem esse oportēre (Cic. Phil, 12, 10, 25).
5. Verum illud verbum est, vulgo quod dici solet, omnes sibi malle melius esse, quam alteri (Ter. Andr. 426).
6. Nullos pejus mereri de omnibus mortalibus, judico, quam qui aliter vivunt, quam vivendum esse praecĭpiunt (Sen. Ep. 108, 36).
7. Inimico testi credi, non oportuit (Cic. Font. 12, 26).
8. Bias, ita, ajebat, oportēre, homines in usu amicitiae versari, ut meminissent, eam ad gravissimas inimicitias posse converti (Val. Max. 7, 3, ext. 3).
9. Est apud Platōnem Socrătes dicens Critōni, suo familiari, sibi post tertium diem esse moriendum (Cic. Div. 1, 25, 52).
10. Statui, Quirītes, me vestram voluntatem et reipublicae dignitatem et salutem provinciarum atque sociorum meis omnibus commŏdis et rationibus praeferre, oportere (Cic. Pomp. 24, 71).
11. Ego enim sic existimo, in summo imperatore quattuor has res inesse, oportere: scientiam rei militaris, virtutem, auctoritatem, felicitatem (Cic. Pomp. 10, 28).
12. Consuli quidem te a Caesare, scribis; sed ego, tibi ab illo consuli, mallem (Cic. Fam. 7, 11. 2).
13. Zenōnis sententiă est, sapientem nullius rei paenitēre, nulla in re falli, sententiam mutare nunquam (Zeno apud Cic. Mur. 29, 61).
14. Negant, omnino posse reperiri, avesne ante, an ova generata sint, quum et ovum sine ave, et avis sine ovo gigni non possit (Censorinus, 4, 3).
Acc. cum inf. с опущением esse при причастии
1153 ( 1040)
1. Is (=Cornelius Balbus) affirmabat, illum (=Caesarem) omnibus in rebus meo et Pompei consilio usurum daturumque operam, ut cum Pompejo Crassum conjungeret (Cic. Att. 2, 3, 3).
2. Tibi discēdens pollicitus sum, me omnes res urbanas diligentissime tibi perscripturum (Cic. Fam. 8, 1, 1).
3. Non lubet mihi deplorare vitam, quod multi et ii docti, saepe fecerunt, neque me vixisse paenitet, quoniam ita vixi, ut, non frustra me natum, existimem, et ex vita itā discedo, tanquam ex hospitio, non tanquam e domo (Cic. Sen. 23, 84).
4. Te, existimo, quum populis, tum etiam singulis leges vivendi et disciplinam daturum (Cic. Leg. 1, 22, 57).
5. Jamque frumenta maturescere incipiebant, atque ipsă spes inopiam sustentabat, quod, celeriter se habituros, confidebant, crebraeque voces militum in vigiliis colloquiisque audiebantur, prius se cortĭce ex arboribus victuros, quam Pompejum e manibus dimissuros (Caes. B. C. 3, 49, 1).
6. Apparuit, vi agendum (Liv. 36, 13, 9).
7. Cicero dicit, Hippocrătem, nobilissimum medicum, scriptum reliquisse, se quosdam fratres, quum simul aegrotare coepissent et eorum morbus eodem tempore ingravesceret, eodem levaretur, gemĭnos suspicatum (Cic. fragm. =vol. 4, p. 1056 Orelli).
8. Quid? credebas, dormienti haec tibi confecturos deos? (Ter. Ad. 693).
9. Cras te victurum, cras, dicis, Postŭme, semper.
Dic mihi, cras istud, Postume, quando venit? (Mart. 5, 58, 1).
10. Subinvideo tibi, ultro te etiam arcessītum ab eo (=a Caesare), ad quem ceteri non propter superbiam ejus, sed propter occupationem aspirare non possunt (Cic. Fam. 7, 10. 1).
11. An, deum aliquem protecturum vos rapturumque hinc, putatis? (Liv. 3, 28, 4).
12. Edĕpol, me uxori exoptatum, credo, adventurum domum, quae me amat, quam contra amo (Pl. Amph. 654).
13. Xenophontis voce Musas quasi locutas, ferunt (Cic. Or. 19, 62).
14. Qui pro republica vitam ediderunt, nunquam, mehercŭle, eos mortem potius, quam immortalitatem, assecutos, putavi (Cic. Planc. 37, 90).
15. Caesar, discēdens, post diem septimum sese reversurum, confirmat (Caes. B. G. 6, 33, 4).
16. Multam operam, amici, frustra consumpsi: Critōni enim nostro non persuasi, me hinc avolaturum neque mei quidquam relicturum (Cic. Tusc. 1, 43, 103).
17. Fateor, insĭtam esse nobis corporis nostri caritatem; fateor, nos hujus gerere tutélam. Non nego, indulgendum illi, serviendum, nego (Sen. Ep. 14, 1).
18. Et hodie in Italia usitatum est proverbium agricolarum,-laudandos montes, sed a planitie non recedendum (Mureti Var. lect. 17, 8).
19. Nunquam honestam mortem fugiendam, saepe etiam oppetendam, putavi (Cic. Fam. 11, 28, 4).
20. Postquam in castra nuntius pervenit, Romae conjurationem patefactam, plerique, quos ad bellum spes rapinarum aut novarum rerum studium illexerat, dilabuntur (Sall. Cat. 57, 1).
21. Perge facere ita, ut facis, et id, spero, adjuturos deos (Ter. Andr. 523).
22. Famă est, adjūtum Terentium in scriptis a Laelio et Scipiōne (Suet. p. 293, 5 Roth).
23. Helvetii, Allobrogibus sese vel persuasuros, existimabant, vel vi coacturos, ut per suos fines eos ire paterentur (Caes. B. G. 1, 6, 3).
24. Lucernam Epicteti mille drachmis, Protei stoĭci bacŭlum talento venditum, accepimus (Mureti Epist. 1 =p. 4).
25. Cineas, interrogatus a Pyrrho, qualis Romă esset, respondit, regum urbem sibi visam (Justin. 18, 2, 10).
26. Balbus mihi confirmavit, te divitem futurum (Cic. Fam. 7, 16, 3).
27. Celeriter unā futuros nos, arbĭtror (Cic. Fam. 9, 11, 2).
28. Illud tibi promitto, quidquid erit a te factum, id senatum, ut sapienter factum, comprobaturum (Cic. Fam. 10, 16, 2).
29. Dionysius, servus meus, qui meam bibliothēcam multorum nummorum tractavit, quum multos libros surripuisset nec se impūne laturum putaret, aufūgit (Cic. Fam. 13, 77, 2).
30. Memini neque unquam obliviscar noctis illius, quum tibi vană quaedam miser atque inaniă, falsā spe inductus, pollicebar, me tibi gratias relaturum (Cic. Planc. 42, 101).
Acc. cum inf. с описанием fore ut или futurum (esse) ut
1154 ( 1041)
1. An non putamus, fore, ut eos paeniteat professos esse et prae se tulisse odium in Antonium? (Cic. Phil. 12, 3, 7).
2. Me in summo dolore maxime consolatur spes, quod valde suspicor, fore, ut infringatur hominum improbitas et consiliis tuorum amicorum, et ipsā die, quae debilitat cogitationes inimicorum tuorum (Cic. Fam. 1, 6, 1).
3. Posteāquam magnam spem habere coepi, fore, ut te brevi tempore incolŭmem haberemus, facere non potui, quin tibi et sententiam et voluntatem declararem meam (Cic. Fam. 6, 13, 1).
4. Eram in spe magna, fore, ut in Italia possemus aut concordiam constituere, aut rempublicam summā cum dignitate defendere (Cic. Att. 8, 11 D, 1).
5. Plane video, fore, vehementer ut inimicos tuos paeniteat intemperantiae suae (Cic. Fam. 3, 10, 1).
6. Aristotĕles scribit, Eudemum Cyprium, familiarem suum, iter in Macedoniam facientem, Pheras venisse; in eo oppido ita graviter aegrum Eudemum fuisse, ut omnes medici diffiderent: ei visum in quiēte egregiā facie juvenem dicere, fore, ut perbrĕvi convalesceret, paucisque diebus interiturum Alexandrum tyrannum, ipsum autem Eudemum quinquennio post domum esse rediturum (Cic. Div. 1, 25, 53).
7. Mihi venit in mentem dicere, me arbitrari, fore, ut nationes extĕrae legatos ad populum Romanum mitterent (Cic. Verr. Actio prima, 14, 41).
8. Nunquam putavi, fore, ut supplex ad te venirem (Cic. Att. 16, 16, 10).
9. Quum Vejentes, bello fessi, legatos ad senatum misissent, tum ex iis quidam dixisse dicitur, in fatis scriptum Vejenses habere, fore, ut brevi a Gallis Romă caperetur (Cic. Div. 1, 44, 100).
10. Pompejus dixerat, priusquam concurrerent acies, fore, uti exercitus Caesaris pelleretur (Caes. B. C. 3, 86, 1).
11. Domitiānus Ascletariōnem mathematicum, affirmantem, fore, ut brevi laceraretur a canibus, interfici quidem sine mora, sed, ad coarguendam temeritatem artis, sepeliri quoque accuratissime imperavit. Quod quum fieret, evēnit, ut, repentinā tempestate dejecto funere, semiustum cadaver discerperent canes (Suet. Domit. 15, 3).
12. Scio, futurum, ut, auditis ejus sententiis, cupiatis multas audire (Sen. Contr. 2, Praefatio, 5=p. 152, 25).
13. Etiamsi multă contra exspectationem accĭdunt, nunquam tamen futurum putavi, ut pater meus liberos odisset (Sen. Contr. 2, 1., (9)=p. 153, 13).
1155 ( 1044)
1. Majores quidem nostri, non modo ut liberi essent, sed etiam ut imperarent, arma capiebant; tu, arma abicienda, censes, ut serviamus (Cic. Phil. 8, 4, 12).
2. Ego nunquam, legatos mittendos, censui (Cic. Phil. 12, 7, 17).
3. Hi sunt homines, quos senatus in hostium numero habendos censuit (Cic. Verr. 1, 34, 87).
4. Video, duas adhuc esse sententias, unam D. Silāni, qui censet, eos, qui haec delere conati sunt, morte esse multandos, alteram C. Caesaris, qui mortis poenam remŏvet, ceterorum suppliciorum omnium acerbitates amplectitur (Cic. Cat. 4, 4, 7).
5. M. Lepīdo pro ejus ergregiis in rempublicam meritis decernendos honores quam amplissimos, censeo (Cic. Phil. 5, 14, 38).
6. Senatus, P. Dolabellam bello persequendum, censuit, ut is, qui omnia deorum hominumque jura polluerit, poenas dis hominibusque merĭtas debĭtasque persolvat (Cic. Phil. 11, 12, 29).
7. Equĭdem et haec et omnia, quae homini accĭdere possunt, sic fero, ut philosophiae magnam habeam gratiam, quae me non modo ab sollicitudine abdūcit, sed etiam contra omnes fortunae impĕtūs armat, tibique idem, censeo, faciendum (Cic. Fam. 12, 23, 4).
8. Senatūs consultum his verbis, censeo, perscribendum: M. Lepīdi in rempublicam meritorum senatum populumque Romanum memŏrem fore (Cic. Phil. 5, 15, 41).
9. Caesar, non exspectandum sibi, statuit, dum in Santŏnos Helvetii pervenirent (Caes. B. G. 1, 11, 6).
10. Galli, non omnes eos, qui arma ferre possent, convocandos, statuunt, sed certum numerum cuique civitati imperandum (Caes. B. G. 7, 75, 1).
11. Caesar statuit, exspectandam classem (Caes. B. G. 3, 14, 1).
12. Caesar, etsi multis jam rebus perfidiam Aeduorum perspectam habebat, tamen eos retinendos, non constituit, ne aut inferre injuriam videretur, aut dare timoris aliquam suspicionem (Caes. B. G. 7, 54, 2).
13. Alexander adire Jovis Hammōnis oracŭlum statuit (Curt. 4, 7, 5).
14. Pompejus suorum omnium hortātu statuerat proelio decertare (Caes. B. C. 3, 86, 1).
1156 ( 1057)
1. Quonam enim modo quisquam amicus esse poterit ei, cui se putabit inimicum esse posse? (Cic. Lael. 16, 59).
2. Aliter enim scribimus, quod eos solos, quibus mittimus, aliter, quod multos lecturos putamus (Cic. Fam. 15, 21, 4).
3. Quid esse causae credemus, cur veteranus dux, fortissimus bello, compressis, quod ajunt, manibus sedeas? (Liv. 7, 13, 7).
4. Quem potest recordari in vita illuxisse tibi diem laetiorem? (Cic. Phil. 1, 12, 30).
5. Omnia jam fient, fieri quae posse negabam,
Et nihil est, de quo non sit habenda fides (Ov. Tr. 1, 8, 7).
6. Alium silēre quod voles, primus sĭle (Sen. Phaedra 876).
7. Quod voles gratum esse, rarum effice (Sen. Benef. 1, 15).
8. Quem enim ardorem studii censetis fuisse in Archimede, qui, dum in pulvĕre quaedam describit attentius, ne patriam quidem captam senserit? (Cic. Fin. 5, 19, 50).
9. Gigantes quid aliud fuisse credendum est, quam hominum quandam impiam gentem, deos negantem et ideo existimatam deos pellere de caelesti sede voluisse? (Macrob. 1, 20, 8).
10. Qui (=passer) nunc it per iter tenebricosum,
Illuc, unde negant redire quemquam (Catull. 3, 11).
11. Iis fidem habemus, quos plus intellegere, quam nos, arbitramur, quosque futură prospicere credimus (Cic. Off. 2, 9, 33).
12. Illud ipsum, quod honestum decōrumque dicimus, quia per se nobis placet, idcirco illos, in quibus eas virtutes esse remur, a natura ipsa diligere cogimur (Cic. Off. 2, 9, 32).
13. Ventorum frigidissimi sunt, quos a septentrione diximus spirare (Plin. N. H. 47 (48), 126).
14. Segesta est oppidum pervĕtus in Sicilia, quod ab Aenea, fugiente a Trōja atque in haec loca veniente, condĭtum esse demonstrant (Cic. Verr. 4, 33, 72).
15. Quanto majore putas vitam tempestate jactari, quam ullam ratem! (Sen. Ep. 108, 37).
16. Neque Caesari solum, sed etiam amicis ejus omnibus, quos mihi amicissimos esse cognovi, pro te, sicut adhuc feci, libentissime supplicabo (Cic. Fam. 6, 14, 3).
NOMINATIVUS CUM INFINITIVO
1157 ( 1049a)
1. Decemvĭri libros (Sibyllinos) adire atque inspicere jussi (sunt) propter terrĭtos vulgo homines novis prodigiis (Liv. 22, 36, 6).
2. Jussus es renuntiari consul (Cic. Phil. 2, 32, 79).
3. Jugurthă clam in Numidiam Bomilcărem dimittit, et ipse paucis diebus eōdem profectus est, jussus a senatu Italiā decedere (Sall. Jug. 35, 9).
4. Catilīnă prohibitus erat consulatum petere (Sall. Cat. 18, 2).
1158 ( 1049a)
1. Qui tacet, consentire videtur (K. 2331; R. 372).
2. Mihi liber esse non videtur, qui non aliquando nihil agit (Cic. De or. 2, 6, 24).
3. Amens mihi fuisse videor a principio (Cic. Att. 9, 10, 2).
4. Beatus Epicūrus sibi videtur esse moriens (Cic. Fin. 2, 30, 97).
5. Perfugium videtur omnium laborum et sollicitudinum esse somnus (Cic. Div. 2, 72, 150).
6. Nam videbar somniare med (=me) ego esse mortuum (Ennius apud Cic. Acad. 2, 16, 51=Diehl p. 49).
7. Visus sum mihi cum Galba ambulare (Cic. Acad. 2, 16, 51).
8. Mihi antiquissimum sepultūrae genus illud fuisse videtur, quo apud Xenophontem Cyrus utitur. Redditūr enim terrae corpus (Cic. Leg. 2, 22, 56).
9. Nullus ei ludus videtur esse jucundior, quam cruor, quam caedes, quam ante oculos trucidatio civium (Cic. Phil. 4, 5, 11).
10. Pace non modo ei, quibus natură sensum dedit, sed etiam tecta atque agri mihi laetari videntur (Cic. Agr. 2, 4, 9).
11. Nam gaudere novis rebus debere videtur,
Cui veteres obsunt (Lucr. 5, 170).
12. Qui reprehendit, videtur esse quodammŏdo judex ejus, qui reprehenditur (Facciolati Orat., p. 470).
13. Consuetudo et mos vim legis videntur habere (Owen=Bell. 15).
14. Cernenda sunt diligenter (vitia), ne fallant ea nos vitia, quae virtutem videntur imitari (Cic. Part. 23. 81).
15. Ille, qui jamque animam efflaturus videbatur, vivit tamen (Mureti Epist. 10=p. 16).
16. Saepe ipse vidi, quum ex persona mihi ardere oculi hominis histrionis viderentur (Cic. De or. 2, 46, 195).
17. Roscius, quum esset senex mortuus, tamen propter excellentem artem ac venustatem videbatur omnino mori non debuisse (Cic. Arch. 8, 17).
18. Parvă aut mediŏcris res quibusdam videtur agi; ego, maximam gravissimamque omnium non agi tantum, arbĭtror, sed quodammŏdo actam esse (Liv. 41, 23, 6).
19. Equidem quum audio socrum meam Laeliam (facilius enim mulieres incorruptam antiquitatem conservant, quod, multorum sermonis expertes, eă tenent semper, quae primă didicerunt), sed eam sic audio, ut Plautum mihi aut Naevium videar audire (Cic. De or. 3, 12, 45).
20. Videor mihi videre hanc urbem, lucem orbis terrarum atque arcem omnium gentium, subĭto uno incendio concidentem; cerno animo sepulta in patria miseros atque insepultos acervos civium (Cic. Cat. 4, 6, 11).
21. Populum Romanum egit in furorem praetextă C. Caesaris, praelată in funĕre cruentă. Sciebat, interfectum eum corpus denĭque ipsum impositum lecto erat, vestis tamen illă sanguine madens, ita repraesentavit imaginem sceleris, ut non occisus esse Caesar, sed tum maxime occīdi videretur (Quint. 6, 1, 31).
22. Quae Charybdis tam vorax? Charybdim dico, quae, si fuit, animal unum fuit. Oceănus, medius fidius, vix videtur tot res tam dissipatas, tam distantibus in locis positas, tam cito absorbēre potuisse (Cic. Phil. 2, 27, 67).
23. Nec privatos focos, nec publicas leges videtur, nec libertatis jura cară habere, quem discordiae, quem caedes civium, quem bellum civile delectat, eumque ex numero hominum eiciendum, ex finibus humanae naturae exterminandum puto (Cic. Phil. 13, 1, 1).
24. O spes hominum fragiles! O fallacia consilia! Haec eum, quum maxime meditantem et eā unā in cogitatione noctes diesque defixum, morbus gravis et mortĭfer occupavit. Quem quum et medicorum curā, et singulari victūs temperantiā depulisse jam videretur, haud ita multo post, domum ut rediit lassus, denuo decubuit, nec alius ei postea morbi, quam vitae, finis fuit (Mureti Or. 26=v. 1, p. 271).
25. Is domum mihi vivere atque frui anima videtur, qui praeclari facinŏris aut artis bonae famam quaerit (Sall. Cat. 2, 9).
26. Fallere non minus videtur, qui gestă praetĕrit sciens, quam ille, qui nunquam facta fingit (Amm. Marc. 29, 1, 15).
27. Solem e mundo tollere videntur, qui amicitiam e vita tollunt quā nihil a dis immortalibus melius habemus, nihil jucundius (Cic. Lael. 13, 47).
28. Interdum de caelo stellă serēno,
Etsi non cecĭdit, potuit cecidisse videri (Ov. Met. 2. 321).
29. Maxime curandum est, ut eos, quibuscum sermonem conferemus, et vereri et diligere videamur (Cic. Off. 1, 38, 136).
30. Galli evertere potuerunt Romam, Romani restituere non videbuntur potuisse? (Liv. 5, 53, 5).
31. Cujus hic vocem audire videor? Num Eubūli? Is ést ipsus (Acolastus 109).
32. Vix a te videor posse tenere manūs (Ov. Am. 1, 4, 10).
33. Non videntur tibi contra naturam vivere, qui jējuni bibunt, qui vinum recipiunt inanibus venis et ad cibum ebrii transeunt? (Sen. Ep. 122, 7).
34. Neque enim ita generati a natura sumus, ut ad ludum et jocum facti esse videamur, sed ad severitatem potius et ad quaedam studia graviora et majora (Cic. Off. 1, 29, 103).
35. Totius injustitiae nullă capitalior, quam eorum, qui tum, quum maxime fallunt, id agunt, ut viri boni esse videantur (Cic. Off. 1, 13, 41).
36. Isocrătes major mihi ingenio videtur esse, quam ut cum orationibus Lysiae comparetur (Cic. Or. 13, 41).
37. Adolescentes mihi mori sic videntur, ut quum aquae multitudine flammae vis opprimitur, senes autem sic, ut quum suā sponte, nullā adhibită vi, consumptus ignis exstinguitur (Cic. Sen. 19. 71).
38. Paene cum lacte nutrīcis errorem suxisse videmur (Cic. Tusc. 3, 1, 2).
39. Scopŭlos praetervectă videtur oratio meă (Cic. Cael. 21, 51).
40. Notum est illud Pompei: 'Quid mihi aut vita, aut civitate opus est, quam beneficio Caesaris habere videbor?' (Schmieder in Terentii editione p. 255).
41. Satisne videtur declarasse Dionysius, nihil esse ei beatum, cui semper aliqui terror impendeat? (Cic. Tusc. 5, 21, 62).
42. Tempora reipublicae (=Romae) qualia futura sint, quis scit? Mihi quidem turbulenta videntur fore (Cic. Fam. 2, 18, 3).
43. Ante omnia necesse est se ipsum aestimare, quia fere plus nobis videmur posse, quam possumus (Sen. Tranq. 6, 2).
44. Jam quadraginta stadia processerant, quum gubernatores, agnoscere ipsos auram maris, et haud procul videri sibi Oceănum abesse, indĭcant regi (Curt. 9, 9, 3).
45. (Verres), quācunque iter fecit, ejusmŏdi fuit, non ut legatus populi Romani, sed ut quaedam calamitas pervadere videretur (Cic. Verr. 1, 17, 44).
1159 ( 1049c, 1)
1. Mortem etiam virgines Athēnis, regis Erechthei filiae, pro patria contempsisse dicuntur (Cic. Sest. 21. 48.
2. Medĕă Peliam dicitur fecisse rursus ex sene adulescentŭlum (Pl. Pseud. 871).
3. Vivere cornices multos dicuntur in annos (Poëtae lat. min. v. 2, p. 224 Lemaire).
4. Serpentes unā cum pelle senium exuere dicuntur (Mureti Or. 3=v. 2, p. 21).
5. Quam multă fieri non posse, priusquam facta sunt, judicantur! (Plin. N. H. 7, 1, 6).
6. Titii, Hispāni adulescentes, quum ducerentur ad necem, petisse dicitur major Titius a centurionibus, uti se priorem, quam fratrem, interficerent, idque ab eis facile impetrasse (Bell. Afr. 28, 4).
7. Socrătes dicebatur adjuvare Euripĭdem in tragoediis scribendis (G. Hermann, ad Aristoph. Nub., p. XXXV).
8. Campestre iter est in terra, inter Tigrin et Euphrāten jacenti, tam uberi et pingui, ut a pastu repelli pecŏra dicantur, ne satiĕtas perĭmat (Curt. 5, 1, 12).
9. Lectitavisse Platōnem studiose, audivisse etiam Demosthĕnes dicitur (Cic. Brut. 31, 121).
10. Bono me esse ingenio ornatam, quam auro, multo mavŏlo (=malo): aurum fortunā invenitur, naturā ingenium bonum; bonam ego, quam beatam, me esse nimio dici mavolo (Pl. Poen. 301).
11. Qui fit, ut, quum, qui amat, agat, quae amatur, patiatur,-occīdere dicatur, quae amatur, quum amans potius occīdat se ipsum? Immo, contra: qui amat, patitur; quae amatur, agit (Erasm. 1, 150).
12. Atheniensis Clisthĕnes Junōni Samiae, quum rebus timeret suis, filiarum dotes credidisse dicitur (Cic. Leg. 2, 16, 41).
13. Olympiae per stadium ingressus esse Milo dicitur, quum umĕris sustineret bovem vivum (Cic. Sen. 10, 33).
14. Caesar appropinquare dicebatur, magnusque terror incĭdit Pompei exercitui (Caes. B. C. 3, 13, 2).
15. Quam multos scriptores rerum suarum magnus ille Alexander secum habuisse dicitur (Cic. Arch. 10, 24).
16. Crudelissimus omnium tyrannorum Phalăris taurum habuisse dicitur, quo vivos supplicii causā demittere homines et subicere flammam solebat (Cic. Verr. 4, 33, 73).
17. Solon Pisistrăto tyranno, quaerenti, qua tandem spe fretus sibi tam audaciter obsisteret, respondisse dicitur: 'Senectute' (Cic. Sen. 20, 72).
18. Si Parcarum tantă vis est, ut plus possint, quam caelestes universi quamque ipse rector ac dominus (=Juppiter), cur non illae potius regnare dicantur, quarum legibus et statutis parēre omnes deos necessitas cogit? (Lactant. Inst. 1, 11=p. 24 Gersdorf).
19. Audistis profecto, dici philosophos Epicurēos omnes res, quae sint homini expetendae, voluptate metiri. Rectene, an secus, nihil ad nos (Cic. Pis. 28, 68).
20. Fugisse ex proelio dicuntur notissimi latronum duces (Cic. Fam. 10, 14, 1).
21. Themistŏcles pollicenti cuidam, se artem ei memoriae traditurum, respondisse dicitur, oblivisci se malle discere (Cic. Acad. 2, 1, 2).
22. Adamantem lapidem multi apud nos habent et maxime aurifĭces insignitoresque gemmarum; qui lapis nec ferro nec igni nec aliā vi ulla perhibetur, praeter quam hircīno sanguine, vinci. Sed, qui eum habent atque noverant, numquid ita mirantur, ut hi, quibus primum potentiă ejus ostenditur? Quibus autem non ostenditur, fortasse nec credunt, aut, si credunt, inexpertă mirantur (Augustini Civ. 21, 4).
23. Summă laus et tuă et Bruti est, quod exercitum praeter spem existimamini comparasse (Cic. Fam. 12, 4, 2).
24. Perdicum vita ad sedecim annos durare existimatur (Plin. N. H. 10, 33 (51), 103).
25. Fortis ac vehĕmens orator existimatur esse C. Gracchus (Gell. 10, 3, init.).
26. Serpentes et dracōnes ad fontes custodiam agere existimantur, homines ne inde hauriant, prohibentes (Doering, Eclogae Ovidianae, p. 96).
27. Leo rex ferarum esse putatur. Ita poëtae, ita philosophi et mytholŏgi statuunt (Annotatio ad Phaedr. 4, 13 in Lemairii editione).
1160 ( 1049c, 2)
1. Leonĭdas Lacedaemonius, quum dicerentur Persae sagittarum multitudine nubes esse facturi, fertur dixisse: 'melius in umbra pugnabimus' (Frontinus 4, 5, 13).
2. Divus Hadriānus fertur, quum in venatione filium suum quidam necaverat, qui novercam adulterabat, in insulam eum deportasse, quod latronis magis, quam patris jure eum interfecit: nam patriă potestas in pietate debet, non atrocitate consistere (Digesta 48, 9, 5).
3. Quotiens inter virum et uxorem aliquid jurgii intercesserat, in sacellum deae Viriplăcae, quod est in Palatio, veniebant et ibi, invĭcem locuti, quae voluerant, contentione animorum deposita, revertebantur. Deă nomen hoc a placandis viris fertur assecuta (Val. Max. 2, 1, 6)
4. Nec sentire ictūs apium ranae traduntur (Plin. N. H. 11, 18 (19), 62).
5. Juppiter convertisse in bovem traditur Io, Inăchi filiam, quae, ut iram Junonis effugeret, tranasse dicitur mare in Aegyptumque venisse, atque ibi, receptā pristĭnā specie, deă facta (est), quae nunc Isis vocatur (Lactant. Inst. 1, 11=p. 24 Gersdorf).
1161 ( 1049, последний абзац)
1. Quod tegitur, magnum creditur esse malum (Mart. 3, 42, 4).
2. Cogita, te missum in provinciam Achaiam, illam veram et meram Graeciam, in qua primum humanitas, litterae, etiam fruges inventae esse creduntur (Plin. Ep. 8, 24, 2).
3. Primus in Italiam creditur venisse Saturnus (Aur. Vict. Origo gent. Rom. 1).
4. Regnante Lucio Tarquinio Superbo, Sybărim et Crotōnem et in eas Italiae partes Pythagŏras venisse reperītur (Cic. Rep. 2, 15, 18).
5. Pons in Hibēro prope effectus nuntiabatur (Caes. B. C. 1, 62, 3).
6. Bibŭlus nondum audiebatur esse in Syria (Cic. Att. 5, 18. 1).
7. Haec avis scribitur conchis se solere complere (Cic. N. D. 2, 49, 124).
8. Nolo ego, soror, me credi esse immemŏrem viri (Pl. Stich. 48).
1162 ( 1051)
1. Sanguine pluisse, senatui nuntiatum est, Atrātum etiam fluvium fluxisse sanguine, deorum sudasse simulācra (Cic. Div. 2, 27, 58).
2. Canés currentes bibere in Nilo flumine.
A róccodilis né rapiantur, traditum est (Phaedr. 1, 25, 3).
3. Ex litteris Q. Caepiōnis Bruti intellectum est, Q. Hortensii operā et virtute vehementer rempublicam adjūtam (Cic. Phil. 10, 11, 26).
4. Hannibălis miles, ubi, transgressos flumen hostes, nuntiatum est, alăcer animis corporibusque arma capit atque in aciem procedit (Liv. 21, 55, 1).
1163 ( 1052)
1. Inimicus patriae fuisse Ti. Gracchus (a patriciis) existimatus est (Val. Max. 4, 7, 1).
1164 ( 1053)
1. Eam gentem (=Galborum), traditur fama, dulcedine frugum maximeque vini, novā tum voluptate captam, Alpĕs transisse agrosque, ab Etrusco ante cultos, possedisse (Liv. 5, 33. 2).
2. Verissime dictum (est) ab Epicharmo Sicŭlo, laboribus omniā bona deos immortales hominibus vendere (Majoragius=Baumstark, Orationes lat. p. 244).
3. Quum jam Caesar progressus esset a castris circĭter milia passuum tria, per speculatores nuntiatur ei, copias hostium haud longe ab sese visas (Bell. Afr. 12, 1).
4. Quem enim nostrum ille moriens apud Mantinēam Epaminondas non cum quadam miseratione delecta? Qui tum denĭque sibi evelli jubet spicŭlum, posteāquam ei percontanti dictum est, clipeum esse salvum (Cic. Fam. 5, 12, 5).
5. Tanti esse exercitum, quanti imperatorem, vere proditum est (Flor. 1, 34, 11).
6. Mihi non invenuste dici videtur, aliud esse Latine, aliud grammatice loqui (Quint. 1, 6, 27).
7. Non dubio mihi nuntiabatur, Parthos transisse Euphrātem cum omnibus fere suis copiis (Cic. Fam. 15, 1, 1).
8. Cuncto mortalium generi minorem in dies fieri mensūram, propemŏdum observatur. Homērus non cessavit minora corpora mortalium, quam prisca, conquĕri. Non credunt, magnitudines corporum tunc fuisse longe ampliores, quam nunc sunt (Plin. N. H. 7, 16, 73-74; Augustini Civ. 15, 9).
DATIVUS CUM INFINITIVO
1165 ( 1054-1055)
1. Viduis licet alteri nubere (Erasm. 1, 183).
2. Hannĭbal, in extremum angŭlum agri Bruttii compulsus, nihil jam majus precatur deos, quam ut incolŭmi cedere atque abire ex hostium terra liceat (Liv. 26, 41, 16).
3. In causa facili cuivis licet esse diserto,
Et minimae vires frangere quassă valent (Ov. Tr. 3, 11, 21).
← Предыдущий раздел: Придаточные предложения, имеющие сказуемое во втором лице ед. ч. с неопред. подлежащим | Оглавление | Следующий раздел: Причастие Participium →
