Артефакт.lib.ru
Сайт Андрея Пискунова Хостинг Lib.Ru

← Предыдущий раздел: ATTRACTIO MODI В ПРИДАТОЧНЫХ ПРЕДЛОЖЕНИЯХ  |  Оглавление

Excerpta ex scriptoribus Latinis

Практическая часть  |  Теоретическая часть

EXCERPTA

1258

ACUTE DICTA

1. Samiorum legati, auxilium orantes, longa oratione usi erant. Responderunt Lacedaemonii: 'Prima sumus obliti, postrema non intelleximus, quia prima non meminimus'

2. Demōnax, quum videret quendam veste magnifica gloriantem, prehensa veste, 'Atqui', inquit, 'hac ante te ovis gestabat, et tamen ovis erat'.

3. Accessit ad Aristippum philosophum pater familias quidam rogavitque, ut filium suum susciperet erudiendum. Quum ille pro mercede petisset quingentas drachmas; pater, deterritus pretio, quod avaro rudique homini nimium videbatur, 'Tanti', inquit 'emere mancipium possum'. Tum philosophus: 'Eme', inquit, 'jam habebis duo' (Diog. Laert. 2, 8, 72).

4. Zeno servum, in furto deprehensum, caedi jussit; quumque is se ita excusaret, ut diceret, fatum sibi fuisse furari, 'Etiam caedi', inquit.

5. Quum Alexander Magnus postulasset, ut se Lacedaemonii in deorum numerum referrent, Damis, rex eorum, 'Age', inquit, 'quoniam Alexander deus esse vult, esto'.

6. Socrati, eunti publica via, improbus quispiam colaphum impegit. Quum id tacitus ferret Socrates, amici quidam hortati sunt ad ultionem. At ille, 'Quid percussori faciam?' inquit. 'Voca', inquiunt, 'in jus'. 'Ridiculum', inquit, 'si me asinus calcibus percussisset, num illum, vobis auctoribus, in jus traxissem?' (Erasm. 2, p. 148).

7. Stratonicus, in ludo (=schola) suo quum haberet pictas Musas novem, Apollinem unum, discipulos autem duo, interrogatus a quodam, quot haberet discipulos, 'Cum dis', inquit, 'duodecim' (Erasm. ex Athenaeo 8, 41).

8. Proculejus quum filium suum moneret et hortaretur, audacter ex bonis ipsius sumptus faceret, quas in res vellet atque opus esset, nec tum denique speraret libertatem licentiamque utendi futuram, quum pater decessisset, cui, vivo patre promisce omnia licerent - filius respondit, non esse opus saepe eadem oratione moneri, nec se patris mortem exspectare. Cui Proculejus pater subjecit: 'Immo oro', inquit, 'meam mortem, exspectes, nec properes moliri, ut velocius moriar' (Rutilius Lupus, 1. 5=p. 5, 19 Halm).

9. Dicebat Antisthĕnes, satius esse cum paucis viris bonis dissentire ab omnibus malis, quam cum multis dissentire a paucis bonis (Diogenes Laertius, 6, 12).

10. Dicebat Cato Major, majorem laudem esse boni mariti, quam magni senatoris, et Socratem sibi propterea maximae admirationi esse quod perpetuo placide vixisset cum uxore morosa (Plutarchus Cato Major, 20=p. 415, 29 Didot).

11. Sicŭlo, quum familiaris quidam quereretur, quod diceret, uxorem suam suspendisse se de ficu, 'Amabo te', inquit, 'da mihi ex ea arbore, quos seram, surculos' (Cic. De or. 2, 69, 278).

12. Apelles, pictor illius temporis clarissimus, Alexandrum pinxerat vehentem equo. Quam imaginem ille contemplatus minus laudavit, quam par erat. Quum autem equus adductus picto equo adhinniret, quasi verus esset, Apelles: 'Equus tuus', inquit, 'rex, pingendi peritior, quam tu, esse videtur'.

13. Eleganter Alexandro illi Magno quidam comprehensus pirata respondit. Nam, quum ille hominem interrogasset, quo jure maria infesta redderet, ille: 'Eodem', inquit, 'quo tu orbem terrarum. Sed, quia id ego exiguo navigio facio, latro vocor; tu, quia magna classe et exercitu, imperator' (Augustinus Civ. 4, 4).

14. Intraverat olim Romam quidam provincialis, simillimus Augusto Caesari et in se omnium ora converterat. Augustus perduci ad se hominem jussit, visumque hoc modo interrogavit: 'Dic mihi, adulescens, fuit aliquando mater tua Romae?' Negavit ille nec contentus adjecit: 'Sed pater meus saepe' (Macrobius, 2, 4. 20).

15. Augustus quendam praefectura equitum submotum et insuper salarium postulantem dicentemque: 'Non lucri causa hoc mihi ut detur rogo, sed ut judicio tuo munus videar impetrasse et ita officium deposuisse', hoc dicto repercussit: 'Tu, te accepisse, apud omnes affirma, et ego, dedisse me, non negabo' (Macrob. 2, 4. 5).

16. Augustus Herennium, deditum vitiis juvenem, castris excedere jussit, quumque ille, ignominiam reditus sui deplorans, dixisset: 'Quomodo ad patrias sedes revertar? Quid patri meo dicam?' - 'Dic', inquit, 'me tibi displicuisse' (Macrob. 2, 4. 6).

17. Quum laesisset testis Silus Pisōnem, quod, se in eum audisse, dixisset, 'Potest fieri', inquit Crassus, 'Sile, ut is, unde te audisse dicis, iratus dixerit'. Annuit Silus. 'Potest etiam, ut tu non recte intellexeris'. Id quoque toto capite annuit. 'Potest etiam', inquit, 'ut omnino, quod te audisse dicis, nunquam audieris'. Hoc ita praeter exspectationem accidit, ut testem omnium risus obrueret (Cic. De or. 2, 70, 285).

18. Xenocrătis philosophi responsum quam laudabile! Quum maledico quorundam sermoni summo silentio interesset, uno ex his quaerente, cur solus linguam suam cohiberet, 'Quia dixisse me', inquit, 'aliquando paenituit, tacuisse nunquam' (Val. Max. 7, 2, ext. 6).

19. Q. Caecilius Metellus Macedonicus, quum omnia proprio et subito consilio ageret, amico cuidam, quid acturus esset, interroganti, 'Tunicam', inquit, 'meam exurerem, si, eam consilium meum scire, existimarem' (Aur. Vict. De vir. ill. 61).

20. Zeno inepta et nihil ad rem pertinentia loquenti adolescentulo: 'Idcirco', inquit, 'aures habemus duas et os unum, ut plura audiamus, loquamur pauciora'. - Idem interrogantibus legatis Ptolemaei regis, quid de se renuntiari regi vellet, 'Senem', inquit, 'renuntiate, vidisse vos Athenis, qui inter pocula silere sciat' (Diog. Laert. 7, 23).

21. Romulum regem dicunt, ad cenam vocatum, ibi non multum bibisse, quia postridie negotium haberet. Ei dicunt: 'Romule, si istud omnes homines faciant, vinum vilius sit'. His respondit: 'Immo vero carum, si, quantum quisque volet, bibat: nam ego bibi, quantum volui' (Gall. 11, 14).

22. Orator quidam malus, quum in epilogo misericordiam movisse se, putaret, postquam assedit, rogavit Catŭlum, videreturne misericordiam movisse. 'Ac magnam quidem', inquit: 'hominem enim nullum puto esse tam durum, cui non oratio tua misericordia digna visa sit' (Cic. De or. 2, 69, 278).

23. Sicŭlus quidam, cui praetor patronum causae dabat hospitem suum, hominem nobilem, sed admodum stultum: 'Quaeso', inquit, 'praetor, adversario meo da istum patronum, deinde mihi neminem dederis' (Cic. De or. 2, 69, 280).

24. Praeclare Anaxagŏras, qui, quum Lampsăci moreretur, quaerentibus amicis, velletne Clazomĕnas in patriam, si quid accidisset, auferri, 'Nihil necesse est', inquit, 'undique enim ad infĕros tantundem viae est' (Cic. Tusc. 1, 43, 104).

1259

DIOGENIS DICTA ET FACTA

1. Diogĕnes, quum vidisset puerum cava manu bibentem aquam, fregit protinus exemptum e perula calicem, hac objurgatione sui: 'Quam diu, homo, stultus, supervacuas sarcinas habui!' (Sen. Ep. 90, 14).

2. Diogenes interroganti cuidam, quo pacto maxime posset ulcisci inimicum: 'Si te ipsum', inquit, 'quam maxime probum et honestum virum praestiteris' (Erasm. 2, p. 148).

3. Diogenes, aliquando Myndum, in urbem Cariae, profectus, quum videret portas amplas ac magnifice exstructas, urbem autem exiguam: 'Claudite', inquit, 'cives Myndii, portas, ne urbs vestra egrediatur' (Diog. Laert. 6, 2, 57).

4. Sophistes quidam, ostentaturus apud Diogenem acumen ingenii, ita ratiocinatus est: 'Quod ego sum, tu non es'. Quum annuisset Diogenes, ille: 'Ego', inquit, 'homo sum, tu ergo non es'. Tum Diogenes: 'Si a me', inquit, 'inceperis, rectius collegeris'.

5. Diogenes, muribus ad mensam subrepentibus, 'En', inquit, 'Diogenes quoque parasitos alit'.

6. Diogeni servus unicus fugit nec, eum reducere, quum monstraretur, tanti putavit. 'Turpe est', inquit, 'Manem sine Diogene posse vivere, Diogenem sine Mane non posse' (Sen. Tranq. 8, 7).

7. Diogenes, quum videret Dioxippum, Olympico certamine victorem, qui Athenas curru invehebatur, a muliere formosa, pompam spectante, oculos non posse avellere, sed rejecto retro vultu, eam intueri, 'Videte', inquit, 'athletam, quem puella obtorto collo trahit' (Plutarchus, De curiositate, 12=p. 680, 40 Didot).

8. Aliquando, quum populus e theatro egrederetur, Diogenes, adversus exeuntes nitens, ingrediebatur. Interrogatus, qua de causa id faceret, 'Hoc', inquit, 'in omni vita facere studeo' (Diog. Laert. 6, 64).

9. Diogenes, omnibus modis se ad laborum tolerantiam exercens, hieme statuas, nive perfusas, complectebatur, aestate sese in fervida arena volutabat Quumque Laco quidam, Diogenem videns statuam aëneam amplecti, quum esset acre frigus, ex eo quaereret, num rigeret, - neganti, 'Quid ergo', inquit, 'magnum facis?' (Diog. Laert. 6, 23. Plutarchus, Apophthegmata Laconica=p. 287, 32 Didot).

10. Diogĕnes Cynicus projĭci se jussit inhumatum. Tum amici: 'Volucribusne et feris?' 'Minime vero', inquit, 'sed bacillum propter me, quo adigam, ponitote'. 'Qui (=quomŏdo) poteris?' illi: 'non enim senties'. 'Quid igitur mihi ferarum laniatus oberit, nihil sentienti?' (Cic. Tusc. 1, 43, 104).

1260

DE XANTHIPPE

1. Xanthippe, Socratis philosophi uxor, morosa admodum fuisse fertur et jurgiosa. Hanc ejus intemperiem Alcibiades demiratus interrogavit Socratem, quaenam ratio esset, cur mulierem tam acerbam domo non exigeret. 'Quoniam, inquit Socrates, quum illam domi perpetior, insuesco ceterorum quoque hominum petulantiam et injuriam facilius ferre' (Gell. 1, 17, 1).

2. Quum Socrates Xanthippen diu rixantem tulisset ac tandem fessus consedisset ante fores, illa, magis irritata quiete viri, de fenestra perfudit eum immunda aqua. Ridentibus qui praeteribant, Socrates: 'Non dicebam', inquit, 'tantum tonitru secuturam esse pluviam?' (Diog. Laert. 2, 5, 16, 36; Sen. Ira 2, 5).

3. Socrates a palaestra secum duxit ad cenam Euthydemum. Accurrit Xanthippe irata et, factis conviciis, mensam ad extremum subvertit. Quod quum moleste ferret Euthydemus ac surrexisset abiturus, Socrates: 'Nonne', inquit, 'nuper, quum apud te essem, gallina involavit idemque fecit? Num ego indignatus sum?' (Plutarchus, De cohibenda ira, 13=p. 559, 45 Didot).

1261

P. PISO, ORATOR ET SERVUS

Pupius Piso, orator Romanus, servis praeceperat, ut tantum ad interrogata responderent neve quicquam praeterea dicerent. Evenit, ut Clodium ad cenam invitari juberet. Hora cenae instabat; aderant ceteri convivae omnes; solus Clodius exspectabatur. Piso servum, qui solebat convivas vocare, aliquoties emisit, ut videret, veniretne. Quum tandem jam desperaretur ejus adventus, Piso servo: 'Dic', inquit, 'num non invitasti Clodium?' - 'Invitavi' respondit ille. - 'Cur ergo non venit?' 'Quia venturum se negavit'. - Tum Piso: 'Cur id non statim dixisti?' Respondit servus: 'Quia non sum a te interrogatus' (Plutarchus, De garrulitate 18=p. 619 Didot).

1262

DEMOSTHENIS AD JUDICES ASTUTIA

1. Demosthĕnes, causam orans, quum judices parum attentos videret, 'Paulisper', inquit, 'aures mihi praebete: rem vobis novam et jucundam narrabo'. Quum aures arrexissent, 'Juvenis', inquit, 'quispiam asinum conduxerat, quo Athenis Megăram profecturus uteretur. In itinere, quum sol flagraret, esset umbraculum, deposuit clitellas et sub asino consedit, cujus umbra tegeretur. Id vero agāso vetabat, clamans, asinum locatum esse, non umbram asini. Alter quum contra contenderet, tandem in jus ambulant'. Haec locutus, Demosthenes, ubi homines diligenter audientes vidit, abiit. Tu revocatus a judicibus rogatusque, ut reliquam fabulam narraret 'Quid?' inquit, 'Ergo de asini umbra audire libet; causam hominis de vita periclitantis, non audietis?'

2. Demosthenis astutia mirifice cuidam aniculae succursum est quae pecuniam a duobus hospitibus acceperat ea condicione, ut illam simul utrique redderet. Quorum alter, interjecto tempore, tanquam mortuo socio, squalore obsitus, deceptae omnes nummos abstŭlit. Supervenit deinde alter et depositum petere coepit. Haerebat misera et in maxima et pecuniae et defensionis penuria jam de laqueo et suspendio cogitabat. Sed opportune Demosthenes ei patronus adfuit. Qui ut in advocationem venit: 'Mulier', inquit, 'parata est fidem solvere; sed, nisi socium adduxeris, id facere non potest, quoniam, ut ipse vociferaris, haec dicta est lex, ne pecunia alteri sine altero numeraretur' (Val. Max. 7 3, Ext. 5).

1263

Nasīca, quum ad poëtam Ennium venisset eique, ab ostio quaerenti Ennium, ancilla dixisset, domi non esse, sensit, illam domini jussu dixisse et illum intus esse. Paucis post diebus, quum ad Nasīcam venisset Ennius et eum ad januam quaereret, exclamat Nasica, te domi non esse. Tum Ennius ei: 'Quid? ego non cognosco vocem tuam?' Hic Nasica: 'Homo es impudens. Ego quum te quaererem, ancillae tuae credidi. te domi non esse, tu mihi non credis ipsi?' (Cic. De or. 2, 68, 276).

1264

Decreto Athenienses caverant, ut, qui Megarensis civis esset, si Athenas pedem intulisset, ea res ei homini capitalis esset. Tum Euclīdes Megarensis, qui ante id decretum et esse: Athenis et audire Socratem consueverat, postquam id decretum cognovit, sub noctem, tunica longa muliebri inductus et pallio versicolore amictus, e domo sua Megaris Athenas ad Socratem commeabat, ut vel noctis aliquo tempore consiliorum sermonumque ejus fieret particeps, rursusque sub lucem milia passuum paulo amplius viginti, eadem veste illa tectus, redibat (Gell. 7, 10).

1265

Quum Socrati discipuli pro suis quisque facultatibus multa offerrent, Aeschĭnes, pauper auditor: 'Nihil, inquit, dignum te, quod dare tibi possim, invenio et, hoc uno modo pauperem me esse, sentio. Itaque dono tibi, quod unum habeo, me ipsum. Hoc munus, qualecunque est, boni consule, cogitaque alios, quum multum tibi darent, plus sibi reliquisse'. Cui Socrates: 'Quidni tu', inquit, 'mihi magnum munus dederis, nisi forte te parvi aestimas? Erit igitur mihi curae, ut te meliorem tibi reddam, quam accepi'. Vicit Aeschines hoc munere omnem juvenum opulentorum munificentiam (Sen. Benef. 1, 8, 1).

1266

DE ALEXANDRO ET ASINARIO

Alexander, Macedonum rex, quum, consulto oraculo, monitus esset, ut eum, qui sibi, porta egresso, primus occurisset, interfici juberet, asinarium, forte sibi ante omnes obviam factum, ad mortem abripi imperavit. Quaerente eo, cur se innocentem capitali supplicio afficeret, ad excusandum factum suum oraculi praeceptum rettulit. Tum asinarius, 'Si ita est', inquit, 'rex, alium deus huic morti destinavit: nam asellus, quem ego ante me agebam, prior tibi occurrit'. Delectatus Alexander et illius tam callido dicto, et quod ab errore ipse revocatus erat, asinum pro homine occidit (Val. Max. 7, 3, ext. 1).

1267

Quum, parta Actiaca victoria, Romam reverteretur Augustus, occurrit ei inter gratulantes opifex quidam, corvum tenens, quem instituerat haec dicere: 'Ave, Caesar, victor imperator' Miratus Caesar officiosam avem, viginti milibus nummorum emit. Socius opificis, ad quem nihil ex illa liberalitate pervenerat, affirmavit Caesari, habere illum et alium corvum, quem ut afferre cogeretur rogavit. Allatus, verba quae didicerat, expressit: 'Ave, victor imperator, Antoni!' Nihil propterea exasperatus Augustus, satis duxit jubere corvorum doctorem dividere acceptum munus cum contubernali. Salutatus similiter et a psittaco et a pica, eos quoque emi jussit. Exemplum sutorem pauperem sollicitavit, ut corvum institueret ad parem salutationem; sed, quum haud multum proficeret, saepe ad avem non respondentem dicere solebat: 'Opera et impensa periit'. Aliquando tamen corvus coepit dicere dictatam salutationem. Hac, dum transit, audita, respondit Augustus: 'Satis domi salutatorum talium habeo.' Superfuit corvo memoria, ut et illa, quibus dominum querentem solebat audire, subtexeret: 'Opera et impensa periit'. Ad quod Caesar risit, emique avem jussit, quanti nullam adhuc emerat (Macrob. Sat. 2, 4, 29).

1268

AUGUSTI CAESARIS ILLIBERALITATEM POËTA GRAECUS FESTIVE ULTUS EST.

Graecus quidam Augusto, e Palatio descendenti, honorificum aliquod epigramma porrigere solebat. Id quum frustra saepe fecisset rursusque eum idem facturum vidisset Augustus, breve sua manu in charta exaravit Graecum epigramma, et Graeculo advenienti obviam misit. Ille, dum legebat, laudare, mirari tam voce, quam vultu. Deinde, quum accessisset ad sellam, qua Caesar ferebatur, demissa in pauperem crumenam manu, paucos denarios protulit, quos principi daret, dixitque, se plus daturum fuisse, si plus haberet. Secuto omnium risu, dispensatorem Caesar vocavit et satis magnam pecuniam numerari Graeculo jussit (Macrob. 2, 4, 3).

1269

SOMNIUM MIRUM

Quum duo quidam Arcădes familiares iter una facerent et Megăram venissent, alter ad cauponem devertit, ad hospitem alter. Qui ut cenati quieverunt, concubia nocte visus est in somnis ei, qui erat in hospitio, ille alter orare, ut subveniret, quod sibi a caupone interitu pararetur. Is primo, perterritus somnio, surrexit; dein, quum se collegisset idque visum pro nihilo habendum esse duxisset, recubuit; tum ei dormienti idem ille visus est rogare, ut, quoniam sibi vivo non subvenisset, mortem suam ne inultam pateretur; se interfectum in plaustrum a caupone esse conjectum et supra stercus injectum; petere ut mane ad portam adesset, priusquam plaustrum ex oppido exiret. Hoc vero somnio is commotus, mane bubulco praesto ad portam fuit; quesivit ex eo, quid esset in plaustro; ille perterritus fugit; mortuus, erŭtus est; caupo, re patefacta, poenas dedit (Cic. Div. 1, 27, 57).

1270

Gyges. regius pastor, quum terra discessisset, descendit in illum hiatum, aëneumque equum animadvertit, cujus in lateribus fores essent; quibus apertis, corpus hominis mortui vidit magnitudine inusitata anulumque aureum in digito; quem ut detraxit, ipse induit, tum in concilium se pastorum recepit. Ibi quum palam ejus anuli ad palmam converterat, a nullo videbatur, ipse autem omnia videbat. Idem rursus videbatur, quum in locum anulum invertĕrat. Itaque hac opportunitate anuli usus, regem dominum interemit, sustulit, quos obstare arbitrabatur; nec in his cum facinoribus quisquam potuit videre. Sic repente anuli beneficio rex exortus est Lydiae (Cic. Off. 3, 9, 38).

1271

Cato, odio Carthaginis flagrans, quum clamaret omni senatu, Carthaginem delendam, attulit quodam die in curiam praecocem ex ea provincia ficum, ostendensque patribus: 'Interrogo vos', inquit, 'quando hanc ficum demptam putĕtis ex arbore.' Quum inter omnes, recentem esse, constaret: 'Atqui abhinc tres', inquit, 'dies, scitote, decerptam Carthagine; tam prope a muris habemus hostem.' Statimque susceptum est Punicum tertium bellum, quo Carthago deleta est (Plin. N. H. 15, 18 (20), 74).

1272

C. Furius, quum in parvo agello largiores multo fructus perciperet, quam ex amplissimis vicinitas, in invidia magna erat, quasi fruges alienas pelliceret veneficiis. Quamobrem die dicta, metuens damnationem, instrumentum rusticum omne in forum attulit et adduxit familiam validam atque bene curatam ac vestitam, ferramenta egregie facta, graves ligones, vomeres ponderosos, boves saturos. Postea dixit: 'Veneficia mea, Quirites, haec sunt, nec possum vobis ostendere aut in forum adducere lucubrationes meas vigiliasque et sudores'. Omnium sententiis absolutus est (Plin. N. H. 18, 6 (8), 41).

1273

In Sicilia instituta atque edicta praetorum fuerunt ejusmodi, ne quis cum telo servus esset. L. Domitius, praetor in Sicilia, quum aper ingens ad eum allatus esset, admiratus requisivit, quis eum percussisset; quum audisset, pastorem cujusdam fuisse, eum vocari ad se jussit. Ille cupide ad praetorem quas ad laudem atque ad praemium accucurrit. Quaesivit Domitius, qui (=quomodo) tantam bestiam percussisset. Ille respondit: 'venabulo'. Statim deinde jussu praetoris in crucem est sublatus (Cic. Verr. 5, 3, 7).

1274

DE LIBRIS SIBYLLINIS

Anus quaedam olim ad Tarquinium Supĕrbum regem adiit, novem libros ferens, quos esse dicebat divina oracula. Quum, eos velle se venundăre, diceret, Tarquinius pretium percontatus est; mulier immensum poposcit. Rex, quasi anus desiperet, derisit. Tum illa foculum coram eo cum igne apposuit et tres libros ex novem combussit et regem interrogavit, ecquid reliquos sex eodem pretio emere vellet. Sed Tarquinius id multo magis risit dixitque anum jam procul dubio delirare. Mulier tres alios libros exussit atque denuo rogavit, ut tres reliquos eodem illo pretio emeret. Tarquinius jam, eam constantiam confidentiamque non neglegendam esse, intellegit et libros tres reliquos mercatur non minore pretio, quam quod erat petitum pro omnibus. Sed ea mulier, tunc a Tarquinio digressa, postea nusquam visa est. Libri tres, in sacrarium conditi, Sibyllini sunt appellati (Gell. 1, 19).

1275

APELLES ET PROTOGENES

Apelles et Protogĕnes clarissimi aetatis suae pictores erant. Protogenes Rhodi vivebat. Quo quum Apelles adnavigasset, avidus cognoscendi opera Protogenis, fama tantum sibi cogniti, continuo officinam ejus petit: Aberat ipse, sed tabulam amplae magnitudinis in machina aptatam picturae anus una custodiebat. Haec, Protogenem foris esse, respondit: interrogavit, a quo ipsum quaesitum diceret. 'Ab hoc', inquit Apelles, arreptoque penicillo lineam ex colore duxit summae tenuitatis per tabulam. Reverso Protogeni, quae gesta erant, anus indicavit. Artifex, protinus contemplatus subtilitatem 'Certe, inquit: Apelles affuit; non enim alius tam subtile opus perficere potuit. Tum ipse alio colore tenujorem lineam in illa ipsa duxit et abiens praecepit, si redisset ille, ostenderet adiceretque, hunc esse, quem quaereret. Atque ita evenit. Revertit enim Apelles, sed, vinci erubescens, tertio colore lineas secuit, nullum amplius locum relinquens subtiliori lineae. At Protogenes, victum se confessus, in portum devolavit, hospitem quaerens (Plin. N. H. 35, c. 36, 81).

1276

FRAUDATOR DELINEATUS

Apelli in comitatu Alexandri gratia non fuerat cum Ptolemaeo. Qui, quum post mortem Alexandri rex Aegypti factus esset, Apelles in navigatione vi tempestatis Alexandriam expulsus est. Tum subornarunt aemuli aliquem, qui eum regis nomine ad cenam invitaret. Apelles miratur, se ab inimico invitari, sed venit ad cenam. Indignatur Ptolemaeus. 'Quid vis?' inquit, 'Quis te invitavit?' Apelles, quum nomen vocatoris dicere non posset, arrepto carbone exstincto e foculo, imaginem ejus in pariĕte delineavit, et protĭnus rex ex inchoata imagine agnovit vultum fraudatoris (Plin. 35, c. 36, 83).

1277

ZEUXIS ET PARRHASIUS PICTORES

Fuerunt olim duo nobiles pictores, alter Zeuxis, alter Parrhasius appellatus. Hi aliquando de arte certarunt. Zeuxis uvas pinxit atque sic imitatus est naturae veritatem, ut aves ad tabulam advolarent. Tum Parrhasius tabulam attulit, in qua linteum pinxerat. Zeuxis, deceptus, verum esse linteum, putavit, sub quo pictura occultaretur. Quum igitur diutius morari videretur Parrhasius, Zeuxis flagitabat, ut, remoto tandem linteo, ostenderet picturam. Tum, intellecto errore, palmam Parrhasio detulit, ingenuo pudore, quoniam ipse aves tantum fefellisset, Parrhasius autem se artificem. - Postea rursus Zeuxis pinxit puerum uvas ferentem. Ad quas quum advolasset avis, iratus operi, 'Uvas, inquit, melius pinxi, quam puerum. Nam, si et hanc picturae partem consummassem, aves timere debuerunt' (Plin. N. H. 35, c. 36, 65).

1278

APELLES ET SUTOR

Apelles, pictor egregius, perfecta opera proponebat in pergula transeuntibus atque, post ipsam tabulam latens, vitia, quae notabantur, auscultabat, vulgus diligentiorem judicem, quam se, censens. Ferunt, a sutore reprehensum esse vitium quoddam in crepidis. Apelles igitur emendavit vitium. Postero die transibat idem sutor et, superbus emendatione, cavillari coepit circa crus. Tum indignatus prospexit pictor eique denuntiavit, ne supra crepidam judicaret sutor (Plin. N. H. 35, c: 36, 84).

1279

DE TIMONE ATHENIENSI

1. Fuit olim Athenis vir quidam, nomine Timon, qui in universum hominum genus odium conceperat. Is, quum in ceteros esset inhumanissimis moribus fugeretque consuetudinem hominum, solum Alcibiadem diligebat. Id miranti cuidam causamque quaerenti, respondit, ideo sibi carum esse adolescentem, quod provideret, illum aliquando magno fore malo Atheniensibus.

2. Prodiit aliquando in concionem. Quod quum praeter consuetudinem fecisset, magna omnium exspectatio fuit, quidnam afferret. Tum ille e suggestu, in quem ascenderat, 'Athenienses', inquit, 'est mihi area quaedam, in qua crevit ficus, e qua multi se jam cives suspenderunt. Quoniam autem illa in area domum aedificare mihi in animo est, monere vos volo, ut, si qui de suspendio cogitent, antequam ficum exscindam, maturent quam maxime'.

3. Attamen ille quoque amico utebatur uno, cui nomen Apemanto fuit, quem propter morum similitudinem ad se admittere solebat. Qui, quum quondam apud Timonem cenaret dixissetque: 'Quam dulce est, Timon, hoc convivium', 'Ita sane', inquit ille, 'si tu non adesses' (Plutarchus, Vita Antonii, 70=p. 1131, 21 Didot).

1280

ALEXANDER VULNERATUS HOMINEM SE ESSE PROFITETUR

Alexander, quum in India vagaretur et gentes, ne finitimis quidem satis notas, bello vasteret, in obsidione cujusdam urbis, dum circumit muros, sagittā ictus, diu persedere et incepta agere perseveravit. Deinde, quum, represso sanguine, sicci vulneris dolor cresceret, coactus absistere, 'Omnes', inquit, 'jurant, esse me Jovis filium, sed vulnus hoc, hominem esse me, clamat' (Sen. Ep. 59, 12).

1281

OLYMPIADIS AD ALEXANDRUM FILIUM EPISTOLA

In plerisque monumentis rerum, ab Alexandro gestarum, et in libro M. Varronis, qui inscriptus est 'Orestes vel de insania', Olympiădem, Philippi uxorem, festivissime rescripsisse legimus Alexandro filio. Nam, quum is ad matrem ita scripsisset: 'Rex Alexander, Jovis Hammōnis filius, Olympiadi matri salutem dicit', Olympias ei rescripsit ad hanc sententiam: 'Amabo', inquit, 'mi fili, quiescas neque deferas me neque criminere adversum Junonem: malum mihi prorsus illa magnum dabit, quum tu me litteris tuis pellicem esse illi confiteris'. Ea mulieris prudentis erga ferocem filium comitas admonuisse eum visa est, deponendam esse opinionem vanam, quam ille ingentibus victoriis et adulantium blandimentis et rebus supra fidem prosperis imbiberat, genitum esse sese Jove (Gell. 13, 4).

1282

Mos senatoribus Romae fuit in curiam cum praetextatis filiis introire. Tunc in senatu res major quaepiam consultata et in diem posterum prolata est, placuitque, ne quis eam rem enuntiaret, priusquam decreta esset. Mater Papirii pueri, qui cum parente suo in curia fuerat, percontata est filium, quidnam in senatu patres egissent. Puer respondit, tacendum esse, neque id dici licere. Mulier fit audiendi cupidior. Quaerit igitur violentius. Tum puer lepidi atque festivi mendacii consilium capit; actum in senatu dicit, utrum videretur utilius, unum duas uxores habere, an unam duobus nuptam esse. Hoc illa ubi audivit, animo compavescit; domo trepidans egreditur, ad ceteras matronas defert, quod audierat. Perveniunt ad senatum postero die matres familiae plurimae; lacrimantes atque obsecrantes orant, ut una potius duobus nupta fieret, quam ut uni duae. Senatores, ingredientes in curiam, mirabantur, quae illa mulierum intemperies esset, et quid sibi postulatio istaec vellet. Puer Papirius, in mediam curiam progressus, rem, sicuti fuerat, denarravit, quid mater institisset, quid ipse matri dixisset. Senatus, fidem atque ingenium pueri laudans, decrevit, ne posthac pueri cum patribus in curiam intrarent, nisi ille unus Papirius; eique puero postea cognomen inditum est Praetextatus (Gell. 1, 23).

1283

Senectutis ultimae quaedam Syrăcusana, omnibus Dionysii tyranni exitum, propter nimiam morum acerbitatem et intolerabilia onera votis expetentibus, sola cotidie matutino tempore deos, ut incolumis ac sibi superstes esset, orabat. Quod ubi is cognovit, non debitam sibi admiratus benevolentiam, accersivit eam, et, quid ita hoc, aut quo merito suo faceret, interrogavit. Tum illa: 'Certa est', inquit, 'ratio propositi mei. Puella enim, quum gravem tyrannum haberemus, carere eo cupiebam; quo interfecto, aliquanto taetrior arcem occupavit. Ejus quoque finiri dominationem, magni aestimabam; tertium te superioribus importuniorem habere coepimus rectorem. Itaque, ne, si tu fueris absumptus, deterior in locum tuum succedat, caput meum pro tua salute devoveo'. Tam facetam audaciam Dionysius punire erubuit. (Val. Max. 6, 2, ext. 2).

1284

DE XENOPHONTIS ANIMI ROBORE

Xenophon, quum sollemne sacrum perageret, ex duobus filiis majorem natu, nomine Gryllum, apud Mantineam in proelio cecidisse cognovit. Nec, ideo institutum deorum cultum omittendum, putavit, sed satis habuit coronam deponere. Deinde, percontatus, quonam modo occidisset, ut audivit, fortiter pugnantem interiisse, coronam capiti reposuit deosque, quibus sacrificabat, testatus est, majorem se ex virtute filii voluptatem, quam ex morte amaritudinem sentire (Val. Max. 5, 10, ext. 2).

1285

Lacon ille memoriae traditur impubis adhuc, qui captus clamabat 'non serviam' sua illa Dorica lingua, et verbis fidem imposuit; ut primum jussus est servili fungi et contumelioso ministerio (afferre enim vas obscenum jubebatur), illísum parieti caput rupit (Sen. Ep. 77, 14).

1286

Diagŏras, quum Samothracam venisset, Atheos ille qui dicitur atque ei quidam amicus: 'Tu, qui deos putas humana neglegere, nonne animadvertis ex tot tabulis pictis, quam multi votis vim tempestatis effugerint, in portumque salvi pervenerint?' - 'Ita fit', inquit, 'illi enim nusquam picti sunt, qui naufragia fecerunt, in marique perierunt'. - Idemque, quum ei naviganti vectores adversa tempestate timidi et perterriti dicerent, non injuria sibi illud accidere qui illum in eandem navem recepissent, ostendit eis in eodem cursu multas alias laborantes quaesivitque, num etiam in his navibus Diagoram vehi crederent (Cic. N. D. 3, 37, 89).

1287

Dionysius, quum fanum Proserpĭnae Locris expilavisset, navigabat Syracusas; isque, quum secundissimo vento cursum teneret, ridens, 'Videtisne', inquit, 'amici, quam bona a diis immortalibus navigatio sacrilegis detur?' Idem, quum ad Peloponnēsum classem appulisset et in fanum venisset Jovis Olympii, aureum ei detraxit amiculum grandi pondere, quo Jovem ornarat ex manubiis Carthaginiensium tyrannus Gelo. Atque in eo etiam cavillatus est, aestate grave esse aureum amiculum, hieme frigidum, eique laneum pallium, injecit, quum, id esse aptum ad omne anni tempus, diceret. Idemque Aesculapio Epidauri barbam auream demi jussit: neque enim convenire, barbatum esse filium, quum in omnibus fanis pater (=Apollo) imberbis esset. (Cic. N. D. 3, 34, 83).

1288

L. Paullus consul iterum, quum ei, bellum ut cum rege Perse gereret, obtigisset, ut ea ipsa die domum ad vesperum rediit, filiŏlam suam Tertiam, quae tum erat admodum parva, osculans, animadvertit tristiculam. 'Quid est', inquit, mea Tertia? quid tristis es?' 'Mi pater', inquit, 'Persa periit'. Tum ille, artius puellam complexus, 'Accipio', inquit, 'mea filia, omen'. Erat autem mortuus catellus eo nomine (Cic. Div. 1, 46, 103).

1289

Sophŏcles ad summam senectutem tragoedias fecit. Quod propter studium quum rem neglegere familiarem videretur, a filiis in judicium vocatus est, ut, quemadmŏdum nostro more male rem gerentibus patribus bonis interdici solet, sic illum quasi desipientem a re familiari removerent judices. Tum senex dicitur eam fabulam, quam in manibus habebat et proxime scripserat, Oedĭpum Colonēum, recitasse judicibus quaesisseque, num illud carmen desipientis videretur. Quo recitato, sententiis judicum est liberatus (Cic. Sen. 7, 22).

1290

Bello illo maximo, quod Athenienses et Lacedaemonii summa inter se contentione gesserunt, Perĭcles ille, et auctoritate et eloquentia et consilio princeps civitatis suae, quum, obscurato sole, tenebrae factae essent repente, Atheniensiumque animos summus timor occupavisset, docuisse cives suos dicitur id, quod ipse ad Anaxagŏra, cujus auditor fuerat, acceperat, certo illud tempore fieri et necessario, quum tota se luna sub orbem solis subjecisset; idque fieri non posse nisi certo intermenstruo tempore. Quod quum disputando rationibusque docuisset, populum liberavit metu: erat enim tunc haec nova et ignota ratio, Solem lunae oppositu solere deficere; quod Thalētem Milesium primum vidisse dicunt (Cic. Rep. 1, 16, 25).

1291

Lacedaemonius quidam mortem tantopere contempsit, ut, quum ad eam duceretur, damnatus ab ephŏris, et esset vultu hilari atque laeto, dixissetque ei quidam inimicus: 'Contemnisne leges Lycurgi?' responderit: 'Ego vero illi maximam gratiam habeo, qui me ea poena multaverit, quam sine mutuatione possem dissolvere. O virum Sparta dignum! ut mihi quidem, qui tam magno animo fuerit, innocens damnatus esse videatur (Cic. Tusc. 1, 42, 100).

1292

Elēus Hippias, quum Olympiam venisset, maxima illa quinquennali celebritate ludorum, gloriatus est, cuncta paene audiente Graecia, nihil esse ulla in arte rerum omnium, quod ipse nesciret, nec solum has artes, quibus liberales doctrinae atque ingenuae continerentur, - geometriam, musicam, litterarum cognitionem et poëtarum, atque illa, quae de naturis rerum, quae de hominum moribus, quae de rebus publicis dicerentur, sed anulum, quem haberet, pallium, quo amictus, soccos, quibus indutus esset, se sua manu confecisse (Cic. De or. 3, 32, 127).

1293

RESPONSUM INHUMANUM

Demochăres ad Philippum, Macedonum regem, inter alios Atheniensium legatos venerat. Audita benigne legatione, Philippus, 'Dicite', inquit, 'mihi, facere quid possim, quod sit Atheniensibus gratum'. Excepit Demochares et 'Te', inquit, 'suspendere'. Indignatio circumstantium ad tam inhumanum responsum exorta est; quos Philippus conticéscere jussit et Thersītam illum salvum incolumemque dimittere. 'At vos', inquit, 'ceteri legati, nuntiate Atheniensibus, multo superbiores esse, qui ista dicunt, quam qui impune dicta audiunt' (Sen. Ira 3, 23, 2).

1294

ARISTIDIS RESPONSUM

Aristīdes moribus incorruptissimis fuit, adeo ut vulgus illi 'Justi' tribueret cognomen. Ob hujus cognominis invidiam vir, optime de republica meritus, ostracismo populi jussus est vertere solum. Posteaquam intellexit, populum non alia re offensum, quam Justi cognomine, paruit aequo animo. In exsilio interrogatus ab amicis, quid precaretur ingratissimae civitati, 'Nihil aliud', inquit, 'nisi tantam rerum prosperitatem, ut illis nunquam in mentem, veniat Aristidis' (Erasm. v. 2, p. 147).

1295

ATHENIENSES AUCTORE ARISTIDE HONESTATEM UTILITATI PRAEFERUNT.

Themistŏcles post victoriam ejus belli, quod cum Persis fuit, dixit in contione, se habere consilium reipublicae salutare, sed id sciri non opus esse. Postulavit, ut aliquem populus daret, quicum communicaret. Datus est Aristides. Huic ille: classem Lacedaemoniorum, quae subducta esset ad Gythium, clam incendi posse, quo facto frangi Lacedaemoniorum opes necesse esset. Quod Aristides quum audisset, in contionem magna cum exspectatione venit, dixitque, perutile esse consilium, quod Themistocles afferret, sed minime honestum. Itaque Athenienses, quod honestum non esset, id ne utile quidem putaverunt, totamque eam rem, quam, ne audierant quidem, auctore Aristide repudiaverunt (Cic. Off. 3, 11, 49).

1296

SOCRATIS DE BEATITUDINE SENTENTIA

Socrătes, quum esset ex eo quaestum, Archelāum, Perdiccae filium, qui tum fortunatissimus haberetur, nonne beatum putaret, 'Haud scio', inquit, 'nunquam enim cum eo collocutus sum'. - 'Ain tu? aliter id scire non potes?' - 'Nullo modo'. - 'Tu igitur ne de Persarum quidem rege magno potes dicere, beatusne sit?' - 'An ego possim, quum ignorem, quam sit doctus, quam vir bonus?' - 'Quid? tu in eo sitam vitam beatam putas?' - 'Ita prorsus existimo: bonos, beatos; improbos, miseros' - 'Miser ergo Archelaus?' - 'Certe, si injustus' (Cic. Tusc. 5, 12, 35).

1297

POMPEJUS POSIDONIUM AEGROTANTEM VISIT

Solebat narrare Pompejus, se quum Rhodum venisset, decedens e Syria, audire voluisse Posidonium; sed, quum audivisset, eum graviter esse aegrum, quod vehementer ejus artus laborarent, voluisse tamen nobilissimum philosophum visere, quem ut vidisset et salutavisset, honorificisque verbis prosecutus esset, molesteque se dixisset ferre, quod eum non posset audire, at ille: 'Tu vero', inquit, 'potes, nec committam, ut dolor corporis efficiat, ut frustra tantus vir ad me venerit'. Itaque narrabat, eum graviter et copiose de hoc ipso, nihil esse bonum, nisi quod honestum esset, cubantem disputavisse, quumque quasi faces ei doloris admoverentur, saepe dixisse: 'Nihil agis, dolor! quamvis sis molestus, nunquam te esse confitebor malum' (Cic. Tusc. 2, 25, 61).

1298

MORS MUNUS DEORUM

Argiae sacerdotis, Cleŏbis et Bito, filii praédicantur Nota fabula est. Quum enim illam ad solenne et statum sacrificium curru vehi jus esset satis longe ab oppido ad fanum, morarenturque jumenta tum juvenes ii, quos modo nominavi, veste posita, corpora oleo perunxerunt, ad jugum accesserunt. Ita sacerdos, advecta in fanum, quum currus esset ductus a filiis, precata a dea dicitur, ut id illis praemium daret pro pietate, quod maximum homini dari posset a deo. Post epulatos cum matre adolescentes somno se dedisse, mane inventos esse mortuos. (Cic. Tusc. 1, 47, 113).

1299

Multas ad res perútiles Xenophontis libri sunt. Quam copiose ab eo agricultura laudatur in eo libro qui Oeconomicus inscribitur! Atque, ut intellegatis, nihil ei tam regale videri, quam studium agri colendi, Socrates in eo libro loquitur cum Critobūlo, Cyrum minorem, Persarum regem, praestantem ingenio atque imperii gloria, quum Lysander Lacedaemonius, vir summae virtutis, venisset ad eum Sardes, eique dona a sociis attulisset, et ceteris in rebus comem erga Lysandrum atque humanum fuisse, et ei quendam consaeptum agrum, diligenter consĭtum, ostendisse. Quum autem admiraretur Lysander et proceritates arborum, et directos in quincuncem ordines, et humum subactam atque puram, et suavitatem odorum, qui afflarentur e floribus-eum dixisse, mirari se non modo diligentiam, sed etiam sollertiam ejus, a quo essent illa dimensa atque discripta; et Cyrum respondisse: 'Atqui ego omnia ista sum dimensus; mei sunt ordines, mea discriptio; multae etiam istarum arborum mea manu sunt satae'. Tum Lysandrum, intuentem ejus purpŭram et nitorem corporis ornatumque persicum multo auro multisque gemmis, dixisse: 'Recte vero te, Cyre, beatum ferunt, quoniam virtuti tuae fortuna conjuncta est' (Cic. Sen. 17, 59).

1300

Confecto Macedonico bello, Musochănes, Masinissae filius, cum equitibus, quos in praesidium Romanorum adduxerat, ab imperatore Paulo ad patrem remissus, tempestate classe dispersa, Brundisium aeger delatus est. Quo ubi senatus Romanus cognovit, continuo illo quaestorem ire jussit, cujus cura et hospitium adolescenti expediretur, et omnia, quae ad valetudinem opus essent, praeberentur, impensaeque liberaliter quum ipsi, tum toti comitatui praestarentur; naves etiam ut prospicerentur, quibus se bene ac tuto cum suis in Africam traiceret. Equitibus singulas libras argenti et quingenos sestertios dari imperavit (Val. Max. 5, 1, 1).

1301

Rhodum insulam celebritatis antiquissimae oppidumque in ea pulcherrimum ornatissimumque obsidebat oppugnabatque Demetrius, dux aetatis suae inclitus, cui a peritia disciplinaque faciendi obsidii machinarumque sollertia, ad capienda oppida repertarum, cognomentum Poliorcētes fuit. Tum ibi in obsidione aedes quasdam publice factas, quae extra urbis muros cum parvo praesidio erant, aggredi et vastare atque absumere igni parabat. In his aedibus erat memoratissima illa imago Ialy̆si, Protogenis manu facta, illustris pictoris, cujus operis pulchritudinem praestantiamque, ira percĭtus, Rhodiis invidebat. Mittunt Rhodii ad Demetrium legatos cum his verbis: 'Quae', inquiunt, 'ratio est, ut tu imaginem istam velis, incendio aedium facto disperdere? Nam, si nos omnes superaveris et oppidum hoc totum ceperis, imagine quoque illa intĕgra et incolŭmi per victoriam potieri; sin vero nos vincere obsidendo nequiveris, petimus, consideres, ne turpe tibi sit, quia non potueris bello Rhodios vincere, bellum cum Protogene mortuo gessisse'. Hoc ubi ex legatis audivit, oppugnatione desĭta, et imagini et civitati pepercit (Gell. 15, 31).

1302

Megăram Demetrius ceperat, cui cognomen Poliorcetes fuit. Ab hoc Stilpon philosophus interrogatus, num quid perdidisset: 'Nihil', inquit, 'omnia mea mecum sunt' Atqui et patrimonium ejus in praedam cesserat, et filias rapuerat hostis, et patria in alienam dicionem venerat, et ipsum rex, circumfusus victoris exercitus armis, ex superiore loco rogitabat. At ille victoriam illi excussit, et, se, urbe capta, non invictum tantum, sed indemnem esse, testatus est: habebat enim vera secum bona, in quae non est manus injectio. At, quae dissipata et direpta ferebantur, non judicabat sua, sed adventitia et nutum fortunae sequentia: ideo ut non propria dilexerat. Omnium enim extrinsecus affluentium lubrĭca et incerta possessio est. Cogita nunc, an huic fur aut calumniator aut vicinus impŏtens aut dives aliquis facere injuriam possit, cui bellum et hostis et ille, egregiam artem quassandarum urbium professus, eripere nihil potuit (Sen. Const. 5, 6).

1303

Ad Scipionem Africanum, in Liternīna villa se continentem, complures praedonum duces videndum eodem tempore forte confluxerant. Quos quum ad vim faciendam venire existimasset, praesidium domesticorum in tecto collocavit, eratque in iis repellendis et animo et apparatu occupatus. Quod ut praedones animadverterunt, dimissis militibus abjectisque armis, januae appropinquant et clara voce nuntiant, non vitae ejus hostes, sed virtutis admiratores venisse, conspectum et congressum tanti viri quasi caeleste aliquod beneficium expetentes: proinde securum se spectandum praebere ne gravaretur. Haec postquam domestici Scipioni rettulerunt, fores reserari, eosque intromitti jussit. Qui postes januae tanquam aliquam religiosissimam aram sanctumque templum venerati, cupide Scipionis dexteram apprehenderunt ac, diu deosculati, positis ante vestibulum donis, quae deorum immortalium numini consecrari solent, laeti, quod Scipionem vidisse contigisset, domum reverterunt (Val. Max. 2, 10, 2).

1304

Quum inter Carthaginem et Cyrēnas de limitibus pertinacissima contentio esset, ad ultimum placuit utrimque eodem tempore juvenes mitti, et locum, in quem ii convenissent, finem ambobus populis haberi. Verum hoc pactum Carthaginienses duo fratres, nomine Philaeni, perfidia praecucurrerunt, citra constitutam horam maturatoque gressu in longius promotis terminis. Quod quum intellexissent Cyrenensium juvenes, diu de fallacia eorum questi, postremo acerbitate condicionis injuriam discutere conati sunt. Dixerunt namque, sic eum finem ratum fore, si Philaeni, vivos se ibi obrui, passi essent. Sed consilio eventus non respondit: illi enim, nulla interposita mora, corpora sua iis terra operienda, tradiderunt. Atque etiam nunc loco illo, ubi jacent, stant arae, quae a fratrum nomine 'Arae Philaenorum' vocantur (Val. Max. 5, 6 ext. 4).

1305

Protagŏram, virum in studiis doctrinarum egregium, adolescentem, ajunt, victus quaerendi gratia, in mercedem missum esse, vecturasque onĕrum corpore suo factitavisse Is de proximo rure Abdēra in oppidum, cujus popularis fuit, caudĭces ligni plurimos, funiculo brevi circumdătos, portabat. Tum forte Democrĭtus, civitatis ejusdem civis, homo ante alios virtutis et philosophiae gratiā venerandus, quum egrederetur extra urbem, videt eum cum illo genere oneris tam impedito facile atque expedite incedentem; et prope accedit, et juncturam posituramque ligni, scite periteque factam, considerat, petitque, ut paululum acquiescat. Quod ubi Protagoras, uti erat petitum, fecit, atque itidem Democritus acervum illum et quasi orbem caudicum, brevi vinculo comprehensum, ratione quadam quasi geometrica librari continerique animadvertit, interrogavit, quis id lignum ita composuisset; et, quum ille a se compositum dixisset, desideravit, ut solveret, ac denuo in modum eundem collocaret. At, postquam ille solvit ac similiter composuit tum Democritus, animi aciem sollertiamque hominis non docti demiratus, 'Mi adolescens', inquit, 'quum ingenium bene faciendi habeas, sunt majora melioraque, quae facere mecum possis' abduxitque eum statim secumque habuit et sumptum ministravit et philosophias docuit et esse eum fecit, quantus postea fuit (Gell. 5, 3).

1306

DE PYTHAGORA

Pythagŏras philosophus, Sami natus magnaque sapientia formatus in Aegyptum primo, mox in Babyloniam ad perdiscendos siderum motus originemque mundi spectandam profectus, summam scientiam consecutus erat. Inde regressus, Cretam et Lacedaemŏna ad cognoscendas Minōis et Lycurgi inclitas ea tempestate leges contenderat. Quibus omnibus instructus, Crotōna venit populumque, in luxuriam lapsum, auctoritate sua ad frugalitatem revocavit. Laudabat virtutem, et vitia luxuriae casumque civitatum, ea peste perditarum enumerabat tantumque studium multitudinis ad frugalitatem provocavit, ut aliquos ex his luxuriatos incredibile videretur. Pueros docebat modestiam et litterarum studium. Quum annos XX Crotone egisset, Metapontum emigravit ibique decessit; cujus tanta admiratio fuit, ut ex domo ejus templum facerent eumque pro deo colerent (Justin. 20, 4).

1307

DE PYTHAGORAE IN RECIPIENDIS INSTITUENDISQUE DISCIPULIS RATIONE

Haec Pythagŏrae in recipiendis instituendisque discipulis ratio fuisse traditur. Adulescentium, qui sese ad discendum obtulerant mores naturasque conabatur pernoscere ex oris totiusqué corporis habitu. Tum, qui exploratus ab eo idoneusque fuerat, recipi in disciplinam statim jubebat et tempus certum tacere, - non omnes idem, sed alios aliud tempus pro aestimato captu sollertiae. Is autem, qui tacebat, quae dicebantur ab aliis, audiebat, neque percontari, si parum intellexerat, neque commentari, quae audierat, fas erat; sed non minus quisquam tacuit, quam biennium. Ast. ubi res didicerant, rerum omnium difficillimas, - tacere audireque, tum verba facere et quaerere et, quae audissent, scribere, et, quae opinarentur, expromere potestas erat (Gell. 1, 9).

1308

Duo fuere maximi uniones per omne aevum; utrumque possedit Cleopătra, Aegypti reginarum novissima, per manus Orientis regum sibi traditos. Haec, quum exquisitis cotidie Antonius saginaretur epulis, superbo simul ac procaci fastu, lautitiam ejus omnem apparatumque obtrectans, quaerente eo, quid adstrui magnificentiae posset, respondit, 'una se cena centies sestertium absumpturam'. Cupiebat discere Antonius, sed, fieri posse, non arbitrabatur. Ergo, sponsionibus factis, postero die, quo judicium agebatur, magnificam alias cenam sed cotidianam, Antonio apposuit, irridenti computationemque expostulanti. At illa, corollarium id esse, et, consumpturam eam cenam taxationem, confirmans, solamque se centies sestertium cenaturam inferri mensam secundam jussit. Ex praecepto ministri unum tantum vas ante eam posuere aceti, cujus asperitas visque in tabem margaritas resolvit. Gerebat auribus tum maxime singulare illud, et vere unicum naturae opus. Itaque exspectante Antonio, quidnam esset actura, detractum alterum mersit, ac liquefactum obsorbuit. Injecit alteri manum L. Plancus, judex sponsionis ejus, eum quoque parante simili modo absumere, victumque Antonium pronuntiavit (Plin. N. H. 9, 35 (58), 119).

1309

PORTENTUM

Factum est semel, quod equidem in Etruscae disciplinae voluminibus invenio, ingens terrarum portentum, L. Marcio, Sexto Julio consulibus (anno Urbis DCLXIII), in agro Mutinensi. Namque montes duo inter se concurrerunt, crepitu maximo assultantes recedentesque, inter eos flamma fumoque in caelum exeunte interdiu, spectante e via Aemilia magna equitum Romanorum familiarumque et viatorum multitudine. Eo concursu villae omnes elisae; animalia permulta, quae intra fuerant, exanimata sunt, anno ante sociale bellum. Non minus mirum ostentum et nostra cognovit aetas anno Neronis principis supremo, pratis oleisque, intercedente via publica, in contrarias sedes transgressis in agro Marrucino (Plin. N. H. 2, 83 (85), 199). Hujus rei editor Plinii hanc affert interpretationem: 'Hic vides vulcaniae eruptionis indicia. quae tamen oppositos sibi obices omnino perfringere non potuerit. Similis causa plerosque terrarum motus parit'.

1310

ANDROCLI LEO

In Circo maximo venatio amplissima populo dabatur. Ibi praeter alia omnia leonum immanitas admirationi fuit, praeterque ceteros unus. Is leo corporis magnitudine, terribili fremitu, comis cervicum fluctuantibus animos oculosque omnium in sese converterat. Introductus erat inter complures ad pugnam bestiarum servus viri consularis. Ei servo Andrŏclus nomen fuit. Hunc ille leo ubi vidit procul, repente quasi admirans stetit, deinde sensim atque placide tanquam noscitans ad hominem accedit. Tum caudam more adulantium canum clementer et blande movet hominisque sese corpori adjungit cruraque ejus et manus, prope jam exanimati metu, lingua leniter demulcet. Androclus inter illa tam atrocis ferae blandimenta amissum animum recuperat paulatimque oculos ad contuendum leonem refert. Tum laetos et gratulabundos videres hominem et leonem. Ea re tam admirabili maximi populi clamores excitati sunt, arcessitusque est a Caesare Androclus et interrogatus, cur ille atrocissimus leo uni pepercisset.

Ibi Androclus rem admirandam narrat. 'Quum provinciam', inquit, 'Africam proconsulari imperio meus dominus obtineret, ego ibi iniquis et cotidianis ejus verberibus ad fugam sum coactus, et, ut mihi a domino tutiores latebrae forent, in camporum et arenarum solitudines concessi. Tum, sole flagrante, specum quendam nactus remotum latebrosumque, in eum me recondo. Neque multo post ad eundem specum venit hic leo, debili uno et cruento pede. Qui postquam, ingressus in habitaculum illud suum, vidit me procul delitescentem, mitis et mansuetus accessit ac sublatum pedem ostendere mihi ac porrigere visus est. Ibi ego stirpem ingentem ex pede ejus revelli saniemque vulnere intimo expressi accuratiusque sine magna jam formidine detersi cruorem. Ille tunc, pede in manibus meis posito, recubuit et quievit.

Atque ex eo die triennium totum ego et leo in eodem specu eodem victu viximus. Nam, quas venatus erat feras, earum membra opimiora ad specum mihi suggerebat; quae ego, ignis copiam non habens, sole meridiano torrebam. Sed, ubi me vitae illius ferinae jam pertaesum est, leone ad venandum profecto, reliqui specum et, viam ferme tridui permensus, a militibus visus comprehensusque sum et ad dominum ex Africa Romam deductus. Is me statim rei capitalis damnandum dandumque ad bestias curavit. Intellego autem, hunc quoque leonem, me tunc separato, captum gratiam mihi nunc beneficii et medicinae referre'.

Cunctis petentibus, dimissus Androclus et poena solutus est, leoque ei suffragiis populi donatus. Postea Androclus et leo, loro tenui revinctus, urbe tota circum tabernas ibant, donabatur aere Androclus, floribus spargebatur leo, omnes obvii dicebant: 'Hic est leo hospes hominis, hic est homo medicus leonis' (Gell. 5, 14).

1311

Dionysius, tyrannus Syracusanorum, quum pila ludere vellet (studiose enim id factitabat) tunicamque poneret, adulescentulo, quem amabat, tradidisse gladium dicitur. Hic quum quidam familiaris jocans dixisset: 'Huic quidem certe vitam tuam committis', adrisissetque adulescens, utrumque jussit interfici, - alterum, quia viam demonstravisset interimendi sui, alterum, quia dictum id risu approbavisset. Atque eo facto sic doluit, nihil ut tulerit gravius in vita: quem enim vehementer amarat, occiderat (Cic. Tusc. 5, 20, 60).

1312

Dionysius major, Siciliae tyrannus, ipse judicavit, quam esset beatus. Nam, quum quidam ex ejus assentatoribus, Damŏcles, commemoraret in sermone copias ejus, opes, majestatem dominatus, rerum abundantiam, magnificentiam aedium regiarum, negaretque, unquam beatiorem, quemquam fuisse, 'Visne igitur', inquit, 'o Damocle, quoniam te haec vita delectat, ipse eadem degustare et fortunam experiri meam?' Quum se ille cupere dixisset, collocari jussit hominem in aureo lecto, strato pulcherrimo textili stragulo, magnificis operibus picto, abacosque complures ornavit argento auroque caelato. Tum ad mensam eximia forma pueros delectos jussit consistere eosque, nutum illius intuentes diligenter, ministrare. Aderant unguenta, coronae; incendebantur odores; mensae conquisitissimis epulis exstruebantur. Fortunatus sibi Damocles videbatur. In hoc medio apparatu fulgentem gladium, e lacunari saeta equina aptum, demitti jussit, ut impendēret illius beati cervicibus. Itaque nec pulchros illos ministratores aspiciebat, nec plenum artis argentum; nec manum porrigebat in mensam; jam ipsae defluebant coronae. Denique exoravit tyrannum, ut abire liceret, quod jam beatus nollet esse. Satisne videtur declarasse Dionysius, nihil esse ei beatum, cui semper aliqui terror impendeat? (Cic. Tusc. 5, 21, 61-2).

1313

Strato medicus domi furtum fecit et caedem ejus modi. Quum esset in aedibus armarium, in quo sciret esse nummorum aliquantum et auri, noctu duos conservos dormientes occīdit in piscinamque dejecit; ipse armarii fundum exsecuit, et sestertium centum quinquaginta et auri quinque pondo abstulit, uno ex servis puero, non grandi, conscio. Furto postridie cognito, omnis suspicio in eos servos, qui non comparebant, commovebatur. Quum exsectio illa fundi in armario animadverteretur, quaerebant homines, quonam modo fieri potuisset. Quidam ex amicis Sassiae recordatus est, se nuper in ductione quadam vidisse in rebus minutis aduncam, ex omni parte dentatam et tortuosam venire serrulam, qua illud potuisse ita circumsecari videretur. Ne multa, perquiritur a coactoribus. Invenitur ea serrula ad Stratōnem pervenisse. Hoc initio suspicionis orto et aperte insimulato Stratōne, puer ille conscius pertimuit; rem omnem dominae indicavit; homines in piscina inventi sunt; Strato in vincula conjectus est, atque etiam in taberna ejus nummi, nequaquam omnes, reperiuntur.

Hoc uno modo saepe, multorum improbitate depressă, veritas emergit, - quod aut ii, qui ad fraudem callidi sunt, non tantum audent, quantum excogitant, aut ii, quorum eminet audacia atque projecta est, a consiliis malitiae deseruntur. Quod si aut confidens astutia, aut callida esset audacia, vix ullo iis obsisti modo posset (Cic. Cluent. 64, 179-180; 65, 183).

1314

In itinere quidam proficiscentem ad mercatum quendam et secum aliquantum nummorum ferentem est comitatus. Cum hoc, ut fere fit, in via sermonem contulit; ex quo factum est, ut illud iter familiarius facere vellent. Quare, quum in eandem tabernam divertissent, simul cenare et in eodem loco somnum capere voluerunt. Cenati discubuerunt ibīdem. Caupo autem, quum illum alterum, videlicet qui nummos haberet, animum advertisset, noctu, postquam illos artius jam ex lassitudine dormire sensit, accessit et alterius eorum, qui sine nummis erat, gladium, propter appositum, e vagina eduxit et illum alterum occidit, nummos abstulit, gladium cruentum in vaginam recondidit, ipse se in suum lectum recepit. Ille autem, cujus gladio occisio erat facta, multo ante lucem surrexit, comitem illum suum inclamavit semel et saepius. Illum somno impeditum non respondere, éxistimavit; ipse gladium et cetera, quae secum attulerat, sustulit, solus profectus est. Caupo non multo post conclamat, hominem esse occisum, et cum quibusdam diversoribus illum, qui ante exierat, consequitur in itinere. Hominem comprehendit, gladium ejus e vagina educit, reperit cruentum. Homo in urbem ab illis deducitur ac reus fit (Cic. Invi. 2, 4, 14).

1315

NARRATIO AMATORIA

Amabat Calirrhoam quandam virginem Corĕsus, Bacchi sacerdos. Sed, quanto vehementius amabat Corĕsus, tanto erat illa ab hoc alienior tantoque se in eum duriorem ac saeviorem praebebat. Posteaquam autem neque precibus neque muneribus saevitia virginis potuit mitigari, supplex Coresus accedit ad Bacchi statuam, orat, ut vim sui numinis in virginem exprōmat ac declaret. Vixdum finem orandi fecerat, quum Calydonii fere omnes (Calydōne enim haec gerebantur), proinde ac si ebrii essent, mente capti furoreque, praecipĭtes huc et illuc ferebantur. Confugiunt tandem ad oraculum Dodonaeum. Responsum est, Dionȳsum Calydoniis esse iratum neque illum irascendi finem ante facturum, quam Coresus ei immolasset Calirrhoam ipsam aliumve, qui ejus vice fungi mortemque oppetere auderet. Virgo, in has angustias redacta, coepit primum auxilium a nutriciis et nutricibus suis petere; a quibus quum spreta esset ac rejecta, restabat miserae, ut ipsa ad aram Dionysi mactaretur. Omnibus igitur rebus necessariis ad sacrificium comparatis, intererat huic spectaculo Coresus, qui, amore victus nulloque irae loco relicto, se ipsum pro Calirrhoa devovet atque occidit. At Calirrhoa, ut prostratum atque exanimem Coresum vidit, sero mente mutātā, misericordiā commotă, pudore denique eorum, quae inhumane et superbe in eum admiserat, affecta, se ipsam secundam Baccho victĭmam mactat (Lambinus in commentariis ad Hor. Carm. 3, 10, 9, ex Pausania 7, 21).

1316

Germani, Varum improvĭdum et nihil tale metuentem ex improviso adorti, quum ille (o securitas!) ad tribunal citaret, undique invadunt; castra rapiuntur; tres legiones opprimuntur. Varus perdita castra eodem, quo Cannensem cladem Paulus, et fato est et animo secutus. Nihil illa caede per paludes perque silvas cruentius; nihil insultatione barbarorum intolerantius, praecipue tamen in causarum patronos. Aliis oculos, aliis manus amputabant; uni os obsutum, recisa prius lingua, quam in manu tenens barbarus: 'Tandem', inquit, 'vipera, sibilare desisti.' Ipsius quoque consulis corpus, quod militum pietas humi abdiderat, effossum est. Signa et aquilas duas adhuc barbari possident; tertiam signifer, prius quam in manus hostium veniret, evulsit, mersamque intra baltei sui latebras gerens in cruenta palude sic latuit. Hac clade factum est, ut imperium, quod in litore Oceani non steterat, in ripa Rheni fluminis staret (Florus IV, 1).

1317

MENENII AGRIPPAE FABULA

Quum plebs in Sacrum montem secessisset, pavor ingens patres incessit, necessariumque omnibus visum est concordiam quoquo modo civitati reconciliare.

Placuit igitur oratorem ad plebem mitti Menenium Agrippam, facundum virum et, quod inde oriundus erat, plebi carum. Is, intromissus in castra, nihil aliud quam hoc narrasse fertur. 'Tempore, quo in homine non, ut nunc, omnia in unum consentientia, sed singulis membris suum cuique consilium, suus sermo fuerit, indignatas reliquas partes, sua cura, suo labore ac ministerio ventri omnia quaeri, ventrem, in medio quietum, nihil aliud quam datis voluptatibus frui. Conspirasse inde, ne manus ad os cibum ferret, nec os acciperet datum, nec dentes conficerent. Hac ira, dum ventrem fame domare vellent, ipsa unā membra totumque corpus ad extremam tabem venisse. Inde apparuisse, ventris quoque haud segne ministerium esse, nec magis ali, quam alere eum, reddentem in omnes corporis partes hunc, quo vivimus vigemusque, divisum pariter in venas maturum confecto cibo sanguinem. Comparando hinc, quam intestina corporis seditio similis esset irae plebis in patres, flexisse mentes hominum (Liv. 2, 32, 8).

1318

AESOPI FABULA DE AVICULAE NIDULO

Aesŏpus ille, e Phrygia fabularum scriptor, haud immerĭto sapiens existimatus est. Ejus fabula de aviculae nidulo monet, spem fiduciamque rerum, quas efficere quis possit, nunquam in alio, sed in semet ipso habendam esse.

Cassīta forte nidulata erat in segetibus tempestivioribus. Propterea, frumentis flavescentibus, pulli etiamtunc involucres erant. Cum igitur ipsa iret cibum pullis quaesitum, monet eos, ut, si quid ibi rei novae fieret dicereturve, animadverterent idque sibi, uni redisset, renuntiarent. Dominus postea segetum illarum filium adolescentem vocat et: 'Videsne', inquit, 'haec ematuruisse? Idcirco die crastĭno ubi prĭmum dilucescet, amicos roga, ut veniant operamque mutuam dent.' Haec ubi ille dixit, discessit, atque, ubi rediit cassita, pulli trepidi circumstrĕpunt orantque matrem, ut statim jam properet inque alium locum sese asportet: 'nam dominus', inquiunt, 'misit filium qui amicos rogaret, ut luce oriente venirent et meterent. 'Mater jubet eos animo otioso esse: 'si enim dominus', inquit, 'messem ad amicos reicit, cras seges non metetur, neque necesse est hodie vos auferre'.

Die igitur postero mater in pabulum volat. Dominus, quos rogaverat, opperitur. Sol fervet, et fit nihil, et amici nulli adsunt. Tum ille rursum filio: 'Amici isti', inquit, 'cessatores sunt. Quin potius imus et cognatos, affines vicinosque nostros oramus, ut adsint cras ad metendum?' Itĭdem hoc pulli perterriti matri nuntiant. Mater hortatur, ut tum quoque sine metu ac sine cura sint; cognatos affinesque ad laborem capessendum cunctari nec statim oboedire. 'Vos modo', inquit, 'advertite, si quid denuo dicetur'. Alia luce orta, avis in pastum profecta est. Cognati et affines opera supersederunt. Ad postremum igitur dominus filio: 'Valeant', inquit, 'amici cum propinquis. Afferes prima luce falces duas: unam egomet mihi capiam, et tu tibi capies alteram; et frumentum nosmet ipsi manibus nostris cras metemus.' Id ubi ex pullis dixisse dominum mater audivit: 'Tempus', inquit, 'est cedendi et abeundi: fiet nunc sine dubio, quod futurum dixit. Ipse enim, cujus est res, non alius opus facit.' Atque ita cassita migravit, et seges a domino demessa est (Gell. 2, 29).

1319

Prodĭtum est memoriā, Latōnam ex longo errore et fuga gravidam confugisse Delum atque ibi Apollinem Dianamque peperisse; qua ex opinione hominum illa insula eorum deorum sacra putatur: tantaque ejus auctoritas religionis et est et semper fuit, ut ne Persae quidem, quum bellum toti Graeciae, dis hominibusque indixissent et mille numero navium classem ad Delum appulissent, quidquam conarentur aut violare aut attingere (Cic. Verr. 1, 18, 48).

1320

DE MALO DISCORDIAE FABULA

Quum ad nuptias Pelei dii plurimi convenissent et Discordiam secum non admisissent, irata illa malum aureum jecit, in quo scriptum erat: 'hoc est donum deae pulcherrimae'. Hinc jurgium ortum est inter Junōnem et Minervam et Venĕrem, quum sibi quaeque malum postularet. Litigantes illas Juppiter misit ad Parĭdem, qui Venerem forma Junoni Minervaeque praestare judicavit. Haec fuit causa belli Trojani multorumque malorum (Servius ad Verg. Aen. 1 27; Forcellini in v. discordia).

1321

DE AMPHIARAO FABULA

Amphiarāus, augur Argīvus, Eriphȳlam duxit uxorem. Huic quum forte cum Adrasto, Argivorum rege, nescio quid controversiae esset, juravit uterque, se arbitrio Eriphylae de omnibus controversiis transacturum. Bello autem inter Argivos et Thebanos orto, quum exercitus in expeditionem jam duceretur idque vehementer improbaret ac dissuaderet Amphiaraus perniciemque et calamitatem eis imminentem praediceret, Eriphyla, accepto ab Adrasto monili aureo, iis assensa est, qui, bellum gerendum esse, censebant Amphiaraumque bello interesse oportere, pronuntiabant. Ita coactus est ille ei bello, a quo tantopere abhorrebat, propterea quod sciebat, sibi quoque perniciem ex eo esse paratam, interesse. Sed, quum cognovisset, uxorem suam auro corruptam fuisse, non ante necessario illo belli administrandi munere fungi instituit, quam et uxorem acerrime accusasset et filio Alcmaeōni mandavisset atque imperavisset, ut, priusquam in castra veniret, matrem Eriphylam necáret. Quo in facinore obeundo quum patri paruisset Alcmaeon, in furorem incidit. Amphiaraus autem terrae hiatu absumptus est (Lambinus in commentariis ad Hor. Od. 3, 16, 11).

1322

DE ACHILLE FABULA

Thetis, quum sciret, Achillem, si in Thessalia remaneret neque cum ceteris Graeciae principibus ad Trojam oppugnandam navigasset, sine gloria illum quidem, sed diu victurum; sin una cum illis profectus esset, vitam ejus brevem, gloriam immortalem futuram, - eum in thalamo quodam cum puellis et mulieribus apud Lycomēdem collocavit in insula Scyro. Oraculo autem edito, Trojam sine Achille capi non posse, missi sunt a Graecis Nestor, Phoenix, Ulixes ad Peleum, Achillis patrem, rogatum, ut Achillem dimitteret. Peleo autem, Achillem domi esse, negante, id quod erat, Scyrum profecti sunt. Ac suspicati, cum virginibus Achillem educari, de Ulixis sententia, hinc arma, illinc calathos et fusos et cetera hujus generis ante ostium cubiculi, in quo erant puellae et Achilles, exposuerunt. Ita puellae quidem in calathos continuo impetum fecerunt, Achilles vero arma corripuit, quo facto est cognitus (Lambinus in commentariis ad Hor. Od. 1, 8, 14, ex scholiasta Homerico).

1323

QUEMADMODUM INTEMPESTIVA POSTULATIO PUGNAE INHIBEATUR

Sertorius, quod experimento didicerat, imparem se universo Romanorum exercitui, ut barbaros quoque, inconsulte pugnam exposcentes, doceret, adductis in conspectum duobus equis, praevalido alteri, alteri admodum exili duos admovit juvenes similiter affectos, robustum et gracilem. Ac robustiorem jussit equo exili universam caudam abrumpere; gracilem autem valentiorem per singulos pilos vellere. Quumque gracilis fecisset, quod imperatum erat, validissimus autem cum infirmi equi cauda sine effectu luctaretur, 'Naturam', inquit, Sertorius, 'Romanarum cohortium per hoc vobis exemplum ostendi, milites: insuperabiles sunt universae aggredienti, easdemque lacerabit et carpet, qui per partes attentaverit'. Idem, quum videret suos pugnae signum inconsiderate flagitantes, crederetque rupturos imperium, nisi congrederentur, permisit turmae equitum ad lacessendos hostes ire laborantique submisit alias, et sic recepit omnes, tutiusque et sine noxa ostendit, quis exitus flagitatam pugnam mansisset (Frontin. 1, 10).

1324

OMNES FERE PHILOSOPHOS PECUNIAM PRO NIHILO DUXISSE

Omnes fere philosophi omnium disciplinarum, nisi quos a recta ratione natura vitiose detorsisset, pecuniam pro nihilo duxerunt. Socrates, in pompa quum magna vis auri argentique ferretur, 'Quam multa non desidero!' inquit. Xenocrates, quum legati ab Alexandro quinquaginta ei talenta attulissent, quae erat pecunia temporibus illis, Athenis praesertim, maxima, abduxit legatos ad cenam in Academīam; iis apposuit tantum, quod satis esset, nullo apparatu. Quum postridie rogarent eum, cui numerari pecuniam juberet, 'Quid? vos hesterna', inquit, 'cenula non intellexistis, me pecunia non egere?' Quos quum tristiores vidisset, triginta minas accepit, ne aspernari regis liberalitatem videretur. At vero Diogĕnes liberius, ut cynicus, Alexandro roganti, ut diceret, si quid opus esset, 'Nunc quidem paululum', inquit, 'a sole (recedas)'. Offecerat videlicet apricanti. Et hic quidem disputare solebat, quanto regem Persarum vita fortunaque superaret: sibi nihil deesse, illi nihil satis unquam fore; se ejus voluptates non desiderare, quibus nunquam satiari ille posset; suas eum consequi nullo modo posse (Cic. Tusc. 5, 32, 90).

1325

DE MEMORIA

Omnis disciplina memoriā constat, frustraque docemur, si, quidquid audimus, praeterfluit. Quidam eam naturae modo munus esse existimaverunt, estque in ea non dubie plurimum; sed ipsa excolendo, sicut alia omnia, augetur. Immo, nihil aeque vel augetur cura, vel neglegentia intercĭdit. Una maximaque memoriae augendae ars exercitatio est et labor. Quare et pueri, quorum tenacissima memoria est, statim quam plurima ediscant, et, quaecunque aetas operam juvandae studio memoriae dabit, devŏret initio taedium illud et scripta et lecta saepius revolvendi, et quasi eundem cibum remandendi. Quod ipsum fieri potest levius, si pauca primum coeperimus ediscere, tum cotidie adicere singulos versus, quorum accessio labori sensum incrementi non afferat.

Quantum naturā studioque valeat memoria, testis est vel Themistŏcles, quem unum intra annum optime locutum esse Persice constat; vel Mithridātes, cui notae fuerunt duae et viginti linguae earum, quibus imperabat, nationum; vel Crassus ille Dives, qui, quum Asiae praeesset, quinque Graeci sermonis differentias sic tenuit, ut jus cuique redderet eadem lingua, qua quisque postulasset; vel Cyrus denique, quem omnium militum tenuisse nomina traditum est. Quin etiam dicitur Theodectes protinus reddidisse semel auditos quamlibet multos versus (Quint. 11, 2, 1; 40; 50).

Memoriam in Themistocle fuisse singularem ferunt, ita ut, quaecunque audierat vel viderat, in ea haererent. Itaque, quum ei Simonĭdes, an quis alius, artem memoriae polliceretur, - quae tum primum proferebatur, - 'Oblivionis', inquit, 'mallem. Nam memini, etiam quae nolo; oblivisci non possum, quae volo' (Cic. Acad. 12, 2; Fin. 2, 32, 104).

1326

DE INSIGNI THEMISTOCLIS MEMORIA

Apud Graecos fertur incredibili quadam magnitudine consilii atque ingenii Atheniensis ille fuisse Themistŏcles; ad quem quidam doctus homo atque inprimis eruditus accessisse dicitur, eique artem memoriae, quae tum primum proferebatur, pollicitus esse se traditurum. Quum ille quaesisset, quidnam illa ars efficere posset, dixisse illum doctorem, ut omnia meminisset; ei Themistoclem respondisse, gratius sibi illum esse facturum, si se oblivisci, quae vellet, quam si meminisse docuisset (Cic. De or. 2, 74. 299).

1327

Discipuli, si modo sunt bene instituti, praeceptores amant et verentur (Quint. 2, 2, 8).

Discipulos is unum moneo, ut praeceptores suos non minus, quam ipsa studia, ament, et parentes esse eos non quidem corporum, sed mentium credant. Multum haec pietas conferet ad felicem exitum studiorum. Ita enim et libenter audient, et dicta credent, et esse magistrorum similes concupiscent, in ipsos denique coetus scholarum laeti et alacres convenient; emendati non irascentur, laudati gaudebunt; ut sint carissimi, mereri conabuntur. Nam, ut praeceptorum officium est docere, sic discipulorum - praebere se dociles: alioqui neutrum sine altero sufficiet.

Epaminondas philosophiae praeceptorem habuit Lysim Tarentīnum, Pythagorēum, cui sic fuit deditus, ut adolescens tristem et severum senem omnibus aequalibus suis in familiaritate anteponeret. Neque eum prius a se dimisit, quam ita doctrinā antecessit condiscipulos, ut facile intellegi posset, pari modo eum superaturum esse omnes in ceteris artibus.

Ciceronis filius declaravit ipse in epistola ad Tirōnem, quantopere Cratippum praeceptorem diligeret. 'Scito, me Cratippo esse conjunctissimum, non ut discipulum, sed ut filium. Nam, quum audio illum libenter publice, tum etiam privatim ejus suavitatem vehementer amo. Sum totos dies cum eo, noctisque saepenumero partem: exōro enim, ut mecum quam saepissime cenet. Hac introducta consuetudine, saepe inscientibus nobis et cenantibus obrēpit, sublataque severitate philosophiae, humanissime nobiscum jocatur. Quare da operam, ut hunc talem, tam jucundum, tam excellentem virum videas, quam primum' (Quint. 1, 9; Nep. Epam. 2; Cic. Fam. 16, 21).

1328

Non facile dicam, utros peccare validius putem, quibus omnia sua placent, an quibus nihil. Accidit enim etiam ingeniosis adolescentibus, ut labore consumantur et in silentium usque descendant nimiā bene dicendi cupiditate. Qua de re memini narrasse mihi Julium Secundum, aequalem meum, atque a me familiariter amatum, mirae facundiae virum, infinitae tamen curae, quid esset sibi a patruo suo dictum. Is fuit Julius Florus, in eloquentia Galliarum princeps atque inter paucos disertus. Is, quum Secundum, scholae adhuc operatum, tristem forte vidisset, interrogavit, quae causa frontis tam adductae. Nec dissimulavit adolescens, tertium jam diem esse, ex quo materiae, ad scribendum destinatae, omni labore non inveniret exordium; quo sibi non praesens tantum dolor, sed etiam desperatio in posterum fieret. Tum Florus arridens, 'Numquid tu', inquit, 'melius dicere vis, quam potes?' Ita se res habet: curandum est, ut quam optime dicamus, dicendum tamen pro facultate (Quint. 10, 3, 12).

1329

DE PROFESSIONE LITTERARUM

A. Quemadmodum te prosequitur civitas, et quid hic agitur? Unde subvenit reditus? An pater ab Africa subministrat?

B. Inde nequaquam. In reditu est mihi professio litterarum.

A. O rem indignissimam! Et quam aequo fers istud animo, - sedere in scholis et pueris praecipere?

Ad quam illius interrogationem in hunc modum respondi.

B. Non miror, te ejus nunc esse persuasionis, qua et ipse quoque aliquamdiu laboravi. Totum enim, quod hic egimus, quinquennium ita me pertaesum erat hujus professionis, ut nusquam vivere putarem hominem miseriorem. Sed subinde retractanti sortemque meam cum fortunis ceteris et vitae laboribus conferenti tandem aliquando pulchritudo suscepti operis apparuit. Si mihi maximus imperator centum homines regendos tradidisset, non mediocris honos habitus mihi videretur. Si ergo non Caesar, sed Fortuna hoc genus stationis injunxit, uti, pueris ingenuis atque honestis praesidērem, nonne tibi pulchrum videor atque magnificum consecutus officium? Bone Juppiter, quam regium est sedere, a suggestu praecipientem bonos mores et sacrarum studia litterarum, carmina praelegentem, quibus ora mentesque formantur! (P. Annii Flori, Vergilius orator, an poëta).

1330

TURPIUS EST FRIGIDE LAUDARI, QUAM GRAVITER VITUPERARI

Turpius esse, dicebat Favorinus philosophus, frigide laudari, quam graviter vituperari: 'Quoniam', inquit, 'qui maledicit et vituperat, quanto id acerbius facit, tum maximo ille pro inimico et iniquo ducitur et plerumque propterea fidem non capit. Sed, qui infecunde atque jejune laudat, amicus quidem creditur ejus. quem laudare vult, sed nihil posse reperire. quod jure laudet' (Gell. 19, 3).

1331

URBE CAPTA, QUAE MISERIAE CONSEQUI SOLEANT

Neminem vestrum fugit, Quirites, urbe capta, quae miseriae consequi soleant: arma qui contra tulerunt, statim crudelissime trucidantur; ceteri qui possunt per aetatem laborem ferre, rapiuntur in servitutem; qui non possunt, vita privantur; uno denique atque eodem tempore domus hostili flagrant incendio, et, quos natura aut voluntas necessitudine aut benevolentia conjunxit, distrahuntur; liberi partim e gremiis diripiuntur parentum, partim in sinu jugulantur, partim ante pedes constuprantur. Nemo, judices, est, qui possit satis rem consequi verbis nec referre oratione magnitudinem calamitatis (Ad Herenn. 4, 39, 51).

1332

SAPIENS NULLUM PRO REPUBLICA PERICULUM VITABIT

Sapiens nullum pro republica periculum vitabit, ideo quod saepe, quum pro republica perire noluerit, necesse erit, cum republica pereat, et, quoniam omnia sunt commoda a patria accepta, nullum incommodum pro patria grave putandum est. Ergo, qui fugiunt id periculum, quod pro republica subeundum est, stulte faciunt. Nam neque effugere incommoda possunt et ingrati in civitatem reperiuntur. At, qui patriae pericula suo periculo exspectant, hi sapientes putandi sunt, quum et eum, quem debent, honorem reipublicae reddunt et pro multis perire malunt, quam cum multis. Etenim vehementer est iniquum vitam, quam a natura acceptam propter patriam conservaris, naturae, quum cogat, reddere, patriae, quum roget, non dare; et, quum possis cum summa virtute et honore pro patria interire, malle per dedecus et ignaviam vivere; et, quum pro amicis et parentibus et ceteris necessariis adire periculum velis, pro republica, in qua illud sanctissimum patriae nomen continetur, nolle in discrimen venire. Itaque, uti contemnendus est, qui in navigio se, quam navem, mavult incolumem, ita vituperandus, qui in rei publicae discrimine suae plus, quam communi, saluti consulit. Navi enim fracta, multi incolumes fugerunt; ex naufragio patriae salvus nemo potest enatare (Ad Herenn. 4, 44, 57).

1333

ZEUXIDIS DE SPECIE PULCHRITUDINIS EXIMIA JUDICIUM

Crotoniātae quondam, quum florerent omnibus copiis et in Italia cum primis beati numerarentur, templum Junōnis, quod religiosissime colebant, egregiis picturis locupletare voluerunt. Itaque Heracleōten Zeuxin, qui tum longe ceteris excellere pictoribus existimabatur, magno pretio conductum adhibuerunt. Is et ceteras complures tabulas pinxit, quarum nonnulla pars usque ad nostram memoriam propter fani religionem remansit, et, ut excellentem muliebris formae pulchritudinem muta in sese imago contineret, Helĕnae se pingere simulacrum velle, dixit; quod Crotoniatae, qui eum muliebri in corpore pingendo plurimum aliis praestare saepe accepissent, libenter audierunt. Putaverunt enim, si, quo in genere plurimum posset, in eo magno opere elaborasset, egregium sibi opus illo in fano relicturum. Neque tum eos illa opinio fefellit. Nam Zeuxis ilico quaesivit ab iis, quasnam virgines formosas haberent. Illi autem statim hominem deduxerunt in palaestram atque ei pueros ostenderunt multos, magna praeditos dignitate. Etenim quodam tempore Crotoniatae multum omnibus corporum viribus et dignitatibus antesteterunt atque honestissimas ex gymnico certamine victorias domum cum laude maxima rettulerunt. Quum puerorum igitur formas et corpora magno hic opere miraretur, 'Horum', inquiunt illi, 'sorores sunt apud nos virgines. Quare, qua sint illae dignitate, potes ex his suspicari'. 'Praebete igitur mihi, quaeso', inquit, 'ex istis virginibus formosissimas, dum pingo id, quod pollicitus sum vobis, ut mutum in simulacrum ex animali exemplo veritas transferatur'. Tum Crotoniatae publico de consilio virgines unum in locum conduxerunt et pictori, quam vellet, eligendi potestatem dederunt. Ille autem quinque delegit, quarum nomina multi poëtae memoriae prodiderunt, quod ejus essent judicio probatae, qui pulchritudinis habere verissimum judicium debuisset. Neque enim putavit omnia, quae quaereret ad venustatem, uno se in corpore reperire posse ideo, quod nihil simplici in genere omnibus ex partibus perfectum natura expolivit. Itaque, tanquam ceteris non sit habitura, quod largiatur, si uni cuncta concesserit, aliud alii commodi, aliquo adjuncto incommodo, muneratur (Cic. Inv. 2, 1, 1).

1334

SOCRATES LYSIAE ORATIONEM VIRO FORTI INDIGNAM ESSE EXISTIMAT

Socrătes, quum omnium sapientissimus esset sanctissimeque vixisset, ita in judicio capitis pro se ipse dixit, ut non supplex aut reus, sed magister aut dominus videretur esse judicum. Quin etiam, quum ei scriptam orationem disertissimus orator Lysias attulisset, quam, si ei videretur, edisceret, ut ea pro se in judicio uteretur, non invitus legit et, commode scriptam esse, dixit; 'sed', inquit, 'ut, si mihi calceos Sicyonios attulisses, non uterer, quamvis essent habiles et apti ad pedem, quia non essent viriles', sic illam orationem disertam sibi et oratoriam videri, fortem et virilem non videri. Ergo ille damnatus est, neque solum primis sententiis, quibus tantum statuebant judices damnarent, an absolverent, sed etiam illis, quas iterum legibus ferre debebant (Cic. De or. 2, 54, 231).

1335

DE AUREO SAECULO

Poëtae intellexerunt, abesse justitiam a rebus humanis, eamque finxerunt, offensam vitiis hominum, cessisse e terra in caelumque migrasse. Atque, ut doceant, quid sit juste vivere, a Saturni temporibus, quae illi vocant aurea, repetunt exempla justitiae narrantque, in quo statu fuerit vita humana, dum illa in terra moraretur. Quod quidem non pro poëtica fictione, sed pro vero habendum est.

Illo ergo saeculo, quod aureum perhibent, penes sapientes fuisse regnum, Posidonius judicat. Hi continebant manus et infirmiorem a validioribus tuebantur, suadebant dissuadebantque, et utilia atque inutilia monstrabant. Horum prudentia, ne quid deesset suis, providebat, fortitudo pericula arcebat, beneficentia augebat ornabatque subjectos. Officium erat imperare, non regnum. Nemo, quantum posset, adversus eos experiebatur, per quos coeperat posse, nec erat cuiquam aut animus in injuriam, aut causa, quum bene imperanti bene pareretur, nihilque rex majus minari male parentibus posset, quam ut abirent e regno. Sed, postquam, subrepentibus vitiis, in tyrannidem regna conversa sunt, opus esse legibus coepit, quas et ipsas inter initia tulere sapientes.

Terra ipsa fertilior erat illaborata. Quidquid natura protulerat, id non minus invenisse, quam inventum monstrare alteri voluptas erat. Neque quidquam ulli superesse poterat aut deesse: nam inter concordes omnia dividebantur. Nondum valentior imposuerat infirmiori manum; nondum avarus abscondendo, quod sibi jaceret, alium necessariis quoque excluserat; par erat alterius ac sui cura. Arma cessabant, incruentaeque humano sanguine manus odium omne in feras verterant. Illi, quos aliquod nemus densum a sole protexerat, qui adversus saevitiam hiemis aut imbris vili receptaculo tuti sub fronde vivebant, placidas transigebant sine suspirio noctes. Sollicitudo nos in nostra purpura versat; at quam mollem somnum illis dura tellus dabat! Non impendebant caelata laquearia, sed in aperto jacentes sidera superlabebantur. Tam interdiu illis, quam nocte, patebant prospectus hujus pulcherrimae domus. Libebat intueri signa ex media caeli parte vergentia. rursus ex occulto alia surgentia. At vos ad omnem tectorum pavetis sonum et inter picturas vestras, si quid increpuit, fugitis attoniti. Non habebant domos instar urbium. Haec erat secundum naturam domus, in qua libebat habitare, nec ipsam nec pro ipsa timentem; nunc magna pars nostri metus tecta sunt (Lactantius, Inst. 5, 5=p. 237, Gersdorf. - Seneca, Epist. 90, 5-6; 40 - 43).

1336

CICERONIS E SICILIA REDUCIS ERROR FESTIVUS

Sic tum existimabam, (inquit Cicero), nihil homines aliud Romae, nisi de quaestura mea, loqui. Frumenti in summa caritate maximum numerum miseram; negotiatoribus comis, mercatoribus justus, mancipibus liberalis, sociis abstinens, omnibus eram visus in omni officio diligentissimus. Excogitati quidam erant a Siculis honores in me inauditi. Itaque hac spe decedebam, ut, mihi populum Romanum ultro omnia delaturum, putarem. At ego, quum casu diebus iis, itineris faciendi causa, decedens e provincia, Puteŏlos forte venissem, quum plurimi et lautissimi in iis locis solent esse, concĭdi paene, quum ex me quidam quaesisset, quo die Roma exissem, et num quidnam esset novi. Cui quum respondissem, me e provincia decedere, 'Etiam', mehercule', inquit, 'ut opinor, ex Africa'. Huic ego, jam stomachans fastidiose, 'Immo ex Sicilia', inquam. Tum quidam, quasi qui omnia sciret, 'Quid? tu nescis', inquit, 'hunc Syracusis quaestorem fuisse?' Quid multa? destiti stomachari et me unum ex iis feci, qui ad aquas venissent (Cic. Planc. 26, 64).

1337

Varro dicit, convivarum numerum incipere oportere a Gratiarum numero et progredi ad Musarum, id est, proficisci a tribus et consistere in novem, ut, quum paucissimi convivae sunt, non pauciores sint, quam tres, quum plurimi, non plures, quum novem (Gell. 13, 11).

1338

In Arcadia, scio, me isse spectatum suem, quae prae pinguitudine carnis non modo surgere non posset, sed etiam, ut in ejus corpore sorex, exesā carne, nidum fecisset et peperisset mures (Varr. R. R. 2, 4, 12=p. 230, 14).

1339

Cyrus quum, Babylonem oppugnaturus, festinaret ad bellum, cujus maxima momenta in occasionibus sunt, Gynden late fusum amnem, vado transire tentavit. Ibi unus ex equis albis, qui trahere regium currum solebant, aquis abreptus, vehementer commovit regem. Juravit itaque, eo se redacturum amnem illum, ut transiri calcarique etiam a feminis posset; et tam diu assedit operi, donec alveum in trecentos et sexaginta rivos dispergeret, et siccum relinqueret, in diversum fluentibus aquis. Periit itaque et tempus, magna in magnis rebus jactura, et militum ardor, quem inutilis labor fregit, et occasio aggrediendi imparatos, dum ille bellum, indictum hosti, gerit cum flumine (Sen. Ira 3, 21).

1340

DE CICERONIS MORTE

M. Cicero, sub adventum triumvirorum, cesserat urbe, pro certo habens, id quod erat, non magis Antonio eripi se, quam Caesari Cassium et Brutum, posse. Primo in Tusculanum fugit; inde transversis itineribus in Formianum, ut ab Cajeta navem conscensurus. proficiscitur. Unde aliquoties in altum provectum quum modo venti adversi rettulissent, modo ipse jactationem navis, caeco volvente fluctu, pati non posset, taedium tandem eum et fugae et vitae cepit; regressusque ad superiorem villam, quae paulo plus mille passibus a mari abest, 'Moriar', inquit, 'in patria saepe servata.' Satis constat, servos fortiter fideliterque paratos fuisse ad dimicandum; ipsum deponi lecticam, et quietos pati, quod sors iniqua cogeret, jussisse. Prominenti ex lectica praebentique immotam cervicem, caput praecisum est. Nec satis stolidae crudelitati militum fuit: manus quoque, scripsisse aliquid in Antonium exprobrantes, praeciderunt. Ita relatum caput ad Antonium, jussuque ejus inter duas manus in rostris positum, ubi ille consul, ubi saepe consularis, ubi eo ipso anno adversus Antonium, quanta nullă unquam humană vox cum admiratione eloquentiae auditus fuerat. Vix, attollentes prae lacrimis oculos, homines intueri trucidata membra ejus poterant (Liv. fragm. ex libro 120).

1341

QUOMODO CONDITA MASSILIA SIT.

Temporibus Tarquinii regis, ex Asia Phocaeensium juventus, ostio Tiberis invecta, amicitiam cum Romanis junxit; inde in ultimos Galliae sinus navibus profecta, Massiliam inter Ligŭres et feras gentes Gallorum condidit. Quod sic factum est. In ultimam Oceani oram procedere ausi, in sinum Gallicum circum ostia Rhodăni amnis devenere. Cujus loci amoenitate capti, reversi domum, referentes, quae viderant, plures sollicitavere. Duces classis Simos et Protis fuere. Itaque regem Sigobrigiorum, Nanum nomine, in cujus finibus urbem condere gestiebant, amicitiam petentes, conveniunt. Forte eo die rex occupatus in apparatu nuptiarum Gyptis filiae erat, quam more gentis, electo inter epulas genero, nuptum tradere illico parabat. Itaque, quum ad nuptias invitati omnes proci essent, rogantur etiam Graeci hospites ad convivium. Producta deinde virgo, quum juberetur a patre aquam porrigere ei, quem virum eligeret, tunc, omissis omnibus, ad Graecos conversa, aquam Proti porrigit; qui, factus ex hospite gener, locum condendae urbis a socero accepit. Condita igitur Massilia est prope ostia Rhodani amnis, in remoto sinu, velut in angulo maris (Justin. 43, 3).

1342

MENDICI CUM REGE COMPARATIO

A. Nihil regno similius, quam mendicitas. - B. Quid ego audio? Nihil nivi similius, quam carbo? - A. Dic mihi, qua re potissimum beati sunt reges? - B. Quia faciunt, quod animo collibitum est. - A. Ista libertas, qua nihil suavius, nemini regum magis adest, quam nobis. Nec dubito, quin multi reges sint, qui nobis invideant. Sive bellum est, sive pax, nos tuto vivimus, non describimur ad militiam, non vocamur ad munia publica, non censemur, quum populus expilatur exactionibus, nemo inquirit in vitam nostram; si quid admissum est etiam atrocius, quis dignetur in jus vocare mendicum? Etiam si pulsamus hominem, pudet pugnare cum mendico. Regibus nec in pace nec in bello licet suaviter agere; et, quo majores sunt, hoc plures metuunt. Nos, velŭti deo sacros, etiam religione quadam metuit vulgus offendere. - B. Sed interim sordescitis in pannis et casulis. - A. Quid ista faciunt ad veram felicitatem? Extra hominem sunt, quae narras (Erasm. 1, 303-4).

1343

TULLIUS TERENTIAE SUAE SAL.

Si vales, bene est, ego valeo. Valetudinem tuam velim, cures diligentissime: nam mihi et scriptum et nuntiatum est, te in febrim subito incidisse. Quod celeriter me fecisti de Caesaris litteris certiorem, fecisti mihi gratum. Item posthac, si quid opus erit. si quid acciderit novi, facies, ut sciam. Cura, ut valeas. Vale (Cic. Fam. 14, 8).

1344

TULLIUS TERENTIAE SUAE SAL. PLURIMAM

Ad ceteras meas miserias accessit dolor et de Dolabellae valetudine et de Tulliae. Omnino de omnibus rebus, nec quid consilii capiam, nec quid faciam, scio. Tu, velim, tuam et Tulliae valetudinem cures. Vale (Cic. Fam. 14, 9).

1345

TULLIUS S. D. TERENTIAE SUAE

Quid fieri placeret, scripsi ad Pomponium serius, quam oportuit: cum eo si locuta eris, intelleges, quid fierim velim. Apertius scribi, quoniam ad illum scripseram, necesse non fuit. De ea re et de ceteris rebus quam primum, velim, nobis litteras mittas. Valetudinem tuam cura diligenter. Vale. VII. Idus Quinctiles (Cic. Fam. 14, 10).

1346

TULLIUS S. D. TERENTIAE SUAE

Si vales, bene est, ego valeo. Tullia nostra venit ad me pridie Idus Junias; cujus summa virtute et singulari humanitate graviore etiam sum dolore affectus, nostrā factum esse neglegentiā, ut longe alia in fortuna esset, atque ejus pietas ac dignitas postulabat. Nobis erat in animo Ciceronem ad Caesarem mittere et cum eo Cn. Sallustium; si profectus erit, faciam te certiorem. Valetudinem tuam cura diligenter. Vale. XVII. Calendas Quinctiles (Cic. Fam. 14, 11).

1347

TULLIUS TERENTIAE S. D.

Quod nos in Italiam salvos venisse, gaudes, perpetuo gaudeas, velim; sed, perturbati dolore animi magnisque injuriis, metuo, ne id consilii ceperimus, quod non facile explicare possimus. Qua re, quantum potes, adjuva; quid autem possis, mihi in mentem non venit. In viam quod te des hoc tempore, nihil est: et longum est iter et non tutum, et non video, quid prodesse possis, si veneris, Vale. D. pr. Non. Nov. Brundisio (Cic. Fam. 14, 12).

1348

TULLIUS S. D. TERENTIAE

Si vales. bene est. Constitueramus, ut ad te antea scripseram, obviam Ciceronem Caesari mittere, sed mutavimus consilium, quia de illius adventu nihil audiebamus. De ceteris rebus, etsi nihil erat novi, tamen, quid velimus et quid hoc tempore putemus opus esse, ex Sicca poteris cognoscere. Tulliam adhuc mecum teneo. Valetudinem tuam cura diligenter. Vale. XII. Calendas Quinctiles (Cic. Fam. 14, 15).

1349

TULLIUS TERENTIAE SUAE S. D.

In maximis meis doloribus excruciat me valetudo Tulliae nostrae, de qua nihil est, quod ad te plura scribam; tibi enim aeque magnae curae esse, certo scio. Quod me propius vultis accedere, video, ita esse faciendum. Etiam ante fecissem, sed me multa impediverunt, quae ne nunc quidem expedita sunt. Sed a Pomponio exspecto litteras, quas ad me quam primum perferendas cures, velim. Da operam, ut valeas (Cic. Fam. 14, 19).

1350

TULLIUS S. D. TERENTIAE SUAE ET TULLIAE ET CICERONI

Accepi ab Aristocrĭto tres epistolas, quas ego lacrimis prope delevi; conficior enim maerore, mea Terentia, nec meae me miseriae magis excruciant, quam tuae vestraeque. Ego autem hoc miserior sum, quam tu, quae es miserrima, quod ipsa calamitas communis est utriusque nostrum, sed culpa mea propria est. Meum fuit officium vel legatione vitare periculum, vel diligentia et copiis resistere, vel cadere fortiter: hoc miserius, turpius, indignius nobis nihil fuit. Qua re quum dolore conficior, tum etiam pudore; pudet enim me uxori meae optimae, suavissimis liberis virtutem et diligentiam non praestitisse: nam mihi ante oculos dies noctesque versatur squalor vester et maeror et infirmitas valetudinis tuae, spes autem salutis pertenuis ostenditur. Inimici sunt multi, invidi paene omnes; eicere nos magnum fuit, excludere facile est. Sed tamen, quamdiu vos eritis in spe, non deficiam, ne omnia mea culpa cecidisse videantur. Ut tuto sim, quod laboras, id mihi nunc facillimum est, quem etiam inimici volunt vivere in his tantis miseriis; ego tamen faciam, quae praecipis. Quum inimici nostri venire dicentur, tum in Epirum ibo. Quod scribis, te, si velim, ad me venturam, ego vero, quum sciam magnam partem istius oneris abs te sustineri, te istic esse volo. Si perficitis, quod agitis, me ad vos venire, oportet; sin autem... sed nihil opus est reliqua scribere. Ex primis aut summum secundis litteris tuis constituere poterimus, quid nobis faciendum sit; tu modo ad me, velim, omnia diligentissime perscribas, etsi magis jam rem quam litteras, debeo exspectare. Cura, ut valeas et ita tibi persuadeas, mihi te carius nihil esse nec unquam fuisse. Vale, mea Terentia, quam ego videre videor itaque debilitor lacrimis. Vale. Pr. Cal. Dec. (Cic. Fam. 14, 3).

1351

CICERO ATTICO SAL.

Nihil mihi nunc, scito, tam deesse, quam hominem eum, quocum omnia, quae me cura aliqua afficiunt, una communicem, qui me amet, qui sapiat, quicum (=quocum) ego ex animo loquar, nihil fingam. nihil dissimulem, nihil obtĕgam. Abest enim frater amantissimus. Tu autem, qui saepissime curam et angorem animi mei sermone et consilio levasti tuo, qui mihi et in publica re socius et in privatis omnibus conscius et omnium meorum sermonum et consiliorum particeps esse soles, ubinam es? Ita sum ab omnibus destitutus, ut tantum requietis habeam, quantum cum uxore et filiola et mellito Cicerone consumitur; nam illae ambitiosae nostrae fucosaeque amicitiae sunt in quodam splendore forensi, fructum domesticum non habent. Itaque, quum bene completa domus est tempore matutino, quum ad forum stipati gregibus amicorum descendimus, reperire ex magna turba neminem possumus, quocum aut jocari libere aut suspirare familiariter possimus. Quare te exspectamus, te desideramus, te jam etiam arcessimus; multa sunt enim, quae me sollicitant anguntque, quae mihi videor, aures nactus tuas, unius ambulationis sermone exhaurire posse (Cic. Att. 1, 18).

1352

C. PLINIUS ARRIO ANTONINO SUO S.

Quum versus tuos aemulor, tum maxime, quam sint boni, experior. Ut enim pictores pulchram absolutamque faciem raro, nisi in pejus, affingunt, ita ego ab hoc archéty̆po labor et decido. Quo magis hortor, et quam plurima proferas, quae imitari omnes concupiscant, nemo aut paucissimi possint. Vale (Plin. Ep. 1, 15 (10)).

1353

C. PLINIUS FABIO JUSTO SUO S.

Olim mihi nullas epistulas mittis. 'Nihil est', inquis, 'quod scribam'. At hoc ipsum scribe, nihil esse, quod scribas, vel solum illud, unde incipere priores solebant: 'Si vales, bene est; ego valeo'. Hoc mihi sufficit: est enim maximum. Ludere me putas? Serio peto. Fac, sciam, quid agas, quod sine sollicitudine summa nescire non possum Vale (Plin. Ep. 1, 11).

1354

C. PLINIUS URSO SUO S.

Olim non librum in manus, non stilum sumpsi, olim nescio. quid sit otium, quid quies, quid denique illud iners quidem, jucundum tamen nihil agere, nihil esse; adeo multa me negotia amicorum nec secedere nec studere patiuntur. Nulla enim studia tanti sunt, ut amicitiae officium deseratur, quod religiossime custodiendum studia ipsa praecipiunt (Plin. Ep. 8, 9).

1355

C. PLINIUS CORNELIO TACITO SUO S.

Proxime, quum in patria mea fui, venit ad me salutandum municipis mei filius praetextatus. Huic ego: 'Studes?' inquam. Respondit: 'Etiam'. 'Ubi?' 'Mediolani'. 'Cur non hic?' Et pater ejus (erat enim una atque etiam ipse adduxerat puerum): 'Quia nullos hic praeceptores habemus'. 'Quare nullos? Nam vehementer interest vestra, qui patres estis' (et opportune complures partes audiebant), 'liberos vestros hic potissimum discere. Ubi enim aut jucundius morarentur, quam in patria, aut pudicius continerentur, quam sub oculis parentum, aut minore sumptu, quam domi? Quantulum est ergo, collata pecunia, conducere praeceptores, quodque nunc in habitationes, in viatica, in ea, quae peregre emuntur (omnia autem peregre emuntur), impenditis, adicere mercedibus? Atque adeo ego, qui nondum liberos habeo, paratus sum pro republica nostra, quasi pro filia vel parente, tertiam partem ejus, quod conferre vobis placebit, dare... Educentur hic, qui hic nascuntur, statimque ab infantia natale solum amare. frequentare consuescant. Atque utinam tam claros praeceptores inducatis, ut finitimis oppidis studia hinc petantur, utque nunc liberi vestri aliena in loca, ita mox alieni in hunc locum confluant!' Haec putavi quasi a fonte repetenda, quo magis scires, quam gratum mihi foret, si susciperes, quod injungo. Injungo autem, ut ex copia studiosorum, quae ad te ex admiratione ingenii tui convenit, circumspicias praeceptores, quos sollicitare possimus (Plin. Ep. 4, 13).

1356

C. PLINIUS SOSIO SENECIONI SUO S.

Magnum proventum poëtarum annus hic attulit: toto mense Aprili nullus fere dies, quo non recitaret aliquis. Juvat me, quod vigent studia, proferunt se ingenia hominum et ostentant, tametsi ad audiendum pigre coitur. Plerique in stationibus1 sedent tempusque audiendi fabulis conterunt ac subinde sibi nuntiari jubent, an jam recitator intraverit, an dixerit praefationem, an ex magna parte evolverit2 librum; tunc demum. ac tunc quoque lente cunctanterque, veniunt nec tamen permanent, sed ante finem recedunt, alii dissimulanter et furtim, alii simpliciter et libere. At, hercule, memoriā parentum

Claudium Caesarem, ferunt, quum in Palatio spatiaretur audissetque clamorem, causam requisisse, quumque dictum esset, recitare Nonianum, subitum recitanti inopinatumque venisse. Nunc otiosissimus quisque, multo ante rogatus et identidem admonitus, aut non venit, aut, si venit, queritur, se diem, quia non perdiderit, perdidisse. Sed tanto magis laudandi probandique sunt, quos a scribendi recitandique studio haec auditorum vel desidia vel superbia non retardat. Equidem prope nemini defui (Plin. Ep. 1, 13).

1357

C. PLINIUS CORNELIO TACITO SUO S.

Ridébis, et licet rideas. Ego, Plinius ille, quem nosti, apros tres et quidem pulcherrimos cepi. 'Ipse?' inquis. Ipse; non tamen ut omnino ab inertia mea et quiete discederem. Ad retia sedebam; erat in proximo non venabulum aut lancea, sed stilus et pugillares; meditabar aliquid enotabamque, ut, si manus vacuas, plenas tamen ceras reportarem. Non est, quod contemnas hoc studendi genus: mirum est, ut animus agitatione motuque corporis excitetur. Jam undique silvae et solitudo, ipsumque illud silentium, quod venationi datur, magna cogitationis incitamenta sunt. Proinde, quum venabere, licebit, auctore me, ut panarium et lagunculam, sic etiam pugillares feras. Experieris, non Dianam magis montibus, quam Minervam, inerrare. Vale (Plin. Ep. 1, 6).

1358

C. PLINIUS SERVIANO SUO S.

Gaudeo et gratulor, quod Fusco Salinatori filiam tuam destinasti. Domus patricia; pater honestissimus; mater pari laude. Ipse studiosus, litteratus, etiam disertus, puer simplicitate, comitate juvenis, senex gravitate: neque enim amore decipior. Amo quidem effuse (ita officiis, ita reverentiā meruit), judico tamen, et quidem tanto acrius, quanto magis amo; tibique, ut qui exploraverim, spondeo, habiturum te generum, quo melior fingi ne voto quidem potuit. Superest, ut avum te quam maturissime similium sui faciat. Quam felix tempus illud, quo mihi liberos illius, nepotes tuos, ut meos vel liberos vel nepotes ex vestro sinu sumere et quasi pari jure tenere continget! Vale (Plin. Ep. 6, 26).

1359

C. PLINIUS GENIALI SUO S.

Probo, quod libellos meos cum patre legisti. Pertinet ad profectum tuum a disertissimo viro discere, quid laudandum, quid reprehendendum; simul ita institui, ut verum dicere assuescas. Vides, quem sequi, cujus debeas implere vestigia. O te beatum, cui contigit vivum atque idem optimum et conjunctissimum exemplar, qui denique eum potissimum imitandum habes, cui natura esse te simillimum voluit! Vale (Plin. Ep. 8, 13).

1360

C. PLINIUS JULIO SERVIANO SUO S.

Rectene omnia, quod jam pridem epistulae tuae cessant? An omnia recte, sed occupatus es tu? An tu non occupatus, sed occasio scribendi vel rara, vel nulla? Exime hunc mihi scrupulum, cui par esse non possum; exime autem vel data opera tabellario misso. Ego viaticum, ego etiam praemium dabo, nuntiet modo, quod opto. Ipse valeo, si valere est suspensum anxium vivere, exspectantem in horas timentemque pro capite amicissimo, quidquid accidere homini potest. Vale (Plin. Ep. 3, 17).

1361

C. PLINIUS VALERIO PAULINO SUO S.

Gaude meo, gaude tuo, gaude etiam publico nomine: adhuc honor studiis durat. Proxime, quum dicturus apud centumviros1 essem, adeundi mihi locus, nisi a tribunali2, nisi per ipsos judices, non fuit: tanta stipatione cetera tenebantur. Ad hoc quidam ornatus3 adulescens, scissis tunicis4, ut in frequentia solet, solā velatus togā perstitit et quidem horis septem. Nam tam diu dixi magno cum labore majore cum fructu. Studeamus ergo nec desidiae nostrae praetendamus alienam5. Sunt, qui audiant, sunt, qui legant; nos modo dignum, aliquid auribus, dignum chartis elaboremus. Vale (Plin. Ep. 4, 16).

1362

C. PLINIUS CANINIO SUO S.

Studes, an piscaris, an venaris, an simul omnia? Possunt enim omnia simul fieri ad Larium6 nostrum. Nam lacus piscem, feras silvae, quibus lacus cingitur, studia altissimus iste secessus affătim suggerunt. Sed, sive omnia simul, sive aliquid facis, non possum dicere 'invideo'1; angor tamen, non et mihi licere, quae sic concupisco, ut aegri vinum, balinea, fontes. Nunquamne hos artissimos laqueos2, si solvere3 negatur, abrumpam4? Nunquam, puto. Nam veteribus negotiis nova accrescunt, nec tamen priora peraguntur: tot nexibus, tot quasi catenis majus in dies occupationum agmen extenditur. Vale (Plin. Ep. 2, 8).

1363

C. PLINIUS MAXIMO SUO S.

Nuper me cujusdam amici languor admonuit, optimos esse nos, dum infirmi sumus. Quem enim infirmum aut avaritia, aut libido sollicitat? Non amoribus servit, non appetit honores, opes neglegit et quantulumcunque, ut relicturus, satis habet. Tunc deos, tunc hominem esse se meminit, invidet nemini, neminem miratur, neminem despicit ac ne sermonibus quidem malignis aut attendit aut alitur: balinea imaginatur et fontes. Haec summa curarum, summa votorum, mollemque in posterum et pinguem, si contingat evadere, hoc est innoxiam beatamque destinat vitam. Possum ergo, quod plurimis verbis, plurimis etiam voluminibus philosophi docere conantur, ipse breviter tibi mihique praecipere, ut tales esse sani perseveremus, quales nos futuros profitemur infirmi. Vale (Plin. Ep. 7, 26).

FABULAE

1364

SOCRATES AD AMICOS

Quum párvas aedes síbi fundasset Sócrătes, Ex pópulo sic nescío quis, ut fierí solet: 'Quaesó, tam angustam tális vir ponís domum?' 'Utinam', ínquit, 'veris hánc amicis impleam!' (Phaedr. 3, 9).

1365

RANAE AD SOLEM

Uxórem quondam, Sól quum vellet dúcere, Clamórem ranae sústulere ad sídera. Convício permótus, quaerit Júppiter Causám querelae. Quaédam tum stagni íncola: 'Nunc', ínquit, 'omnes únus exúrit lacus Cogítque miseras árida sede émori. Quidnám futurum est, sí crearit líberos?' (Phaedr. 1, 6).

1366

LUPUS ET AGNUS

Ad rívum eundem lúpus et agnus vénerant, Sití compulsi; súperior stabát lupus Longéque inferior ágnus. Tunc fauce ímproba Latro incitatus júrgii causam íntulit. 'Cur', ínquit, 'turbuléntam fecistí mihi Aquám bibenti?' Lániger contrá timens: 'Qui (= quomodo), póssum, quaeso, fácere, quod quererís, lupe? A té decurrit ád meos haustús liquor'. Repúlsus, ille véritatis víribus: 'Ante hós sex menses mále,' ait, 'dixistí mihi'. Respóndit agnus: 'Équidem natus nón eram'. 'Pater, hércle, tuus ibi', ínquit, 'maledixít mihi'. Atque íta correptum lácerat injustá nece. Haec própter illos scrípta est, homines fábula, Qui fíctis causis ínnocentes ópprimunt (Phaedr. 1, 1).

1367

VULPES ET CORVUS

Quum dé fenestra córvus raptum cáseum Comésse vellet, célsa resídens árbore, Vulpés, hunc vidit, deínde sic coepít loqui: 'O quí tuarum, córve, pennarum ést nitor! Quantúm decōris córpore et vultú geris! Si vócem haberes, núlla prior alés foret'. At ílle stultus, dúm vult vocem osténdere, Emísit ore cáseum, quem céleriter Dolósa vulpes ávidis rapuit déntibus, Tum démum ingemuit córvi deceptús stupor (Phaedr. 1, 8).

CARMINA

1368

GIGANTES

Neve foret terris securior arduus aeter, Affectasse ferunt regnum coeleste Gigantas, Altaque congestos struxisse ad sidera montes. Tum pater omnipotens misso perfregit Olympum 5Fulmine, et excussit subjecto Pelion Ossae. Obruta mole suā cum corpora dira jacerent, Perfusam multo natorum sanguine terram Incaluisse ferunt, calidumque animasse cruorem, Et, ne nulla suae stirpis monumenta manerent, 10In faciem vertisse hominum. Sed et illa propago Contemptrix superum, saevaeque avidissima caedis, Et violenta fuit: scires e sanguine natos

(Ov. Met. 1,151-162).

1369

TULLIUM AD M. CICERONEM

Disertissime Romuli nepotum, Quot sunt quotque fuere, Marce Tulli, Quotque post aliis erunt in annis, Gratias tibi maximas Catullus Agit, pessimus omnium poëta, Tanto pessimus omnium poëta, Quanto tu optimus omnium patronus (Catull. 49).

1370

AD LESBIAM

Quaeris, quot mihi basiationes Tuae, Lesbia, sint satis superque. Quam magnus numerus Libyssae arenae Lasarpicifĕris iacet Cyrenis, Oraclum Jovis inter aestuosi Et Batti veteris sacrum sepulchrum, Aut quam sidera multa, quum tacet nox, Furtivos hominum vident amores, Tam te basia multa basiare Vesano satis et super Catullo est, Quae nec pernumerare curiosi Possint nec mală fascinare linguă (Catull. 7).

1371

AD LESBIAM

Vivamus, mea Lesbia, atque amemus, Rumoresque senum severiorum Omnes unĭus aestimemus assis. Soles occidere et redire possunt: Nobis quum semel occidit brevis lux, Nox est perpetua una dormienda. Da mi basia mille, deinde centum, Dein mille altera, dein secunda centum, Deinde usque alteră mille, deinde centum. Dein, quum milia multa fecerimus, Conturbabimus illa, ne sciamus, Aut ne quis malus invidere possit, Quum tantum sciat esse basiorum (Catull. 5).

1372

LUCTUS DE MORTE PASSERIS LESBIAE

Lugete, o Veneres Cupidinesque, Et quantum est hominum venustiorum. Passer mortuus est meae puellae, Passer, deliciae meae puellae, Quem plus illa oculis suis amabat: Nam mellitus erat suamque norat Ipsam tam bene, quam puella matrem, Nec sese a gremio illius movebat, Sed, circumisiliens modo huc, modo illuc, Ad solam dominam usque pipiabat. Qui nunc it per iter tenebricosum, Illuc, unde negant redire quemquam. At vobis male sit, malae tenēbrae Orci, .quae omnia bella devoratis: Tam bellum mihi passerem abstulistis. O factum male! io miselle passer! Tuā nunc operā meae puellae Flendo turgiduli rubent ocelli (Catull. 3).

1373

AD SE IPSUM

Miser Catulle, desinas ineptire, Et, quod vides perisse, perditum ducas. Fulsere quondam candidi tibi soles, Quum ventitabas, quo puella ducebat, Amata nobis, quantum amabitur nulla. Ibi illa multa tum jocosa fiebant, Quae tu volebas nec puella nolebat. Fulsere vere candidi tibi soles. Nunc jam ílla nón vult; tu quóque, impotens, noli Nec, quae fugit, sectare, nec miser vive, Sed obstinata mente perfer, obdura. Vale, puella, jam Catullus obdurat. Nec te requiret nec rogabit invitam; At tu dolebis, quum rogaberis nullă. Scelesta, vae te! quae tibi manet vita! Quis nunc te adibit? cui videberis bella? Quem nunc amabis? cujus esse dicēris? Quem basiábis? cui labella mordebis? At tu, Catulle, destinatus obdúra (Catull. 8).

1374

AD FABULLUM

Cenabis bene, mi Fabulle, apud me Paucis, si tibi di favent, diebus, Si tecum: attuleris bonam atque magnam Cenam, non sine candida puella Et vino et sale et omnibus cachinnis. Haec, si, inquam, attuleris, venuste noster, Cenabis bene: nam tui Catulli Plenus sacculus est aranearum. Sed contra accipies meros amores Seu quid suavius elegantiusve est: Nam unguentum dabo, quod meae puellae Donarunt Veneres Cupidinesque, Quod tu quum olfacies, deos rogabis, Totum ut té faciant, Fabulle, nasum (Catull. 13).

1375

AD ALFENUM

Alfene immemor atque unanimis false sodalibus, Jam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi? Jam me prodere, jam non dubitas fallere, perfide? Nec facta impia fallacum hominum caelicolis placent; Quae tu neglegis, ac me miserum deseris in malis. Eheu, quid faciant, dic, homines cuive habeant fidem? Certe tute jubebas animam tradere, inique, me Inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent. Idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque Ventos irrita ferre ac nebulas aërias sinis. Si tu oblitus es, at di meminerunt, meminit Fides, Quae te, ut paeniteat postmodo facti faciet tui (Catull. 30).

1376

DE INCONSTANTIA AMORIS

Nulli se, dicit mulier mea, nubere malle, Quam mihi, non si se Juppiter ipse petat. Dicit; sed, mulier cupido quod dicit amanti, In vento et rapida scribere oportet aqua (Catull. 70).

1377

AD LESBIAM

Dicebas quondam, solum te nosse Catullum, Lesbia, nec prae me velle tenere Jovem. Dilexi tum te non tantum, ut vulgus amicam, Sed pater ut gnatos diligit et generos. Nunc te cognovi: quare, etsi impensius uror, Multo mi tamen es vilior et levior. 'Qui (= quomodo) potis est?' inquis. Quod amantem injuria talis Cogit amáre magis, sed bene velle minus (Catull. 72).

1378

IN MARITUM LESBIAE

Lesbia mi, praesente viro, mala plurima dicit: Haec illi fatuo maxima laetitia est. Mule, nihil sentis: si, nostri oblita, taceret, Sana esset: nunc, quod gannit et obloquitur, Non solum meminit, sed, quae multo acrior est res, Irata est, hoc est, uritur et coquitur (Catull. 83).

1379

AD LESBIAM

Nulla potest mulier tantum se dicere amatam Vere, quantum a me, Lesbia, amata, mea, es. Nulla fides ullo fuit unquam foedere tanta, Quanta in amore tuo ex parte reperta mea est. Nunc est mens diducta tuā .mea Lesbia, culpā, Atque ita se officio perdidit ipsa suo, Ut jam nec bene velle queat tibi, si optima fias, Nec desistere amare, omnia si facias (Catull. 87).

1380

DE LESBIA

Lesbia mi dicit semper male nec tacet unquam De me: Lesbia me, dispeream, nisi amat. Quo signo? quia sunt totidem mea: deprecor illam Assidue, verum dispeream, nisi amo (Catull. 92).

1381

AD LESBIAM

Jucundum, mea vita, mihi proponis, amorem Hunc nostrum inter nos perpetuumque fore. Di magni, facite, ut vere promittere possit Atque id sincere dicat et ex animo, Ut liceat nobis tota producere vita Alternum hoc sanctae foedus amicitiae (Catull. 109).

1382

AD LESBIAM

Ille mi par esse deo videtur, Ille, si fas est, superare divos, Qui, sedens adversus, identidem te Spectat et audit, Dulce ridentem, misero quod omnes Eripit sensus mihi: nam simul te, Lesbia, aspexi, nihil est super mi . . . . . . . . . . . . Lingua sed torpet, tenuis sub artus Flamma demanat, sonitu suopte Tintinant aures geminae teguntúr Lumina nocte (Catull. 51).

1383

AD CALVUM DE QUINTILIA

Si quicquam mutis gratum acceptumve sepulchris Accidere a nostro, Calve, dolore potest, Quo desiderio veteres renovamus amores Atque olim missas flemus amicitias, Certe non tanto mors immatura dolori est Quintiliae, quantum gaudet amore tuo (Catull. 96).

1384

AD VERANIUM

Verani, omnibus e meis amicis Antistans mihi milibus trecentis, Venistine domum ad tuos Penates Fratresque unanimos anumque matrem? Venisti. O mihi nuntii beati! Visam te incolumem audiamque Hiberum (=Hiberorum) Narrantem loca, facta, nationes, Ut mos est tuus, applicansque collum Jucundum os oculosque saviabor. O quantum est hominum beatiorum, Quid me laetius est beatiusve? (Catull. 9).

1385

AD LESBIAM

Si cui quid cupido optantique obtigit unquam Insperanti, hoc est gratum animo proprie. Quare hoc est gratum nobisque est carius auro, Quod te restituis, Lesbia, mi cupido, Restituis cupido atque insperanti ipsa refers te Nobis, o lucem candidiore nota! Quis me uno vivit felicior, aut magis hac res Optandas vita dicere quis poterit? (Catull. 107).

1386

IN AMICAM FORMIANI

Salve, nec minimo puella naso, Nec bello pede, nec nigris ocellis, Nec longis digitis, nec ore sicco, Nec sane nimis elegante lingua, Decoctoris amica Formiani. Ten provincia narrat esse bellam? Tecum Lesbia nostra comparatur? O saeclum insapiens et infacetum! (Catull. 43).

1387

DE ACME ET SEPTIMIO

Acmèn Septimius, suos amores, Tenens in gremio, 'Mea', inquit, 'Acme, Ni te perdite amo atque amare porro Omnes sum assidue paratus annos, Quantum qui pote plurimum perire, Solus in Libya Indiave tosta Caesio veniam obvius leoni'. Hoc ut dixit, Amor, sinistra ut ante, Dextrā sternuit approbationem. At Acme, leviter caput reflectens Et dulcis pueri ebrios ocellos Illo purpureo ore saviata, 'Sic', inquit, 'mea vita Septimille, Huic uni domino usque serviamus, Ut multo mihi major acriorque Ignis mollibus ardet in medullis'. Hoc ut dixit, Amor, sinistrā ut ante, Dextrā sternuit approbationem. Nunc ab auspicio bono profecti, Mutuis animis amant, amantur. Unam Septimius misellus Acmen Mavult, quam Syrias Britanniasque; Uno in Septimio fidelis Acme Facit delicias libidinesque. Quis ullos homines beatiores Vidit, quis Venerem auspicatiorem?

(Catull. 45).

1388

AD SE IPSUM DE ADVENTU VERIS

Jam ver egelidos refert tepores, Jam caeli furor aequinoctialis Jucundis Zephyri silescit auris, Linquantur Phrygii, Catulle, campi Nicaeaeque ager uber aestuosae; Ad claras Asiae volemus urbes. Jam mens praetrepidans avet vagari, Jam laeti studio pedes vigescunt. O dulces comitum valete coetus. Longe. quos simul a domo profectos, Diversae variae viae reportant

(Catull. 46).

1389

INFERIAE AD FRATRIS TUMULUM

Multas per gentes et multa per aequora vectus, Advenio has miseras, frater, ad inferias, Ut te postremo donarem munere mortis Et mutam nequiquam alloquerer cinerem, Quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum, Heu, miser indigne frater adempte mihi. * * * Nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum Tradita sunt tristes munera ad inferias, Accipe, fraterno multum manantia fletu, Atque in perpetuum, frater, ave atque vale (Catull. 101).

1390

DE AMORE SUO

Odi et amo. Quare id faciam, fortasse requiris. Nescio, sed fieri sentio et excrucior (Catull. 85).

1391

AD AMICAM

Occurris quum mane mihi, ni purior ipsā Luce novā exoreris, lux mea, dispeream. 1 Quod si nocte venis, jam vero ignoscite, divi, Talis ab occiduis Hesperus exit aquis

(Gallus in editione Nisardi p. 586).

1392

HORATII ET LYDIAE DIALOGUS

HORATIUS:

Donec gratus eram tibi, Nec quisquam potior bracchia candidae Cervici juvenis dabat, Persarum vigui rege beatior.

LYDIA:

5Donec non alia magis Arsisti, neque erat Lydia post Chloēn, Multi Lydia nominis, Romana vigui clarior Ilia.

HORATIUS:

Me nunc Thressa Chloë regit, 10Dulces docta modos et citharae sciens, Pro qua non metuam mori, Si parcent animae fata superstiti.

LYDIA:

Me torret face mutua Thurini Calais filius Ornyti, 15Pro quo bis patiar mori, Si parcent puero fata superstiti.

HORATIUS:

Quid si prisca redit Venus Diductosque jugo cogit aëneo? Si flava excutitur Chloë 20Rejectaeque patet janua Lydiae?

LYDIA:

Quamquam sidere pulchrior Ille est, tu levior cortice et improbo Iracundior Hadria. Tecum vivere amem, tecum obeam lubens

(Hor. Od. 3, 9),

1393

AD LYDIAM

Quum tu, Lydia, Telephi Cervicem roseam, cerea Telephi Laudas bracchia, vae, meum Fervens dificili bile tumet jecur. 5Tunc nec mens mihi nec color Certa sede manent, umor et in genas Furtim labitur, arguens. Quam lentis penitus macerer ignibus. Uror, seu tibi candidos 10Turparunt umeros immodicae mero Rixae, sive puer furens Impressit memorem dente labris notam. Non, si me satis audias, Speres perpetuum. dulcia barbare 15Laedentem oscula, quae Venus Quinta parte sui nectaris imbuit. Felices ter et amplius, Quos irrupta tenet copula nec malis Divulsus querimoniis 20Supremā citius solvet amor die (Hor. Od. 1, 13).

1394

AD ALBIUM TIBULLUM

Albi, ne doleas, plus nimio memor Immitis Glycĕrae neu miserabiles Decantes elĕgos, cur tibi junior Laesā praeniteat fide. 5Insignem tenui fronte Lycorida Cyri torret amor, Cyrus in asperam Declinat Pholoën, sed prius Apulis Jungentur capreae lupis, Quam turpi Pholoë peccet adultero. 10Sic visum Veneri, cui placet impares Formas atque animos sub juga aënea Saevo mittere cum joco. Ipsum me melior quum peteret Venus, Gratā detinuit compede Myrtăle 15Libertina, fretis acrior Hadriae Curvantis Calăbros sinus (Hor. Od. 1, 33).

1395

AD POSTUMUM

Eheu fugaces, Postŭme, Postume, Labuntur anni, nec pietas moram Rugis et instanti senectae Afferet indomitaeque morti, 5Non, si trecenis, quotquot eunt dies, Amice, places illacrimabilem Plutona tauris, qui ter amplum Geryŏnen Tityonque tristi Compescit undā, scilicet omnibus, 10Quicumque terrae munere vescimur, Enavigandā, sive reges, Sive inopes erimus coloni. Frustrá cruento Marte carebimus Fractisque rauci fluctibus Hadriae, 15Frustra per autumnos nocentem Corporibus metuemus austrum: Visendus ater flumine languido Cocȳtos errans et Danai genus Infame damnatusque longi 20Sisy̆phus Aeolĭdes laboris. Linquenda tellus et domus et placens Uxor, neque harum, quas colis, arborum Te praeter invisas cupressos Ulla brevem dominum sequetur. 25Absumet heres Caecŭba dignior, Servata centum clavibus, et mero Tinguet pavimentum superbo, Pontificum potiore cenis (Hor. Od. 2, 14).

1396

AD TORQUATUM

Diffugere nives, redeunt jam gramina campis Arboribusque comae; Mutat terra vices, et decrescentia ripas Flumina praetereunt; 5Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet Ducere nuda choros. Immortalia ne speres, monet annus et almum Quae rapit hora diem. Frigora mitescunt Zephy̆ris; ver proterit aestas 10Interitura, simul Pomifer autumnus fruges effuderit, et mox Bruma recurrit iners... Quis scit, an adiciant hodiernae crastina summae Tempora di superi? Cuncta manūs avidas fugient heredis, amico 20Quae dederis animo. Quum semel occideris et de te splendida Minos Fecerit arbitria, Non, Torquāte, genus, non te facundia, non te Restituet pietas (Hor. Od. 4, 7).

1397

Quum sitis similes paresque vitā, Uxor pessima, pessimus maritus, Miror, non bene convenire vobis (Mart. 8, 35).

1398

'Tristis Athenagŏras non misit munera nobis. Quae medio brumae mittere mense solet'. An sit Athenagoras tristis, Faustine, videbo; Me certe tristem fecit Athenagoras (Mart. 8, 41).

1399

Si memini, fuerant tibi quattuor, Aelia, dentes; Expulit una duos tussis et una duos. Jam secura potes totis tussire diebus: Nil istic, quod agat. tertia tussis habet (Mart. 1, 19).

1400

Lotus nobiscum est, hilaris cenavit, et idem Inventus mane est mortuus Andragŏras. Tam subitae mortis causam, Faustine, requiris? In somnis medicum viderat Hermocrătem

(Mart. 6, 53).

1401

Dentibus atque comis (nec te pudet) uteris emptis. Quid facies oculo, Laelia? non emitur (Mart. 12, 23).

1402

Omnia promittis, quum tota nocte bibisti; Mane nihil praestas. Pollio, mane bibe

(Mart. 12, 12).

1403

Quum facias versus nulla non luce ducenos, Vare, nihil recitas. Non sapis atque sapis

(Mart. 8, 20).

1404

Munera quod senibus viduisque ingentia mittis, Vis, te munificum, Gargiliāne, vocem? Sordidius nihil est, nihil te spurcius uno, Qui potes insidias dona vocare tuas. Sic avidis fallax indulget piscibus hamus, Callida sic stultas decipit esca feras. Quid sit largiri, quid sit donare, docebo, Si nescis: dona, Gargiliane, mihi (Mart. 4, 56).

1405

Amissum non flet, quum sola est, Gellia patrem, Si quis adest, jussae prosiliunt lacrimae. Non luget, quisquis laudari, Gellia, quaerit: Ille dolet vere, qui sine teste dolet (Mart. 1, 33).

1406

Occurrit tibi nemo quod libenter, Quod, quacunque venis, fuga est et ingens Circa te, Ligurīne, solitudo, Quid sit, scire cupis? Nimis poëta es. Hoc valde vitium periculosum est. Non tigris, catulis citata1 raptis. Nec sic scorpios improbus timetur. Nam tantos, rogo, quis ferat labores2? Et stanti legis et legis sedenti. In thermas fugio. sonas ad aurem. Piscinam peto: non licet natare. Ad cenam venio: fugas sedentem. Lassus dormio: suscitas jacentem. Vis, quantum facias mali, vidére? Vir justus, probus, innocens timeris (Mart. 3, 44).

1407

Mentiris3 juvenem tinctis, Laetine, capillis: Tam subito corvus4, qui modo cygnus5 eras. Non omnes fallis: scit te Proserpĭna canum: Personam capiti detrahet illa tuae (Mart. 3, 43).

1408

Esse nihil, dicis, quidquid petis, improbe, Cinna; Si nil, Cinna, petis, nil tibi, Cinna, nego

(Mart. 3, 61).

1409

Hospes eras nostri semper, Matho, Tiburtini6. Hoc emis. Imposui7: rus tibi vendo tuum

(Mart. 4, 79).

1410

Dixerat 'o mores, o tempora!' Tullius olim, Sacrilegum strueret quum Catilina nefas1, Quum gener atque socer2 diris concurreret armis Maestaque civili caede maderet humus. Cur nunc 'o mores!', cur nunc 'o tempora!' dicis? Quod tibi non placeat, Caeciliāne, quid est? Nulla ducum feritas. nulla est insania ferri; Pace frui certa laetitiaque licet. Non nostri faciunt, tibi quod tua tempora sordént3 Sed faciunt mores, Caeciliane, tui (Mart. 9, 70).

1411

Quum tua non edas, carpis mea carmina, Laeli. Carpere vel noli nostra, vel ede tua (Mart. 1, 91).

1412

Scribere me, quereris, Velox, epigrammata longa. Ipse nihil scribis; tu breviora facis (Mart. 1, 110).

1413

Versiculos in me narratur scribere Cinna. Non scribit, cujus carmina nemo legit (Mart. 3, 9).

1414

Bella es, novimus, et puella, verum est, Et dives, quis enim potest negare? Sed, quum te nimium, Fabulla, laudas, Nec dives neque bella nec puella es (Mart. 1, 64).

1415

Munera qui tibi dat locupleti, Gaure, senique, Si sapis et sentis, hoc tibi ait 'Morere'

(Mart. 8, 27).

1416

Scis, te captari, scis hunc, qui captat, avarum, Et scis, qui captat, quid, Mariāne, velit4. Tu tamen hunc tabulis heredem, stulte, supremis Scribis et esse tuo vis, furiose, loco. 'Munera magna tamen misit'. Sed misit in hamo1; Et piscatorem piscis amare potest? Hicine deflebit vero tua fata dolore? Si cupis, ut ploret, des, Mariane, nihil

(Mart. 6, 63).

1417

Tristis es et felix. Sciat hoc Fortuna. caveto: Ingratum dicet te, Lupe, si scierit (Mart. 6, 70).

1418

Dicis formosam. dicis te, Bassa, puellam. Istud, quod non est, dicere Bassa solet

(Mart. 5, 45).

1419

Thais habet nigros, niveos Lecania dentes. Quae ratio est? Emptos haec habet, illa suos

(Mart. 5, 43).

1420

Profecit poto Mithridātes saepe veneno, Toxica ne possent saeva nocere sibi. Tu quoque cavisti cenando tam male semper, Ne posses unquam, Cinna, perire fame

(Mart. 5, 76).

1421

Callida quam sapit, quum nupsit Gellia caeco: Quippe semel visam ducere quis poterat?

(Huetius, Parnasse latin moderne, p. 390).

1422

Informes versus deformis Maevius edit: Dissimiles natos non decet esse patri

(Parnasse latin moderne, p. 132).

1423

Quum Nero in exitium properaret matris apertum, Dicitur hac natum voce rogasse parens: 'Non oculos, non ora petas: pete viscera ferro, Viscera, tam magnum quae peperere nefas'.

(Calcagnini, Parnasse latin moderne, p. 108).

1424

Dum sese egregium Sapĭdus putat esse poëtam, Desipit, et Sapido nil magis insipidum

(Parnasse latin moderne, p. 44).

1425

Pauper eram juvenis; senio confectus inerti, Sum locuples, misere sorte in utraque miser: Quando frui poteram rebus, mihi copia deerat; Copia nunc superest, fructus et usus1 abest

(Buchananus, Parnasse latin moderne, p. 94).

1426

Unus eras, memini, quondam de plebe, nec alter Te minus in tota turgidus urbe fuit. Nunc te alium credis, veteremque haud noscis amicum, Splendidus in Tyria quod spatiere toga. Falleris: hanc et ovis, qua tu nunc veste superbis, Ante tulit, nec adhuc est aliud, nisi ovis

(Buchananus, Parnasse latin moderne, p. 92).

1427

Dum me carminibus jugulas, audire, Biānor, Te cupidum esse, mihi quid videatur, ais. Desine flagitio scelus addere: dic age plane, Non te judicium velle, sed auriculas

(Korsch, Stephanus, 2).

1428

PROVERBIA ARABICA

Non quivis, pellem qui gestat tigridis, audax. * Insano melior sapiens inimicus amico. * Difficile in primis homini cognoscere sese. * Deferet hic aliis de te, qui detulit ad te

(Korsch, Stephanus, 7).

1429

Non mediōcre tibi ingenium est et lingua diserta Paucaque, quae nosti, scis bene ferre palam. Sed tamen haud verbum faciam, si, Cynthia, fias Ingeniosa minus, sed taciturna magis

(Korsch, Stephanus, 9).

1430

Postquam discidium nos inter vincula rupit, Forte tibi oblatum me, Cacobūle, fugis. Atqui non doleo. sed divos sedulus oro, Ut nostrae aeternae sint inimicitiae

(Korsch, Stephanus, 15).

1431

GRAECUM

Sunt opes magnae mihi ensis hastaque et scutum nitens, Corporis tutamen: illis namque aro, fruges lego. Exprimo uvas, illa propter dominus a servis vocor. At quibus neque ensis est neque hasta nec scutum nitens, Corporis tutamen, omnes, supplici adlapsi genu, Imperatorem atque dominum me salutantes vocant

(Korsch, Stephanus, 19).

1432

ROSSICUM

Iam valeas, Cytherea: juvant me pocula Bacchi: Hic jungit cunctos, tu modo, Cypri, duos

(Korsch, Stephanus, 23).

1433

Quid mihi nunc Lynceus, quum Cynthia, non modo quae sunt, Verum quae non sunt, haec quoque perspiciat?

(Korsch, Stephanus, 24).

1434

GRAECUM

Pectora consilio munivi adversus Amorem, Nec me contuderit viribus ipse suis. Mortalis divo certabo... At, si feret illi Bacchus opem, potero qui prohibere duos?

(Korsch, Stephanus, 29)

1435

INDICUM

Qui res incertas sectatur, certa relinquens, Incerta hic certe certaque perdit homo

(Korsch, Stephanus, 30).

1436

Tantă catervă tuā se jactat, Cynthia, laude, Ut prope paeniteat, me placuisse tibi

(Korsch, Stephanus, 36).

1437

GRAECUM

Sunt, qui tingere te dicant, Nicylla, capillos, Cui coma jam corvo nigrior - empta foro est

(Korsch, Stephanus, 37).

1438

GRAECUM

Flos ego purpureus fiam, manus ut tua possit Carpere me et niveus deinde fovere sinus

(Korsch, Stephanus. 39).

1439

ROSSICUM

Evolvunt veterem magno molimine librum. Frustra: namque liber jam bene notus erat. Sic, juvenis, Lyden qui captas, rem bene notam Accipies: tandem nam tibi dicet: 'Amo'

(Korsch, Stephanus, 41).

1440

Cynthia, si posses, ut ais tu, cernere cuncta, Cernere te, posses cernere, posse nihil!

(Korsch, Stephanus, 48).

1441

PERSICUM

Rebus in adversis blandam spem ponere noli: Fundit enim puram nimbus opacus aquam

(Korsch, Stephanus, 62).

1442

GRAECUM

Ne quis jam timeat fera tela Cupidinis: in nos Omnia consumpsit spicula saevus Amor: Neu tremat alarum sibi verbera: nam, mea postquam Institit indomito pectora pressa pede, Illabefactatus manet atque immobilis in me, Corpore quod fracta est utraque penna meo

(Korsch, Stephanus, 66).

1443

INDICUM

Notă tribus pereunt, servantur notă duobus. Uni notă deus non reperire potest

(Korsch, Stephanus, 67).

1444

Hoc physici quidam recte, esse in rebus inane. Rides? ecce caput cerne Bianorem

(Korsch, Stephanus, 70).

1445

GRAECUM

Dicunt mihi puellae: 'Anacreon, senex es. Si laminam politam Rogaveris, capillo Frontem videbis orbam'. Utrum supersit, an jam Effluxerit capillus, Non interest, sed illud Scio, magis protervam Senem decere vitam, Quum fata jam minentur

(Korsch, Stephanus, 71).

1446

GRAECUM

Amor fame domatur atque tempore; Sin illa flammam non valent restinguere, .Restat remedium tertium, laqueus, tibi

(Korsch, Stephanus, 73).

1447

ARABICUM

Sis stellae similis, quae, quamquam fontis in unda Fulgeat, in caeli vertice fixa manet, Neve sit exemplo fumus tibi, qui, licet oras Scandat ad aetherias, est oriundus humi

(Korsch, Stephanus, 75).

1448

Quum dicis, stolidos suam videre Ipsos stultitiam, negare nolo. Sed, si res ita, uti putas, haberet, Non esses, bona Thai, tam diserta

(Korsch, Stephanus, 76).

1449

GRAECUM

Beatiora cuncta sunt animantia Et plus valent ratione, quam humanum genus. Primum omnium videamus hunc asinum, licet, Quam constat esse bestiam miserrimam. Verum tamen nil huic per ipsum fit mali, Sed, quae dedit natura, sola possidet. Nos praeter illa, quae necesse est perpeti, Ipsi per ipsos alia nobis addimus. Si sternuit quis, cură, si dixit male, Nos iră versat; somnium si vidimus, Pavemus; ulula si canit, jam metuimus. Opiniones, jura, lites. ambitus - Imposita sunt haec cuncta naturae mala

(Korsch, Stephanus, 77).

1450

Quod te admiraris, Cacobūle, et diligis ipse, Laudo ego: cui placeas tu, nisi forte tibi?

(Korsch, Stephanus, 81).

1451

Inter rosas Cupīdo Apem, sopore victam, Quum nescius petisset, Repente sauciatus, Clamans manusque motans, Currens volansque, venit Ad filiam Diōnes. 'Consūmor', inquit, 'alma, Consumor occidique: Me vulneravit anguis Alata, parva quaedam, - Apem vocant coloni'. At illa: 'Si molestus Apis videtur ictus, Quantum tuis sagittis Tacti ferunt dolorem?'

(Korsch, Stephanus, 86).

1452

En Licĭnus murum male cautus fronte cecidit: Paene ruit murus, sed caput incolume est

(Korsch, Stephanus, 90).

1453

INDICUM

Dives nobilis est et eruditus, Dives callidus est et audiendus, Et spectabilis et disertus idem: Artes divitiis parantur omnes

(Korsch, Stephanus, 91).

1454

GRAECUM

Onus profecto non datur mortalibus Uxore gravius, quam superbam dos facit

(Korsch, Stephanus, 92).

1455

GERMANICUM

Hic est verus amor, qui nunquam non sibi constet, Omnia seu tribuas, omnia sive neges

(Korsch, Stephanus, 96).

1456

Cepit mira puella te, Biānor, Quae, qui non soleant placere cuiquam, Hos tantum miseros amare fertur. Sed miranda etiam magis videtur, Quod non tacta tuo est adhuc amore

(Korsch, Stephanus, 93).

1457

INDICUM

Res dubias solvit doctrina, latentia promit, Cunctorum lumen, quo sine caecus homo est

(Korsch, Stephanus, 101).

1458

Non paucas, fateor, juvenis cecinisse puellas. Ecquidnam tulerim, quaeritis, inde preti. Atque insigne quidem: nam sic dignoscere coepi. Quo sit longa loco syllaba, quove brevis

(Korsch, Stephanus 104).

1459

EPICURI

Quum te mortalem noris, praesentibus exple Deliciis animum: post mortem nulla voluptas

(Anth. lat. 911)

1460

EPITAPHIUM CANIS, CUI NOMEN 'MARGARITA' FUIT

Gallia me genuit1, nomen mihi divitis undae Concha2 dedit, formae nominis aptus honos3. Docta per incertas audax discurrere silvas Collibus hirsutas atque agitare feras. Non gravibus vinclis unquam consueta teneri Verbera nec niveo corpora saeva pati. Molli namque sinu domini dominaeque jacebam Et noram in strato lassa cubare toro, Sed jam fata subii4, partu jactata sinistro5. Quam nunc sub parvo marmore terra tegit

(Carmina latina epigraphica, 1175)

1. Stationes - tabernae, portus aut alia loca publica, in quibus homines confabulandi causa convenire solebant.

2. Evolverit - recitaverit.

1. Centumviri sunt judices.

2. Tribunal est locus excelsior, in quo sella praetoris fuit; judices in subselliis sedebant.

3. Ornatus est hoc loco idem, quod 'nobilis'

4. Mirum videri potest, quomodo .scindi tunicae potuerint, toga integra. Sed toga, vestis laxior et crassior, sine sutura, scindi haud facile potuit; facilius id accidebat tunicae, quae in umeris vel consuta, vel fibulis constricta erat.

5. Ne excusemus desidiam nostram infrequentia auditorum et lectorum.

6. Larius est lacus, qui nunc 'Lago di Como' appellatur.

1. Quia invidia tangi non potest animus honestus.

2. Laquei sunt officia, quibus Romae retinebatur.

3. Solvit laqueos, qui, negotiis ordine compositis. nemine impediente, secedit.

4. Abrumpit - qui, iis nondum finitis, aliquamdiu se substrahere festinat.

1. i. e. dispeream, ni - exoreris.

1. Irritata.

2. Molestias.

3. Simulas, te juvenem esse.

4. Niger.

5. Canus.

6. Praedii Tiburtini.

7. Decepi.

1. Conjurationem.

2. Pompejus et Caesar, cujus filia nupta erat Pompejo.

3. Te cruciant.

4. Mortem tuam, quo citius fruatur bonis tuis.

1. Illis muneribus te, ut piscem, captat.

1. Fruendi et utendi potestas.

1. Canes Gallici nobiles fuerunt.

2. In qua margarita nascitur.

3. Id est: honos nominis aptus fuit formae

4. 'Subii' est bisyllabum 'subi'.

5. Infelici.

← Предыдущий раздел: ATTRACTIO MODI В ПРИДАТОЧНЫХ ПРЕДЛОЖЕНИЯХ  |  Оглавление