Артефакт.lib.ru
Сайт Андрея Пискунова Хостинг Lib.Ru

← Предыдущий раздел: Предложения цели  |  Оглавление  |  Следующий раздел: Предложения следствия →

Дополнительные предложения

(§§ 789—819)

Практическая часть  |  Теоретическая часть

Дополнительные предложения с ut objectivum

877 ( 796-799)

1. Cura, ut valeas (Cic. Att. 5, 20, 9).

2. Sic tibi, mi Paete. persuāde, me dies et noctes nihil aliud agere, nihil curare; nisi ut mei cives salvi liberique sint (Cic. Fam. 9, 24. 4).

3. Nihil aliud curo. quam ut bene suaviterque vivam (Erasm. 1, 246).

4. Qui Latīnā linguā eloquentes esse meditantur, iis hoc primum elaborandum est. ut Latine pure et quam maxime ex veterum Romanorum usu et consuetudine loquantur (Mureti Or. 16=v. 2, p. 142).

5. Ad quas res aptissimi erimus, in iis potissimum elaborabimus; sin aliquando necessitas nos ad ea detruserit, quae nostri ingenii non erunt, omnis adhibenda erit cură, meditatio. diligentiă, ut eă si non decōre, at quam minime indecōre facere possīmus (Cic. Off. 1, 31, 114).

6. Nihil labōro, nisi ut salvus sis (Cic. Fam. 16, 4, 2).

7. Si nostri oblītus es, dabo opĕram, ut istuc veniam (Cic. Fam. 7, 14, 1).

8. Scite Chrysippus, ut multă: 'Qui stadium', inquit, 'currit, enīti et contendere debet, ut vincat; supplantare eum, quicum certet, aut manu depellere nullo modo debet. Sic in vita sibi quemque petere, quod pertineat ad usum, non inīquum est, alteri deripĕre jus non est' (Cic. Off. 3, 10, 42).

9. Operam dabo, te ut quam primum videam (Cic. Fam. 3, 4, 2).

10. In omni vitae genere hoc teneamus, ut nobis implacabĭles simus (Plin. Ep. 8, 22, 3).

11. Quid laboro, nisi ut veritas in omni quaestione explicetur? (Cic. Tusc. 3, 20, 46).

12. Id ages, ut sis felix, non ut videaris, et ut tibi videaris, non aliis (Sen. Ep. 110, 20).

878 ( 796-799)

1. Is (=Cornelius Balbus) affirmabat, illum (=Caesărem) omnibus in rebus meo et Pompei consilio usurum daturumque operam, ut cum Pompejo Crassum conjungeret (Cic. Att. 2, 3, 3).

2. Dedi operam, ut domino satis facerem, cujus pluris erat unguis, quam tu totus es (Petron. 57).

3. Vetĕres sedŭlo operam dabant, ut primo anni die diră et tristia ne nominarent quidem, sed bona tantum verba dicerent; jurgiis utĭque omnibus abstinērent, laetă inter se omnia et amică loquerentur (Mureti Or. 1=v. 2, p. 5).

4. Praeclāre Socrătes hanc viam ad gloriam proximam dicebat esse. si quis id ageret, ut, qualis haberi vellet, talis esset (Cic. Off. 2, 12, 43).

879 ( 796-799)

1. Petit Oppianĭcus, ut sibi Sassiă nubat (Cic. Cluent. 9, 27).

2. O dii supĕri atque infĕri, quas vobis gratias agam? Vos mihi tantam laetitiam attulistis! Nihil vos ardentius oro, quam ut hanc laetitiam perpetuam esse jubeatis (Klotz, Ridicula litteraria, p. 21).

3. Hannĭbal, in extrēmum angŭlum agri Bruttii compulsus, nihil jam majus precatur deos, quam ut incolŭmi cedere atque abire ex hostium terra liceat (Liv. 26, 41, 16).

4. Ita volo itaque postŭlo, ut fiat (Ter. Andr. 550).

5. Nec ego, ut nihil agatur, suadeo, sed ut agentem te ratio ducat, non fortună (Liv. 22, 39, 21).

6. Quid nunc mihi es auctor ut faciam? (Pl. Mil. 1094).

7. Moneo te, ut cum viris bonis, jucundis, amantibus tui vivas (Cic. Fam. 9, 24, 3).

8. Omnes undĭque ad te manūs tendunt, - rogant, ut errantibus clarum veritatis lumen ostendas (Sen. Ep. 48, 8).

9. Id, quod a C. Caesare scriptum est, habe semper in memoria atque in pectŏre, ut, tanquam scopŭlum, sic fugias inaudītum atque insŏlens verbum (Gell. 1, 10, 4).

10. Nec vero solum ut obtempĕrent obediantque magistratibus, sed etiam ut eos colant diligantque, praescribimus, ut Charondas in suis facit legibus (Cic. Leg. 3, 2, 5).

11. Exĭgis, ut donem nostros tibi, Quinte, libellos.
Non habeo, sed habet bibliopōla Tryphon.
- Aes dābo pro nugis, et emam tuă carmina sanus?
Non, inquis, faciam tam fatue. - Nec ego
(Mart. 4, 72).

12. Tibi idem consilii do, quod mihimet ipsi, ut vitemus oculos hominum, si linguas minus facile possumus (Cic. Fam. 9, 2, 2).

13. Dux ille Graeciae (=Agamemnon) nusquam optat, ut Ajācis similes habeat decem, at ut Nestŏris (Cic. Sen. 10, 31).

14. Quid mihi suscensent, si id opto, ut paeniteat eos sui facti? (Cic. Fam. 11, 28, 4).

15. Impellimur naturā, ut prodesse velīmus quam plurĭmis (Cic. Fin. 3, 20, 65).

16. Minime convĕnit, quum ipsi inter nos viles neglectique simus, postulare, ut dis immortalibus cari simus et ab iis diligamur (Cic. Fin. 3, 20, 66).

17. Quam ob rem ego te hoc, soror, tametsi es major, moneo, ut tuum memineris officium (Pl. Stich. 41).

18. Appāret, a natura ipsa nos, ut eos, quos genuerimus, amemus, impelli (Cic. Fin. 3, 19, 62).

19. Tu tamen, velim, ei scribas, ut nullam rem neque tam magnam, neque tam parvam putet, quae mihi aut difficilis, aut parum me dignă videatur (Cic. Fam. 5, 11, 2).

20. Magnă scilĭcet laus est, si homo mansuētus homini est! Praecipiemus, ut naufrăgo manum porrigat, erranti viam monstret, cum esuriente panem suum divĭdat? (Sen. Ep. 95, 51).

21. Plures multo sunt, qui rogant, ut uti liceat operā alterius, quam qui utuntur (Q. Cic. De petitione consulatus 12, 48).

22. Te obsĕcro, ut in perpetuum rempublicam dominatu regio libĕres, ut principiis consentiant exĭtūs (Cic. Fam. 11, 5, 3).

23. Te, mi Cornifici, etiam atque etiam rogo, ut omnia Lamiae negotia meă putes esse curesque, ut intellegebat, hanc commendationem maximo sibi usui fuisse (Cic. Fam. 12, 29, 3),

24. Qui mentiri solet, pejerare consuēvit. Quem ego, ut mentiatur, inducere possum, ut pejĕret, exorare facile potero (Cic. Com. 16, 46).

25. Hoc domi, hoc foris, hoc in omni vitae genere teneamus, ut nobis implacabĭles simus, exorabĭles istis etiam, qui dare veniam, nisi sibi, nesciunt (Plin. Ep. 8, 22, 3).

26. A. Illă mulier lapidem silīcem subigere, ut se amet, potest. - B. Pol, id quidem haud mentire (=mentiris): nam tu es lapide silice stultior, qui hanc ames (Pl. Poen. 290).

27. Recte praecipere videntur, qui monent, ut, quanto superiores simus, tanto nos geramus submissius (Cic. Off. 1, 26, 99).

880 ( 796-799)

1. Imperavi mihi, ut viverem. Aliquando enim et vivere-fortiter facere est (Sen. Ep. 78, 2).

2. Servis suis Rubrius, ut januam clauderent et ipsi ad fores assisterent, impĕrat (Cic. Verr. 1, 26, 66).

3. P. Cornelius Scipio consul, in Hispaniam adversus Numantīnos missus, die, quo castra intravit, edixit, ut omnia ex his, quae voluptatis causā comparata erant, submoverentur (Val. Max. 2, 7. 1).

4. Titii, Hispani adulescentes, quum ducerentur ad necem, petisse dicitur major Titius a centurionibus, uti se priorem, quam fratrem, interficerent, idque ab eis facile impetrasse (Bell. Afr. 28, 4).

5. Meridiānum tempus erat. Nihil prius legati petierunt a praetore, quam ut bibere sibi juberet dari. Epōtis primis pocŭlis, itĕrum poposcerunt. magno risu circumstantium in tam rudibus et moris omnis ignāris ingeniis (Liv. 40, 47. 4).

6. Euripides, postulante vi populo, ut ex tragoedia quandam sententiam tolleret, progressus in scaenam, dixit, se, ut eum doceret, non ut ab eo disceret, fabŭlas componere solere (Val. Max. 3, 7, 11, ext.).

7. Socrătes philosŏphus suasisse fertur discipŭlis suis, crebro ut semet in specŭlo contemplarentur. ut, qui eorum foret pulchritudine sibi complacītus. procuraret, ne dignitatem corporis malis moribus dedecoraret; qui vero minus se commendabĭlem forma putaret, sedŭlo operam daret, ut virtutis laude turpitudinem tegeret (Apul. Apologia. p. 211 Nisard).

8. Philosophia nos quum cetĕras res omnes, tum, quod est difficillimum, docuit. ut nosmet ipsos nosceremus (Cic. Leg. 1, 22. 58).

9. Qui precabantur. ut sibi sui liberi superstĭtes essent, superstitiōsi sunt appellati (Cic. N. D. 2, 28, 72).

10. Hortensius me coepit hortari, ut sententia desisterem (Cic. Acad. 2, 19, 63).

11. Erat caelum grave sordidis nubibus, quae fere aut in aquam, aut in ventum resolvuntur. Nondum erat tempestas. sed jam inclinatio maris ac sūbinde crebrior fluctus. Coepi gubernatorem rogare, ut me in aliquo litŏre exponeret. Ajebat ille, aspĕră esse et importuōsă, nec quicquam se aeque in tempestate timere, quam terram (Sen. Ep. 53, 1-2).

12. Cum Sura locutus sum, ut ei (=uxori tuae) meis verbis diceret, ut, quidquid opus esset. mihi denuntiaret (Cic. Fam. 5, 11, 2).

881 ( 796-799)

1. Nos (=muliĕres) sumus inīque aeque omnes invīsae viris propter paucas, quae omnes faciunt dignae ut videamur malo (Ter. Hec. 274)

2. Quae non possunt esse sub clavi, quam maxime facere, ut sint in conspectu, oportet, eo magis ea, quae in rariore sunt usu (Varro, R. R. 1, 22, 6).

3. Potestis efficere, ut male moriar: ut non moriar, non potestis (Plin. Ep. 3, 16, 11).

4. Di faciant, ut talia tibi saepius nuntiem! (Plin. Ep. 5, 17, 6).

5. Et bene uti pugnes, bene pugnans efficit, hostis (Ov. Pont. 2, 3, 53).

6. O felīcem clementiam tuam, Caesar, quae efficit, ut quietiorem sub te agant vitam exsules, quam nuper sub Gajo egēre princĭpes! (Sen. Polyb. 13, 4).

7. Zeno ita conclūdit: Quod ratione utitur, melius est, quam id, quod ratione non utitur. Nihil autem mundo melius: ratione igitur mundus utitur. Hoc si placet, jam efficies, ut mundus optime librum legere videatur. Zenōnis enim vestigiis hoc modo rationem poteris concludere: Quod litterātum est, id est melius, quam quod non est litteratum. Nihil autem mundo melius: litteratus igitur est mundus (Cic. N. D. 3, 9, 23).

8. Medicīnă, quid praestas, nisi ut juxta te nemo despēret? (Quint. Decl. 8, 9=p. 183 Lemaire).

9. Scilĭcet exspectas, ut tradat mater honestos
Atque alios mores, quam quos habet?
(Juv. 6, 239).

10. Rerum obscuritas, non verborum, facit, ut non intellegatur oratio (Cic. Fin. 2, 5, 15).

11. Germani jumentis importatis non utuntur, sed, quae sunt apud eos nata, parva atque deformia, haec cotidiānā exercitatione, summi ut sint laboris, efficiunt (Caes. B. G. 4, 2, 2).

12. Ne deus quidem potest facere, ut, qui vixit, non vixerit, qui honores gessit, non gesserit, ut bis dena viginti non sint (Plin. N. H. 2, 7, 27).

13. Quid illă laudată philosophiă praestabit? Ut aestĭmes judicia, non numĕres, ut sine metu deorum hominumque vivas (Sen. Ep. 29, 12).

14. Faciam, ut hujus loci dieique meique semper memineris (Ter. Eun. 801).

15. Id agere debemus, ut irritamenta vitiorum quam longissime profugiamus (Sen. Ep. 51, 5).

16. Totius injustitiae nullă capitalior est, quam eorum, qui tum, quum maxime fallunt, id agunt. ut viri boni esse videantur (Cic. Off. 1, 13, 41).

17. Spes facit, ut, videat quum terras undĭque nullas,
Naufragus in mediis brachia jactet aquis
(Ov. Pont. 1, 6, 34).

18. Hoc plerumque facimus, ut consilia eventis ponderemus et, cui bene quid processerit, multum illum providisse, cui secus, nihil sensisse dicamus (Cic. Rab. Post. 1, 1).

19. Leges, ut faciamus, quod oportet, non efficiunt, et quid aliud sunt, quam minis mixtă praecepta? (Sen. Ep. 94, 37).

20. Nonne tibi satis reipublicae prodesse videor, si perficio, ut nolint obesse, qui possunt? (Cic. Att. 2, 1, 7).

21. Efficiam, ut intellegatis, nihil esse homini tam timendum, quam invidiam (Cic. Cluent. 3, 7).

22. Faciemus, ut, quod viderit, non viderit (Pl. Mil. 149).

882 ( 796-799)

Vellem, di immortales fecissent, ut vivo potius Ser. Supplicio gratias ageremus, quam honores mortuo quaeremus! (Cic. Phil. 9, 1, 1).

883 ( 796-799)

1. Equĭdem nihil tam proprium hominis existimo, quam non modo beneficio, sed etiam benevolentiae significatione alligari; nihil porro tam inhumanum, tam immāne, tam ferum, quam committere, ut beneficio, - non dicam indignus, sed-victus esse videare (Cic. Planc. 33, 81).

2. Hoc non concēdo, ut, quibus rebus gloriemini in vobis, easdem in aliis reprehendatis (Cic. Lig. 7, 20).

884 ( 796-799)

Lex ipsă naturae, quae utilitatem hominum conservat et contĭnet, decernet profecto, ut ab homine inerti atque inutili ad sapientem, bonum, fortem virum transferantur res ad vivendum necessariae (Cic. Off. 3, 6, 31).

885 ( 796-799)

1. Lycurgus instituit, ut omnes Lacedaemonii sine ullo discrimine commūni mensă uterentur (Fischer, Selectae historiae, p. 436).

2. Subĭto consilium cepi, ut, antequam lucēret, exirem (ex Urbe), ne qui conspectus fieret aut sermo (Cic. Att. 7, 10).

3. Servitia, Urbem ut incenderent distantĭbus locis, conjurarunt, populoque ad opem passim ferendam tectis intento, ut arcem Capitoliumque armati occuparent. Avertit nefanda consilia Juppiter (Liv. 4, 45, 2).

Дополнительные предложения с ne objectivum

886 ( 796-799)

1. 'Vide tu', inquit Trimalchio, 'Stiche, ne istă mures tangant aut tineae: aliōquin te vivum combūram' (Petron. 78).

2. Diligentius nobis est videndum, ne distracti pares esse adversario non possimus (Pompejus apud Cic. in Ep. ad Att. 8, 12 C, 1).

3. Est sapientis, quidquid homini accidere possit, id praemeditari ferendum modĭce esse, si evenerit. Majoris omnīno est consilii providere, ne quid tale accĭdat; animi non minoris-fortiter ferre, si evenerit (Cic. Phil. 11, 3, 7).

4. Multă istius modi dicuntur in scholis, sed credere omnia vide, ne non sit necesse (Cic. Div. 2, 13, 31).

5. Si fuit magni animi non isse supplĭcem victori, vide, ne superbi sit aspernari ejusdem liberalitatem (Cic. Fam. 4, 9, 4).

6. Videamus, ne istă, per quae admirationem parare volumus, ridicŭlă et odiōsă sint (Sen. Ep. 5, 4).

7. Ne quis insepultus esset, rerum natură prospexit (Sen. Ep. 92, 35).

887 ( 796-799)

1. Hoc tantum a vobis peto, ne permoveamini stultis ac temĕre jactis vocibus quorundam, qui, quae non intellegunt, vitupĕrant (Mureti Or. 3=v. 2, p. 18).

2. Scipio: 'Quaeso', inquit, 'ne me e somno excitetis' (Cic. Rep. 6, 12, 12).

3. Relĭquum est, ut te hoc rogem et a te petam, ne temere navĭges. Solent enim nautae festinare quaestūs sui causā (Cic. Fam. 16, 9, 4).

4. A. Si patriam prodere conabitur pater, silebitne filius? - B. Immo vero obsecrabit patrem, ne id faciat (Cic. Off. 3, 23, 90).

5. Peto a te, ne me putes oblivione tui rarius ad te scribere, quam solebam, sed gravitate valetudinis, quā tamen jam paulum videor levari (Cic. Fam. 6, 2, 1).

6. Deos ora, ne quid tibi ex his, quae optantur, eveniant: non sunt istă bonă (Sen. Ep. 31, 2).

7. Obsĕcro, ne me in laetitiam frustra conicias (Ter. Heaut. 292).

888 ( 796-799)

1. Germani suas copias castris eduxerunt omnemque aciem suam raedis et carris circumdederunt, ne quă spes in fuga relinqueretur. Eo muliĕres imposuerunt, quae in proelium proficiscentes, passis manibus, flentes implorabant, ne se in servitutem Romanis traderent (Caes. B. G. 1, 51, 2).

2. Precatus deos immortales, Cincinnātus, ne senectus sua in tam trepĭdis rebus damno dedecorive reipublicae esset, dictator a consule dicitur (Liv. 4, 13, 14).

3. Quum Cn. Marcius Coriolānus, qui in exsilium erat pulsus, dux Volscorum factus, exercitum hostium Urbi admovisset, et missi ad eum primum legati, postea sacerdōtes frustra deprecati essent, ne bellum patriae inferret, Veturiă mater et Volumniă uxor impetraverunt ab eo, ut recederet (Periocha Livii 1, 2).

4. Matrōnis Corinthiis Medēă persuāsit, ne sibi vitio illae verterent, quod abesset a patria (Cic. Fam. 7, 6, 1).

5. Thrasybūlus legem tulit, ne quis ante actarum rerum accusaretur neve multaretur (Nep. 8, 3, 2).

6. Oppĭda coeperunt munire et ponere leges,
Ne quis fur esset, neu latro, neu quis adulter
(Hor. Sat. 1, 3, 105).

889 ( 796-799)

Si aliēnae laudes parum aequis auribus accipi solent, quam difficile est obtinēre, ne molestă videatur oratio de se aut de suis disserentis? (Plin. Ep. 1, 8, 6).

890 ( 801c-802)

1. Relĭquum est, ne quid stulte, ne quid temĕre dicam aut faciam contra potentes: id quoque puto esse sapientis (Cic. Fam. 9, 16, 5).

2. Praecipuum munus annalium reor, ne virtutes sileantur, utque pravis dictis factisque ex posteritate et infamia metus sit (Tac. Ann. 3, 65).

3. Quis nescit, primam esse historiae legem, ne quid falsi dicere audeat? Deinde, ne quid veri non audeat? ne quă suspicio gratiae sit in scribendo? ne quă simultatis? (Cic. De or. 15, 62).

4. Nunquam pericŭli fugā committendum est, ut imbelles timidique videamur, sed fugiendum illud etiam, ne offeramus nos pericŭlis sine causa, quo esse nihil potest stultius (Cic. Off. 1, 24, 83).

5. Duo vitia vitanda sunt, - unum, ne incognĭtă pro cognĭtis habeamus iisque temĕre assentiamur. Alterum est vitium, quod quidam nimis magnum studium multamque opĕram in res obscūras atque difficiles, confĕrunt easdemque non necessarias (Cic.Off. 1, 6, 18).

6. Si quă ars est dicentium, eă primă est, ne ars esse videatur (Quint. 1, 11, 3).

891 ( 800)

1. Cavendum est, ne major poenă, quam culpă, sit, et ne isdem de causis alii plectantur, alii ne appellentur quidem (Cic. Off. 1, 25, 89).

2. Nihil magis cavendum est senectuti, quam ne languōri se desidiaeque dedat (Cic. Off. 1, 34, 123).

3. Cavēte, patres conscripti, ne spe praesentis pacis perpetuam pacem amittatis (Cic. Phil. 7, 8, 25).

4. Id in primis cavere oportebit, ne studia, qui amare nondum potest, oderit et amaritudĭnem, semel perceptam, etiam ultra rudes annos reformīdet (Quint. 1, 1, 20).

5. Ne bis aut saepius idem dicamus, cavendum est (Ad Herenn. 1, 9, 14).

6. Furem aliquem aut rapācem accusaris: vitanda tibi semper erit omnis avaritiae suspicio. Malefĭcum quempiam adduxeris aut crudēlem: cavendum erit, ne quā in re asperior aut inhumanior fuisse videare... Omnia postremo. quae vindicaris in altero, tibi ipsi vehementer fugienda sunt (Cic. Verr. 3, 2, 4).

7. Aperte adulantem nemo non videt, nisi qui admŏdum est excors; callĭdus ille et occultus ne se insinuet, studiōse cavendum est (Cic. Lael. 26, 99).

8. Cavendum est, ne aut tarditatibus utamur in ingressu mollioribus, aut in festinationibus suscipiamus nimias celeritates, quae quum fiunt, anhelĭtūs, moventur, vultūs mutantur, ora torquentur (Cic. Off. 1, 36, 131).

9. Cave, quemquam aliēnum in aedes intromiseris (Pl. Aul. 90).

10. Quos viceris, amicos tibi esse, cave, credas: inter dominum et servum nullă amicitiă est (Curt. 7, 8, 28).

11. Caesar, cave, credas: fuit (Ligarius) in Africa, tulit arma contra te (Cic. Lig. 5, 16).

12. 'Cave, ignoscas'! Haec nec hominis, nec ad hominem vox est (Cic. Lig. 5, 16).

13. Bibliothēcam tuam, cave, cuiquam despondeas (Cic. Att. 1, 10, 4).

14. Cave, existimes, me, quod jocosius scribam, abjecisse curam reipublicae (Cic. Fam. 9, 24, 4).

15. Cave sis cum Amore tu unquam bellum sumpseris (Plaut. Cist. 300).

Дополнительные предложения с ut objectivum

892 ( 801a-802)

1. Communi fit vitio naturae, uti incognĭtis rebus magis confidamus vehementiusque exterreamur (Caes. B. G. 2, 4, 4).

2. Non potest, inquit, fieri, Theophrastus, ut non vir bonus irascatur malis (Sen. Ira 14, 1).

3. Hoc ab homine exigitur, ut prosit hominibus, - si fieri potest - multis, si minus - paucis, si minus - proximis, si minus - sibi (Sen. De otio 3, 5).

4. Est situm in nobis, ut et adversă quasi perpetuā oblivione obruamus, et secundă jucunde ac suaviter meminerimus (Cic. Fin. 1, 17, 57).

5. Ita dis est placĭtum, voluptatem ut maeror consequatur (Pl. Amph. 635).

6. Marīto adultĕrum uxoris suae occidĕre permittitur. Et praecipitur, ut is marītus, qui horum quem occiderit, uxorem sine mora dimittat (Digesta 48, 5, 25).

7. Naturā hoc ita comparatum est, ut, qui apud multitudinem suā causā loquitur, gratior eo sit, cujus mens nihil, praeter publicum commŏdum, videt (Liv. 3, 68, 10).

8. Est naturā comparatum, ut, quos amamus, ab iis etiam nos amari velīmus (Muretus Ep. 10=p. 16).

9. Sic naturā comparatum est, ut eum, quem laudes, etiam ames; porro, quem ames, etiam laudari te ab illo velis (Apul. Flor., p. 117 Nisard).

10. Orandum est, ut sit mens sānă in corpore sano (Juv. 10, 356).

11. Omnia, Castor, emis: sic fiet, ut omnia vendas (Mart. 7, 98).

12. Fit nescio quo modo, ut magis in aliis cernamus, quam in nobismet ipsis, siquid delinquitur (Cic. Off. 1, 41, 146).

13. Qui fit, ut ego nesciam, sciant omnes? (Cic. Fin. 2, 4, 12).

14. Ita fit, ut honestă vită beată vită sit (Cic. Fin. 3, 8, 28).

15. Intellegitur, naturā fieri, ut libĕri a parentibus amentur (Cic. Fin. 3, 19, 62).

16. Fit in proelio, ut ignāvus miles ac timĭdus, abjecto scuto, fugiat ob eamque causam pereat, nonnunquam etiam intĕgro corpore (Cic. Tusc. 2, 23, 54).

17. Ita fit, ut non modo homines a dis, sed ipsi di inter se ab aliis alii neglegantur (Cic. N. D. 1, 43, 121).

18. Fit fere, ut cogitationes sermonesque nostri pariant aliquid in somno tale, quale de Homēro scribit Ennius, de quo videlĭcet saepissime vigĭlans solebat cogitare et loqui (Cic. Rep. 6, 10, 10).

19. Ita fit, ut māter omnium bonarum rerum sit sapientiă, a cujus amore Graeco verbo philosophiă nomen invēnit, qua nihil a dis immortalibus praestabilius hominum vitae datum est (Cic. Leg. 1, 22, 58).

20. Videndum est, ut eā liberalitate utamur, quae prosit amicis, noceat nemini (Cic. Off. 1, 14, 43).

21. Quam inīque comparatum est, ei qui minus habent, ut semper aliquid addant divitioribus! (Ter. Ph. 41).

22. Postulatur ab omnibus, ut ab iis se abstineant maxime vitiis, in quibus alterum reprehenderint (Cic. Verr. 3, 2, 4).

23. Naturā comparatum est, ut, quos admiramur ac magni facimus, eorum omnia - maximă, minimă - cognoscere cupiamus (Muretus, Ep. 1=p. 4).

24. Nec tam est enitendum, ut bona, quae nobis data non sint, sequamur, quam ut vitia fugiamus (Cic. 1, 31, 114).

25. Sibi ut quisque malit, quod ad usum vitae pertineat, quam alteri, acquirĕre, concessum est, non repugnante naturā: illud natură non patitur, ut aliorum spoliis nostras opes augeamus (Cic. Off. 3, 5, 22).

26. Neque fieri potest, ut doleat is, qui audit, ut oderit, ut invideat, ut pertimescat aliquid, ut ad fletum misericordiamque dedicatur, nisi omnes illos motūs, quos orator adhibēre volet judĭci, in ipso oratore impressi esse atque inusti videbuntur (Cic. De or. 2, 45, 189).

27. Fieri nullo pacto potest, ut non dicas, quid non probes ejus, a quo dissentias (Cic. Fin. 1, 8, 27).

28. Tauris naturā datum est, ut pro vitŭlis contra leōnes summā vi impetuque contendant (Cic. Fin. 3, 20, 66).

29. Naturāne nobis hoc datum (esse) dicam, an errore quodam, ut, quum eă loca videamus, in quibus memoriā dignos viros acceperimus multum esse versatos, magis moveamur, quam si quando eorum ipsorum aut facta audiamus, aut scriptum aliquod legamus? (Cic. Fin. 5, 1, 2).

30. Fieri potest, ut recte quis sentiat et id, quod sentit, polīte elŏqui non possit (Cic. Tusc. 1, 3, 6).

31. Qui fit Maecēnas, ut nemo, quam sibi sortem
Seu ratio dederit, seu fors objecerit, illā
Contentus vivat, laudet diversă sequentes?
(Hor. Sat. 1, 1, 1).

32. Ita divis est placĭtum, voluptatem ut maeror comes consequatur (Pl. Amph. 635).

33. Idem et docenti et discenti debet esse propositum, ut ille prodesse velit, hic proficere (Sen. Ep. 108, 3).

34. Philosophorum opiniones quum tam variae sint tamque inter se dissidentes, alterum fieri profecto potest, ut earum nullă, alterum certe non potest, ut plus ună veră sit (Cic. N. D. 1, 2, 5).

35. Si vos me istud eo tempore fecisse dicitis. ego autem eo ipso tempore trans mare fui, relinquitur, ut id, quod dicitis, non modo non fecerim, sed ne potuerim quidem facere (Cic. Inv. 1, 29, 45).

36. Doce, non esse positum bonum vitae in spatio ejus. sed in usu, posse fieri, immo saepissime fieri, ut, qui diu vixit, parum vixerit (Sen. Ep. 49, 10).

893 ( 801a-802)

1. Optime institutum est, ut ab Homēro atque Vergilio lectio incipĕret, quamquam ad intellegendas eorum virtutes firmiore judicio opus est (Quint. 1, 8, 5).

2. Constitutum est, ut, quo quisque loco fulmine ictus esset, eōdem sepeliretur (Quint. Decl. 274=p. 132 Lemaire).

3. Mandatum est mihi, ut vobis iter ad eloquentiam commonstrare conarer (Mureti Or. 3=v. 2, p. 30).

4. Majoribus nostris praecipuam laudem gratiamque debemus, quod eorum labore est factum, ut impūne in otio esse possemus (Cic. Agr. 2, 4. 9).

5. Neque tamen ulli civitati Germanorum persuaderi potuit, ut Rhenum transirent (Caes. B. G. 5, 55, 2).

6. Prior pars orationis tuae faciebat, ut mori cuperem, posterior - ut modo non nollem, modo non laborarem; omni autem oratione illud certe perfectum est, ut mortem non ducerem in malis (Cic. Tusc. 1, 47, 112).

7. Saecŭlo sexto decimo, quod cum Augusti aevo comparari solet, nihil in Italia, atque adeo in Europa, diligentius est factum, quam ut Ciceronis opĕra legerentur (Facciolatus in praefatione ad Nizolii Lexicon Ciceronianum).

8. Facile persuasum est Galae, ut mitteret exercitum (Liv. 24, 49, 4).

9. Mihi, ut Urbi satis esset praesidii, consultum ac provīsum est (Cic. Cat. 2, 12, 26).

10. Quid non potest mihi persuaderi, cui persuasum est, ut navigarem? (Sen. Ep. 53, 1).

894 ( 801b-802)

1. In hac artium sola (=medicinā) evenit, ut cuicunque medĭcum se professo statim credatur (Plin. N. H. 29, 8, 17).

2. Plerumque accĭdit, ut faciliora sint ad intellegendum et lucidiora multo, quae a doctissimo quoque dicuntur. Nam et primă est eloquentiae virtus perspicuitas, et, quo quis ingenio minus valet, hoc se magis attollere et dilatare conatur, ut statūrā breves in digĭtos eriguntur et plura infirmi minantur (Quint. 2, 3, 8).

3. In poëmătis, in pictūris usu vĕnit in aliisque compluribus, ut delectentur imperīti laudentque eă, quae laudanda non sint (Cic. Off. 3, 3, 15).

4. Certă mittimus, dum incertă petĭmus; atque hoc evĕnit in labore atque in dolore, ut mors obrēpat interim (Pl. Pseud. 685).

5. Plerisque accĭdit, ut praesidio litterarum diligentiam in perdiscendo ac memoriam remittant (Caes. B. G. 6, 14, 4).

6. Persaepe evĕnit, ut utilitas cum honestate certet (Cic. Part. 25, 89).

7. Quibusdam evĕnit, ut, quaedam scire se, nesciant (Sen. Ep. 71, 4).

8. Ita plerumque evĕnit, ut, quem vos imperare jussistis, is imperatorem alium quaerat (Sall. Jug. 55, 11).

9. Utriusque nostrum magni interest, ut te videam ante, quam discēdas (Cic. Fam. 3, 5, 4).

10. Est miserorum, ut malevolentes sint atque invideant bonis (Pl. Capt. 583).

11. Num quid accidĕre tibi, si damnaris, potest durius, quam ut mittaris in exsilium, ut ducaris in carcĕrem? (Sen. Ep. 24, 3).

12. Eleganter ab Epicūro dictum puto: 'potest nocenti contingere, ut lateat, latendi fides non potest' (Sen. Ep. 97, 13).

13. Vitam in peregrinatione exigentibus hoc evĕnit, ut multa hospitia habeant, nullas amicitias (Sen. Ep. 2, 2).

14. Est videlĭcet, judices, hoc quoque in potestate Fortunae, ut in contrarium bonă ipsă convertat (Quint. Decl. 333=p. 358 Lemaire).

895 ( 801b-802)

1. Accĭdit huic (=Conōni), quod cetĕris mortalibus, ut inconsideratior in secunda, quam in adversa esset fortuna (Nep. 9, 5, 1).

2. Ad Appii Claudii senectutem accedebat etiam, ut caecus esset (Cic. Sen. 6. 16).

3. Quum multi voluerint paucique potuerint ab uno tyranno patriam liberare, Thrasybūlo contĭgit, ut a triginta oppressam tyrannis e servitute in libertatem vindicaret (Nep. 8, 1. 2).

4. Et contra voluntatem meam, et praeter opinionem accĭdit, ut mihi in provinciam proficisci necesse esset (Cic. Fam. 3, 2, 1).

896 ( 801c-802)

1. Primum adolescentis officium est, ut eis omnibus, quos consilio et prudentiā plurimum valere intellegit, obtempĕret (Majoragius in Baumstarkii Orationibus latinis, p. 244).

2. Praeclārum illud est et rectum quoque et verum, ut eos, qui nobis carissimi esse debeant, aeque, ac nosmet ipsos, amemus; ut vero plus, fieri nullo pacto potest. Ne optandum quidem est in amicitia, ut me ille plus, quam se, ego illum plus, quam me (Cic. Tusc. 3, 29, 73).

3. Non est in medĭco semper, relevetur ut aeger:
Interdum doctā plus valet arte malum
(Ov. Pont. 1, 3, 17).

4. Vetus est lex illă justae veraeque amicitiae, ut idem amici semper velint; neque est ullum amicitiae certius vincŭlum, quam consensus et societas consiliorum et voluntatum (Cic. Planc. 2, 5).

5. Primă lex amicitiae sanciatur, ut ab amicis honestă petamus, amicorum causā honestă faciamus, studium semper adsit, cunctatio absit, consilium vero dare audeamus libĕre (Cic. Lael. 13, 44).

6. Est hoc Gallĭcae consuetudĭnis, ut et viatōres etiam invītos consistĕre cogant et, quid quisque eorum de quaque re audierit aut cognoverit, quaerant, et mercatōres in oppidis vulgus circumsistat, quibusque ex regionibus veniant quasque ibi res cognoverint, pronuntiare cogant (Caes. B. G. 4, 5, 2).

7. Est in Afrĭca consuetudo incolarum, ut in agris et in omnibus fere villis sub terra specūs frumenti condendi gratiā habeant, atque id propter bella maxime hostiumque subĭtum adventum (Bell. Afr. 65, 1).

8. Est enim hoc commūne vitium in magnis liberisque civitatibus, ut invidiă gloriae comes sit et libenter de iis detrăhant, quos eminēre videant altius (Nep. 12, 3, 3).

9. Esse quid hoc dicam, vivis quod famă negatur,
Et suă quod rarus tempora lector amat?
Hi sunt invidiae nimirum, Regŭle, mores,
Praefĕrat antiquos semper ut illă novis
(Mart. 5. 10. 1).

10. Et erit aequă lex et nobis atque omnibus vehementer utilis, ut nostras inimicitias ipsi inter nos geramus, amicis nostrorum inĭmicorum temperemus (Cic. Balb. 27, 60).

11. Caput est in omni procuratione negotii et munĕris publici, ut avaritiae pellatur etiam minima suspicio (Cic. Off. 2, 21, 75).

12. Hoc est, quod mihi philosophiă promittit, - ut parem deo faciat (Sen. Ep. 48, 11).

13. Lex est, ut orbae, qui sint genere proximi, eis nubant (Ter. Ph. 125).

14. Maximum hoc est officium sapientiae, ut verbis opĕra concordent, ut ipse ubīque par sibi idemque sit (Sen. Ep. 20, 2).

15. Est humanae infirmitatis istă natură, ut ex omnibus accidentibus gravissimum putet quisque, quod patitur (Quint. Decl. 5, 15=p. 117 Lemaire).

897 ( 801c-802)

1. Antiquis mos erat, ut cottidie laverentur: hinc tot balnea publica et privata. Feminae et pueri gratis, viri autem quadrante lavabantur (Camus ad Ter. Eun. 3, 5, 34; Forcellini in v. lavo).

2. Mos erat a majoribus Lacedaemoniis trāditus, ut binos haberent semper reges, nomine magis, quam imperio, ex duabus familiis Procli et Eurysthĕnis, qui princĭpes ex progenie Hercŭlis Spartae reges fuerunt (Nep. 17, 1, 2).

3. Curae fuit consulibus et senioribus patrum, ut imperium mansuēto permitteretur ingenio (Liv. 2, 30, 4).

898 ( 801c-802)

1. Illă primă mihi cură fuit, ut in omnibus essem jucunda marīto, ne quid esset, quod illius animum offendĕret (Erasm. 1, 173).

2. Et hoc mihi perpetuum studium fuit, ne quid mei commŏdi ex aliorum incommŏdis compararem (Erasm. 1, 244).

Дополнительные предложения с сослагательным наклонением без ut

899 ( 803)

1. Caesar Labieno mandat, Remos reliquosque Belgas adeat atque in officio contineat (Caes. B. G. 3, 11. 2).

2. Deos quaesumus, consilia tua reipublicae salutaria sint ac tibi (Cic. Fam. 11, 3, 4).

3. Postūlo, etiam atque etiam considĕres, quo progrediare (Liv. 3, 45, 10).

4. Massivae Albinus persuādet, regnum Numidiae ab senatu petat (Sall. Jug. 35, 2).

5. Jugurthă Bomilcări impĕrat, quovis modo Massivam interficiat (Sall. Jug. 35, 4).

6. Exercitus omnis, non minus victoriarum numero, quam laboribus fessus, Alexandrum deprecatur, finem tandem bellis faceret (Justin. 12, 8, 10).

7. Amicos Ariobarzānis hortatus sum, regis sui vitam omni curā custodiāque defenderent (Cic. Fam. 15, 2, 6).

8. Sine, timĭdum pro cauto, tardum pro considerāto, imbellem pro perīto belli vocent (Liv. 22, 39, 20).

9. Vendere quum possis captīvum, occidere noli:
Serviet utiliter; sine, pascat durus aretque
(Hor. Ep. 1, 16, 69).

10. Malo, te sapiens hostis metuat, quam stulti cives laudent (Liv. 22, 39, 20).

11. Vellem magis, libros mihi, quam consilium dares (Sen. Ep. 45, 2).

12. Tu, nolo, existimes, me adjutōrem huic venisse, sed auditōrem (Cic. N. D. 1, 7, 17).

13. In urbe luxuries creatur; ex luxurie exsistat avaritiă, necesse est; ex avaritia erumpat audaciă; inde omnia scelĕra ac maleficia gignuntur (Cic. Amer. 27, 75).

14. Quoniam habes istum equum, aut ēmĕris, oportet, aut hereditate possideas, aut munere acceperis, aut domi tibi natus sit, aut si eorum nihil est, surripueris, necesse est; sed neque emisti, neque hereditate venit, neque donatus est, neque domi natus est; necesse est ergo, surripueris (Cic. Inv. 1, 45, 84).

15. Necesse est, multos timeat, quem multi timent (Laberius apud Sen. Ira 2, 11, 3=Diehl p. 159).

16. Animus, oportet, tuus se judĭcet divĭtem, non hominum sermo neque possessiones tuae, nihil sibi deesse putet, nihil curet amplius (Cic. Parad. 6, 1, 43).

17. Philosophiae servias, oportet, ut tibi contingat veră libertas (Sen. Ep. 8, 7).

18. Duobus ducibus unus resistas, oportet (Liv. 22, 39, 18).

19. Qui recūsat ferre casūs humanos, quibus omnes ex aequo sumus obnoxii, sive plebei sumus, sive reges, is e vita migret, oportet (Erasm. 1, 156).

20. Si mel cupis, apes feras, oportet (Erasm. 2, 180).

21. Qui bene audire vult, bene dicat, oportet (Perlet in commentario ad Ter. Andr. p. 169).

22. Fac, tantum incipias: sponte disertus eris (Ov. A. A. 1, 610).

23. Nec volo. me summis Fortună neque applĭcet imis,
Sed medium vitae tempĕret illă gradum.
Invidiă excelsos, inŏpes injuriă vexat:
Quam felix vivit quisquis utrāque caret
(Anth. p. 184).

24. Necesse est, multum in vita nostra casus possit (Sen. Ep. 71, 3).

25. Nec potest quisquam beate degere, qui se tantum intuetur, qui omnia ad utilitates suas convertit: alteri vivas, oportet, si vis tibi vivere (Sen. Ep. 48, 2).

26. Vim volumus exstingui: jus valeat, necesse est, id est, judicia, quibus omne jus continetur. Judicia displĭcent aut nullă sunt: vis dominetur, necesse est (Cic. Sest. 42, 92).

27. Quoniam pares virtutes sunt, recte facta, quoniam a virtutibus proficiscuntur, paria esse debent, itemque peccata, quoniam ex vitiis manant, sint aequalia, necesse est (Cic. Parad. 3, 1, 22).

28. Tu, fac, bono animo magnoque sis meque tibi in nulla re defuturum esse confīdas (Cic. Fam. 10, 29).

29. Amicus sum: eveniant, volo, tibi, quae optas (Pl. Persa 293).

30. Fac, animo magno fortique sis et, si turbidissimă sapienter ferebas, tranquilliora laete feras (Cic. Fam. 6, 14, 3).

31. Qui se metui volent, a quibus metuentur, eosdem metuant ipsi, necesse est (Cic. Off. 2, 7, 24).

32. Tu, velim, sic existimes, tibique persuadeas, omne perfugium bonorum in te (=Cassio) et Bruto esse positum, si, quod nolim, adversi quid evenerit (Cic. Fam. 12, 6, 2).

33. Nunc auctoritate et prudentiā tuā prospicias, oportet, ne inimici nostri sperent, se convalescere posse (Brutus in Cic. Fam. 11, 9, 1).

34. Imprīmis imitatione tui, fac, erudias: nullă enim erit hac praestantior disciplīnă (Cic. Fam. 1, 7, 11).

35. Omnes beatam vitam vivere volunt; qui beatam vitam vivere volet, philosophetur, oportet (Cic. fragm. IV, 1=p. 282 Klotz).

Дополнительные предложения с ne и ut при глаголах и выражениях боязни

900 ( 804-805)

1. Non enim jam metuo, ne tu illi suscenseas; illud vereor, ne tibi illum suscensēre aliquid suspicēre; quod abest longissime, mihi crede, Caesar (Cic. Dej. 13, 35).

2. Illud vereor, ne, ignōrans verum iter gloriae, gloriōsum putes, plus te unum posse, quam omnes, et metui a civibus tuis (Cic. Phil. 1, 14, 33).

3. Neque metuo. ne me spes fallat (Murĕtus Ep. 11=p. 17).

4. Ita, dum timent, ne aliquando cadant, semper jacent (Quint. 8, 5, 32).

5. Illud quidem minime verendum est, ne laborem studiorum pueri difficilius tolĕrent: neque enim ullă aetas minus fatigatur (Quint. 1, 12, 8).

6. Sāpiensne non timeat, ne patriă deleatur? non doleat, si delēta sit? (Cic. Acad. 2, 44, 135).

7. Vereor, ne a te rursus dissentiam (Cic. Leg. 3, 15, 33).

8. Interdum vereor, ne quibusdam bonis viris philosophiae nomen sit invīsum mirenturque, in ea tantum me opĕrae et temporis ponere (Cic. Off. 2, 1, 2).

9. Vereor, ne, dum minuere velim laborem, augeam (Cic. Leg. 1, 4, 12).

10. Non vereor, ne tuă virtus opinioni hominum non respondeat (Cic. Fam. 2, 5, 2).

11. Unum vereor, ne senatus Pompejum nolit dimittere (Cic. Att. 5, 18, 1).

12. Equĭdem illud molior, ut mihi Caesar concēdat, ut absim, quum aliquid in senatu contra Gnaeum agatur. Sed timeo, ne non impĕtrem (Cic. Att. 9, 6, 6).

13. Timeo, ne mihi in carcĕre habitandum sit (Cic. Agr. 2, 37, 101).

14. Putant aliqui, se animalia bruta esse, et illorum voces imitantur; aliqui vero, vasa testaceă se esse, putant et, ne frangantur, timent; et quidam ex iis cupiunt mortem, quidam vero rursus timent, ne moriantur (P. Aegineta, De melancholia et insania, 3, 14).

15. Quid faciet (homo imprŏbus), in deserto quo loco nactus, quem multo auro spoliare possit, imbecillum atque solum? Si negabit, se illi vitam erepturum et aurum ablaturum, nunquam ob eam causam negabit, quod id naturā turpe judicet, sed quod metuat, ne emānet (Cic. Leg. 1, 14, 41).

16. Non vereor, ne aut meae vitae modestiă parum valitura sit in postĕrum contra falsos rumōres, aut ne etiam ii, qui me non amant propter meam in Caesarem constantiam, non malint mei, quam sui, similes amicos habere (Cic. Fam. 11, 28, 8).

17. Metuo, ne artificium tuum tibi parum prosit (Cic. Fam. 7, 13, 2).

18. Num est pericŭlum, ne quis putet, in magna arte et gloriōsa turpe esse docere alios id, quod ipsi fuerit honestissimum discere? (Cic. Or. 42, 145).

19. Verendum est, ne brevi tempore fames in Urbe sit (Cic. Fam. 14, 14, 1).

20. Vereor, ne consolatio nullă possit veră reperiri (Cic. Fam. 6, 1, 3).

21. Vereor, ne imminuam summorum virorum gloriam (Cic. Phil. 2, 34, 86).

22. Ab eo ita saepe dissentio, ut jam verear, ne minuere amicitiam nostram videatur perpetuă dissensio (Cic. Phil. 10, 1, 2).

23. Veremur, ne discere nequeamus, quae a nobis alii didicerunt? (Veget. 3, 10=p. 91, 17).

24. Veremur, ne parum hic liber mellis et absinthii multum habere videatur, sitque salubrior studiis, quam dulcior (Quint. 3, 1, 5).

25. Nihil exstingui, nihil cadere debet eorum, in quibus vită beātă consistit. Nam, qui timebit, ne quid ex his deperdat, beatus esse, non poterit (Cic. Tusc. 5, 14, 40).

26. Periculum est, ne amittendae sint omnes hae provinciae, quibus vectigalia populi Romani continentur (Cic. Fam. 15, 1, 5).

27. Periculum est, ne (muliĕres) Sacrum montem, sicut quondam irātă plebs, aut Aventīnum capiant (Liv. 34, 7, 14).

28. Nec verebor, ne inutilis sit opĕră meă patriae (Sen. Contr. 1, 8=p. 134. 1).

29. Illud est pericŭlum, ne nimis facile victis ignoscendo plures ob id ipsum ad experiendam adversus nos fortunam belli incitemus (Liv. 31, 31, 16).

30. Metuo, ne uxor meă me extrūdat aedibus (Pl. Rud. 1046).

31. Metuo, ne hercle hodie maximum in malum cruciatumque insiliamus (Pl. Mil. 278).

32. Veremur, ut illius facta verbis consĕqui possimus (Ad Herenn. 3, 6, 11).

33. A. Tune, si te forte dolor aliquis pervellerit, exclamabis, ut mulier non constanter et sedate feres? - B. Fieri non potest: natură non patitur. - A. Pueri ferunt, gloriā ducti, ferunt pudōre alii, multi metu, et tamen veremur, ut hoc, quod a tam multis et quod tot locis perferatur. natură patiatur? (Cic. Tusc. 2, 20, 46).

34. O puer, ut sis vitalis, metuo (Hor. Sat. 2, 1, 60).

901 ( 804-805)

1. Quasi lupus esuriens, metui, ne in me faceret impĕtum (Pl. Cast. 912).

2. Videtisne, ut apud Homērum saepissime Nestor de virtutibus suis praedĭcet? Tertiam enim jam aetatem hominum vivebat. nec erat ei verendum, ne, veră praedĭcans de se, nimis videretur aut insŏlens aut loquax (Cic. Sen. 10, 31).

3. Marcellus sub adventum hostium intra muros se recepit, non castris metuens, sed ne prodendae urbis occasionem nimis multis daret (Liv. 23, 16, 3).

4. Cură incesserat patres, ne plebs tribunos militum ex plebe crearet (Liv. 4, 50, 7).

5. Timor Romae grandis fuit, ne itĕrum Galli Romam venirent (Eutrop. 5, 1).

6. Hannĭbal Carthagĭnem, patriam suam, metu, ne Romanis traderetur, reliquit (Eutrop. 4, 3).

7. Non fuit Juppiter metuendus, ne irātus nocēret, qui neque irasci solet neque nocere (Cic. Off. 3, 28, 103).

8. Coepit vereri, ne sibi irascerer; nec fallebatur: irascebar (Plin. Ep. 1, 5, 1)

9. Magnus multitudini timor est injectus, ne quă repentīnă vis in civitate exsisteret, quae libertatem opprimeret populi (Nep. 7, 3, 3).

902 ( 806-807)

1. Sed metuo, ne sero veniam, depugnato proelio (Pl. Men. 989).

2. Nonne verendum est, ne philosophiam falsā gloriā exornes? Quod est enim majus argumentum. nihil eam prodesse, quam quosdam perfectos philosŏphos turpiter vivere? (Cic. Tusc. 2, 5, 12).

3. Lyso noster, vereor, ne neglegentior sit: primum, quia omnes Graeci, - deinde, quod, quum a me litteras accepisset, mihi nullas remisit (Cic. Fam. 16, 4, 2).

4. Vereor, ne natură, quum corpora nobis infirma dedisset iisque et morbos insanabĭles et dolores intolerabĭles adjunxisset, animos quoque dederit, et corporum doloribus congruentes, et separātim suis angoribus et molestiis implicatos (Cic. Tusc. 5, 1, 3).

5. Metuo, ne nimis stulte fecerim (Diehl p. 94).

6. Metuo, ne id consilii ceperimus, quod non facile explicare possīmus (Cic. Fam. 14, 12).

7. Scio, plura inventuros adhuc, qui legere antiquos studiosius volent, sed, ne haec quoque excesserint modum, vereor (Quint. 3, 6, 62).

8. Modo dicebam tibi, in conspectu me esse senectutis; jam vereor, ne senectutem post me reliquerim: aliud, jam his annis, certe huic corpori, vocabŭlum convĕnit (Sen. Ep. 26, 1).

9. Vereor, ne, sic cunctantibus nobis, Hannibăli ac Poenis totiens Romam servaverint majores nostri (Liv. 22, 14, 10).

10. Oppidani, pavidi, ne jam facta viă esset in urbem, fossam intra murum ducere instituunt (Liv. 38, 7, 7).

Дополнительные предложения с ne, quominus, quin при глаголах и выражениях препятствия

903 ( 809-811)

1. Impĕdit iră animum, ne possit cernere verum (Dion. Cato 2, 4).

2. Non deterret sapientem mors, quominus in omne tempus reipublicae suisque consŭlat (Cic. Tusc. 1, 38, 91).

3. Cetĕris naturis multă externă, quominus perficiantur, possunt obsistere, universam autem naturam nullă res potest impedire (Cic. N. D. 2, 13, 35).

4. Id neque feci adhuc nec mihi tamen, ne faciam, interdictum puto (Cic. Fin. 1, 3, 7).

5. Impedior verecundiā ne te pluribus verbis rogem (Cic. Fam. 13, 2).

6. Quemadmŏdum, theātrum ut commūne sit, recte tamen dici potest, ejus esse eum locum. quem quisque occupārit, sic in urbe mundove communi non adversatur jus, quominus suum quidque cujusque sit (Cic. Fin. 3, 20, 67).

7. Serpentes et dracōnes ad fontes custodiam agere existimantur, homines ne inde hauriant, prohibentes (Doering, Eclogae Ovidianae, p. 96).

8. Neque te impedio, quominus susceptum negotium pro tuā fide et diligentiā ex voluntate Caesaris, qui tibi rem magnam difficilemque commisit, gerere possis (Cic. Fam. 13, 5. 1).

9. Non tantum affectĭbus impedīmur. quominus probanda faciamus, sed imperitiā inveniendi, quid quaeque res exigat (Sen. Ep. 94, 32).

10. Si promissă facit sapientem barbă, quid obstat,
Barbātus possit quin caper esse Plato?
(Bell. 146).

11. Nunquam, hercle, deterrebor, quin viderim id, quod viderim (Plaut. Mil. 369).

904 ( 809-811)

1. Pythagorēis interdictum putatur, ne fabā vescerentur (Cic. Div. 1, 30, 62).

2. Nec vero Isocrăti, quominus haberetur summus orator, offecit, quod infirmitate vocis, ne in publico diceret, impediebatur (Plin. Ep. 6, 29, 6).

3. Attĭcus, quamdiu Athēnis affuit, ne quă sibi statuă poneretur, restitit; absens prohibere non potuit (Nep. 25, 3, 2).

4. Patres conscripti legatos in Bithyniam miserunt, qui ab rege peterent, ne inimicissimum suum (=Hannibălem) secum haberet sibique dederet. His Prusiă negare ausus non est illud recusavit, ne id a se fieri postularent, quod adversus jus hospitii esset (Nep. 23, 12, 2-3).

5. Non eă res me deterruit. quominus litteras ad te mitterem, quod tu ad me nullas miseras, sed quia, nec quid suaderem, nec quid consolationis afferrem in tantis malis, reperiebam (Cic. Fam. 6, 22, 1).

6. Si te dolor aliqui corporis aut infirmitas valetudinis tuae tenuit, quominus ad ludos venires, fortunae magis tribuo, quam sapientiae tuae; sin haec, quae ceteri mirantur, contemnenda duxisti et, quum per valetudinem posses, venire tamen noluisti, utrumque laetor, et sine dolore corporis te fuisse et animo valuisse, quum eă, quae sine causa mirantur alii, neglexeris (Cic. Fam. 7, 1, 1).

7. Hiĕmem credo adhuc prohibuisse, quominus de te certum haberemus, quid ageres maximeque ubi esses (Cic. Fam. 12, 5. 1).

8. Hanno neque interclūdi ab Agrigento, nec, quin erumperet, ubi vellet, prohiberi poterat (Liv. 26, 40, 4).

Дополнительные предложения с quin при отрицательных выражениях

905 ( 813-815)

1. Mihi dubium non est, quin hoc tempore bono viro Romae esse miserrimum sit (Cic. Fam. 6, 1, 1).

2. An vero dubitatis, judices, quin istas inimicitias istae gentes omnes et habeant et gerant cum populi Romani nomine? (Cic. Font. 15, 33 (11, 23).

3. Habes somnum imaginem mortis eamque cotidie induis, et dubitas, quin sensus in morte nullus sit, quum in ejus simulācro videas esse nullum sensum (Cic. Tusc. 1, 38, 92).

4. Illi non dubitant, quin eă veră sint, quae defendunt (Cic. Acad. 2, 3, 8).

5. Homines, etiam quum tacĭti optant quid aut vovent, non dubitant. quin di illud exaudiant (Cic. Div. 1, 57, 129).

6. Dubitandum non est, quin nunquam possit utilitas cum honestate contendere (Cic. Off. 3, 3, 11).

7. Non est dubium, quin beneficium sit etiam invīto prodesse, sicut non dedit beneficium, qui invitus profuit (Sen. Benef. 5, 20, 1).

8. Tantus est innātus in nobis cognitionis amor et scientiae, ut nemo dubitare possit, quin ad eas res hominum natură, nullo emolumento invitată, rapiatur (Cic. Fin. 5, 18, 48).

9. Quis dubitet, quin in virtute divitiae sint? (Cic. Parad. 6, 2, 48).

10. Illud, cave, dubites, quin ego omnia faciam, quae interesse tuā aut etiam velle te existimem, si ullo modo facere possim (Cic. Fam. 5, 20, 6).

11. Negant (omnes) se dubitare, quin tu, meis praeceptis et consiliis obtempĕrans, praestantissimum te civem et singulārem consulem praebeas (Cic. Fam. 9, 14, 1).

12. Quis dubitare potest, quin deorum immortalium munus sit, quod vivimus, philosophiae - quod bene vivimus? (Sen. Ep. 90, 1).

13. Id quidem non dubium, quin omnia, quae mala putentur, sint improvīsa graviora (Cic. Tusc. 3, 14, 30).

14. Quis dubitet, quin belli duces ex hac una civitate praestantissimos paene innumerabiles, in dicendo autem excellentes vix paucos proferre possīmus (Cic. De or. 1, 2, 7).

15. Nec est dubium, quin is, qui liberālis benignusve dicitur, officium, non fructum sequatur (Cic. Leg. 1, 18, 48).

16. Numquid dubitas, quin beată vită summum bonum sit? (Sen. Ep. 85, 20).

17. Nec dubito, quin tu plus provideas (Cic. Fam. 11, 18, 2).

906 ( 813-815)

1. Quis unquam dubitavit, quin in republica nostra primas (partes) eloquentiă tenuerit semper, secundas-juris scientiă? (Cic. Or. 41, 141).

2. Non hercŭle, Scipio, dubito, quin tibi ingenio praestiterit nemo (Cic. Rep. 1, 23, 37).

3. Dubitari non potest, quin Socrăti nihil sit visum sciri posse (Cic. Acad. 2, 23, 74).

4. Non dubium est, quin major adhibita vis ei sit, cujus animus sit perturbatus, quam illi, cujus corpus vulneratum sit (Cic. Caecin. 15, 42).

5. Servium discessisse Athēnis, moleste tuli: non enim dubito, quin magnae tibi levationi solitus sit esse cotidianus congressus et sermo quum familiarissimi hominis, tum optimi et prudentissimi viri (Cic. Fam. 6, 4, 5).

6. Nec dubito, quin habuerit vim magnam semper oratio (Cic. Brut. 10, 39).

7. Num quis poterit dubitare, quin propter improbitatem tuam tam magnos quaestūs feceris, propter magnitudĭnem quaestūs imprŏbus esse volueris? (Cic. Verr. 3, 46, 111).

8. Non dubito, quin admiratus sis (Cic. Lig. 6, 17).

907 ( 813-815)

1. Audiebam, Pythagŏram Pythagorēosque nunquam dubitasse, quin ex universa mente divīna delibatos animos haberemus (Cic. Sen. 21, 78).

2. Nec, mehercŭle, unquam mihi dubium fuit, quin a te diligĕrer (Cic. Att. 16, 16 D).

908 ( 813-815)

1. Noli dubitare, mi Tiro, quin te sublevaturus sim (Cic. Fam. 16, 21, 7).

2. Jusjurandum, patri datum, usque ad hanc aetatem ita conservavi, ut nemini dubium esse debeat, quin reliquo tempore eādem mente sim futurus (Nep. 23, 2, 5).

3. Non dubito, quin probaturus sim vobis defensionem meam, si id memineritis, insidiatōrem interfĭci jure posse (Cic. Mil. 4, 11).

4. Dux ille Graeciae (=Agamemnon) nusquam optat, ut Ajācis similes habeat decem, at ut Nestŏris; quod si sibi acciderit, non dubitat, quin brevi sit Trojă peritura (Cic. Sen. 10, 31).

5. Illud non dubito, quin, si te meă summă erga te studia parum mihi adjunxerint, respublică nos inter nos conciliatura conjuncturaque sit (Cic. Fam. 5, 7, 2).

6. Non fuerat mihi dubium, quin te Tarenti aut Brundisii visurus essem (Cic. Att. 3, 6).

7. Non dubitabat Minucius, quin iste (=Verres) illo die rem illam quaesiturus non esset (Cic. Verr. 2, 29, 72).

8. Libentissime legi tuas litteras, in quibus jucundissimum mihi fuit, quod cognovi. meas tibi redditas esse. Non enim dubitabam, quin eas libenter lecturus esses, verebar, ut redderentur (Cic. Fam. 12, 19, 1).

909 ( 816)

1. Pelopĭdas non dubitavit, simŭlac conspexit hostem, confligĕre (Nep. 16, 5, 3).

2. Non dubitabo gravissimis verbis ejus consilium reprehendĕre (Cic. Lig. 8, 23).

3. Sic ab Epicūro sapiens semper beatus inducitur: finītas habet cupiditates, neglĕgit mortem, de dis immortalibus sine ullo metu veră sentit, non dubitat. si ita melius sit, migrare de vita (Cic. Fin. 1, 19, 62).

4. Homo mitissimus non dubitat P. Lentŭlum aeternis tenĕbris vinculisque mandare (Cic. Cat. 4, 5, 10).

5. Cetĕros non dubitabo primum inertiae condemnare, post etiam impudentiae (Cic. De or. 1, 38, 172).

6. Si in eos, quos speramus nobis profuturos, non dubitamus officia conferre, quales in eos esse debemus, qui jam profuerunt? (Cic. Off. 1, 15, 48).

7. Quum dies et noctes omnia nos undĭque fata circumstent, non est, viri, minimeque Romani, dubĭtare eum spirĭtum, quem naturae debeat, patriae reddere (Cic. Phil. 10, 10, 20).

8. Perterritum hostem vides: quid dubitas uti temporis opportunitate? (Caes. B. C. 2, 34, 4).

9. Lamiă nullum periculum pro me adire dubitavit (Cic. Fam. 12, 29, 1).

10. Quum tuam erga me benevolentiam expertus essem, non dubitavi a te petere, quod mihi petendum esset (Cic. Fam. 13, 8, 1).

11. Hortensius non dubitavit, quin innocentiam P. Sullae defenderet (Cic. Sulla 2, 4).

12. Dubitatis, Quirītes, quin hoc tantum boni, quod vobis ab dis immortalibus oblatum et datum est, in rempublicam conservandam atque amplificandam conferatis? (Cic. Pomp. 16, 49).

13. Nolite dubitare, quin huic uni (=Pompejo) credatis omnia (Cic. Pomp. 23, 68).

14. Dubitabitis, judices, quin ab hoc ignotissimo Phryge nobilissimum civem vindicetis? (Cic. Flacc. 17, 40).

910 ( 789, 817)

1. An dubitamus, quin, nefario facinore admisso, Romani jam ad nos interficiendos concurrant? (Caes. B. G. 7, 38, 6).

2. Non possum dubitare, quin si, quum vastatam Siciliam, relictos agros cognoverit, statuat, fieri non posse, ut de isto non severissime judicetur (Cic. Verr. 3, 62, 144).

3. Non debeo dubitare, judices, quin, si quā ad vos causă ejusmŏdi delata sit, etiamsi eum oderitis, etiamsi invīti absoluturi sitis, tamen absolvatis et religioni potius vestrae, quam odio, pareatis (Cic. Cluent. 58, 158).

4. Quis dubitat, quin, in aeternum urbe condĭtā, in immensum crescente, nova imperia, sacerdotia, jura gentium hominumque instituantur? (Liv. 4, 4, 4).

5. Neque republicā exterminātā mihi locum in hac urbe esse duxi, nec, si illa restitueretur, dubitavi, quin me secum ipsă reduceret (Cic. Post red. ad Quir. 6, 14).

6. An ego dubitarem, quin Lentŭlus me ad salutem reduceret? (Cic. Post red. ad Quir. 6. 14).

7. Nullă dubitatio fuit, quin omnes tribus legem abrogarent (Liv. 34, 8, 3).

8. Non dubito, quin offensionem neglegentiae vitare atque effugere non possim (Cic. Verr. 1, 40. 103).

9. Vēnit Romam Ligur: non dubitabat, quin, si ipse Verrem convenisset, commovere hominem posset (Cic. Verr. 1, 48, 126).

911 ( 817)

1. Ego vix teneor, quin accurram (Cic. Fam. 16, 24, 2).

2. Prorsus nihil abest, quin sim miserrimus (Cic. Att. 11, 15, 3).

3. Facere non possum, quin in merita tua tibi gratias agam (Cic. Fam. 10, 24, 1).

4. Ego vero istos otii, concordiae, legum, judiciorum, libertatis inimicos, tantum abest, ut ornem, ut effĭci non possit, quin eos tam oderim, quam rempublicam diligo (Cic. Phil. 11, 14, 36).

5. Nos, quoniam contra omnes dicere, qui scire sibi videntur, solemus, non possumus, quin alii a nobis dissentiant, recusare (Cic. Acad. 2, 3, 7).

6. Retineri nequeo, quin dicam (Plaut. Trin. 641).

7. Vix temperavere animis, quin extemplo impĕtum facerent (Liv. 5, 45, 7).

8. Spartanorum juventus, senum virtute et gloriā incensă, teneri non potuit, quin ex continenti acie decertaret (Justin. 6, 7, 10).

9. Nullum adhuc intermisi diem, quin aliquid ad te litterarum darem (Cic. Att. 7, 15, 1).

10. Rex quoque in periculo fuit: nam, ruente saucio equo, praeceps ad terram datus, haud multum afuit, quin jacens opprimeretur (Liv. 31, 37, 9).

11. Ego nihil praetermisi, quin Pompejum a Caesaris conjunctione avocarem (Cic. Phil. 2, 10, 23).

12. Germani retineri non potuerunt, quin in nostros tela conicerent (Caes. B. G. 1, 47, 2).

13. Vergilii ac Titi Livii scripta et imagines, paulum afuit, quin ex omnibus bibliothecis amovēret Caligŭlă (Suet. Calig. 34, 2).

14. Non multum afuit, quin a Bructĕro quodam occideretur Tiberius (Suet. Tib. 19).

15. Infestă contio vix inhiberi potuit, quin protĭnus suo more saxa in Polemŏnem jacĕret (Curt. 7, 2, 1).

16. Nec se tenuit, quin contra suum doctorem librum etiam ederet (Cic. Acad. 2, 4, 12).

17. Ut M. Bruti litteras accepisti, ne minimam quidem moram interposuisti, quin quam primum maximo gaudio et gratulatione frueremur (Cic. Phil. 10, 1, 1).

912 ( 819)

1. Nihil est, quod sensum habeat, quin id intereat (Cic. N. D. 3, 13, 34).

2. Cleanthes negat, ullum esse cibum tam gravem, quin is die et nocte concoquatur (Cic. N. D. 2, 9, 24).

3. Nunquam tam male est Sicŭlis, quin aliquid facēte et commŏde dicant (Cic. Verr. 4, 43, 95).

4. Urbes maritĭmae non solum multis pericŭlis opposĭtae sunt, sed etiam caecis. Nam terrā continens adventus hostium non modo exspectatos, sed etiam repentīnos multis indiciis ante denuntiat. Neque vero quisquam potest hostis advolare terrā, quin eum non modo adesse, sed etiam, quis et undē sit, scire possīmus (Cic. Rep. 2, 3, 6).

5. Famă non temĕre nasci solet, quin subsit aliquid (Ad Herenn. 2, 8, 12).

6. Neminem convēni, quin omnes mihi maximas gratias agant (Cic. Fam. 9, 14, 1).

7. Hospes nullus tam in amici hospitium deverti potest, quin, ubi triduum continuum fuerit, jam odiōsus sit (Plaut. Mil. 741).

8. Nunquam tam mane egredior neque tam vespĕri domum revertor, quin te in fundo conspĭcer fodĕre aut arare aut aliquid ferre (Ter. Heaut. 67).

9. Timoleontem mater post fratris caedem neque domum ad se admisit, neque aspexit, quin eum fratricīdam compellaret (Nep. 20, 1, 5).

10. Non, mehercŭle, unquam apud judices dolorem aut misericordiam aut invidiam aut odium dicendo excitare volui, quin ipse his ipsis sensibus permovērer (Cic. De or. 2, 45, 189).

11. Nihil homini tam prospĕrum datum, quin ei tamen admixtum sit aliquid difficultatis, ut etiam in amplissima quaque laetitia subsit quaepiam vel parvă quaerimoniă, conjugatione quadam mellis et fellis (Apul. Florida, c. 18 = p. 127 Nisard).

← Предыдущий раздел: Предложения цели  |  Оглавление  |  Следующий раздел: Предложения следствия →