Артефакт.lib.ru
Сайт Андрея Пискунова Хостинг Lib.Ru

← Предыдущий раздел: Уступительные предложения  |  Оглавление  |  Следующий раздел: Условно-желательные предложения →

Сравнительные предложения

(§§ 917—921)

Практическая часть  |  Теоретическая часть

Предложения с ut, sicut, quemadmodum, quomodo

1003 ( 917)

1. Ut ferae quaedam nullā mitescunt arte, sic immītis et implacabilis ejus viri animus est (Liv. 33, 45, 7).

2. Vivorum ut magnă admiratio, ita censūră difficilis est (Vell. 2, 36, 3).

3. Ut ager, quamvis fertilis, sine cultūra fructuōsus esse non potest, sic sine doctrīna animus (Cic. Tusc. 2, 5, 13).

4. Ut in seminibus vis inest earum rerum, quae ex iis progignuntur, sic in causis condĭtae sunt res futurae (Cic. Div. 1, 56, 128).

5. Sicut in corporibus aegris, milites, nihil, quod nociturum est, medici relinquunt, sic nos quidquid obstat imperio, recidamus (Ex Alexandri oratione, apud exercitum habita) (Curt. 6, 3, 11).

6. Ut omnis natură in caelum et terram divisa est, sic caeli regionibus terră in Asiam et Europam. Asia enim jacet ad meridiem et austrum, Europa ad septentriones et aquilonem (Varro L. L. 5, 31=p. 11, 9).

7. Ut corpora nostra lente augescunt, cito exstinguuntur, sic ingenia studiaque oppresseris facilius, quam revocaveris (Tac. Agr. 3).

8. Nam, velŭti pueri trepĭdant atque omnia caecis
In tenĕbris metuunt, sic nos in luce timemus
Interdum
(Lucr. 2, 55).

9. Quemadmŏdum stultus est, qui, equum empturus, non ipsum inspĭcit, sed stratum ejus ac frenos, sic stultissimus est, qui hominem aut ex veste aut condicione, quae vestis modo nobis circumdăta est, aestimat (Sen. Ep. 47, 16).

10. Quomŏdo lucem diemque omnibus hominibus, ita omnes terras fortibus viris natura aperuit (Tac. Hist. 4, 64, 18).

11. Ad amicitiam fert illum (= sapientem) nullă utilitas suă, sed naturalis irritatio. Nam, ut aliarum nobis rerum innāta dulcēdo est, sic amicitiae. Quomodo solitudinis odium est et appetitio societatis, quomodo hominem homini natura conciliat, sic inest huic quoque rei stimŭlus, qui nos amicitiarum appetentes faciat (Sen. Ep. 9, 17).

12. Ut enim crudum adhuc vulnus medentium manūs reformīdat, deinde patitur atque ultro requirit, sic recens animi dolor consōlationes rejĭcit ac refŭgit, mox desidĕrat et clementer admōtis acquiescit (Plin. Ep. 5, 16, 11).

13. Omnis poenă non tam ad delictum pertĭnet, quam ad exemplum (Quint. Decl. 274=p. 133 Lemaire).

Предложения с ut - ita (sic) в значении 'хотя - однако'

1004 ( 918)

1. Litterarum disciplīnă, ut animo praecipue omnium necessaria, sic corpori inimica est (Cels. 1, prooem.=p. 2, 6).

2. Una est catēnă, quae nos alligatos tenet, - amor vitae, qui, ut non est abiciendus, ita minuendus est, ut, si quando res exĭget, nihil nos detineat nec impediat, quominus parati simus, quodquandōque faciendum est, statim facere (Sen. Ep. 26, 10).

3. Obsidio deinde per paucos dies magis, quam oppugnatio fuit, per quod tempus ut quies certamĭnum erat, ita ab apparatu operum ac munitionum nihil cessatum (Liv. 2, 8, ).

4. Haec omnia, ut invītis, ita non adversantibus patriciis transacta (sunt) (Liv. 3, 55, 15).

5. Vestis, ut neminem reddit meliorem, ita nullum (= neminem) reddit deteriorem (Erasm. 1, 257).

Предложения с ut quisque - ita с превосходной степенью

1005 ( 919)

1. Ut quisque maxime ad suum commŏdum refert, quaecunque agit, ita minime est vir bonus (Cic. Leg. 1, 18, 49).

2. Praeclāre Plutarchus in Alexandro, 'Non', inquit 'ut quaeque maxime illustris actio est, ita maxime ingenium hominis patefăcit; immo vero interdum exiguum aliquod factum dictumve aut jocus aliquis magis detĕgit hominis mores, quam urbium expugnationes et pugnae, in quibus multa hominum milia ceciderunt' (Mureti Or. 16=v. 2, p. 148).

3. In morbis corporis, ut quisque est difficillimus, ita medicus nobilissimus atque optimus quaeritur; in periculis capitis, ut quaeque causă difficillima est, ita deterrimus obscurissimusque patrōnus adhibetur (Cic. Cluent. 21, 57).

4. Profecto ut quisque minimo contentus fuit, ita fortunātam vitam vixit maxime (Sex. Turpilius=Diehl, p. 70).

5. Ut quaeque res est turpissima, sic maxime et maturissime vindicanda est (Cic. Caecin. 2, 7).

Предложения с quo - eo, quanto - tanto со сравнительной степенью

1006 ( 920)

1. Quo quisque est sollertior et ingeniosior, hoc docet iracundius et laboriosius: quod enim ipse celeriter arripuit, id quum tarde percĭpi videt, discruciatur (Cic. Com. 11, 31).

2. Quo quisque plus potest quoque latius patet ad Fortunae incursūs, hoc magis cogitare debet atque respicere, quantum in nos Fortunae regnum sit, quam instabili sede humană constent (Quint. Decl. 9, 17).

3. Ex feris quo majus quodque animal, eo robustior ex eo cibus est (Cels. 2, 18=p. 65, 17).

Предложения с quasi

1007 ( 921)

1. Nostine hos, qui, omnium libidinum servi, sic aliorum vitiis irascuntur, quasi invideant, et gravissime puniunt, quos maxime imitantur? (Plin. Ep. 8, 22, 1.).

2. Homó, qui erranti cómiter monstrát viam,
Quăsĭ lúmen de suo lúmine accendát, facit
Nihiló minus ipsi lúcet, quum illi accénderit
(Ennius apud Cic. Off. 1, 16, 51=Diehl p. 47).

3. Aristippus, quasi animum nullum habeamus, corpus solum tuetur; Zeno, quasi corporis simus expertes, animum solum complectitur (Cic. Acad. 2, 45, 139).

4. Est avaritiă opinatio vehĕmens de pecunia, quasi valde expetenda sit (Cic. Tusc. 4, 11, 26).

5. Non debemus ita cadere animis, quasi aliquid evenerit, quod fieri posse nunquam putarimus (Cic. Fam. 6, 1, 4).

6. Facētum illud Biōnis, perinde stultissimum regem in luctu capillum sibi evellere, quasi calvitio maeror levaretur (Cic. Tusc. 3, 26, 62).

7. At hi contra, ignavissimi homines, per summum scelus omnia eă sociis adimere, quae fortissimi viri victores reliquerant, - proinde quasi injuriam facere id demum esset imperio uti! (Sall. Cat. 12, 5).

8. Mater mihi ad pedes miseră jacuit, quasi ego ejus excitare ab inferis filium possem (Cic. Verr.. 5, 49, 129).

9. Ita mihi gloriari visus es laudatione Pergamenorum, quasi honorem majorum tuorum consecutus esses (Cic. Flacc. 30, 74).

10. Alăcres et laeti inter se impii cives, quasi vicissent, gratulabantur (Cic. Phil. 12, 7, 18).

11. Quasi tu tacere quicquam potis sis (= possis) (Plaut. Poen. 875).

12. Quasi fieri ullo modo possit, ut quisquam plus alterum dilĭgat, quam se (Cic. Tusc. 3, 29, 72).

13. Quasi non felicitas rerum gestarum exercitūs benevolentiam imperatoribus et res adversae odia colligant! (Caes. B. C. 2, 31, 3).

14. Quasi vero mihi difficile sit quamvis multos nominātim proferre, qui, suos liberos, quos plurimi faciunt, agricolas assiduos esse, cupiunt (Cic. Amer. 16, 47).

Предложения с tanquam (si)

1008 ( 921)

1. Sic fac omnia, tanquam spectet Epicūrus (Sen. Ep. 25, 5).

2. Sic gerere nos debemus, non tanquam propter corpus vivere debeamus, sed tanquam non possīmus sine corpore (Sen. Ep. 14, 2).

3. Sic vivendum est, tanquam in conspectu vivamus, sic cogitandum, tanquam aliquis in pectus intimum introspicere possit (Sen. Ep. 83, 1).

4. Ego optimum et emendatissimum existimo, qui ceteris ita ignoscit, tanquam ipse cotidie peccet, ita peccatis abstĭnet, tanquam nemini ignoscat (Plin. Ep. 8, 22, 2).

5. Tanquam si claudus sim, cum fusti est ambulandum (Plaut. Asin. 427).

6. Tanquam clausa sit Asia, sic nihil perfertur ad nos, praeter rumōres de oppresso Dolabella (Cic. Fam. 12, 9, 1).

7. Trimalchio, offensus convicio calĭcem in faciem Fortunatae inmisit. Illă, tanquam oculum perdidisset, exclamavit manusque trementes ad faciem suam admovit (Petron. 74).

8. Neque enim ita se gessit (Verres), tanquam rationem aliquando esset redditurus, sed prorsus ita, quasi aut reus nunquam esset futurus, aut, quo plura abstulisset, eo minore periculo in judicium venturus esset (Cic. Verr. 4, 22, 49).

9. Hoc tene: adversis non succumbere, laetis non credere, omnem Fortunae licentiam in oculis habere, tanquam, quicquid potest facere, factura sit (Sen. Ep. 78, 29).

10. 'Hac', inquit Chilo, 'fini ames, tanquam forte fortūnā et osurus, hac itidem tenus oderis, tanquam fortasse post amaturus' (Gell. 1, 3, 30).

11. Sic vive, tanquam quid facias, auditurus sim, immo tanquam visurus (Sen. Ep. 32, 1).

Предложения с ut si, velut (si); ac si

1009 ( 921)

1. Victor ex Asia quum reverteretur (Lysander) Thasumque divertisset, quod eă civitas praecipuā fide fuerat erga Athenienses, proinde ac si non iidem firmissimi solerent esse amici, qui constantes fuissent inimici, pervertere eam concupivit (Nep. 6, 2, 2).

2. Nullus interĭtus est reipublicae naturalis, ut hominis, in quo mors non modo necessaria est, verum etiam optanda persaepe. Civitas autem quum tollitur, delētur, exstinguitur, simile est quodam modo, ut magnis parvă conferamus, ac si omnis hic mundus intereat et concĭdat (Cic. Rep. 3, 23, 34).

3. Fabius, quum per exploratores comperisset, perinde omnia soluta apud hostes esse, ac si nemo Romanus in Samnio esset, acie cum Samnitibus conflixit (Liv. 8, 30, 3).

4. Perinde ac si Alpes jam transisset (Hannibal), Boi defecerunt (Liv. 21, 25, 1).

5. Quae ad bellum opus sunt, et senatus decrevit, et C. Licinius aeque enixe parabit, ac si ipse id bellum gesturus esset (Liv. 44, 22, 5).

6. Hic est obstandum, milites, velut si ante Romana moenia pugnemus (Liv. 21, 41, 15).

← Предыдущий раздел: Уступительные предложения  |  Оглавление  |  Следующий раздел: Условно-желательные предложения →