← Предыдущий раздел: Времена | Оглавление | Следующий раздел: Дополнительные предложения →
Предложения цели
Практическая часть | Теоретическая часть
Предложения цели с ut finale
872 ( 790-794)
1. Ut ameris, amabĭlis esto (Ov. A. A. 2, 107).
2. (Feminae) spectatum veniunt; veniunt. spectentur ut ipsae (Ov. A. A. 1, 99).
3. Suscipienda bella sunt ob eam causam, ut sine injuria in pace vivatur (Cic. Off. 1, 11, 35).
4. Non enim, qui multa possĭdet, beatus est, sed multo ille beatior, qui non tantum divitias non concupiscit, sed iis, quas habet ultro se spoliat, ut copiis suis aliorum inopiam sublĕvet (Mureti Or. 3=v. 2, p. 28).
5. Pervulgātā per Germaniam ludificatiōne puerŭli, ut passĕrem capiant, caudae salem inspergĕre jubentur (Haupt in 'Herme' VII, 4, p. 369).
6. In ipso portu, ut ita dicam, frangitur navis (Mureti Or. 24=v. 1, p. 255).
7. Non es, crede mihi, bonus. Quid ergo?
Ut verum loquar, optimus malorum (Mart. 12, 36, 6).
8. Dură aliquis praecepta vocet mea: dură fatemur
Esse, sed, ut valeas, multă dolenda feres (Ov. Rem. 225).
9. Est brevitate opus, ut currat sententiă (Hor. Sat. 1, 10, 9).
10. Ex magna cena stomăcho fit maximă poenă;
Ut sis nocte levis, sit tibi cenă brevis (Collectio Salernitana=K. 735).
11. Voluptates latronum more, quos philētās Aegyptii vocant, in hoc nos amplectuntur, ut strangŭlent (Sen. Ep. 51, 13).
12. Non, ut edam, vivo, sed, ut vivam, edo (Quint. 9, 3, 85).
13. Pro quibus ut merĭtis referatur gratiă, jurat.
Se fore mancipium tempus in omne tuum (Ov. Pont. 4, 5, 39).
14. Medĭcus neque in tenĕbris neque a capite aegri debet residēre, sed illustri loco adversus, ut omnes notas ex vultu quoque cubantis percipiat (Cels. 3, 6=p. 86, 20).
15. Plerique lacrimas fundunt, ut ostendant, et totiens siccos oculos habent, quotiens spectator defuit (Sen. Tranq. 15, 6).
16. Cantĭca gignit amor, et amorem cantica gignunt
Cantandum est, ut ametur, et, ut cantetur, amandum (Anth. lat. p. 184).
17. Accusatores multos esse in civitate, utile est, ut metu contineatur audaciă (Cic. Amer. 20, 55).
18. Ite alăcres et spe pleni, ut quam gloriam accepistis a majoribus vestris, postĕris relinquatis (Curt. 4, 14, 25).
19. Immānes et feras beluas nanciscimur venando, ut et vescamur iis et exerceamur in venando ad similitudinem bellĭcae disciplīnae et utamur domĭtis et condocefactis, ut elephantis, multăque ex earum corporibus remedia morbis et vulneribus eligamus (Cic. N. D. 2, 64, 161).
20. Longiore morā opus est, ut solvas quaestionem, quam ut propōnas (Sen. Ep. 48, 1).
21. 'Sed tempus est', inquit Socrătes, 'jam hinc abire me, ut moriar, vos, ut vitam agatis' (Cic. Tusc. 1, 41, 99).
22. Quidam veniunt, ut audiant, non ut discant, sicut in theātrum voluptatis causā ad delectandas aures oratione vel voce vel fabŭlis ducimur (Sen. Ep. 108, 6).
873 ( 790-794)
1. Corpus multis eget rebus, ut valeat, animus se ipse alit, se exercet (Sen. Ep. 80, 3).
2. Alii in praedia sua proficiscuntur, ut locuplētiores revertantur, ego, ut pauperior (Plin. Ep. 8, 2).
3. Ludus animo debet aliquando dari, ad cogitandum melior ut redeat tibi (Phaedr. 3, 14, 12).
4. Aves, quae conviviis comparantur, ut immōtae facile pinguescant, in obscūro continentur (Sen. Ep. 122, 4).
5. Ad multas lŭpă tendit oves, praedētur ut unam (Ov. A. A. 3, 419).
6. In quid tandem sic pestifĕrae istae divitiae expetuntur, si ne in hoc quidem, ut libĕris relinquantur? (Sen. Contr. 9, 11=p. 158, 11).
7. Nascimur et morimur: vitam, ut moriamur, habemus (Seyffert, Palaestra Musarum. p. 4).
8. Diu apparandum est bellum, ut vincas celerius (Syr. 145).
9. Vită non sui causā fit, sed ut in ea praeclārum aliquid fiat. Viatōres non eunt, ut eant (Varro, Sent. 115).
10. Vir sapiens omnia, quae in vitam humanam incurrunt, fert libenter, ut pareat legi natūrae (Sen.).
11. Vivendum recte est, quum propter plurimă, tum vel
Idcirco, ut possis linguam contemnere servi (Juv. 9, 120).
12. Mors meă ne căreat lacrĭmis; linquamus amicis
Maerōrem, ut celĕbrent funĕra cum gemĭtu (Solon ap. Cic. Tusc. 1, 49, 117).
13. Condiunt Aegyptii mortuos et eos servant domi, Persae etiam cerā circumlĭtos condunt, ut quam maxime permaneant diuturna corpora (Cic. Tusc. 1, 45, 108).
14. Quantă dementiă est herēdis sui res procurare et sibi negare omnia, ut tibi ex amico inimicum magnă faciat heredĭtas. Plus enim gaudebit tua morte, quo plus acceperit (Sen. Ep. 123, 11).
15. Aliquis vir bonus nobis eligendus est ac semper ante oculos habendus, ut sic, tanquam illo spectante, vivamus et omnia, tanquam illo vidente, faciamus. Hoc, mi Lucīli, Epicūrus praecepit (Sen. Ep. 11, 8).
16. Gallīnae avesque relĭquae cubilia sibi nidosque construunt eosque quam possunt mollissime substernunt, ut quam facillime ova serventur (Cic. N. D. 2, 52, 129).
17. Miraris veteres, Vacerră, solos,
Nec laudas, nisi mortuos poëtas.
Ignoscas, petĭmus, Vacerră: tanti
Non est, ut placeam tibi, perire (Mart. 8, 69).
18. Malus bonum malum esse vult, ut sit sui similis (Pl. Trin. 284).
19. Qui aliis nocent, ut in alios libērāles sint, in eādem sunt injustitiā, ut si in suam rem aliēnă convertant (Cic. Off. 1, 14, 42).
20. Est tanti, ut gratum invenias, experiri et ingrātos (Sen. Ep. 81, 2).
21. Demus aliēnis oblectationibus veniam, ut nostris (veniam) impetremus (Plin. Ep. 9, 17, 4).
22. Pergĭte, adulescentes, atque in id studium, in quo estis, incumbĭte, ut et vobis honori, et amicis utilitati, et reipublicae emolumento esse possītis (Cic. De or. 1, 8, 34).
23. Non possumus omnia per nos agere: alius in aliā est re magis utilis; idcirco amicitiae comparantur, ut commūne commŏdum mutuis officiis gubernetur (Cic. Amer. 38, 111).
24. Quid tam imperītum est, quam credere, fulmĭna e nubibus Jovem mittere, columnas, arbŏres, nonnunquam statuas suas petere uti, impunītis sacrilĕgis, percussis ovibus, incensis aris, pecŭdes innoxias feriat? (Sen. Nat. quaest. 2, 42, 1).
25. Vult placere sese amicae, vult mihi, vult pedisĕquae, vult famŭlis, vult etiam ancillis, et quoque catulo meo subblanditur novus amator, se ut quum videat gaudeat (Plaut. Asin. 183).
26. Beneficia in vulgus si largiri instituĕris.
Perdenda sunt multă, ut semel ponas bene (Sen. Benef. 1, 2, 1).
27. Quantum laboris sumunt homines, ut equum sibi commŏdum reddant? (Erasm. 1, 183).
28. In corpore si quid ejusmŏdi, est, quod relĭquo corpori noceat, id uri secarique patĭmur, ut membrum aliquod potius, quam totum corpus, intereat. Sic in republicae corpore, ut totum salvum sit, quidquid est pestifĕrum, amputetur (Cic. Phil. 8, 5, 15).
29. Nunc opus est, te animo valere, ut corpore possis (Cic. Fam. 16, 14, 2).
30. Verum illud est, quod dicitur, multos modios salis simul edendos esse, ut amicitiae munus expletum sit (Cic. Lael. 19, 67).
874 ( 790-794)
1. Socrătes dicebat, multos homines propterea velle vivere, ut ederent et biberent, se bibere atque esse (=edere), ut viveret (Macrob. 2, 8, 16=p. 163).
2. Majores nostri, non modo ut libĕri essent, sed etiam ut imperarent, arma capiebant; tu arma abicienda censes, ut serviamus, (Cic. Phil. 8, 12).
3. Īnventa sunt specŭla, ut homo ipse se nosset (Sen. Nat. quaest. 1, 17, 4).
4. Pylădes, Orestem se esse, dixit, ut pro illo necaretur (Cic. Lael. 7, 24).
5. Majores nostri ab arātro abduxerunt Cincinnātum illum, ut dictator esset (Cic. Fin. 2, 4, 12).
6. Caesar milites equitesque in expeditionem misit, ut eos, qui fugerant, persequerentur (Caes. B. G. 5, 10, 1).
7. Prōpe cotidie cum omni equitatu Indutiomārus sub castris ejus vagabatur, ut situm castrorum cognosceret (Caes. B. G. 5, 57, 3).
8. Hostes constituerunt, optimum esse domum suam quemque reverti, ut potius in suis, quam in aliēnis, finibus decertarent et domestĭcis copiis rei frumentariae uterentur (Caes. B. G. 2, 10, 4.)
9. Helvetii frumentum omne, praeterquam quod secum portaturi erant, combūrunt, ut, domum reditionis spe sublātā, paratiores ad omnia pericŭla subeunda essent (Caes. B. G. 1, 5, 3).
10. Aesōpi ingenio statuam posuere Attĭci
Servumque collocarunt aeterna in basi.
Patēre honoris scirent ut cunctis viam.
Nec generi tribui, sed virtuti, gloriam (Phaedr. 2, Epilogus, 1).
11. M. Cato, homo Virtuti simillimus et per omnia ingenio diis, quam hominibus, propior, nunquam recte fecit, ut facere videretur, sed quia alĭter facere non potuerat (Vell. 2, 35, 2).
12. Satis constabat, Eumĕnem, ut sacrificaret Apollĭni, Delphos escensurum (Liv. 42, 15, 4).
13. Gratus adversus eum esse quisquam potest, qui beneficium aut superbe abjecit, aut irātus impēgit, aut fatigātus, ut molestiā careret, dedit? (Sen. Benef. 1, 1, 7).
14. Ex limo erŭtă extractăque ex stagno cadavĕra, saxis aut amphŏris, ut pondĕre traherentur in profundum, annexă (Liv. 33, 29, 6).
15. Acilius consul, ut situm nosceret urbis, ab omni parte equo moenia est circumvectus. Sită est Heraclēă in radicibus Oetae montis, ipsă in campo, arcem imminentem loco alto et undique praecipĭti habet (Liv. 36, 22, 4).
16. Pyrrhus, Epirotarum rex, ut auxilium Tarentīnis ferret, in Italiam vēnit (Periocha 1, 12 Livii).
17. Darīus, ut Graeciam redĭgeret in suam potestatem, classem quingentarum navium comparavit eique Datim praefecit et Artaphernem (Nep. 1, 4, 1).
18. Mariōnem ad te eo misi, ut tecum ad me quam primum veniret (Cic. Fam. 16, 1, 1).
19. Nero urbem Romam incendit, ut spectacŭli ejus imagĭnem cerneret, quali olim Trojă captă arserat (Eutrop. 7, 14).
20. Idcirco in hac custodia et tanquam specŭla collocati sumus, uti vacuum metu populum Romanum nostrā vigiliā et prospicientiā redderemus (Cic. Phil. 7, 7, 19).
21. Epistŏlae inventae sunt, ut certiores faceremus absentes, si quid esset, quod eos scire aut nostrā, aut ipsorum interesset (Cic. Fam. 2, 4, 1).
22. Populus Romanus libertatis suae vindĭces (=Brutum et Collatīnum) consules appellavit, ut, consulere civibus suis se debere, meminissent (Florus 1, 9, 2).
23. Alexander cuidam civitati, partem agrorum et dimidium rerum omnium promittenti: 'eo', inquit, 'proposito in Asiam veni, ut non id acciperem, quod dedissetis, sed ut id haberetis, quod reliquissem' (Sen. Ep. 53, 10).
24. Constitui ad te venire, ut et vidērem te et visĕrem et cenarem etiam (Cic. Fam. 9, 23).
25. Legum conditores festos instituerunt dies, ut ad hilaritatem homines publĭce cogerentur (Sen. Tranq. 17, 7).
26. Quid de illa multitudine dicemus eorum, qui, capitibus involūtis, in piratarum captivorum numero producebantur, ut secūri ferirentur? (Cic. Verr. 5, 60, 156).
27. In hoc me longă vită et infēlix senectă traxit, ut exsūlem te, deinde hostem viderem? (Liv. 2, 40, 6).
Предложения цели с ne finale
875 ( 790-794)
1. Sileamus de istis, ne augeamus dolorem, nam et praeteritorum recordatio est acerbă, et acerbior exspectatio reliquorum. Itaque omittamus lugēre (Cic. Brut. 76, 266).
2. Cur non mitto meos tibi, Pontiliāne, libellos?
Ne mihi tu mittas Pontiliane, tuos (Mart. 7, 3).
3. Modesto et circumspecto judicio de tantis viris pronuntiandum est, ne, quod plerisque accĭdit, damnent, quae non intellegunt (Quint. 10, 1, 26).
4. Hirundĭnes nidum mollibus plumis consternunt, ne durus sit infantibus pullis (Plin. N. H. 10, 49, 92).
5. Ne laudet dignos, laudat Callistrātus omnes.
Cui malus est nemo, quis bonus esse potest? (Mart. 12, 80).
6. Noli verberare lapĭdem, ne perdas manum (Pl. Curc. 197).
7. Cernenda sunt diligenter vitia, ne fallant eă nos vitia, quae virtutem videntur imitari (Cic. Partit. 23, 81).
8. Hoc totum omitto, ne offendam tuas patientissimas aures (Cic. Lig. 8, 24).
9. Neque debent ipsis nidis involare gallīnae, ne pedibus ova confringant (Colum. 8, 3, =p. 363 Nisard).
10. Sermone eo debemus uti, qui notus est nobis, ne, ut quidam, Graeca verba inculcantes, jure optimo irrideamur (Cic. Off. 1, 31, 111).
11. Judicium populi nunquam contempseris unus:
Ne nulli plăceas, dum vis contemnere multos (Dion. Cato 2, 29).
12. Caesar in campis exercitum refĭcit, ne defessum proelio obiciat (Caes. B. C. 1, 65, 2).
13. Plerique perverse, ne dicam impudenter, habere talem amicum volunt, quales ipsi esse non possunt, quaeque ipsi non tribuunt amicis, haec ab iis desidĕrant (Cic. Lael. 22, 82).
14. Gallīnae avesque relĭquae pullos pennis fovent, ne frigŏre laedantur (Cic. N. D. 2, 52, 129).
15. Canes currentes bibere in Nilo flumine,
A corcodīlis ne rapiantur, traditum est (Phaedr. 1, 25, 3).
16. Hostem quum fugeret, se Fannius ipse perēmit.
Hic, rogo, non furor est, ne moriare, mori? (Mart. 2, 80).
17. Caesar Divitiăcum docet, quanto opere reipublicae communisque salūtis intersit, manūs hostium distineri, ne cum tanta multitudine uno tempore confligendum sit (Caes. B. G. 2, 5, 2).
18. Massiliensium civitas severitatis custos acerrima est, nullum adĭtum in scenam mimis dando, quorum argumenta majore ex parte stuprorum continent actūs, ne talia spectandi consuetudo etiam imitandi licentiam sumat (Val. Max. 2, 6, 7).
19. Date puero panem, ne ploret (Quint. 6, 1, 46).
20. Ut in vita, sic in studiis pulcherrimum et humanissimum exīstimo severitatem comitatemque miscēre, ne illă in tristitiam, haec in petulantiam excēdat (Plin. Ep. 8, 21, 1).
21. Nos ideo magistratūs legesque a majoribus nostris accepimus, ne sui quisque doloris vindex sit (Quint. Decl. 13, 11=p. 307 Lemaire).
22. Sicut in frequentissimis civitatibus multi sunt rerum novarum cupĭdi, ita in philosophia accĭdit: nonnulli enim, ne nihil scire videantur, aliqua nova monstra in philosophiam introdūcunt, ut alicujus rei inventores fuisse dicantur (Natalis Comes, Mythologia, p. 81, 48).
876 ( 790-794)
1. Quotiens te pater ejus domu suā ejecit, quotiens custodes posuit, ne limen intrares! (Cic. Phil. 2, 18, 45).
2. Graeci post eversam Trojam occīderunt Astyanactem, Hectŏris filium, ne per illum bellum instauraretur (Erasm. 2, 104).
3. Caesar noluit eum locum, unde Helveti discesserant, vacare ne, propter bonitatem agrorum, Germani, qui trans Rhenum incŏlunt, e suis finibus in Helvetiorum fines transirent et finitĭmi Galliae provinciae Allobrogibusque essent (Caes. B. G. 1, 28, 4).
4. Germani suas copias castris eduxerunt omnemque aciem suam raedis et carris circumdederunt, ne quă spes in fuga relinqueretur (Caes. B. G. 1, 51, 2).
5. Multi ex Italia ad Cn. Pompejum proficiscebantur, - alii, ut princĭpes talem nuntium attulisse, alii, ne eventum belli exspectasse aut ex omnibus novissimi venisse viderentur (Caes. B. C. 1, 53, 3).
6. Vini usus olim Romanis feminis ignōtus fuit, ne per id in aliquod dedĕcus prolaberentur, quia proximus a Libĕro patre intemperantiae gradus ad inconcessam venĕrem esse consuēvit (Val. Max. 2, 1, 5).
7. Inde datae leges, ne fortior omnia posset (K. 1059).
8. Rhodum non incendit rex Demetrius, Expugnator cognominatus, ne tabŭlam Protogĕnis cremaret, a parte eā muri locatam (Plin. N. H. 7, 38, 126).
9. Brutum vidi postea Veliae, cedentem Italiā, ne quă oreretur belli civīlis causă propter se (Cic. Phil. 10, 4, 8).
10. Pythagŏras ne Apollĭni quidem Delio hostiam immolare voluit, ne arăm sanguine aspergĕret (Cic. N. D. 3, 36, 88).
11. Cives Romani, ne cognoscerentur, involūtis e carcĕre capitibus, ad necem rapiebantur (Cic. Verr. 5, 28, 72).
12. Te quoque Vergilio comĭtem non aequă Tibulle,
Mors juvenem campos misit ad Elysios,
Ne foret aut elēgis molles qui fleret amores,
Aut caneret forti regiă bella pede (Domitius Marsus in Hilleri editione Tibulli, p 60)
← Предыдущий раздел: Времена | Оглавление | Следующий раздел: Дополнительные предложения →
