Артефакт.lib.ru
Сайт Андрея Пискунова Хостинг Lib.Ru

← Предыдущий раздел: Дополнительные предложения с quod  |  Оглавление  |  Следующий раздел: Условные предложения →

Предложения причины

(§§ 839—876)

Практическая часть  |  Теоретическая часть

966 ( 871-876)

1. Totos nos in contemplandis rebus poneremus, propterea quod naturā inest in mentibus nostris insatiabĭlis quaedam cupiditas veri videndi (Cic. Tusc. 1, 19, 44).

2. Arăbes, quod pastu pecŭdum maxime utuntur, campos et montes hieme et aestate peragrantes, propterea facilius cantūs avium et volatūs notaverunt (Cic. Div. 1, 42, 94).

3. Scipio Q. Maximum, egregium virum omnīno, sibi nequāquam parem, quod is anteibat aetate, tanquam superiorem colebat (Cic. Lael. 19, 69).

4. Laelium, quod aetate antecedebat, observabat in parentis loco Scipio (Cic. Rep. 1, 12, 18).

5. Actum praeclāre vobiscum, fortissimi milites, quod vestră virtus nec oblivione eorum, qui nunc sunt, nec reticentiā posterorum insepultă esse poterit, quum vobis immortale monumentum suis paene manibus senatus populusque Romanus exstruxerit (Cic. Phil. 14, 12, 33).

6. Themistŏcles, quod non satis tutum se Argis videbat, Corcȳram demigravit (Nep. 2, 8, 3).

7. Caesar cum omnibus copiis in Morĭnos proficiscitur, quod inde erat brevissimus in Britanniam trajectus (Caes. B. G. 4, 21, 3).

8. Ubii sunt ejusdem generis ceteris humaniores, propterea quod Rhenum attingunt, multumque ad eos mercatōres ventitant, et ipsi propter propinquitatem Gallĭcis sunt moribus assuefacti (Caes. B. G. 4, 3, 3).

9. Suebi vinum ad se omnīno importari non sinunt, quod, eā re ad laborem ferendum remollescere homines atque effeminari, arbitrantur. (Caes. B. G. 4, 2, 6).

10. Caesar, inopiam frumenti verĭtus, quod minime omnes Germani agri cultūrae student, constituit non progrĕdi longius (Caes. B. G. 6, 29, 1).

11. Socium fallere turpissimum est, propterea quod auxilium sibi se putat adjunxisse, qui cum altero rem communicavit (Cic. Amer. 40, 116).

12. Qui ( 839) enim beatior Epicūrus, quod in patria vivebat, quam quod Athēnis, Metrodōrus? (Cic. Tusc. 5, 37, 109).

13. Damaratus, Tarquinii nostri regis pater, tyrannum Cypsēlum quod ferre non poterat, fugit Tarquinios Corintho et ibi suas fortunas constituit ac liberos procreavit (Cic. Tusc. 5, 37, 109).

14. Ipse se quisque dilĭgit, non ut aliquam a se ipse mercedem exigat caritatis suae, sed quod per se sibi quisque carus est (Cic. Lael. 21, 80).

15. Num horum senectus miserabilis fuit, qui se agri cultione oblectabant? Meā quidem sententiā, haud scio an nullā beatior possit esse, neque solum officio, quod hominum generi universo cultūră agrorum est salutaris, sed et delectatione et saturitate copiāque rerum omnium (Cic. Sen. 16, 56).

16. Quod multos miseriis levavit et quod se in his malis hominem praebuit, mirabĭlis eum virorum bonorum benevolentiă prosecuta est (Cic. Fam. 15, 17, 3).

17. Nec ob aliam causam ullam boni imprŏbis, imprŏbi bonis amici esse non possunt, nisi quod tantă est inter eos, quantă maximă potest esse, morum studiorumque distantiă (Cic. Lael. 20, 74).

18. Dum mori honeste quaerunt, feliciter vicerunt, nec aliă causă victoriae fuit, quam quod desperaverunt (Justin. 20, 3, 6).

19. Magno malo est hominibus avaritiă, idcirco quod homines magnis et multis incommŏdis conflictantur propter immensam pecuniae cupiditatem (Ad Herenn. 2, 24, 37).

20. Martius mensis initium anni fuit et in Latio, et post Romam conditam, quod eă gens erat bellicosissima, cujus rei testimonium est, quod posteriores menses, qui annum finiunt, a numero appellati, ultimum habent Decembrem (Festus, p. 136 Lindsay).

21. Amicitiae nostrae memoriam spero sempiternam fore, idque eo mihi magis est cordi, quod ex omnibus saecŭlis vix tria aut quattuor nominantur paria amicorum (Cic. Lael. 4, 15).

22. Nonne tibi videbitur stultissimus omnium, qui flevit, quod ante annos mille non vixerat? Aeque stultus est, qui flet, quod post annos mille non vivet (Sen. Ep. 77, 11).

23. Ego minus saepe do ad vos litteras, quam possum, propterea quod, quum omnia mihi tempora sunt misera, tum vero, quum aut scribo ad vos, aut vestras lego, conficior lacrĭmis sic, ut ferre non possim (Cic. Fam. 14, 4, 1).

967 ( 871-876)

1. A. Oculi dolent. - B. Cur? - A. Quia fumus molestus est (Pl. Most. 891).

2. Amico inimicoque bonum semper praebe consilium, quia amicus accĭpit, inimicus spernit (Gregorius Turonensis, Hist. Franc. 6, 32= p. 90 Otto).

3. Bene est mihi, quia tibi bene est. Habes uxorem tecum, habes filium; frueris mari, fontibus, viridĭbus, agro, villā amoenissima (Plin. Ep. 5, 18, 1).

4. Qui amicus esse coepit, quia expĕdit, et desĭnet, quia expedit (Sen. Ep. 9, 9).

5. Ne aegri quidem quia non omnes convalescunt, idcirco ars nullă medicina est (Cic. N. D. 2, 4, 12).

6. Vitia nostra quia amamus, defendimus et malumus excusare illă, quam excutĕre (Sen. Ep. 116, 8).

7. Quam multă paramus, quia alii paraverunt, quia apud plerosque sunt (Sen. Ep. 123, 6).

8. Vinum aegrotis quia prodest raro, nocet saepissime, melius est non adhibere omnino, quam, spe dubiae salutis, in apertam perniciem incurrere (Cic. N. D. 3, 27, 69).

9. 'Nec loquaces', inquit Varro, 'convīvas, nec mutos legere oportet, quia eloquentiă in foro et apud subsellia, silentium vero in cubicŭlo esse debet' (Gell. 13, 11, 3).

10. Elephanti ne pari quidem numero Indĭcis Africi resistunt, sive quia magnitudine (longe enim illi praestant), sive robŏre animorum vincuntur (Liv. 37, 39, 13).

11. Ideo ego adulescentŭlos existimo in scholis stultissimos fieri, quia nihil ex his, quae in usu habemus, aut audiunt aut vident (Petron. 1).

12. Acta Caesaris censeo, non quo probem, sed quia rationem habendam arbitror pacis atque otii (Cic. Phil. 1, 7, 16).

13. Dilĭgi et carum esse jucundum est propterea, quia tutiorem vitam et pleniorem voluptatem effĭcit (Cic. Fin. 1, 16, 52).

14. Proelio excēdunt Thraces, non fugā vulnerum aut mortis, sed quia satis praedae habebant (Liv. 38, 40, 15).

15. Nemo patriam, quia magnă est, amat, sed quia suă (Sen. Ep. 66, 26).

16. Gloriă, quia recte factorum plerumque comes est, non est bonis viris repudianda (Cic. Tusc. 3, 2, 3).

17. Ad deteriora faciles sumus, quia nec dux potest nec comes deesse, et res ipsă etiam sine duce, sine comĭte procēdit (Sen. Ep. 97, 10).

18. Barbărus hic ego sum, quia non intellegor ulli (Ov. Tr. 5, 10, 37).

19. Loquebantur omnes, in Syria te esse, habere copias. Id autem eo facilius credebatur, quia simile veri videbatur (Cic. Fam. 12, 5, 1).

20. Nimis otiōsă vita utilis non est, quia potest incidĕre laboris necessitas (Cels, 1, 3= p. 16, 3).

21. Quia voluntas, tacĭtis nobis, intellegi non potest, verba reperta sunt (Cic. Caecin. 18, 53).

22. Quum bene nos, Juppiter, juvisti, dique alii omnes, vobis habeo grates atque ago, quia probe sum ultus meum inimicum (Pl. Persa 755).

23. Vultis scire, quare patrem non relinquam? Quia genuit me, quia educavit (Sen. Contr. 2, 1 (9), 3= p. 154, 6).

24. Scipiōnis filiae ex aerario dotem acceperunt, quia nihil illis reliquerat pater (Sen. Helv. 12, 6).

25. Mordeo mordentes, ultro non mordeo quemquam;
Sed sunt mordentem multi mordere parati;
Nemo timet morsum, dentes quia non habeo ullos
(Poëtae lat. min. v. 7, p. 384 Lemaire. Aenigma: cepa).

26. Uxor cară viro monumentum fecit amanti:
Optāram in manibus conjŭgis occĭdere.
Quem quia fata nimis rapuerunt tempore iniquo,
Ossibus, opto, tuis sit piă terră levis (Carmen sepulchrale)
(Carmina epigraphica, 1138).

27. Constat, Germaniam et Galliam et Italiam abundare rivis et fluminibus, quia caelo humĭdo utuntur, et ne aestas quidem imbribus caret (Sen. Nat. quaest. 3, 6, 2).

28. Non eă res me deterruit, quominus littĕras ad te mittĕrem, quod tu ad me nullas miseras, sed quia, nec quid suadērem, nec quid consolationis afferrem in tantis malis, reperiebam (Cic. Fam. 6, 22, 1).

29. Ut Plato ait, nemo prudens punit, quia peccatum est, sed ne peccetur (Sen. Ira 1, 19, 7).

30. Solis exortūs, cursūs, occasūs nemo admiratur, propterea quia cotidie fiunt; at eclipses mirantur, quia raro accĭdunt, et solis eclipses magis mirantur, quam lunae, propterea quod haec (=hae) crebriores sunt (Ad Herenn. 3, 22, 36).

31. Istă liberalium artium consectatio molestos, verbōsos, intempestivos, sibi placentes facit et ideo non discentes necessariă, quia supervacuă didicerunt (Sen. Ep. 88, 37).

32. Quia semper animadverti, studiōse te operam dare, ut ne quid meorum tibi esset ignotum, propterea non dubito, quin scias, non solum cujus municipii sim, sed etiam, quam diligenter soleam meos municĭpes Arpinātes tueri (Cic. Fam. 13, 11, 1).

33. Atque hoc scelesti in animum indūcunt suum, Jovem se placare posse donis, hostiis: et operam et sumptum perdunt: id eo fit, quia nihil ei acceptum est a perjūris supplicii (Plaut. Rud. Prol. 22).

34. M. Cato, homo Virtuti simillimus et per omnia ingenio diis, quam hominibus, propior, numquam recte fecit, ut facere videretur, sed quia aliter facere non potuerat (Vell. 2, 35, 2).

35. Ad quae noscenda iter ingrĕdi, transmittere mare solemus, eă, sub oculis posită, neglegimus, seu quia ita naturā comparatum (est), ut, proximorum incuriōsi, longinquă sectemur, seu quod omnium rerum cupīdo languescit, quum facilis occasio (est), seu quod differimus tamquam saepe visuri, quod datur videre, quotiens velis cernere (Plin. Ep. 8, 20, 1).

36. Ante omnia necesse est se ipsum aestimare, quia fere plus nobis videmur posse, quam possumus (Sen. Tranq. 6, 2).

37. Haec tibi scripsi, quia aequum erat, te pro amore mutuo non solum omnia mea facta dictaque, verum etiam consilia cognoscere (Plin. Ep. 1, 5, 17).

968 ( 871-876)

1. Scaevŏlă, quoniam in Tusculānum ire constituit, paulum requiescet (Cic. De or. 1, 62, 265).

2. Non lubet mihi deplorare vitam neque me vixisse paenitet, quoniam ita vixi, ut non frustra me natum existimem, et ex vita ita discēdo, tamquam ex hospitio, non tamquam e domo (Cic. Sen. 23, 84).

3. In omnem vitam unguento abstinemus, quoniam optimus odor in corpore est nullus (Sen. Ep. 108, 16).

4. Quoniam semper appetentes gloriae praeter ceteras gentes atque avĭdi laudis fuistis, delenda est vobis illă macŭlă, Mithridatĭco bello superiore conceptă, quod Mithridātes non modo adhuc poenam nullam suscepit, sed ab illo tempore annum jam tertium et vicesimum regnat (Cic. Pomp. 3, 7).

5. (Mundus) idem semper erit, quoniam semper fuit idem.
Non alium videre patres, aliumve nepōtes
Aspĭcient: deus est, qui non mutatur in aevo
(Manilius, 1, 519).

6. Omnes, quicumque nati sunt eruntve, non solum miseri, sed etiam semper miseri. Quoniam etiam mortui miseri sunt, in miseriam nascimur sempiternam (Cic. Tusc. 1, 5, 9).

7. Ego vero te (=Terentiam) quam primum, meă vită, cupio videre et in tuo complexu emŏri, quoniam neque di, quos tu castissime coluisti, neque homines, quibus ego semper servivi, nobis gratiam rettulerunt (Cic. Fam. 14, 4, 1).

8. Multi laudem amittunt, quoniam ipsi eam de te praedĭcant (Varro, Sent. 142).

969 ( 871-876)

1. Nunc mea mater irata est mihi, quia non redierim domum ad se (Pl. Cist. 101).

2. Plato 'escam malorum' appellat voluptatem, quod ea videlĭcet homines capiantur, ut pisces (Cic. Sen. 13, 44).

3. Suo jure noster ille Ennius sanctos appellat poëtas, quod quasi deorum aliquo dono atque munĕre commendati nobis esse videantur (Cic. Arch. 8, 18).

4. Aristotĕles in Rhetoricis hanc affert causam, cur juventus sit audacior, contra senectus timidior: quod illis imperitiă rerum confidentiam pariat, his multorum experientiă malorum timiditatem et cunctationem (Erasmus, Adagia in v. Imperitia, p. 729-730).

5. Tibullus, quia serpentes unā cum pelle senium exuĕre dicuntur, deos crudēles vocat, quod, non idem beneficium formōsis tribuerint (Mureti Or. 3= v. 2, p. 21).

6. Utrīque se superiores discessisse existimabant: Afraniāni, quod, quum esse omnium judicio inferiores viderentur, comminus tam diu stetissent, et nostrorum impĕtum sustinuissent, et initio locum tumŭlumque tenuissent, quae causă pugnandi fuerat, et nostros primo congressu terga vertere coëgissent, nostri autem, quod, iniquo loco atque impări congressi numero, quinque horis, proelium sustinuissent, quod montem, gladiis destrictis, ascendissent, quod ex loco superiore terga vertere adversarios coëgissent atque in oppidum compulissent (Caes. B. C. 1, 47).

7. Extenuatur magnificentiă et sumptus epularum, quod parvo cultu natură contenta sit (Cic. Tusc. 5, 34, 97).

8. Quattuor reperio causas, cur senectus miseră videatur: unam, quod avŏcet a rebus gerendis; alteram, quod corpus faciat infirmius; tertiam, quod privet omnibus fere voluptatibus; quartam, quod haud procul absit a morte (Cic. Sen. 5, 15).

9. L. Lamia est ab A. Gabinio consule relegatus, quod libĕre et fortiter salutem meam defendisset. Nec ex eo amor inter nos natus est, sed, quod erat vetus et magnus, propterea nullum periculum pro me adire dubitavit (Cic. Fam. 12, 29, 1).

10. Equites Scipiōnis perveniunt ad oppidum Parădam. Ubi quum ab incŏlis non reciperentur, ideo quod fama de victoria Caesaris praecucurrisset, vi oppido potīti sunt (Bell. Afr. 87, 2).

970 ( 875)

1. (Unus ex captivis), quum Hannibălis permissu, exisset de castris, rediit paulo post, quod se oblītum nescio quid diceret (Cic. Off. 1, 13, 40).

2. Qui istinc veniunt, superbiam tuam accūsant, quod negent, te percontantibus respondēre (Cic. Fam. 7, 16, 3).

3. Ab Atheniensibus, locum sepultūrae intra urbem ut darent, impetrare non potui, quod religiōne se impediri dicerent (Cic. Fam. 4, 12, 3).

4. Bellovăci suum numerum non compleverunt, quod, se suo nomine atque arbitrio cum Romanis bellum gesturos, dicebant (Caes. B. G. 7, 75, 3).

971 ( 876)

1. Majores nostri, in dominum de servo quaeri, noluerunt, non quia non posset verum inveniri, sed quia videbatur indignum et domini morte ipsa tristius (Cic. Mil. 22, 59).

2. A Lacedaemoniorum exsulibus praetor vim arcuerat, non quia salvos vellet, sed quia perire, causā indictā, nolebat (Liv. 38, 33, 11).

3. Quum deo nihil praestantius esset, non dubitabas, quin mundus esset deus. Si autem id dicis, nihil esse mundo sapientius, nullo modo prorsus assentior non quod difficile sit mentem ab oculis sevocare, sed, quo magis sevŏco, eo minus id, quod tu vis, possum mente comprehendere (Cic. N. D. 3, 8, 21).

4. Cum his philosophis omnis fere nobis disceptatio contentioque est, non quod eos maxime contemnamus, sed quod videntur acutissime sententias suas prudentissimeque defendere (Cic. Div. 2, 72, 150).

5. Neque haec idcirco tibi scribo, quod, te non eădem animadvertere, sciam, sed quod mihi persuasissimum est, Lepĭdum recte facturum nunquam (Cic. Fam. 11, 9, 2).

6. Grată mihi vehementer est memoriă nostri tuă, quam significasti litteris; quam ut conserves, non quo de tua constantia dubitem, sed quia mos est ita rogandi, rogo (Cic. Fam. 12, 17, 1).

7. Mihi quidem laudabiliora videntur omnia, quae sine venditatione et sine populo teste fiunt, non quo fugiendus sit, - omnia enim bene facta in luce se collocari volunt, - sed tamen nullum theātrum virtuti conscientia majus est (Cic. Tusc. 2, 62, 64).

8. Ita me affectum offendes, ut multum a te possim juvari, non quo ita sim fractus, ut, aut hominem me esse, oblītus sim, aut fortunae succumbendum putem, sed tamen hilaritas illa nostră et suavitas, quae te praeter ceteros delectabat, erepta mihi omnis est (Cic. Fam. 9, 11, 1).

9. Num quis, quod bonus vir esset, gratias dis egit unquam? At quod dives, quod honorātus, quod incolŭmis. Jovemque optimum et maximum ob eas res appellant, non quod nos justos, temperātos, sapientes efficiat, sed quod salvos, incolŭmes, opulentos, copiōsos (Cic. N. D. 3, 36, 87).

10. Non modo consulem esse (Pansam), dico, sed etiam memoria meā praestantissimum atque optimum consulem, - non quin pari virtute et voluntate alii fuerint, sed tantam causam non habuerunt, in qua et voluntatem suam et virtutem declararent (Cic. Phil. 7, 2, 6).

11. Apollonio ego commendationem non sum pollicitus, non quin, eam valituram apud te, arbitrarer, sed non egēre mihi commendatione videbatur (Cic. Fam. 13, 16, 3).

12. Suave mări magno, turbantibus aequŏra ventis,
E terra magnum alterĭus spectare laborem, -
Non quia vexari quemquam est jucunda voluptas.
Sed, quibus ipse malis careas, quia cernere suave est
(Lucr. 2, 1-4).

13. Nemo ipsam voluptatem, quia voluptas sit, aspernatur aut odit aut fŭgit, sed quia consequuntur magni dolores eos, qui ratione voluptatem sequi nesciunt; neque porro quisquam est, qui dolorem ipsum, quia dolor sit, amet, consectetur, adipisci velit, sed quia nonnumquam ejusmodi tempora incĭdunt, ut labore et dolore magnam aliquam quaerat voluptatem (Cic. Fin. 1, 10, 32).

14. Quae argumenta non possunt valēre, quia magnă non sint, valebunt, quia multa sunt, quae ad ejusdem rei probationem omnia spectant (Quint. 5, 12, 5).

← Предыдущий раздел: Дополнительные предложения с quod  |  Оглавление  |  Следующий раздел: Условные предложения →